Jump to content

Tractatus super psalmos/9

Checked
E Wikisource
PSALMUS LIII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 PSALMUS LII PSALMUS LIV 

PSALMUS LIII.

[recensere]

In finem in hymnis, intellectus David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me. Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei: quoniam alieni insurrexerunt super me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. DIAPSALMA. Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Averte mala inimicis meis, in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, 107 quoniam bonum est: quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos respexit oculus meus.

TRACTATUS PSALMI. 1. David evangelicae doctrinae cultor. --Sanctus et beatus David non ignarus, sed ut propheta, evangelicae doctrinae, et in tempore licet legis hanc corporalem agens vitam, tamen, quantum in se est, apostolici mandati praecepta consummat, testimonio de se Dei fidem praestans, cum dictum est: Inveni virum secundum cor meum David qui filius Jesse est (Act. XIII, 22). Non enim inimicos suos bello persequitur, neque insidiantibus sibi decertando armis resistit: sed exemplo Domini, cujus et nomen et lenitatem praefigurabat, proditus orat, periclitans psallit, patiens odia gratulatur; et ideo secundum Domini cor repertus est. Quia cum Domino duodecim millia legionum angelorum (Matth. XXVI, 53) possent in tempore passionis assistere: tamen ad omne officium humilitatis explendum, passioni se et infirmitati ipse permisit, orans tantum, et dicens: Pater commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Quo exemplo hic idem, per similitudinem passionum futurae ejus passionis propheta, non contradicit, non resistit inimicis, malum pro malo ex praecepto evangelico non reddens: sed dominicae mansuetudinis aemulator, cum tribulatur, cum proditur, cum fugatur, Dominum, cujus tantum adversus impios armis utitur, deprecatur. 2. Hoc psalmo Christi personam gerit. --Psalmo autem huic titulus ex historia praescribitur: sed ante historiam, quatenus et quando et in quem ea, quae sub historia dicuntur, a nobis sint intelligenda, monstrantur. Est enim primum, VERS. 1: In finem intellectus illi David. Tum deinde sequitur, VERS. 2: Cum venerunt Ziphaei, et dixerunt Saul: Nonne ecce David absconsus est nobiscum? Ergo hoc, quod a Ziphaeis David proditur, in finem est intelligendum. Per quod ostenduntur ea, quae in praesens tum erga David gerebantur, praeformationem in se futuri temporis continere: cum innocens insectatione vexatur, cum propheta contumeliis illuditur, cum Deo placens ad mortem requiritur, 108 cum rex inimico suo, ut Dominus Herodi atque Pilato, ab his proditur, cum quibus tutus esse debebat. Psalmus ergo intelligentiae in finem est, et in David illo intellectus, in quo finis est legis, et qui David habet claves, aditum intelligentiae tum aperiens, cum quae de se a David sunt prophetata consummat. 3. Ziphaei hebraice oris adspersio. --Ipsa autem secundum hebraeam proprietatem interpretatio nominis affert non exiguum nobis ad intelligendum profectum. Ziphaei namque significantur, quae nobiscum sunt oris adspersiones: hae ab Hebraeis Ziphaei nuncupantur. Adspersio autem secundum legem emundatio peccatorum erat, per fidem populum sanguinis adspersione purificans (cujus adspersionis hic idem beatus David ita meminit: Asperges me hyssopo, et mundabor ) (Ps. L, 9); sacramentum futurae ex Domini sanguine adspersionis, fide interim legis sanguine holocaustomatum repensante. Sed hic populus, ut populus Ziphaei, ore potius quam fide adspersus, et emundationem adspersionis labiis magis quam corde suscipiens, infidelis in David suum et proditor exstitit, quod ante per Prophetam dixerat: Populus hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me (Esa. XXIX, 13); ad prodendum David ob id pronus, quia cessante fide cordis, omnia per oris fraudulentiam legis sacramenta gessisset. 