Migne Patrologia Latina Tomus 129
Traditiones Emmerammenses
Traditiones Emmerammenses (Anamodus Ratisponensis), J. P. Migne 129.0960C
VERSUS ANAMODI. 129.0899|
Praesulis hic pulchram venerandi cernite formam
Qui nobis sacro saepe favet merito.
Cujus honor mundo late praefulget in ample,
Cujus amor cunctis dulcis adest populis.
Est humilis, mitis, reprobo fit denique fortis,
Qui pascit cunctos semper alendo suos.
Cujus et idcirco laudem credo fore in alto,
Nam quae vox populi est, est etenim Domini.
Corde quidem Christo, necnon cum corpore toto,
Deservit prompte nocte simulque die.
Cui Deus omnipotens, mundi qui regmina ponis,
Praemia de factis reddito plena bonis.
Istius et parvi specialia dona libelli
In coelis capiat, spes ubi vera patet.
PRAEFATIUNCULA ANAMODI. 129.0899|
129.0899| Excellentissimo domino A. episcopo ANAMODUS, humillimus famulus.
Vestram igitur mentem quoniam in omni librorum studio caeteroque divini cultus mancipatu semper inhaerere cognoveram, hoc opusculum ultronea voluntate pulcherrimis sanctitatis vestrae manibus praesentare conabar. Plurimas quippe schedas traditionum, atque concambiorum, necnon et commarcarum colligens, in unum Collectarioli hujus corpusculum complexui atque conclusi, quatenus errore submoto facilius, cum necesse foret, per capitula antenotata nanciscerentur et cognoscerentur.
TRADITIONUM EMMERAMMENSIUM LIBER PRIMUS.
- CAP. I.-- De commutatione Hludowici regis quorumdam clericorum.
129.0901A|
In nomine sanctae et unicae Trinitatis. Cunctorum liquefiat industriae fidelium, quorumcunque obtutibus haec Chartula intuenda porrigatur, qualiter piissimus rex Hludowicus, pater videlicet Karlomanni, quemdam clericum, nomine Gundpertum, de ecclesia sancti Petri apostoli cum suo quolibet clerico commutavit. Largiente igitur clementia sua praedictum Gundpertum sibi accepit, ut eum ob remedium animae suae liberum, atque ab opere servili securum praecepto auctoritatis suae efficeret: quod etenim misericorditer ita peregit. Econtra autem donavit clericum suum, nomine Elefantem in manum sanctae Dei ecclesiae paulo ante nominatae ac venerabilis 129.0901B| episcopi Ambrichonis. Porro eidem Gundperto, quia utilior et majoris ingenii fuit scribendi, necnon et legendi, addidit rex prudentissimus quae subsequenter referam. Nam donatione sua donavit in manum praedictae sanctae Dei ecclesiae ejusdemque provisoris novalia quae sunt contra monasterium ad Uderida et contra nemus medium, quod ibidem obvium exstat. Omne vero quod noviter in eodem loco agrorum vel pratorum exstirpatum est ex integro illuc transfudit, ac eidem adjacentia in parte orientali postea in commutationem allaxavit. Illo autem in tempore Wuito ministerialis regis fuit, princeps super omnes forestes. Subjectus quoque ejus, nomine Wichad, haec ad perficienda et investienda dirigebatur.
- CAP. II.-- Traditio Ekkiperti comitis.
129.0901C| Igitur in Dei nomine. Ego Ekkibertus, per misericordiam Dei comes, pro remedio animae meae et remissione peccatorum meorum, ut in futuro veniam consequi merear aeternam, tradidi atque vestivi vassum meum Deotpertum, qui manere videtur in pago qui dicitur Folcfeld, de rebus proprietatis meae quas habere visus sum in pago, vocabulo Rangewi, infra ipsum eremum, quidquid mihi in eodem loco traditum fuit ubi duo flumina quae vocantur Piparodi, confluunt, ut ipse supra dictus meus missus Deotpertus easdem res quas praedixi cum omnibus integris ad monasterium sancti Salvatoris quod est constructum juxta fluenta Rehtratanze ubi in Dei nomine Adalwinus episcopus vel abba praeesse videtur, 129.0901D| pro animae meae remedio tradidisset, atque revestisset de eadem re Adalwinum episcopum. Tunc Deotpertus venit vassus atque missus Ekkiberti comitis 129.0902A| ad idem coenobium quod Adalwimus episcopus gubernare videretur in pago qui dicitur Swalavelda, et eamdem rem tradidit, atque Fridabertus consocius ejus exinde fidejussor exstitit secundum legem eorum, astantibus his quorum haec nomina sunt: Erchanloh, Muniholf, Herimot, Reginfrid, Leidrat, Adalpreht, Gisalfrid, Pereger, Wolfhart, Herirat, Wico, Altuni, Irminfrid, Halpdurinc, Amalger, Einhart, Egispreht, Rihpold, Otfrid, Adalram, Gisalpreht, Meginhart, Meginfrid, Deotolf, Sigihart, Engilhart. Hi viderunt et audierunt hanc traditionem factam, atque eamdem vestituram Adalwino episcopo. Postea venit Adalwinus episcopus ad eumdem locum, vocabulo Piparodi, una cum testimonialibus suis et interpellavit Deotpertus Rodfridum, ut eum revestiret secundum Ekkiperti comitis jussionem: 129.0902B| qui statim ita fecit, et ipse Deotpertus de eadem re Adalwinum episcopum et Erchanlohum advocatum suum revestivit coram testimonialibus quorum nomina subter inseruntur, cum omnibus aedificiis, casis, vel scuris terris, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, molendino, quidquid in eo loco de re propria habere videbatur. De commarca vero ex orientali parte usque in commarcam Deotkarii abbatis, australi etiam parte usque in commarcam Gundperti, ubi ipsi signum fecerunt, et perrexerunt in commarcam Gundperti, et contradixit Gundpertus Adalwino episcopo et Deotberto partem quamdam inter flumina duo, nomine Piparodi. Et postea consideraverunt Gundpertus, et Hurih atque Gozmar: et partem 129.0902C| quam contradicebant ad Salvatorem pro illorum animae remedio tradiderunt. Parte meridiana milliaria III, aquilone milliaria II. Facta vero vestitura venit Odilwart cum duobus filiis suis, Pezirone, Reginwarto, et cum aliis quorum nomina sunt: Reginhoh, Arphert, Adalolf. Haec nomina testimonialium qui hanc vestituram factam viderunt: Napuhhi, Hunrih, Gundperht, Gozmar, Fridaperht, Otrih, Heriwic, Rantwic, Rodfrid, Petto, Peronzan, Frohnolf, Kipiho, Eccho. Facta autem anno Domini incarn. 810 in ipso loco qui dicitur Piparodi.
- CAP. III.-- De Marca ad Chamba.
Anno Dominicae Incarnationis 819, et sexto imperii Hludowici Augusti, ac tertio episcopi Baturici, 129.0902D| venit Baturicus episcopus ad Chambe, ubi cella ipsa constructa est super flumen quod Regan dicitur, inter 129.0903A| duas aquas, id est, inter Gewinaha, et Marclaha, et habebat secum Rodoldum venatorem, necnon et Bettonem vicarium, scilicet et missum Hattonis comitis, nomine Hiltirochum, quem ipse Hatto commiserat ad eumdem Chambe locum, ut audiret qualem ipse episcopus cum illis vicinis haberet rationem qui commarcam sancti Petri apostoli et beati Emmerammi martyris injuste sibimet usurpaverunt. Venerunt etiam et illi qui injuste eamdem commarcam, ultra quod debuerant, exstirpaverunt contra legem. Id sunt Ratpreht, Scurz, Engilmunt, Tago, Rihhart, Liupger, Meio. Et coepit episcopus Baturicus inquirere ipsam commarcam totam per omnia, quemadmodum eam Tessilo dux renovans anterioris traditionem beato restituit Emmerammo pro sua suorumque 129.0903B| anima parentum. Et cum hinc et inde plura loquerentur tam qui injuste possessam et propraeceptam eamdem habuerunt quam hi qui iterum beato Petro et sancto Emmerammo justitiam suam cupierunt juxta legem Beoariorum, surrexit Baturicus episcopus et Rodolt una cum Bettone et Hiltiroho, et venerunt primitus contra occidentem ad illam stirpem quam Gewinahare injustam usurpatam habebat, usque ad ipsum rivum Gewinaha, et ibi dixit Rodolt et Betto quod commarca Baturici episcopi debuisset esse ad illam domum Dei, contra meridiem sursum juxta rivum usque ad illum locum, ubi ipse rivus exoritur, et inde Rodolt et Betto duxerunt Bituricum episcopum contra orientem usque ad Marclaha. Et dixerunt quod commarca ipsius episcopi Baturici deberet venire in medium rivum, hoc est, in Marclaha. 129.0903C| Et inde duxerunt eumdem episcopum ubi ipse rivus in eodem monte oritur. Et dixerunt Rodolt et Betto: ista commarca debet esse per istum medium montem Bosun, id est de eo loco ubi Marclaha in Regan fluvium cadit, usque ad jam dictum locum contra meridiem, et deinde per medium montem in orientem usque ad eum locum ubi Gewinaha exoritur; et inde in orientali parte ipsius aquae usque ad flumen Regan ubi ipsa Gewinaha introit in Regan. Tunc dixit Rodolt et Betto: Nos audemus hoc dicere et confirmare, etiamsi fuerit coram Domino imperatore, quod ista omnis commarca, sicut hunc eumdem episcopum Baturicum circumducentes consignavimus, debet consistere cum omni justitia ad 129.0903D| sanctum Petrum et sanctum Emmerammum in traditione ducum qui istam patriam possederunt. Haec sunt nomina eorum qui audierunt rationem istam, et cavallicaverunt illam commarcam, et fuerunt in ista pireisa, die Mercurii XIX Kal. Jan. Baturicus episcopus, Welo presbyter et monachus, David presbyter et monachus, Folrat presbyter, Couperht presbyter et monachus, Hunrih monachus. Item Rodolt, Betto, Hiltiroh, Immo, Baldram, Pillinc, Meiol, Fridaperht, Welagrim, Cotaperht, Avo. Item Cotaperht, Amalperht, Radholf, Irminolf, Baldrih, Irminperht, Mauri, Waltrih, Unlaz, Cunzo, Folchuni, Ogast filius Bettonis, Willibato, et caeteri plurimi. Ellinhard scripsit.
- CAP. IV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Egilolfum.
129.0904A|
Fructuosa valde ac nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum opportunitate partium. Haec etenim modernis temporibus crebrius ac crebrius piissimorum licentia regum conficitur frequentissimeque inter nobilium substantias atque ecclesiasticarum rerum portiones contingere solet. Proinde ergo quidam vir nobilis, nomine Egilolfus, tradidit ad sanctum Petrum apostolum sanctumque Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem habuit juxta fluenta Labarae et juxta locum qui dicitur Perc in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati ejus Helfrici. Id est: areas IV, Pomaria 129.0904B| II, terrae arabilis jugera CLX, Pratorum jugera L, silvae fructiferae jugera LXXXII, molam I, nihilque extra dimittens, viis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus quin omnia ex integro illuc transfudisset. E contra vero Helfricus atque Ogo cum consensu domini sui episcopi tradiderunt eidem nobili de rebus praedictorum sanctorum, id est ad Talachirichun, aream I, terrae arabilis jugera CCCXX, pratorum L, silvae fructiferae jug. VI, molendinum locum I, et viam ad illius ecclesiae introitum in latitudine pedum VI, extra dimittens autem eamdem ecclesiam, ac areolam I, et territorium juger. XXX, atque extraneas inquisitiones, quidquid praecaptum fuisset. Caetera vero omnia praefato Egilolfo in proprium jure perpetuo possidendum contradiderunt. Testium 129.0904C| quoque nomina sunt haec: Patho, Ogo, Papo, Sigipold, Nanzo, Fastmot, Machelm, Wicram, Lantperht, Rihker, Amalperht, Ato, Engilperht, Rodhart, Engilscalh, Lantfrid, Swidker, Adalhoh, Rihheri, Egilhelm, Elindeo, Rodmunt, Anthat, Heriwic, Walto, Wegalanzo, Immo, Peregher, Otperth, Gernando, Lantpertus autem frater ejusdem Egilolfi et Adalhun vassus episcopi fidejussores et vestitores exstiterunt.
