Jump to content

Tractatus super psalmos/59

Checked
E Wikisource
PSALMUS CL
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXLIX

PL 9 0888B) 1.

Psalmi mysteriis referti. Cur in tres quinquagesimas distributi. - Magnis psalmorum librum sacramentis rerum coelestium refertum esse saepe tractavimus, vel cum dispositio singulorum, contra temporis gestorumque rationem, ordinem, numerumque sortita sit, vel cum superscriptiones nonnullae aliter, quam Hebraeorum libris continentur, adscriptae sunt, vel cum tituli plures, cum nulli sint, praeferantur. Cum ergo ultra litterae opinionem celsioris intelligentiae sensu volumen digestum sit; oportuit idipsum digno fine concludi: ut secundum gloriosam spei nostrae perfectionem Iiber quoque tanti Prophetae consummatus exsisteret. Primum enim in eum est numerum distributus, qui ex tripartito quinquagesimo numero esset explendus, cum neque in Hebraeis numerus singulis quibusque connexus sit, (0888D) et plerique apud eos psalmi, quo minus hic triplicis quinquagesimus numerus conveniret, iuncti sunt. Fuit ergo in translatoribus hoc intelligentiae spiritalis, ut congestam hanc in plurimis continuatamque seriem partirentur in numerum: ut psalmorum omnium hic et ordo et numerus, qui in his (0889A) trisquinquagesimus est, possit expleri (V. Prolog., n. 11) ; totiusque libri idem hic quasi status exsisteret, qui fidei, ut in quinquagesimo psalmo centesimoque tractavimus, quorum unus secundum praescripta legis, post sabbatorum sabbata confessionem peccati remissionemque complexus est, alius sub eiusdem numeri plenitudine non indulgentiam peccati, sed fructum officiumque iustitiae comprehendit. Post quae rursum aedificata iam in aeternum Dei civitate, et omnibus ad gratulationem eius laudemque commonitis, sub eiusdem rursum numeri potestate spes est consummata sanctorum, iam ad spiritalem omnibus gloriam naturamque renovatis: ut gradatim per hoc ad Dei consortium veniretur, cum peccatorum remissio vitae innocentiam et (0889B) iudicii constantiam mereretur, vitae autem innocentis iudiciique constantia spiritalis gloriae sumeret dignitatem. Ac sic omnia, baptismum resurrectio, demutatio continentur, cum prima nos libri huius quinquagesima regeneret ad innocentiam, sequens ad iudicium innocentiae resurrectio perducat, tertia in naturam spiritus et laudem constituat. Post vinctos enim compedibus reges, ligatosque manicis nobiles ( f. et) sanctorum iudicium conscriptum, cum in his omnibus gloria constitisset, gloriae tamen ipsius consummatio haec secuta est.


(PL 9 0889B) 2.

Superior proximo psalmus ad laudem nos Dei ob creationum magnificentiam advocavit: sed post cantici novi hymnum Deus non adhuc in operibus laudandus, sed laudandus in sanctis est, quos (0889C) post iudicium conscriptum in aeternitatis gloriam collocaverit, et indemutabiles iam coelesti honore donaverit: per quod in virtutis suae laudandus sit firmamentum, quia firmamentum aeternae virtutis invexerit, absorpta in contentione morte, cum corruptionem incorruptio devoraverit. Et idcirco firmamentum virtutis laus sequitur potestatum, quia mortem immortalitas consumpserit, tribuens quod oculus non vidit, nec cor cogitavit, nec auris audivit. ( Versus quinque, fugientibus ms. litteris, legi hic non potuere. ) . . . . . . . . . in sanctis et ad laudem . . . . . suas . . . . . . . . . . Deus secundum Apostolum nos ante mundi constitutionem in coelestibus spiritali benedictione benedixit (Ephes. I, 3) ad cuius laudis gloriam omnia et vocis et operum officia incitant diversitate (0890A) habitationum et claritate. Laudamus idcirco in cymbalis bene sonantibus: in cymbalis exsultationis laus ista perficitur. Quae laus omnis in sanctis est, quod ab his corruptionem carnis sanguinisque depulerit, quod ad imaginem creatoris sui sint reformati, quod conformes iam esse gloriae corporis Dei coeperint, quod in omnem Dei plenitudinem impleantur, quod cum Deus spiritus sit, Deum tamen non caro iam sit laudatura, sed spiritus.