4. Christus hominibus per omnia congruit. --VERS. 3 et 4: Deus, in nomine tuo salvifica me, et in virtute tua judica me. Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei. Secundum demonstratam tituli rationem, passio David prophetae, Dei ac Domini nostri Jesu Christi passionis exemplum est. Et idcirco oratio quoque ejus, etiam ad intelligentiam orationis ejus, qui Verbum caro factum est, temperatur: ut qui omnia secundum hominem passus est, idem omnia secundum hominem et loquatur ( al. eloquatur); et quorum infirmitates portavit et peccata suscepit, eorum ad Deum deprecetur obsequio. Proprietates autem virtutesque verborum, etiam invitis licet et cunctantibus nobis, intelligentiae hujus exigunt sensum: ut omnia ex persona ejus dici non ambigamus in psalmo. Ait enim: Deus, in nomine tuo salvifica me. In humilitate corporis unigenitus Dei filius sub prophetae sui dictis haec precatur, 109 qui et gloriam quam ante saecula habuerat reposcebat. Salvificari se in Dei nomine rogat, in quo est et nuncupatus et natus: ut se in eo corpore, in quo erat natus, idipsum quod naturae anteriori suae et generi erat proprium, salvum faceret Dei nomen. 5. Dei scilicet nomen ac virtutem. --Et quia omnis haec ex persona formae servilis oratio est, cui formae servili usque ad crucem mortis assumptae, salutem ejus nominis quod Dei est deprecatur; et salvandus ex Dei nomine id continuo subjecit: Et in virtute tua judica me. Namque ob meritum humilitatis, quia se exinanisset formam servi accipiens, formam nunc rursum Dei consortem in ea quam assumpserat humilitate repetebat; in Dei nomine homine ipso, in quo Deus nasci obedierat, salvato. Et ut hujus nominis, in quo se salvari orabat, honorem non nudae tantum nuncupationis doceret esse, judicari se in virtute Dei precatur. Primum enim ex judicio est, quod meretur: Factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod exaltavit illum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen (Phil. II, 8 et 9): ut ei nomen quod super omne nomen est donetur. Tum deinde hoc ipsum judicium sit in virtute judicii: quia per virtutem Dei is, qui ex Deo homo mortuus fuerat, idem rursus in Deum ex homine mortuo resurrexit; secundum illud Apostoli, Crucifixus ex infirmitate, resurrexit ex virtute (II Cor. XIII, 4), et rursum: Non enim erubesco Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti (Rom. I, 16). Per judicii enim virtutem infirmitas corporalis in Dei nomen naturamque salvatur; atque ita ob meritum obedientiae, in salutem nominis Dei ex judicii virtute provehitur, ut in eo Dei et nomen et virtus sit. Caeterum si ex consuetudine humana sermo iste coepisset; in misericordia potius vel aequitate, quam in virtute, judicari se Propheta poposcisset. Sed virtutis illic opus fuerat judicio, ubi Dei filio in filium hominis ex partu virginis nato, rursum ipsi hominis filio per judicii virtutem Dei filii et nomen redhibendum esset et virtus. 6. Orantis hic fiducia non convenit nisi Christo. --Sequitur dehinc: Deus exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei. 110 Promptum Prophetae fuerat dixisse: Deus, exaudi me. Sed quia ex persona ejus loquitur, qui solus sciret orare; idcirco constans postulatio exaudiendae orationis ostenditur. Paulus beatus neminem hominum, qualiter orare oporteat, scire docet dicens: Quod enim, quid oremus qualiter oporteat, nescimus (Rom. VIII, 26). Non est ergo infirmitatis humanae, exaudiri orationem suam postulare: cum Doctor gentium, post constitutam licet jam a Domino formam orandi, quid et quatenus oret ignoret. Sed ejus ista fiducia est, qui solus patrem videt, qui solus Patrem scit, qui solus potest orare pernoctans (secundum Evangelium enim Dominus pernoctavit orans [Luc. VI, 