- CAP. V.-- Complacitatio inter Ambrichonem episcopum et Arndeonem.
Nonnullorum comperiat industria fidelium praesentis concambii qualitatem quod secundum antiquam quae olim apud homines inoleverat consuetudinem 129.0904D| peractum est hoc modo. Igitur quidam vir nobilis nomine Arndeo tradidit ad S. Petrum apostolum ac martyrem Dei Emmerammum, in manum videlicet Ambrichonis venerabilis episcopi et vicarii ejus Ogonis talem proprietatem qualem cum conjuge sua consequebatur in vico Hartinga nuncupato, id est casam cum curte, terrae arabilis jugera XXX. Pratorum carrd. X, mancipia XVI. E contra vero praefatus episcopus et vicarius ejus Ogo tradiderunt eidem nobili et conjugi suae, nomine Totae, illud beneficiolum ad Tanna, id est, casam cum curte, ecclesiam et quidquid in ea habebatur. De terra arabili hobas III, pratorum carrd. XIII, mancipia XXXVI, ea videlicet ratione, quatenus id possideant 129.0905A| usque ad obitum suum. Post autem redigatur ad pristinum sanctorum locum jure perpetuo.
- CAP. VI.-- Commutatio inter Ambrichonem ep. et Otkarium episcopum.
Fructuosa valde, et non solum honesta, sed etiam nimium utilis consuetudo jam olim inter homines inoleverat commutandi scilicet quasdam res pro commoditate utrarumque partium. Hac igitur ratione convenit quaedam commutatio inter Ambrichonem videlicet Reginensis Ecclesiae episcopum et Otkarium, Eistatensis Ecclesiae praesulem. Tradidit itaque Otkarius et advocatus ejus Wicpotus talem proprietatem ut a rege assecutus est ad Zullingon, et ad Mammingon et ad Ustarlingon, et mancipia XX, quorum nomina 129.0905B| sunt haec: Ratmunt, Rihholf, Adalmot, Otmar, Adalperht, Otmunt, Rodilo, Alprat, Liupcundo, Wolfliup, Arnhilt, Gozpire, Wasa, Swanahilt, Perhetger, Rihni, Alpwiz, Altrat, Eparhart, Cundperht, ad sanctum Petrum. E contra vero praefatus Ambricho episcopus et advocatus ejus Ratoldus tradiderunt una cum consensu famulorum Dei ibidem servientium Otkario praedicto episcopo talem haereditatem ut Teuit quidam nobilis ad S. Petrum pro remedio animae suae contradidit ad Perga et ad Egiwila, scilicet in proprietatem habendam, et mancipia iterum XX, quorum nomina sunt haec: Wolfolt, Ilina, Gundigart, Ruodilo, Wolfolt, Rihholf, Rodflat, Popo, Purcman, Adalgoz, Nendilo, Alphilt, Ata, Reginhart, Frowihilt, Isanhart, Machelm, Adalswind, Heimo, Odalperht. 129.0905C| Et (ut haec commutatio et commoditas ambarum partium inconvulsa permaneat, placuit testes adhibere quorum nomina hic sunt insignita: Fritilo, Papo, item Papo, Wolfdregi, iterum Wolfdregi, Erchanperht, Chuniperht, Reginpold, Irminolt, Reginolf, Otachar, Adalger, Masso, Patager, Odalperht, Arfrid, Machelm, Otperht, Hartrih, Mahalfrid, Irminolt, Otachar, Heimperht. Actum est in Regina civitate juxta altare S. Petri, anno Incarn. Domini 863.
- CAP. VII.-- Donatio Hludowici regis de Maninsea.
In hac igitur notitia continetur qualiter Lantper tus abbas Hludowicum regem postulavit, interce 129.0905D| dentibus Ernosto et Adaiperto, ut ad monasterium sancti Michaelis quod est constitutum ad Maninseo in eleemosynam suam perdonaret quemdam lacum, nomine Aparinesseo, cum omni foreste circumjacente ad utilitatem servorum Dei qui in eodem monasterio Domino servire student. Ipse vero rex ob mercedem animae fecit ita, et donavit ad S. Michaelem supradictum lacum et forestem, ut nullus de die illa et deinceps aliquam contrarietatem in his rebus facere auderet, deditque missum suum qui inde supra nominatum abbatem et servos Dei vestiret. Tunc et ille missus jussionem dominicam implens vestituram peregit. In occidente a rivo nominato Zinchinpah ubi ipse in Aparinesseo decurrit, et ab oriente ab eo loco ubi Tinnilipah in eumdem 129.0906A| lacum fluit, usque ad eum locum ubi Iscula in Trunam cadit, ut absque ullius contradictione illuc constaret; et ex alia parte terminum haberet usque ad Wizinpah ubi et ipse in Atarseo vadit, et ad alium Wizinpah usque dum ipse in Trunam decurrit, ita videlicet, ut nemo alienus in hoc lacu piscari auderet neque in supradictis locis venationem exercere, sed pleniter ad supradictum archangelum constaret. Haec donatio facta est ad Rantesdorf anno Domini 829.
- CAP. VIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Amalpertum.
Fructuosa valde et nimium rationabilis olim inter homines inolere coeperat consuetudo commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. 129.0906B| Hoc etiam regum celsitudo, cum in diversis terrarum locis homines eodem usu utebantur, maxime in ecclesiasticis rebus fieri decrevit et quinque hobarum supplemento id constare permisit. Proinde igitur quidam nobilis, nomine Amalpertus, tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum proprietates suas, quas ad Perga, et Hasalpah atque Gamminchova habere visus est. In areis namque ac domibus cum universis simul aedibus, exceptis autem servorum mansiunculis, reliqua vero omnia ad supradictum sanctum contradidit atque transfudit, terris cultis et incultis, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, nihil quidem praetermittens, sed cuncta ad sanctum bis praedictum tradidit in manu Ambrichonis venerabilis episcopi 129.0906C| et advocati ejus Antarboti. E contra vero idem advocatus cum consensu episcopi tradidit praenominato Amalperto de rebus sancti Emmerammi ad Drudpah ecclesiam unam, et areas III cum omnibus appenditiis earum, territoriis, pratis, pascuis, aquis, silvis, necnon cum integro pariter termino illuc pertinente. Actum est autem in praesentia episcopi, assistente ei Egilperto, Deotperto, Faramundo, presbyteris et monachis. De canonicis vero, Eremperto, Ermanoldo, Germundo, presbyteris. Testes quoque sunt per aures tracti Harahad, Gerperht, Poso, Adalhun, Folcpold, Reginperht, Foleger, Richolt, item Rihholt, Ato, Gammo, Egilolf, Helfrih, Faramunt, Waldger, Liutprant, Liuthart, Rihmunt, 129.0906D| Perehtrih, Freso, Reginhoh, Rasfolt, Nordheri, Gregorius, etc.
- CAP. IX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilpertum comitem.
Omnium noverit industria fidelium quibuscunque per hujus chartulae assertionem manifestetur intelligentia qualiter praesens (commutatio) pro ambarum utilitate partium peracta sit: quae etiam liquidissima intellectui consistit subsequentium ordine litterarum. Ita igitur Engilpertus comes magna sublimatus praestantia tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum proprietatis suae de silva jugera CXXX in loco Atinga nuncupato, in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati ejus Wicrammi. E 129.0907A| contra vero magnificus praesul ejusque advocatus praedictus de rebus sancti Emmerammi in eodem loco tradiderunt supradicto comiti Engilberto pratorum jugera XXIV, in proprium perpetualiter habendum. Isti autem sunt testes qui hoc viderunt et audierunt: Framrih, Wichad, Pernbart, Perehtgoz, Nanzo, Egilpreht, Engilhelm, Helmrih, Hartnand, Gatahelm, Plidker, Gotascalch, etc.
- CAP. X.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Alawihum presbyterum.
Fructuosa valde et honesta ac nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet res quasdam pro ambarum commoditate partium. Eo igitur tenore ac ratione quaedam commutatio convenit inter Ambrichonem Reginensis 129.0907B| Ecclesiae venerabilem episcopum, et quemdam nobilem presbyterum, Alawihum, cancellarium Rodoldi comitis venerandi. Tradidit namque praefatus presbyter pariter cum suo advocato in manum episcopi et advocati ejus Immonis talem proprietatem ut habuit ad Ottarpah, nihil extramittens, sed totum ex integro in potestatem sancti Emmerammi transfundens. Et ad Hacinhofa aream unam et jugera duo. E contra vero tradidit praedictus Immo una cum episcopo jam dicto ex rebus S. Emmerammi talem proprietatem ut Poppo quondam ad sanctum Emmerammum contradidit in loco nuncupante Holzhusa, Alawiho scilicet in proprietatem jure perpetuo possidendam, nihil extramittens, sed totum ex integro, 129.0907C| silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus et viarum redditibus fortissimo tenore transfudit. Vestitores vero Ratoldus, et Berehtricus et Immo fuerunt. Et ut haec commutatio firmior in perpetuum et inconvulsa permaneret, placuit testes adhibere quorum nomina sunt: Albrat comes, Polo, Cundpold comes, Herrant, Perehtrih, Ratolt, Snelhart, Garaheri, Reginperht, Fridaperht, Kepahart, Somperht, Hunrih, Hisso, Helmger, Hiltrih, Grimuni, Gomerih, Sigiwunds, Cotascalch comes, Odalhart. Actum est autem in civitate Regina anno Dominicae Incarnationis 871, indictione 4.
- CAP. XI.-- Complacitatio inter Ambrichonem episcopum et Baldricum diaconum.
In creaturis igitur nulli animantium datur sensus 129.0907D| pro aeterna remuneratione praemeditari posse seu qualem habeat beatitudinis portionem sine fine manentis pro factis bonis, nisi tantum animali ratione degenti, id est homini. Hanc igitur ecclesiasticus vir, nomine Baldricus, non est oblitus sensibilitatem, sed valde utiliter de futura animae suae mercede praecogitabat considerans divinum quod dicit: Date terrena ut acquiratis aeterna. Eodem hic praefatus venerabilis vir instinctus eloquio tradidit quamdam pecuniae suae partem ad sanctum Emmerammum in manum reverentissimi praesulis Ambrichonis, et advocati ejus, nomine Walah, ea ratione quatenus proprietas quam patruus ipsius Otachar ad praedictum sanctum Dei contradidit in loco qui dicitur 129.0908A| Rorpah ei remitteretur usque ad finem vitae suae, et ut post obitum suum eadem proprietas perpetuo jure in potestate S. Emmerammi permaneret una cum illa pecunia quam donavit; id est: calix cum patena argent., Lectionar. II, Missal. II, librum Homeliarum, Gradal. II, Nocturnal. II, lib. Can. I, Psalterium I, Passion. II, Officiale I, Collectarium I, Poenitentiale I: servum videlicet et ancillam, hoc est, Adalhoh et Imma, cavalli VI, et fetus qui ex eis post factam donationem fuerit, in illa proprietate cum caeteris omnibus ad saepe dictum sanctum Dei martyrem stabiliter firmiterque pertineant. Quatenus haec complacitatio firmior fiat, testes per aures tracti sunt quorum nomina subsequentur: Heriperht, Avo, Helfrih, Jacob, Erchanfrid, item Jacob, Salmon, 129.0908B| Sigiperht, Erchanperht, Rupo, Cundachar, Erchanpold, Oto, Nidhart.