12] ), qui per speculum verborum formam ipsam occultissimi sacramenti sub communibus verbis, dum oraremus, ostendit. Et qui orationem suam poposcit audiri, ut peculiare hoc fiduciae suae doceret esse, subjecit, Inaurire verba oris mei. Et quisquam hoc humanae fiduciae esse existimabit, ut verba oris sui velit audiri? An illa quibus motus animi nostri et impetus pronuntiamus, tum cum de ira exardescimus, tum cum de odio obtrectamus, tum cum de dolore querimur, tum cum de adulatione blandimur, tum cum aut pro spe lucri aut de veritatis pudore mentimur, aut de contumeliae offensione maledicimus? Et quis usquam vitae ita emendatae et patientis ad omnia fuit, ut his humanae demutationis vitiis non esset obnoxius? Solus hoc potuit cum fiducia velle, qui peccatum non fecit, in cujus ore dolus non fuit, qui flagellis dorsum praebuit, maxillas ab alapis non deflexit, sputamentorum contumeliam non exprobravit, et in nullo voluntatem ejus, cujus ad haec voluntati in omnibus volens obediebat, offendit. 7. Querela Christi omnis ex humanae naturae affectu est. --Causam deinde, cur verba sua audiri oret, adjecit, VERS. 5: Quoniam alieni insurrexerunt adversus me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Unigenitus Dei filius, Dei Verbum, et Deus Verbum (cum utique omnia quae Pater posset, omnia ea et ipse posset, sicuti ait: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19); ut indiscreto 111 deitatis naturaeque nomine indiscreta quoque esset et virtus) ut absolutissimum nobis humanae humilitatis esset exemplum, omnia quae hominum sunt, et oravit, et passus est. Et ex communi nostra infirmitate salutem sibi est deprecatus a Patre: ut nativitatem nostram cum ipsis infirmitatis nostrae iniisse intelligeretur officiis. Hinc illud est, quod esurivit, sitivit, dormivit, lassatus fuit, impiorum coetus fugit, moestus fuit, et flevit et passus, et mortuus est. Et ut his omnibus non natura ( qua Deus est ), sed ex assumptione ( qua et homo est ), subjectus esse posset intelligi, perfunctus his omnibus resurrexit. Omnis ergo ejus in psalmis ex naturae nostrae affectu querela est. Nec mirum si ita nos intelligimus dicta psalmorum: cum ipse Dominus secundum evangelicam fidem passionis suae sacramenta scripta esse fuerit testatus in psalmis (Lucae XXIV, 44). 8. Qui alieni. Qui fortes. Hi Christum, qui Deus et homo, Deum nescierunt. -- Alieni igitur super eum insurrexerunt. Non enim jam filii Abrahae sunt, neque filii Dei: sed natio viperarum, sed servi peccati, sed semen Chanaan, patre Amorrhaeo, matre Chethaea (Ezech. XVI, 3), et diabolo patre, filii diabolicae voluntatis. Quaerunt quoque et animam suam fortes; cum Herodes principes sacerdotum ubi nasci habebat Christus interrogat (Matth. II, 4), cum omnis Synagoga adversus eum testis falsa conjurat. Sed animam hanc humanae naturae et infirmitatis esse existimantes non proposuerunt Deum ante conspectum suum: quia Deus ex eo quod Deus manebat, usque ad originem nascendi se hominis humiliasset, id est, ut hominis filius esset, qui erat antea Dei filius. Non enim alius filius Dei, quam qui filius hominis; et filius hominis non ex parte, sed natus, forma enim se Dei ex eo quod erat ad id quod non erat, id est, ut nasci posset, in animam suam corpusque evacuante (et idcirco et filius Dei et filius hominis, idcirco et Deus et homo, id est, Dei filius habitu humanae originis natus est), usque ad naturam scilicet hominis nascendi, qui totus ex anima et carne formabilis est, Dei se humiliante substantia. Ob quod cum insurgunt adversum eum alieni, cum potentes animam ejus 112 exquirunt, quae frequenter in Evangeliis tristis et moesta est; Deum ante conspectum suum non proposuerunt, quia Deus Dei filius, ante secula manens, humanae naturae habitu, id est, nostri corporis atque animae homo ex partu virginis natus esset: per operum magnificentiam non intelligentes, quia hominis filius, cujus animam quaerebant, ad id quod homo esse coeperat, ex Dei filio, quod semper manserat, exstitisset. 