- CAP. XII.-- Commutatio inter Baturicum episcopum et Sigimodum abbatem.
Postquam orthodoxus vir sanctae memoriae Baturicus episcopus et Sigimundus abbas mutua inter se conventione facta tale concambium fecerunt, ut idem venerabilis praesul ipsi abbati in beneficium concambii concessit servos quos habebat ad Perindorf, et abbas e contra donavit quod ille possidebat juxta fluenta Labarae. Contigit, ex parte Sigismundi, ut servi quos ipsi episcopus in concambium dedit injuriam sustinerent, et saepe reclamarent ad praefatum pontificem; quamvis haec mitis idem audiret 129.0908C| episcopus, voluit tamen dissensionem devitare, et ad ipsum abbatem loqui rogavit ut injuste contumeliam non paterentur servi ab eo quos in concambium accepit. Sed tamen nullo modo illud emendare volebat. Dum haec ita se haberent, Baturicus episcopus juxta rationem condignam non ferens animo injuriae causam servorum suorum venit cum amicis et hominibus ad supranominatum vicum obviam ipsi abbati. Et cum sedissent, facto silentio cum convenientia Baturicus praesul reddidit prior eidem abbati cum ferula sua concambium quod ab eo accepit, et abbas cum baculo suo eodem modo reddidit episcopo concambium quod cum illo gesserat. Et sic placitum quandoque se habere condixerant; ut, si quando quid inter se de causis ipsis quaerere 129.0908D| voluissent, hoc tunc in caput constituissent. Ibi fuerunt praesentes Oto, Kamanolf, Rodolt, Swarzloh, Pillunc, Uzant, Cundheri, Pern, Erchanpold, Jacob, Marcho et alii. Actum est in vico supra scripto, an. Domini 829.
- CAP. XIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Gundpertum.
Fructuosa coadunatio et nimium utilis consuetudo inter homines olim inoleverat commutandi videlicet non solum ob locorum opportunitatem rerum facultates diversarum, sed forte, quod magis fore existimo, per placidam rei commutabilis aestimationem. Proinde quoque regalis hoc in antea fieri in rebus suis, et maxime ecclesiasticis, sanxit auctoritas, 129.0909A| et ita usque ad quinque hobarum supplementum constare concessit. Hoc autem numero expleto, si quaelibet commutatio desideretur perficienda, haud aliter quam praecepto annuloque praefatae magnitudinis firmetur. Ex hoc etiam cuidam nobili viro, nomine Cundberto, complacuit quamdam proprietatis suae vicissitudinem peragere. Tradidit quippe ad S. Petrum apostolum, sanctumque Dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati ejus Ogonis talem proprietatem qualem habuit ad Purcpah, id est domum cum curte, ecclesiam et in ea capsam argent. I, altare argento parat. I, alia II, lapidem altaris argent., parat. II, calicem cum patena argentea, crucem argenteam I, Missale I, Lection. I, albam 129.0909B| I, casulam coccineam I, tholam I, thuribulum aeneum I, tintinnabulum I, campanam aeneam II, pomarium I, vineam I, molam I, vivarium I, inter terram arabilem et prata hobas XIII, silvae jugera CX, mancipia XI, id est Ratkis, Motuni, et filia ejus, Perehtwar cum filio et filia, Ciliga et filii ejus duo, Deotpurc, Nordpold. Ad Hapuhpah hobam I, ad Sulzpah hobam I, et molam I. Haec etiam ad superiorem locum pertinent. Nihil ergo praetermittens in rivis rivorumque decursibus, pascuis, silvis, sed omnia ad praedictos sanctos tradidit atque transfudit. Ea siquidem ratione, si beneficium quod ad Filesa habuit ei in proprium regis praecepto donetur, id est, casam cum curte, ecclesiam, et in ea altare I, palliolum I, terrae arabilis hobas V, pratorum carrd. 129.0909C| XL, silvae jugera XXX, molam I. Et ibi prope in eodem termino hobam I quam Jacob advocatus in Megilone et fratre ejus Hungario lucratus est, pratorum jugera VIII, ad Hasalpah vero quod etiam illuc pertinet, casam cum curte, terrae arabilis hobas II, pratorum carrad. VIII, silvae jugera V. Ibidem autem ad Filesa cui subsequentia appendent, sunt mancipia XI, id est, Wolfpero, Ratpoto, Heimpreht, Liutfrid, Otfrid, Anthad, Kisalolf, Somni, Helmdrud, Mahtlind, Chunipreht. Isti sunt autem testes auribus tracti traditionis ante nominati Gundperti: Ogo, Avo, Adalhun, Karaheri, Rodheri, Hittipero, Hitto, Erchanperht, Marcho, Lantperht, Liutperht, Folcrih, Ascrih et alii. Actum est ad Rockinga sub quercu quae contra ecclesiam est, anno imperii Karoli 129.0909D| super Baoarios et Francos primo.
- CAP. XIV.-- Complacitatio inter Erchanfridum episcopum atque David.
O quam caduca et fragilis hominum generatio quae procul dubio miserae morti semper fit obnoxia, et quam jocunda coelestis vita, ubi erit sanctis sine fine laetitia! Haec ego David summa intentione mentis perpendens trado quasdam res proprietatis meae in locis nominatis ad Perge et ad Egiwila, quidquid in illis locis habeo cum mancipiis XXV ad S. Petrum ubi Erchanfridus venerabilis episcopus Dei Ecclesiam regere dignoscitur, eo tenore et ea ratione ut capellam ad Alarespurc, et si superstes soceri 129.0910A| sui Werinperti fieret, illud beneficium ad Biucheim usque ad finem vitae suae possideret, et postea omnia emeliorata ad S. Petrum sine illius contradictione permaneant. Et, ut firmior et certior haec ratio posteris consistat, placuit testes adhibere. Babo com. Meginhart, Ratolt, Masso, Elit, Epo, Sigimot, Odalperth, Walah, Avo, Jacob, Albrih, item Jacob. Testimoniales Waldker, Ogo, item Ogo, etc.
- CAP. XV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Adalpertum.
Fructuosa valde, necnon et nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi scilicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Hoc tenore et hac ratione convenit inter Ambrichonem 129.0910B| venerabilem episcopum et Adalbertum quemdam virum nobilem quasdam causas commutare. Tradidit namque advocatus episcopi Puolo cum consensu et jussu praefati episcopi et omnium monachorum S. Emmerammi martyris Christi talem proprietatem ut Wolfheri ad praedictum sanctum tradidit in Frumdorf jure perpetuo possidendum. Contra etiam tradidit in Reitinpoh Adalpertus talem concapacitatem, et proprietatem quam in illa concapacitate habet, conveniente ad causas praedicti sancti Emmerammi, quatenus sine ullius contradictione ad sanctum Dei pertineret perpetualiter. Facta est haec commutatio anno Domini 866, indict. 13, in loco nuncupato Pereharteshusa in praesentia jam dicta 129.0910C| episcopi et Rodolti comitis.
- CAP. XVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Chrestingum.
Plurimorum sentiat industria fidelium, praesentium videlicet atque futurorum per relationem mei humillimi breviatoris qualiter reverendus Dei cultor Ambricho congruam commutationem cum quolibet campione nobili, nomine Chrestingo, peregit. Hic itaque robustus et ingenuus vir tradidit ad S. Emmerammum martyrem Dei, in loco qui dicitur Cheleheim, de terra arabili jugera XXI, et de silva satis pulchram portionem. Ut plerisque arbitratur, ejusdem silvae sunt jugera XX, vel amplius. E contra vero venerabilis sanctae sedis episcopus Ambricho 129.0910D| una cum advocato suo Cundberto redonavit eidem praenotato nobili de rebus sancti Dei Emmerammi totidem jugera de arabili territorio aequalemque silvae portionem in loco Arnhelmashova nuncupato, uterque inter se utilitatem vel commoditatem locorum conquirere studentes, sicut et fecerunt. Quatenus firmior existat a posterisque melius credatur haec complacitatio, placuit duas chartulas inde exhibere patrio tenore scriptas, ac testimonialium nomina innotare qui sunt Ascrih, Adalhun, Cotaperht, fraterque ejus Irimperht, Helfrih, Paldrih, Cundhart, Arperht, Strupo, Hiltiprant, Rafolt, Engilpero, Odalscalch, Odalhart, Reginger, Cundperht et Rihho frater ejus.
- CAP. XVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ogonem.
129.0911A| Deo gratias quod valde utilis et nimium fructuosa olim inter homines inoleverat consuetudo et adhuc plerumque apud quosdam nobiles bene cauteque frequentatur commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Deinde complacuit fidelibus episcopi Ambrichonis ut illum instigarent ut fecisset unam commutationem cum fidele suo Ogone qui habuit bonas res, comparatas in proprietatem, bene pertinentes ad fiscos supradicti episcopi. Tunc Ogo confitebatur eo modo se fecisse, si bene restitueretur sibi. Et statim episcopus consuluit monachos atque canonicos, si voluntas illorum esset. Et illi dixerunt quod bene esset, si antea misisset 129.0911B| suos fideles, et investigaret quae pars melior esset. Tunc jussit episcopus Egilperto praeposito, atque Avoni advocato, et Wolfhoho clerico et Deotfrido vicario, ut perrexissent, et investigarent atque emensurarent subtiliter cum pertica. Placuit illis, et indicaverunt episcopo eo modo quo invenerunt de proprietate Ogonis de terra arabili et de silva jugera CLXXVIIII. Quod debuit episcopus e contra dare, fuerunt jugera CXXXIII. Tunc dixit episcopus ut melius fuisset, si interrogasset dominum suum regem, quomodo sua voluntas esset. Tunc dixit rex eo modo fieri sicut licentiam dedi, ut commutatio esset usque ad quinque hobas. Haec dictio a rege dicta est in Idibus Junii. Postea convocavit domnus episcopus Ambricho suos monachos, atque canonicos et alios fideles 129.0911C| suos, et fecerunt commutationem illam. Tradidit itaque supradictus Ogo ad S. Emmerammum in praesentia servorum Dei et advocati ejusdem ecclesiae nomine Avonis in loco qui dicitur Puohhusa casam cum curte, et de terra arabili jugera LXX, et de silva jugera X, et ad Punninchova jugera X, et de silva jugera XXXIX, et ad Munolfinga casam cum curte jugera XXX, et de silva jugera XX. E contra quoque Avo advocatus praefati episcopi tradidit jam dicto Ogoni de rebus S. Emmerammi in loco qui dicitur Matinga casam cum curte, et de terra arabili jugera CXXXIII. Isti sunt qui praesentes tunc aderant de monachis: Egilperht, Faraman, Deotperht, Reginfrid, Adalgoz et caeteri fere omnes. De canonicis Sandrat, Ermanolt, Erchanperht, Wolfhoh, Rodult, 129.0911D| Rihholf, etc. Postea episcopus et sui fideles praeceperunt Avoni advocato et Ogoni ut perrexissent ad concilium comitum ad Eitaraha ibique testes tracti essent per aures. Hoc fuit in praesentia Chuniperti comitis, et Cundopoldi comitis, et Rumoldi comitis. Isti testes sunt ibi tracti: Reginhoh, Pazrih, Nidhart, Rodmunt, Liudhart, Eparhoh, Wihmunt, Arhart, Perahthelm, Pern, Erchanpold, Rodmar, Erchanfrid et caeteri.
- CAP. XVIII.-- Commutatio inter Berehtgundam et Grimharium.
Cunctorum industria fidelium agnoscat qualiter Berehtcund venerabilis matrona et Grimheri commutationem convenientem fecerunt. Tradidit itaque 129.0912A| Grimharius ante nominatus nobilis ad S. Emmerammum terrae arabilis jugera XXX, et de pratis carrad. XIV in loco Stinpah nuncupato in manum Perehtgundae atque advocati illius, nomine Lantberti. E contra vero illa Perehtgund ipseque advocatus Lantbertus, episcopo honorabili Ambrichone licentiam concedente, tradiderunt de rebus S. Emmerammi eidem nobili Grimhario ad Imminpere de terra arabili jugera XXX, et de pratis carrad. XII. Isti quoque ejusdem gestae rei testes existunt auribus tracti: Strachol, Hunolt, Deotolt, Sigimunt, Meiol, Hunger, Amalger, Otperht, Reginhart, Deotcoz, Ermenperht, Ruodolf, Petilo, Hamadeo, Engilwart, Reginolt. Actum autem in Stinpah primo anno Karolomanni regis serenissimi
- CAP. XIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Winichonem.
129.0912B| Fructuosa valde, non solum honesta, sed nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet pro commoditate utrarumque partium. Hac igitur ratione tradidit Winicho quidam nobilis ad S. Emmerammum proprietatem suam quam habuit ad Puocha et ad Stupinga nihil extra dimittens. E contra vero cum licentia Ambrichonis venerabilis episcopi et consensu fratrum Isan advocatus episcopi praedicto Winichoni ex rebus S. Emmerammi tradidit, in loco qui dicitur Buohloh, domum cum curte et aedificiis, de terra arabili jugera LIII, de pratis carrad. XII in proprietatem possidendam, et 129.0912C| quidquid exinde pars parti contulerat liberam in omnibus habeant potestatem sine alicujus contradictionis obstaculo. Et, ut firmius haec commutatio a posteris credatur, placuit testes adhibere quorum nomina sunt haec: Folcrat, Masso, Immo, Luitprant, Wicpold, Waninc, Jacob, Adalscalh, Pazrih, Albrih, Altmar, Truogilo, Adalunc, Rafolt, Gotafort, Swapilo, Meginhart, Teorotnand.
- CAP. XX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ellinpoldum.
Fructuosa valde, et non solum honesta, verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Hac siquidem ratione convenit inter venerabilem episcopum Ambrichonem 129.0912D| et quemdam nobilem Ellinpoldum ista commutatio. Tradidit itaque praefatus Ellinpoldus ad S. Emmerammum in manum praedicti episcopi et advocati ejus Apponis de rebus proprietatis suae ad Perga aream unam et pratum unum ad molinam instituendam. E contra vero jam dictus advocatus cum licentia episcopi tradidit Ellinpoldo de rebus S. Emmerammi partem areae ad Hedinpah, id est, in longitudine perticas XII, in latitudine duas. Et ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas chartas uno tenore conscriptas inde exhibere et testes adhibere quorum nomina hic sunt: Erchanperht, Grimperht, Amalperht, Petilo, Otmar, Erchanhart, Amalrih, etc.
- CAP. XXI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Reginpertum.
129.0913A| Fructuosa valde jam olim inter homines et utilis nimium inoleverat consuetudo, scilicet ut res suas pro commoditate ambarum partium commutarent et utrinque, quod sibi contiguum esset, sumerent. Hac igitur considerata ratione nobilis quidem Reginpertus Ambrichonis venerabilis episcopi vasallus quasdam res quae sibi ex conjugis suae, nomine Wicbirgae, consortio in haereditatem cesserunt, in provincia Baoariorum in pago Tonocgewa, in villa Tuncilinga, id est, locum aedificii desertum, de terra arabili jugera XLVIII, prata ad carrad. XV, de silva jugera C, vias, aquas, vel quidquid in illo loco visus est habere, tradidit ad sanctum Dei martyrem 129.0913B| Emmerammum, supra dicto accipiente episcopo advocatoque suo Cundperto. Et e contra eisdem tradentibus accepit de sancti supra dicti martyris rebus locum quemdam qui dicitur Puoh, prope curtem quae vulgari vocabulo vocatur Tan Monachorum, id est Ecclesiam, curtem cum pomerio, de terra arabili aeque ut dedit jugera XLVIII, prata ad carradas XV, de silva jugera III, et quidquid in eodem loco prius in beneficium visus est accepisse, ea videlicet ratione ut ipse et posteri ejus, vel cuicunque donare voluerit, haereditario jure perpetualiter possideret. Denique, ut haec insolubilior esset traditio, placuit ex utraque parte testibus Norico more auribus tractis affirmari, quorum etiam nomina, ne quis error posteros invaderet, congruum duximus ascribi: 129.0913C| Cundpertus, advocatus Ambrichonis episcopi, qui, ut supra dictum est, hanc traditionem pariter cum episcopo et accepit et fecit. Teste Helfrico, Durinchardo, Waltungo, Askarico, Rodhario, Deotmaro, Rihpaldo, Rihperto, Cundhardo. Et ut nullum omnino foret ab utrisque partibus impedimentum, placuit duas assignari chartulas. Quippe unam in bibliothecam sancti martyris reponi, alteram vero a Reginperto jam supra dicto teneri. Actum est autem praesente episcopo jam saepe nominato caeterisque quam plurimis anno Domini nostri Jesu Christi 879, indictione 12, regnantibus clarissimi regis Hludowici filiis Carlomanno, Hludowico, Carolo, anno 4.
- CAP. XXII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ekkihardum.
129.0913D| Fructuosa valde, et non solum honesta, verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Hac siquidem ratione convenit inter venerabilem episcopum Ambrichonem, et quemdam nobilem Eckihardum ista commutatio. Tradidit itaque praefatus Eckihardus ad S. Emmerammum in manum praedicti episcopi et advocati ejus Adalrici proprietatem suam quam habere visus est in loco qui dicitur Stargina, et servum unum. E contra vero jam dictus advocatus cum licentia episcopi tradidit ad Ewistun jam dicto Eckihardo de rebus S. Emmerammi de terra arabili 129.0914A| aequali mensura et de pratis carradas III. Et, ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas chartas uno tenore conscriptas inde exhibere, et testes adhibere, quorum nomina sunt haec: Rihhart, Sigiperht, Helmperht, Engilperht, Marcholt, Eparhart, Kepahart, Erchanpold et caeteri quamplurimi.
- CAP. XXIII.-- Complacitatio inter Ambrichonem episcopum et Gundbatonem diaconum.
Comperiat, imo etiam liquido plurimum industria fidelium quorumcunque auribus per praesentem chartulam subsequens traditio et complacitatio manifestetur, qualiter diaconus quidam venerabilis, nomine Cundbato, pro remedio animae suae cogitavit. 129.0914B| Speravit namque, quod et omnino credendum est, si de rebus terrenis sanctas Dei ecclesias ditaret, ut inde sibi corporalis cura ac animae salus aeterna amplificaretur. Quapropter ergo divino cogitatu instinctus tradidit proprietatem suam, quam habuit ad Quartinaha juxta Bilisaseo, ad sanctum Dei martyrem Emmerammum, domino suo Arnolfo filio regali permittente a quo eam in possessionem accepit. Tradita est autem praedicta proprietas ab eodem venerabili Cundbatone pro domino suo Arnolfo et pro se in ipsam aram S. Emmerammi in manum videlicet Ambrichonis reverentissimi praesulis et advocati ejus Gundberti; id est, ecclesiam S. Joannis evangelistae cum omnibus pertinentiis et adjacentiis suis, cum curte et parochia, et cum omnibus illuc concessis, 129.0914C| mancipiis, agris, cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, decimis, aquis aquarumque decursibus locis illis traditis, id est, ad fluvium Salam quod Froperht jam olim in beneficium habuit et ad Velih, caeterisque omnibus mobilibus et immobilibus. E contra vero praefatus Gundpertus advocatus consentiente domino suo episcopo tradidit de rebus S. Emmerammi ante nominato Gundbatoni venerabili diacono quod Chezil Dux jam quondam pro remedio animae suae ad praedictum sanctum condonavit juxta amnem qui dicitur Raba; ea scilicet ratione, quatenus idem Gundbato ambas res illas firmiter atque utiliter possideat usque ad obitum suum. Post vero integriter cuncta ad saepe jam dictum Dei sanctum redigantur et restituantur. Et ut haec auctoritas traditionis firmior habeatur, 129.0914D| subnotati testes per aures trahuntur: Polo, Jacob, Reginhoh, Solomon, Eckirih, Adamar, Avo, Fastmot, Gotaperht, Irmperht, Heripold, Unlaz, Pernhart, Herrant, Engilscalh, Erchanperht, Reginhart, Strupo, Hungis, Ambricho, Liutperht, Sigihart, Vicker, Patto. Item Avo, Switker, Gammo, Adalrih, Salacho. Insuper etiam juxta ipsam Aram praedicti sancti ille episcopus eidem Gundbatoni licentiam concessit, ut mancipia S. Emmerammi quae ultra Rabam fuga lapsa sunt inquirat, et capiat et in easdem res ecclesiae constituat, ut post obitum suum, sicut supra diximus, cuncta emeliorata ad sanctum Dei martyrem Emmerammum revertantur.
- CAP. XXIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ernustum.
129.0915A| Concambium inter Ambrichonem episcopum et Ernustum quemdam venerabilem virum. Dedit igitur Ambricho ep. de rebus sanctae Ecclesiae jugera XXVI in loco qui dicitur Gundpatinga. Et e contra dedit Ernustus de rebus proprietatis suae jugera XXVIII in loco qui dicitur Preitprunnin, ea videlicet ratione, ut, si quis successor jam memorati episcopi hoc concambium mutare conaverit, tunc potestatem habeat Ernost res suas convertere quocunque voluerit. Et haec nomina circumstantium, atque audientium: Erchenmar, Willihelm, Wichart, Anthelm, Eigil, Reginhart, Herilung, Anzo, Gundpold, Gerolt, Drudolt, Hartnid, Helfrih, Eckirih, 129.0915B| Weladeo, Ato, Ermanolt, Rodcog, Merimuz, etc.
- CAP. XXV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Richelmum.
Fructuosa valde, et non solum honesta, verum etiam nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat communtandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Hac siquidem ratione convenit inter venerabilem episcopum Ambrichonem, et quemdam Dominicalem servum Rihhelmum ista commutatio. Tradidit itaque praefatus Rihhelmus in manum supradicti episcopi et advocati ejus Hahardi de rebus proprietatis uxoris suae pratum unum habens jugera XII, et de arabili terra jugera VIII quae sunt sita juxta cellulam quae dicitur Dehtapeta. E contra etiam jam dictus advocatus cum 129.0915C| licentia episcopi tradidit jam saepe dicto Rihhelmo de rebus sancti Petri de arabili terra jugera XX quae sunt sita prope villam quae dicitur Winzara. Et ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas chartas uno tenore conscriptas inde exhibere et testes adhibere quorum nomina sunt haec: Kaganhart, Ciliman, Pezo, item Ciliman, Odalperht, Engici, Eiorih, Plidker, Salacho, Alpgoz, Amalheri, Sono, etc.