9. Interventu diapsalmae, non dicentis, sed cui dicebatur, demutata persona est. Nunc enim generalis sermo est prophetiae. Nam post eam orationem, quae ad Deum fuerat, ut fiducia orantis posset intelligi, in eo ipso precationis tempore quod poposcerat impetrantis continuo subjecit, VERS. 6: Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae. Convertit mala inimicis meis. Effectus proprios propriis reddidit postulatis, docens non negligentem orationis nostrae Deum esse, neque irrationabilem praestationem misericordiae suae existimandam, cum nos secundum quod precaremur audiret. Namque ad id quod ait: Quoniam alieni insurrexerunt super me; proprium illud est, Deus adjuvat me; ad id autem: Et fortes quaesierunt animam meam; in eo exauditae orationis peculiaris effectus est, quod ait: Et Dominus susceptor est animae meae: ad id vero quod ait: Et non proposuerunt Deum ante conspectum suum, hoc competenter adjecit, VERS. 7: Convertit mala inimicis meis. Deus ergo et adversus insurgentes adjuvat, et quaesitam a fortibus animam sancti sui suscipit, et non propositus ante oculos, neque ab impiis cogitatus, ad inimicos mala ipsa convertit: ut dum Deum non cogitant, justi animam quaerendo, et adversum eum insurgendo, adjuto eo atque suscepto, eum, quem inter iniquitatum opera non cogitabant, ultorem malitiae ipsius retributione sentirent. 10. Justi inter calamitates fiducia. --Habeat itaque hanc innocens religio fiduciam, ut inter humanas insectationes et animae pericula adjutorem sibi Deum esse non ambigat: et si quando injustae mortis vis afferatur, excedentem habitaculo corporis animam sciat in Dei susceptione 113 requiescere. Habeat ultionis quoque certissimam securitatem, cum mala omnia in eos qui inferant revertantur. Non potest iniquitatis argui Deus; nec perfectae bonitati, malignae voluntatis instinctus ac motus admixtus est. Mala enim non malevolus excitat, sed ultor retorquet: neque ea ex malitia sua affert, sed in merita nostra convertit. Statuta enim in omnes sunt, ad ultionum ministeria, mala ista cum lege vivendi, justi id judicii severa aequitate moderante. Sed haec et aversa a justis sunt lege justitiae, et convertuntur in iniquos aequitate judicii. Utrumque justum, ut et justis ad metum prompta sint nec admixta, quia justi sunt; et in injustos ad poenam sint convertenda, quia meriti sunt: nec justis admixta cum prompta sint, nec injustis defutura quia prompta sunt. 11. Qui in veritate disperditi Judaei. --Dehinc rursum fit ad personam Dei, ad quem primum deprecatio erat coepta, conversio: In veritate tua disperde illos. Veritas mendacium confutat, et perimitur falsitas veritate. Omnem autem superiorem orationem esse ejus hominis, in quo filius Dei natus est, docuimus, etiam hoc quoque nunc a Deo patre deprecantis, ut inimicos suos in veritate disperdat. Et quae sit veritas, non ambigitur; nempe ille ipse qui dixit, Ego sum vita, via, veritas (Joan. XIV, 6). Disperduntur ergo in veritate inimici, cum falsis testibus damnationem Christo comparantes, resurrexisse eum a mortuis audiunt, et in Dei veritate gloriam suam resumpsisse cognoscunt. Nam postea ob poenam Dei in crucem acti, fame et bello absumpti ac perditi sunt: vitae auctorem morte damnantes, neque Dei in eo veritatem per operum magnificentiam cogitantes. Hos igitur disperdit Dei veritas, cum ad resumendam gloriae paternae majestatem resurgens, absolutae in se divinitatis probaverit veritatem. 