- CAP. XXVI.-- Traditio Avalunae.
In Dei nomine tradidit Avaluna ad S. Emmerammum mancipia X quorum nomina sunt: Leva, Kerhart, Paldrih, Folcrat, Willirih, Deotperht, Willipurc, Reginpold, Cotaperht, Kisalfrid. E contra 129.0915D| vero Immo advocatus et Ogo tradiderunt de rebus S. Emmerammi praedictae Avalunae in proprietatem mancipia V, id est: Unroh, Helidolf, Snelhart, Hitto, Egilwih. Hi sunt testes: Ogo, Masso, Epucho, item Epucho, Wago, Isanpero, Adalperht, Rodolt. Actum est ad Potinreinna.
- CAP. XXVII.-- Traditio Ratharii cujusdam Romani.
In nomine summi Dei notum sit omnibus Christianae religionis hominibus, talem scilicet causam scire volentibus, quod ego Ratheri pro futura mercede cogitans ac servitii mihimet placiti memor, propriam ancillulam meis videlicet laboribus acquisitam, nomine Ellinpurgam ad altare Dei, quod 129.0916A| constat dicatum in honore S. martyris Emmerammi tradidi propriamque post obitum meum illi loco dicavi. Quippe ea ratione, ut inde patrocinium ac defensionem speraret, atque per singulos annos nihil plus quam quatuor denarios persolveret, reliquum quoque vitae hujus tempus proprio dispensaret arbitrio. Denique tres filios meos, quos mihi supra nominata genuit mulier, nomine Alawinum, Johannem, Bernhardum, liberos atque ab omni servitutis humanae vinculo securos reliqui. Fratribus quoque meis praesentibus, nomine Allino et Alawino, et in utraque re, id est feminae filiorumque libenti animo consentientibus. Actum autem hoc coram civibus urbis regiae Radasponensis quorum nomina cernuntur in subjecto: Lantolt subvicarius 129.0916B| civitatis, Adalpero exactor telonei, Odalman, Egilolf, Ratker, Wolffrid, Ratcoz, Huntolf, Otwin, Welo, Wachilo, Adalrat, Enci.
- CAP. XXVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Rihcowonem.
Fructuosa valde et nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Hoc quoque quidam nobilis, nomine Rihcowo, non praetermisit, sed etiam tradidit ad S. Emmerammum proprietatem suam quam habuit in illa marca ad Menzinpah in manum Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati ejus Garaharii. E contra vero idem advocatus cum licentia episcopi tradidit praedicto 129.0916C| Rihcowoni de rebus S. Emmerammi ad Talamazinga terrae arabilis jugera VIIII, et nemusculum unum. Isti autem sunt testes concambii hujus: Unlaz, Erchanfrid, Askarih, Deotmar, Helfrih, Sigifrid, Tinto et caeteri.
- CAP. XXIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilmarum et fratres ejus.
Nonnullorum comperiat industria fidelium quorumcunque auribus hujus chartulae injuncta fuerit notitia qualiter Ambricho reverentissimus praesul, et quidam vir nobilis, nomine Engilmarus, germanique ejus, Mezi videlicet atque Vitalis pro utrarumque utilitate partium commutationem perfecere praesentem. Tradidit namque praedictus puer Engilmarus cum fratrum suorum consensu ad S. Petrum sanctumque 129.0916D| Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem habuit ad Menzinpah, nihil extra dimittens nisi tribus carris ligna sumenda ac pastum porcis XL. Caetera vero omnia sine ulla contradictione ad praedictos sanctos contradidit in manum Ambrichonis vener. ep. et advocati ejus Gundberti; id est, casam cum curte, marcam silvae bonam, terrae arabilis jugera XLIIII, pratorum carradas XXX et servum unum, nomine Othelmum. E contra autem praefatus magni meriti episcopus et advocatus suus Gundbertus tradiderunt eisdem viris nobilibus de rebus S. Emmerammi ad Sallahopit casam cum curte, ecclesiam et quidquid in ea fuit. Terrae arabilis jugera XLV, pratorum carradas XXX, silvae 129.0917A| lucos II et servum unum, nomine Egilwolfum. Sunt etiam testes hujus commutationis auribus tracti: Ogo, Adolf, Avo, Strupo, Sinzo, Helfrih, Hartwic, Truhthad, Hawart, Unlaz, Cheftinc, Engilperht. Actum coram Engildeone comite et Engilmaro abbate, regnante Karolo imperatore.
- CAP. XXX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Salamannum.
Fructuosa valde et mirabiliter utilis olim inter homines inoleverat consuetudo commutandi videlicet quasdam res pro ambarum opportunitate partium. Idem quoque Salomanno cuidam nobili viro imitandum complacuit suam fideliter praecogitando commoditatem. Tradidit namque paulo superius nominatus nobilis ad S. Dei martyrem Emmerammum 129.0917B| proprietatem uxoris suae Adalburnae, consentiente illa, qualem ad Menzpah haereditario jure habere visus est, in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Helfrici. Hoc est, in territorio culto et inculto, silva ejusque termino, pratis, aquis et earum decursibus, necnon et omnia quae ibidem habuit ex integro ad praedictum sanctum tradidit atque transfudit. E contra vero praesul et praedictus advocatus de rebus S. Emmerammi tradiderunt eidem nobili territorium ad Reitinpoh quod Otmar jam quondam tradidit ad sanctum jam saepe dictum. Testes autem hujus commutationis sunt hi: Avo, Strupo, Rupo, Ogo, Hahart, Polo, Unlaz, Hiltipero, Hatto et caeteri.
- CAP. XXXI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Rathardum et fratrem ejus.
129.0917C| Igitur fructuosa valde et plurimis consuetudo utilis jam olim inter homines inolescere coepit commutandi scilicet quasdam res propter ambarum commoditatem partium, quod et nunc magis magisque, maxime autem apud nobiles frequentatur. Hoc ergo quidam generosi viri, uterini videlicet fratres, vocabulis nuncupati Cundhart et Rathart, ob suam utilitatem praeterire noluerunt. Nam hi praefati viri tradiderunt ad S. martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis vener. ep. illiusque advocati nomine Gundberti in loco Atinga nuncupato curtes duas cum totidem domibus, terrae arabilis jugera LXX et noval. jugera X, de pratis ad 129.0917D| carradas XXV, de silva bene provisa jugera XX, et molinam unam. E contra vero praenotatus cultor venerabilis et advocatus ejus de rebus B. martyris Dei Emmerammi tradiderunt illis nobilibus, quippe ad Totinaccharon Cundhardo casam cum curte, de rure jugera LII, de pratis carrad. I, et Rathado casam cum curte, territorii jugera XLII, pratorum ad carrad. XII, de silva jugera III, in loco qui Vekkinga vocatur. Et, ut hoc stabile permaneat in futuro a posterisque melius credatur, placuit duas chartulas pari tenore scribere.
- CAP. XXXII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Altoldum diaconum.
Nonnullorum comperiat industria fidelium quorumcunque 129.0918A| auribus hujus chartulae inseratur notitia. Tradidit igitur diaconus quidam venerabilis, nomine Altoltus, ad sanctum Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem habuit ad Atinga in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Wicrammi, id est terrae arabilis et pratorum jugera XXX, et frutices ad exstirpandas jug. XV et eo amplius. E contra vero praedictus advocatus, nomine Wicrammus, tradidit de rebus S. Emmerammi cum licentia domini episcopi eidem venerabili diacono terrae arabilis jugera XXX, ac silvae jugera VI, et pratorum carradas IV et aream I. Et hoc est juxta lacum qui dicitur Munituna, quatenus praefatus sanctus suarumque rerum provisor illud possideat ad Atinga, et ille placidae praestantiae diaconus illud 129.0918B| firmiter obtineat ad Munituna. Et, ut haec commutatio ita firma persistat, placuit duas chartulas pari tenore conscriptas exhiberi cum testibus subnominatis, id est Polo, Adolf, Avo, Strupo, Karaheri, Cotaperht, Helfrih, Liuthart, Waltunc, Erchanperht, Hungis, Adalhun. Actum autem ad Rockinga, praesente Engilmaro, et Hittone abbatibus, ac Sandrato archipresbytero atque Reginone diacono.
- CAP. XXXIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Lantpertum.
Nonnullorum noverit industria fidelium qualiter reverendus Dei cultor Ambricho concambium cum quodam manumisso, nomine Lantperto, peregit. Ille namque vir nuper ante nominatus tradidit ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum 129.0918C| proprietatis suae de terra arabili jugera CL in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Helfrici, et hoc jacet juxta castellum Erilinga nuncupatum. E contra vero praedictus advocatus cum consensu episcopi tradidit eidem Lantperto de rebus sanctorum, quos praenotavi, terrae arabilis jugera CXXXIII in loco Eidrateshusa nuncupato. Et ut haec commutatio firmior habeatur, placuit duas chartulas uno tenore conscriptas exhibere.
- CAP. XXXIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Adolfum.
Per compendiosum hujus chartulae narratum cujuspiam affectum commutationis pandere conabor omni aurem accommodare volenti. Tradidit ergo 129.0918D| vir quidam nobilis, nomine Adolf, ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis vener. ep. et advocatorum ejus, Helfrici videlicet atque Gundberti, proprietatem suam quam habuit ad Husun, id est terrae arabilis jugera LXIII, casam cum curte, horreum quoque, atque pomarium, pratorum carradas IX, silvae jugera XXV. Necnon etiam omnia quae sua sunt eidem loco appendentia ad praedictos sanctos contradidit atque transfudit. E contra vero Helfricus et Gundbertus cum consensu episcopi tradiderunt praedicto nobili Adolfo de rebus sanctorum in loco Altaha nuncupato casam cum curte, horreum, pomerium, terrae arabilis et pratorum jugera LX, et terminum in silvam 129.0919A| copiosum. Hujus autem traditionis testes sunt Polo, Avo, Strupo, Heidfolc, Gataperht, Irmperht, Perehtrih, Isanperht, Sindperht, Adalliun, Hiltiprant, Patarih. Ilpunc.
- CAP. XXXV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Polonem.
Multorum agnoscat industria fidelium qualiter quidam servi quarumlibet suarum rerum, dominis scilicet magistrisque suis non contradicentibus, commutationem peregerunt. Dedit ergo Polo vicarius regis dimidiam hobam Cotabaldi filii Kaganhardi ad Chuningesdorf, et aream I et pomerium I servo S. Petri, nomine Rinconi, in manum ven. ep. Ambrichonis, atque advocati illius Helfrici. E contra vero advocatus Polo ante nominatus praesente episcopo 129.0919B| dedit hobam unam areamque unam Rinconis servi S. Petri Cotabaldo famulo regis in manum Polonis in villa quae vocatur Tanhusa. Haec ergo commutatio facta est Ambrichone episcopo permittente et Polone in domo episcopi inter Erilapah et Menzinpah constructa.
- CAP. XXXVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Posonem.
Olim igitur utilis et fructuosa inter homines consuetudo subolescere coepit, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium, quod et moderni siquidem plerumque peragere conantur crebrius ac crebrius commutantes vestigia imitando antecedentium patrum. Id etiam quidam nobilis vir, nomine Poso praetermittere noluit, sed 129.0919C| propter utilitatem suam tradere studuit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum quamdam partem proprietatis suae, quod et perficiebat. Hoc est, ad Perga et Hasalpah inter agros cultos et incultos, pratorumque terminos jugera CXVIII in manum quoque venerabilis Dei cultoris Ambrichonis ep. et advocati ejus Adalhuni. E contra vero idem venerabilis praesul suusque advocatus de rebus S. Emmerammi ad Hedinpah et Tecchinpah tradiderunt praefato nobili aequalem partem agrorum atque pratorum. Et ut firmius in futuro permaneat traxerunt testes quorum nomina sunt: Ogo, Adolf, Sindperht, Tevit, Grimperht, Embricho, Engilmar, Otachar, Rihker, Helfrih, Albrih, Gammo, Petilo, Unlaz, Cotahelm, item Embricho.
- CAP. XXXVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Hahardum.
129.0919D| Nonnullorum cognoscat industria fidelium, quorumcunque auribus hujus chartulae injungatur effectio, quam utiliter ac honeste commutatio subsequens perficeretur. Karolus igitur imperator licentiam donavit cuidam nobili, Hahardo nomine, quamdam commutationem beneficii sui agere, missosque prudentes direxit eam valde caute perficere, Willihelmum videlicet atque Sindbertum, necnon et Hadamarum. Tunc quippe praefatus nobilis tradidit ad S. Emmerammum cum consensu domini sui Caesaris in manum Ambrichonis vener. ep. et vicarii sui Ogonis 129.0920A| de terra arabili et de pratis jugera CLXX, juxta fluenta Fattarae in loco Bozilinga nuncupato. E contra vero praesul venerandus et vicarius suus dederunt eidem nobili, de rebus S. Emmerammi, terrae arabilis jugera LXX et silvae LX in loco qui dicitur Hitinchova, juxta Isuram fluvium. Et ut haec commutatio firma ac inconvulsa habeatur, placuit duas chartulas pari tenore conscriptas utrinque continere.
- CAP. XXXVIII.-- Traditio Hiltigardae ad Mencinpah.
Noverit plurimorum capacitas fidelium per chartulae hujus notitiam qualiter Hiltigart divino compuncta instinctu pro se suorumque parentum remedio res suas tradendo operata est. Talem itaque proprietatem qualem habuit ad Menzinpah, eadem Hiltigart 129.0920B| tradidit ad S. Emmerammum in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati, nomine Helfrici, hoc est, territorium arabile et inarabile, prata, aquas, aquarumve decursus, terminum silvae, necnon omnia quae ibidem habuit, ad praedictum sanctum contradidit, nihil quippe praetermittens, nisi tantum in termino ejusdem silvae ligni incisionem ad unum carrum. Hoc autem testificantur Berehtcoz, Ogo, Avo, Strupo, Rodmunt, Liutperht, Erchanperht, Rupo, Avo, Hiltipero, Ambricho, Adalpold, Walah, Gammo, Eparhart.
- CAP. XXXIX.-- Traditio Engilberti atque Gundperti diaconi.
Commemoratio traditionis Engilperti atque Cundperti 129.0920C| diaconi ac nepotis sui. Tradidit igitur Engilpertus atque Cundpertus nepos ejus in pago Rotacgewae in villa nuncupata Skefowa ad monasterium Maninseo ad sanctum Dei archangelum Michaelem quidquid ibidem in illa villa habere visus est, casam cum curte, reliquisque aedificiis, terris, pratis, pomerio, vivariis, pascuis, silvis, mancipia VI quorum nomina haec sunt: Rodker, Lantker, Paldmunt, Reginpurc, Rihdrud, Rihger. Omnia haec supradicta ex integro firma ratione nullo contradicente supradicti Engilpertus scilicet atque Cundpertus tradiderunt; illo tamen tenore, ut hoc beneficium in villa nominata Ezinpah et etiam ipsam supradictam traditionem Skefowa, quandiu ambo vixissent, proprio jure possiderent. Isti sunt testes per aures tracti: Kerolt 129.0920D| comes, Kerolt filius ejus, Ratolf vicarius, Antrib vicarius, Pazrih, Cundperht, item Antrih, Isanperht, Meginpold, Gerhart, Hotto, Kerhoh, Ato, Adalhoh, Erchanfrid, Lantperht, Ratolt, Saxo, Wlfrih, Avo, Samuel, Nothart, Cundhart, Wirunt, Otachar, Reginperht, Isanger, Cuniperht, Rato, Engilscalh, Otker, Cozolt, Otperht, Gisalmunt, Mahtheri, Cundpold et caeteri. Fidejussores Pazrih, et Cundperht ex utraque parte. Erchanfridus episcopus et advocatus ejus Cundpertus acceperunt illam traditionem, et concesserunt supradictum beneficium praedictis diaconibus Engilberto atque Cundberto cum consensu monachorum. Actum ad Rota in ecclesia anno Dominicae Incarnationis 852.
- CAP. XL.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Morenzonem.
129.0921A| Fructuosa valde et honesta consuetudo olim inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Ea igitur ratione tradidit Morenzo cum licentia venerabilis episcopi Ambrichonis de rebus S. Emmerammi ad Otmuntingon jugera VII cuidam viro nobili Wolframmo in proprietatem. E contra vero praedictus Wolframmus tradidit ad S. Emmerammum de rebus proprietatis suae jugera VII ad Scussinchofun. Et ut haec commutatio firmior esset et a posteris melius crederetur, placuit duas chartas uno tenore inde haberi conscriptas, unam ad sanctum Dei, et aliam viro praedicto.
- CAP. XLI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ekkiricum.
129.0921B| Usus jam olim apud veteres nimium fructuosus pollere coepit commutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium possessiones. Proinde quoque modernis temporibus hoc inantea fieri in ecclesiasticis frequentissime facultatibus regum sanxit auctoritas, idque usque ad quinque hobarum numerum constare permisit. Ex hac igitur imitatione quidam nobilis Ekkiricus nomine inductus tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum proprietatem suam, quam habuit ad Homeres, in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Reginhohi, id est, casam cum curte, terrae arabilis jugera XLVI, 129.0921C| pratorum carradas XXVI, silvam copiosam, molam unam, aquas, aquarumque decursus, una cum omnibus ad eumdem locum accedentibus ad praedictum sanctum contradidit atque transfudit. E contra vero ante nominatus advocatus cum episcopi consensu tradidit Ekkirico de rebus S. Emmerammi ad Espilipah casam cum curte, ac totidem jugera agrorum et pratorum in perpetuo habendum simul cum omnibus illuc pertinentibus. Sunt quidem testes per aures tracti ejusdem vicissitudinis Ogo, Willihelm, Oto, Helfrih, Adalperht, Sigiperht, Helinger, Gammo, Erchanpold, Pern, Gemmunt, Rafolt, Nidhart et caeteri.
- CAP. XLII.-- Traditio Engilmari presbyteri.
Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae, 129.0921D| praesentibus scilicet et futuris, quod quidam presbyter, nomine Engilmarus tradidit mancipia VII ad S. Petrum, quorum nomina sunt haec: Zeiza, Sigipirc, Wolfo, Asflat, Toto, Nordker, Rodmunt, et conciliavit ut Zeiza scoparet tantum ecclesiam S. Petri, et illi serviret quod potuisset; Asflat autem serviret Wolfoni clerico et fratri suo ad dies vitae suae, et post obitum ejus ad eamdem traditionem constaret. Hanc traditionem excepit Salomon vassus Ambrichonis ven. ep. Et isti sunt testes per aures tracti: Durinchart, Hiltipero, Perehtcoz, Pillunc, Folrat, Reginhoh, Ekkirih, Arperht, Egilfrid, Erchanfrid, Adalger, Wippo, Adalperht, Otili, Anthelm, Strupo. Factum est in ecclesia S. Petri.
- CAP. XLIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Otmarum.
129.0922A| Multum namque utilis et nimium commoda consuetudo jam olim inter homines inoleverat quod, res suas inter se pro aptis finibus locorum commutare coeperunt. Pro eadem utilitate ambarum partium convenit inter vener. ep. Ambrichonem et quemdam virum nobilem, Otmarum nomine, ut aliquam rerum suarum inter se commutationem facerent, quod et ita fecerunt. Tradidit igitur praedictus Otmar ad S. Emmerammum de rebus proprietatis suae aream unam, et de terra arabili jugera IX in loco nuncupato Ipah. Et e contra dedit venerandus praefatus episcopus de rebus S. Emmerammi in eodem loco Ipah in proprietatem habendam ipsi Otmaro de terra 129.0922B| arabili jugera X. Isti sunt testes utriusque traditionis: Ogo, Pirihtilo, Walah, Terpiton, Jacob, Erchanfrid, Willihelm, Willipold, Parto, Meiol, Ekkirih, Adalger, Ludo, Wago, Isanpero, Reginhart Amalker. Anno Domini 865.
- CAP. XLIV.-- Traditio Otberti Castaldi.
Breve commemoratorium de rebus Otberti Castaldi de Longobardia, quas dedit ad S. Emmerammum, quae sunt in Statuaras. Inprimis casas duas cum introitu suo et hortum, olivas X, de prato partes tres, vineae perticas duas, de terra aratoria perticas VI. Et de ipsis rebus fuit investitus in praesentia Plagiverti, et Ratberti, et Batruini de Banilo, et Gunduini, et Gumarii de ipso loco, et alii homines 129.0922C| fuerunt ibi de Romania, Florinus, et Manulfus, et Valerius, et ipsas res pro anima Otberti Castaldi in casa S. Emmerammi accepit Liutpold presbyter et Heimo laicus de Ergoltespach.
- CAP. XLV.-- Traditio Einhardi presbyteri et Erhardi.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cogitando cogitavimus ego Einhardus presbyter et Erhardus de futura beatitudine et illorum retributione qui vitam meruerunt habere aeternam. Ideoque tradidimus proprias res nostras quas habere visi sumus in vico nuncupante Wolfmuntingas ad monasterium Adlwini episcopi quod situm est juxta fluenta, quae vocatur Rehtratanze ad sanctum Salvatorem pro remedio animarum nostrarum, vel parentum nostrorum, ecclesiam cum aedificiis, terris, silvis, 129.0922D| campis, pratis, molendinis, pascuis, aquis, aquarum que decursibus, mobilibus et immobilibus, casas vel scurias, et haec firmata esse volumus perpetualiter. Postmodum venerunt Adalwinus episcopus cum multis nobilibus viris in ipso vico qui vocatur Wolfmuntingas, et tunc in praesentia eorum Einhardus et Erhardus et uxor ejus Willipurc traditionem fecerunt coram ipsis cum ecclesia, aedificiis, terris, silvis, campis, pratis, molendinis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, casas vel scurias, et omnia aedificia et tegumenta tradiderunt ad S. Salvatorem, sicut hic superius scriptum est. Et vestitudinem fecerunt Adalwino episcopo de his omnibus quorum hic commemoravimus, exceptis 129.0923A| locis quae dicuntur Turunfeld et Altstat. Et Willipurc tradidit mancipia quatuor. Et convenit nos, ut Pernhardus filius Erhardi habeat ibidem suo pecori pascua et de silva utilitatem ad suum usum, in ea vero ratione ut, quandiu vixissent, in eorum sit potestate. Post vero discessum eorum redeat, sicut superius in traditione continetur, ad monasterium S. Salvatoris quod Adalwinus episcopus gubernare visus est, ad utilitatem servorum Dei qui in eodem loco Deo servire noscuntur. Si quis vero, quod fieri non credimus, aut nos ipsi, aut aliquis de haeredibus nostris, aut ulla opposita persona, quod futurum esse non credimus, contra hanc chartulam traditionis inire tentaverit, non valeat vindicare, sed ista charta a die praesenti et deinceps firma omni tempore et inviolata 129.0923B| maneat stipulatione subnixa. Haec autem traditio facta est in praesentia Adalwini episcopi et aliorum nobilium, quorum nomina haec sunt: Hadager, Wicterb, Sigihart, Adalperht, Wicco, Grimuni, Meiol, Waldperht, Erchanloh, Huswart, etc.