12. De passione Christi Hilarii sententia. --Quod autem et in crucem actum unigenitum Dei filium, et morte damnatum 114 eum, qui nativitate, quae sibi ex aeterno patre est naturalis, aeternus sit, frequenter, imo semper praedicamus, non ex naturae necessitate potius, quam ex sacramento humanae salutis passioni fuisse subditum, et voluisse se magis passioni subjici, quam coactum. Et quamquam passio illa non fuerit conditionis et generis, quia indemutabilem Dei naturam nulla vis injuriosae perturbationis offenderet: tamen suscepta voluntarie est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem: non quod illa laedendi non habuerit pro ipsa passionis qualitate naturam; sed quod dolorem divinitatis natura non sentit. Passus ergo est Deus; quia se subjecit voluntarius passioni: sed suscipiens naturales ingruentium in se passionum (quibus dolorem patientibus necesse est inferri) virtutes, ipse tamen a naturae suae virtute non excidit ut doleret. 13. Christi oblationis prae oblationibus legis praestantia. --Sequitur enim, VERS. 8: Voluntarie sacrificabo tibi. Legis sacrificia, quae in holocaustomatis et oblationibus hircorum atque taurorum sunt, non habent in se voluntatis professionem: quia maledicti sententia legem sit decreta violantibus. Quisquis enim a sacrificio destitisset, ipse obnoxium se efficiebat esse maledicto (Deut. XXVII, 26). Necesse ergo erat effici quod fiebat: quia sacrificii negligentiam maledicti non admittebat adjectio. A quo maledicto nos Dominus noster Jesus Christus exemit, Apostolo dicente, Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis ipse maledictum (Gal. III, 13), quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23). Maledictorum se ergo obtulit morti, ut maledictum legis dissolveret, hostiam se ipse Deo patri voluntarie offerendo; ut per hostiam voluntariam maledictum, quod ob hostiae necessariae et intermissae reatum erat additum, solveretur. Cujus sacrificii alio loco meminit in psalmis: Hostiam et oblationem noluisti, perfecisti autem mihi corpus (Ps. XXXIX, 7); Deo patri legis sacrificia respuenti, hostiam placentem 115 suscepti corporis offerendo. Cujus oblationis beatus Apostolus ita meminit: Hoc enim fecit semel se ipsum offerens hostiam Deo (Hebr. VII, 27); omnem humani generis salutem oblatione sanctae hujus et perfectae hostiae redempturus. 14. Christus de obtentis a se postulatis gratulatur. --Ob quae omnia ita gesta, laudem Deo patri refert: Confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est; VERS. 9: quoniam ex omni tribulatione eripuisti me. Reddit singulis propositionibus proprias absolutiones. Nam in exordio dixerat, In nomine tuo salvifica me. Post precum vero satisfactionem, congruam gratulationis esse oportuit professionem, ut ejus nomini confiteretur, in cujus nomine salvari sese fuerat deprecatus; et quia auxilium contra alienos insurgentes in se poposcerat, idipsum adeptum sese fuisse professus, per hoc gaudii exsultationem memoraret, Quia ex omni tribulatione eripuisti me. Ad id vero quod dum fortes quaesierunt animam ejus, Deum non proposuerunt in conspectu suo, praeclare indemutabilis divinitatis suae docuit aeternitatem in eo quod dictum est, Et super inimicos meos respexit oculus meus. Morte enim non interceptus est unigenitus Dei filius. Ad explendam quidem hominis naturam, etiam morti se, id est, discessioni se tanquam animae corporisque subjecit, et ad infernas sedes, id quod homini debitum videtur esse, penetravit: sed manet resurgens, et inimicos suos immortali oculo despicit, glorificatus in Deum, et ex hominis filio in Dei filium, ex quo etiam hominis filius esse coeperat, per resurrectionis gloriam jam renatus. Inimicos suos despicit, quibus dixerat, Solvite templum hoc, et post triduum reaedificabo illud (Joan. II, 19). Aedificato igitur hoc corporis sui templo, eos qui quaesierant animam suam ex edito videt, et ultra humanae mortis legem auctores mortis suae sublimis ipse despectat, mortem perpetiens, sed mori nesciens, Deus homo Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.