- CAP. XLVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Arnmodum.
Comperiat multorum industria virorum qualiter venerabilis Dei cultor Ambricho episcopus ac quidam nobilis Arnmodus in invicem commutarunt res suas ob ambarum utilitatem portionum. Tradidit itaque praefatus vir nobilis ad S. Dei martyrem Emmerammum proprietatis suae partem unam. Hoc sunt terrae arabilis jugera XII in loco qui dicitur Lipolfinga, in 129.0923C| manum quoque Ambrichonis venerabilis episcopi et advocati ejus Atonis. E contra vero bis praescriptus praesul cum advocato suo tradidit eidem nobili de rebus S. Emmerammi in eodem loco totidem jugera de terra culta. Et ut hoc inconvulsum permaneat, placuit etiam duas chartulas exhibere uno tenore conscriptas.
- CAP. XLVII.-- Complacitatio quam Thevit et Erhilt uxor ejus fecerunt.
Commemoratorium renovationis illius traditionis, quam Thevit quidam nobilis et Erhilt uxor ejus jam pridem ad sanctum Emmerammum perfecerunt. Venit namque Ambricho venerabilis episcopus in ecclesiam S. Emmerammi, et Pernhardus et alii multi ejusdem provinciae nobiles viri. Tunc praedictus Thevit 129.0923D| accessit ad aram S. Emmerammi et renovavit traditionem suam antiquam, tradendo videlicet talem proprietatem ut habuit ad Hornpah, et IV mancipia quorum nomina sunt: Hucimor, Gamanhilt, Deotfrid, Walahilt. Nihil de omnibus extra dimittens quae in hoc loco Hornpah habere visus est. Ea tamen ratione; ut sua beneficia omnia in proprietatem haberet usque ad finem vitae suae, et Erhilt, si diutius viveret, in proprietatem possideret; post amborum namque obitum omnia praedicta emeliorata cum acquisitione illorum sine ullius contradictione ad sanctum Dei constarent jure perenni. Hanc renovationem et vestituram accepit praedictus venerandus episcopus et Helfricus advocatus ejus. Erlapold fidejussor 129.0924A| et testis erat; et alii vero multi testes: Pernhart, Ogo, Reginperht, Isanperht, Terpaton, Walto, Saxo, Uzant, Rihholf, Durinchart, Hiltrih, Erchanfrid, Pazrih, Sigivuns, Salomon, Sigihart, Folcrat, Dancholf, Liutperht, Lantperht. Acta sunt haec anno Incarnationis Domini 868.
- CAP. XLVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Gerpertum.
Valde venusta et utilis nimium jam olim inter homines inolevit consuetudo ut res suas sub reconciliatione commutarent. Quapropter convenit inter venerandum episcopum Ambrichonem et Kerpertum vassum suum, ut et ipsi inter se pro utilitate ambarum partium in rebus suis commutationem facerent. Tradidit igitur praedictus Gerpertus quidquid habere 129.0924B| visus est proprietatis in villa, quae dicitur Sempinchova, necnon et in villa quae vocatur Altaha; id est, servos II quorum nomina: Frumolt et Walger, et terram, prataque, et omnia, ut supra scriptum est, quae in his duobus locis visus est habere, sancto Emmerammo tradidit in manus episcopi et advocati sui Wicrammi, et de terra arabili jugera XX et de pratis carradas XXX; plus tradidit Gerpertus quam accepisset. E contra tradiderunt episcopus et advocatus ejus Wicrammus ipsi Gerperto in proprietatem jure perenni quidquid sanctus Emmerammus visus est habere in villa quae vocatur Pilinga, et servos II, Lupum et Winimarum. Et isti sunt testes utriusque traditionis: Lantpero, Uzant, Engilscalc, Adalperht, Lantperht, Liuthart, Fastmot, Otker, Horscmot, 129.0924C| Helfant.
- CAP. XLIX.-- Commutatio inter Ambrichonem et Witoldum.
Noverit hujus chartulae relationem plurimorum industria fidelium qualiter quarumlibet rerum commutatio ambarum ob utilitatem partium peracta sit. Tradidit itaque Witoldus quidam nobilis ad S. Emmerammum jugera IV in manum Ambrichonis venerab. ep. et advocati sui Rodkarii, juxta Filsea quoque in loco qui dicitur Niwinhusa. E contra vero in eodem termino, piissimo rege Karlomanno permittente, tradidit praedictus advocatus eidem nobili de rebus sancti Dei martyris Emmerammi, consentiente Episcopo, jugera III. Actum est ergo ad 129.0924D| locum Chirichun in praesentia Geionis atque Rumoldi comitum, astantibus primatibus pagi illius. Et isti sunt testes qui hoc testificant per aures tracti: Milo, Perehtheri, Perehtcoz, Offo, Rodolf, Lantperht, Egilpern, Hadager, Pero. Placuit etiam duas chartulas de hoc exhibere uno tenore scriptas, quatenus melius credatur.
- CAP. L.-- Traditio Chocilonis comitis.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Notum igitur fieri volumus cunctis Christianis fidelibus et infidelibus, praesentibus sc. et absentibus, necnon et futuris, quod ego Chozil humillimus comes de haereditate mea tradidi ad S. Emmerammum in proprietatem ad Stromogin quantum Gundpoldus habuit in 129.0925A| proprietatem et in beneficium in villa nuncupante Reginwartesdorf, et in Rosdorf, cum terra, aratura, vineis, atque pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, molendinis, et in omnibus marchis. In nomine Domini. Amen. Hi sunt testes: Ratpot comes, Gundram comes, Gundpold comes, Huogo, Hunolf, Engildeo, Gundpold, Puoso, Cotahelm.
- CAP. LI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Alawicum presbyterum.
Fructuosa et honesta ac nimium utilis consuetudo jam inter homines inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Ex hac igitur consuetudine quidam vir nobilis, nomine Alawih quoque presbyter provocatus, tradidit ad S. Emmerammum una cum advocato suo Gundalperto 129.0925B| in manum Ambrichonis reverentissimi praesulis et advocati ejus Adalrici talem proprietatem qualem habuit ad Ottarpah quam ei Hludowicus piissimus rex praecepto auctoritatis suae condonare dignatus est in perpetuam possessionem. E contra vero Adalricus cum consensu domini sui episcopi tradidit de rebus S. Emmerammi eidem Alawico illam Ecclesiam ad Holzhusa cum territorio appendente in proprium firmiter habendum, quod Popo presbyter jam quondam in beneficio habuit. Hujus vero rei testes sunt: Polo, Ogo, Deotpold, Jacob, Wago, Reginhoh, Odalperht, Gozperht, Unlaz, Eparhart, Sigifrid, Adalperht, Gammo, Job, Ambricho, Albrih. Vestitores autem Adalricus advocatus episcopi, 129.0925C| atque Gundalbertus advocatus Alawici presbyteri.
- CAP. LII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Rodoldum
In nomine summi et aeterni Dei. Convenit inter venerab. virum Ambrichonem ep. et quemdam hominem, cujus nomen Rodolt, de commutabilitate aliquarum rerum, quod et ita fecerunt. Tradidit praefatus vir Rodolt ad sanctum Emmerammum martyrem Christi unum servum, nomine Arndeonem, et de terra arabili jugera XV in loco qui dicitur ad Prunnon. E contra praedictus Ambricho, venerandus episcopus et advocatus ejus, nomine Rodker, cum consensu monachorum et totius familiae tradiderunt ipsi Rodolto in proprietatem unam ancillam, nomine 129.0925D| Anstrat, et de terra arabili jugera XV, in ipso loco qui vocatur ad Prunnon, ac perpetua stabilitate firmavit.
- CAP. LIII.-- Commutatio inter Ambrich. episcopum et Truhthardum.
Utilis et nimium fructuosa consuetudo olim inter homines inoleverat, et adhuc plerumque apud quosdam nobiles bene cauteque frequentatur, commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Deinde ista commutatio quae subsequenter explicatur apud Ambrichonem ep., et quemdam nobilem, nomine Truhthardum, peracta est. Tradidit itaque ille Truhthardus ad sanctum Emmerammum in manum episcopi Ambrichonis et 129.0926A| advocati ejus Avonis agros III in loco qui dicitur Sallohopit. E contra quoque Avo advocatus praefati episcopi tradidit in eodem loco de rebus S. Emmerammi jam dicto Truhthardo agrum unum.
- CAP. LIV.-- Commutatio inter eosdem.
Notitia qualiter dominus Ambricho ep. et Truhthad advocatus Waltratae commutationem pro commoditate amborum fecerunt. Dedit supra dictus ep. ancillam, quae vocatur Deotmot in proprietatem Waltratae. Et e contra tradidit advocatus ejus in manum episcopi et advocati sui Helfrici alteram ancillam, nomine Deotpurc, sine utrarumque filiis. Et isti sunt inde testes per aures tracti: Avo, Rihger, Alawih, Alprih, Atto, Ermenhart.
- CAP. LV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Heinricum comitem.
129.0926B| Fructuosa valde ac nimium utilis consuetudo olim inter homines inoleverat transmutandi videlicet quasdam res pro ambarum utilitate partium. Proinde quoque Ambricho ven. episcopus atque Heinricus comes ob commoditatem quorumlibet mancipiorum commutationem fecerunt. Porro Heinricus comes tradidit ad S. Emmerammum mancipia II, Cirninum atque Razonem, in manum praefati praesulis et advocati ejus Helfrici. E contra vero idem episcopus cum eodem advocato suo tradidit Heinrico in manum advocati sui Rodhardi Hadaricum Sciurram. Quatenus haec commutatio firma habeatur, placuit duas chartulas uno tenore scriptas exhibere.
- CAP. LVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Altoldum diaconum.
129.0926C| Notum sit omnibus fidelibus quia Altoldus quilibet diaconus de nobili ortus prosapia ad Munolfingon proprietatis suae agrum unum ad sanctum Dei Emmerammum tradidit in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Otonis, ipso quoque praefato episcopo et Rumoldo comite praesentibus. In recompensatione vero eadem tradidit praenotatus praesul et advocatus illius de rebus S. Emmerammi eidem nobili clerico in eodem loco agrum unum. Isti sunt testes per aures tracti: Kerperht, Ekkirih, Gotaperht, Wicram, Reginperht, Reginwart, Rihpold, Rodperht, Willihelm, Askarih.
- CAP. LVII.-- Commutatio inter Ambrichonem et Folricum.
129.0926D| Nonnullorum comperiat industria fidelium quia vir quidam nobilis, nomine Folcrih, tradidit ad S. Emmerammum in loco Pisinga nuncupato inter terram arabilem et prata et silvam jugera XXV in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Gundberti. E contra vero idem advocatus cum licentia episcopi tradidit praedicto nobili de rebus S. Emmerammi jugera XXIII, in proprio perpetualiter habendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur a posterisque melius credatur, placuit duas chartulas uno tenore conscriptas exhibere.
- CAP. LVIII.-- Commutatio inter Engilscalchum et Engilbertum.
Notum sit omnibus fidelibus quia Engilscalch quidam 129.0927A| nobilis tradidit proprietatis suae agrum unum juxta villam Aespilipah ad S. Emmerammum in manum Engilberti, qui hoc beneficium habuit in loco praedicto. E contra vero idem Engilbertus tradidit de rebus S. Emmerammi praefato Engilscalcho cum consensu Ambrichonis ven. ep. pratum unum juxta laticem quae Alaha vocatur.
- CAP. LIX.-- Traditio cujusdam feminae quae vocatur Sicca.
Noverit plurimorum industria virorum qualiter Sicca et advocatus ejus Richo desierunt partem unius ecclesiae rurisque ad illam pendentis inquirere ad Erininga. Abrenuntiaverunt se autem portioni eidem, et sic laxaverunt eam ad S. Emmerammum, dicentes eam amplius nunquam sese velle inquirere. 129.0927B| Ad hoc confirmandum sunt testes Avo, Strupo, Gundperht, Erchanperht, Woladeo, Rihger, Arperht, Hiltigoz, Gammo, Embricho, Amalperht, Rihperht, Petilo, Wallah, Adalger.
- CAP. LX.-- Commutatio inter Erchanfridum episcopum et Perehthardum.
Fructuosa valde et nimium utilis consuetudo olim apud homines inoleverat commutandi videlicet quarumlibet rerum portiones pro ambarum opportunitate partium. Ergo quam ob rem quidam nobilis, nomine Perethardus, tradidit ad S. Petrum ap. sanctumque Dei martyrem Emmeram. molendinum unum ad Atinga in manum Erchanfridi venerabilis ep. et advocati ejus Odalperti. E contra vero idem 129.0927C| advocatus cum consensu episcopi juxta praedictum vicum tradidit eidem nobili viro jugera III, in proprio habendum. Proinde quoque placuit duas chartulas uno tenore conscriptas exhibere ut haec commutatio firmior habeatur et a posteris melius credatur. Et isti sunt testes: Pernhart, Dultinc, Anthelm et alii multi.
- CAP. LXI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Richonem.
In antiquis igitur patres qui fuerunt temporibus nonnunquam pro necessariis cogitaverunt commerciis terrenisque utilitatibus suis invicem consensum praebentes quarumlibet rerum facultates vendere vel comparare, tradere aut etiam aliud in aliud transmutare. Unde et moderni successores illorum imitantes 129.0927D| institutiones crebrius id ipsum facere solent pro locorum commoditate arvorum pratorumque jugera domibus et proprietatibus suis aptius copulantes commutatione concordi. Hoc etenim non praetermiserunt Ambricho electus Dei pontifex, et quidam nobiles viri Rihho ejusque filius Freso, sed illorum consensu haec subsequens commutatio convenienter peracta est. Tradiderunt supradicti nobiles ad sanctum Dei Emmerammum in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Helfrici in loco nuncupato Atinga casam cum curte ac jugera XXVII hac ratione; ut si quis hoc resolvere voluisset, quatenus S. Emmerammus suum obtineret, et illi nobiles suum reciperent. E contra saepe dictus praesul atque advocatus 129.0928A| suus Helfrih tradiderunt de rebus S. Emmerammi in loco qui dicitur Mezinga eisdem praescriptis viris domum cum fisco ac jug. XXVII. Hoc namque ex utraque parte ad testificandum isti per aures tracti sunt: Helfrih, Lantpero, Erchanpold, Sindiho, Reginolt, Froperht.
- CAP. LXII.-- Commutatio inter Ambrichonem et Gisalam.
Gisala dedit Ambrichoni episcopo servum, nomine Ratpertum. E contrario episcopus dedit Gisalae Petonem. Hanc etiam commutationem cum wadio peregerunt Wolfger Gisalae et Helfrih advocatus episcopi, in praesentia ejusdem episcopi, et Hittonis abbatis et aliorum qui vocantur Adolf, Ogo, Wicram, Odalperht, Sindperht, Westargowo, Gerperht. Hoc 129.0928B| autem actum est IX Kal. Mai., in prato ad Mozinga.
- CAP. LXIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Tatonem.
In nomine Dei summi. Placitum atque conventum inter ven. ep. Ambrichonem et quemdam fidelem suum, nomine Tatonem, nobilem virum ut aliquas res inter se pro communi utilitate et compendio commutarent. Dedit igitur praedictus Tatto de rebus proprietatis suae uxoris ad S. Emmerammum, id est inter terram arabilem et silvam exstirpativam jugera CL, insuper separatim silvam I in villa Perge; ut e contra praedictus Ambricho ven. ep. sive a rege cum praecepto in proprietatem acquireret, quidquid de ipsa sancta ac praedicta Dei ecclesia in beneficio 129.0928C| antea habere videbatur ad Fatiragimundi, id est: ecclesiam, de terra arabili jugera LXXV, de pratis ad carradas VIII, de silva jugera II. Isti sunt per aures tracti: Arnmot, Folcrat, Dultinc, Tevit, Cotaperht, Vulvilo, Wichram, Ogo, Oto, Waltunc, Otachar, Fastmot, Perchart, Gemmunt, Hunrih, qui et investiturae fidei jussor Waldperht, similiter Gerwih, similiter Gernod testis, Pazrih, Irinc, Abrih, Liutperht, Engilhelm, Odalperht, Salagrim, Folrat, Rodmunt, Otker Wisunt, Hiltimot, Lantrat, Salomon, Durinchart, Pillinc, Samuel, Ratpero monachus, Wolfram monachus, Adalger monachus et Wichart presbyter commutationem scrutati sunt et probaverunt.
- CAP. LXIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Altoldum diaconum.
129.0928D| Perutilis ac nimium fructuosa olim inter homines consuetudo inolescere initiavit commutandi scilicet pro ambarum commoditate partium quaslibet res sive haereditatum quoque, seu beneficiorum aut accedentium proprietatum. Propterea vero placuit cuidam ecclesiastico diacono, videlicet Altoldo tradere jugera terrae arabilis tria ad sanctum Dei martyrem Emmerammum jacentia in planitie camporum juxta vicum qui dicitur Atinga in manum ven. ep. Ambrichonis ejusque advocati, nomine Wicrammi. Porro e contra ipse advocatus cum licentia praedicti antistitis tradidit eidem nobili Altolto jugera II de rebus S. Emmerammi. Testium nempe qui idem 129.0929A| testificaturi sunt, nomina subsequuntur; id est: Hiltimar, Gerperht, Deotmar, Irinc, Nanzo, Engilhelm, Cozperht, Adalhoh.
- CAP. LXV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ellinpurgam.
In nomine summi et aeterni Dei. Convenit inter ven. virum Ambrichonem ep. et quamdam feminam, nomine Ellanpurc, de commutabilitate aliquarum rerum, quod et ita fecerunt. Tradidit praefata Ellanpurc et advocatus ejus nomine Folcrat ad S. Emmerammum de terra arabili jugera II in loco qui dicitur Murcilashaha. Et e contra tradidit Rodker advocatus S. Emmerammi jug. I, Ellanpurgae et advocato ejus cum consensu venerandi episcopi, et monachorum et totius familiae in ipso supradicto loco ad 129.0929B| Murcilashaha, ac firmavit cum testibus. Iterum fecerunt concambium in placito coram populo praesente Othelm, Wago, Pirihtilo, Isanspero, Hadager, Willihelm, Snellolf, Isandeo, Ellandeo, Ogo, Paldram, Francho, Ermperht, Isanperht, Gozperht, Willipold, Engilperht, Chuniperht, Chuntilo, Rupo et alii plures.
- CAP. LXVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Paldricum.
Fructuosa et nimium utilis consuetudo olim apud homines rationales inolescere coepit commutandi videlicet quasdam res pro ambarum commoditate partium. Illa etenim antiquorum consuetudo inter juniores saepius saepiusque celebratur. Tradidit itaque quidam vir nobilis, Baldricus nomine, proprietatis 129.0929C| suae ad sanctum Dei martyrem Emmerammum unum pratum cum molendino loco situm in dextro littoris fine illius aquae quae dicitur Filisa juxta Opirinhusa in manum quoque ven. ep. Ambrichonis et advocati ejus Rodkarii. Cujus prati longitudo quinquaginta perticis constat, atque latitudo duodecim. Porro praefatus venerabilis vir Dei et advocatus suus Rodkarius e contra tradiderunt eidem nobili in sinistro ejusdem fluentis margine alterum pratum aequali mensura de rebus praedicti sancti Dei. Et, ut hoc vero firmius fiat, placuit duas chartulas uno tenore conscriptas exhibere ac testes adhibere. Hi sunt: Othelm, Wago, Heriperht, Paldrih, Einhart, Arnamar, Isangrim, Heimger, Gerhart.
- CAP. LXVII.-- Traditio Rihpaldi abbatis.
129.0929D| Quoniam priscis temporibus nobilis quidam vir, nomine Rihpald abbas, et amita ejus, nomine Deotlind, tradiderunt Deo et S. Emmerammo res proprietatis suae pro remedio animarum suarum, quidquid habuerunt ad Phetarah, sive ad Yvpinpah, seu ad Ahu, quod postea ipse Rihpald voluit complacitare nepotibus suis Engilmone et Isandeone, sed non perfecit, quodque ita ab eis fuit injuste abreptum de potestate S. Emmerammi, quodque Baturicus episcopus et advocatus ejus Immo exquisierunt ab eis in mallo publico ad Phetarah coram Cotafrido comite multisque aliis ibi praesentibus, et illi lege cogente hoc ipsum totum reddiderunt Baturico 129.0930A| episcopo et advocato ejus Immoni, et idem Immo inde ab eis vestituram accepit. Sed postea eorum fuit petitio aliorumque bonorum hominum, ut hoc ipsum iterum eis in beneficium concederetur. Quodque benignitas Baturici episcopi eis noluit denegare, sed ita illis concessit hoc in beneficium usque ad dies vitae suae contra censum condignum, et hoc fecit una cum consensu congregationis S. Emmerammi, et illi accepto inde beneficio ab episcopo Baturico et ab advocato ejus Immone wadiaverunt inde censum quatuor solidorum annis singulis persolvere ad festivitatem S. Emmerammi, et nullam inde negligentiam facere nullamque amplius controversiam ullo modo pastoribus S. Emmerammi neque familiae ejus. Quod si facerent, secundum legem 129.0930B| omnino componant neque ullo modo habeant potestatem hoc de ipsa casa Dei alienare, sed meliorare, quantum praevaleant. Et ideo inde duas cartulas uno tenore conscriptas ad firmitatem atque memoriam posteris fieri decrevit supradictus episcopus. Et isti ibi praesentes erant qui hoc viderunt et audierunt: Odalperht, Salahho, Immo, Rihhart, Pillinc, Cundalperht, Marcho, Otger, Mauri, Adalger, Puoso, Aopi, Ritant, Wichart, Cundfrid, Engilpald, Adalperht, Appo, Antrih, Winiho, Atto, Cotaperht, Sigiperht, Ratperht, Truhthad Ratolt, Ratolf, Amalrih, Wolfbero, Ratpald, Nidhart, Egino, Berehttold, Waldger, Rahholf. Actum est hoc ad Reganaspurc anno Incarnationis Domini 822, imperii vero Hludowici octavo, ad missam sancti Martini, 129.0930C| indictione prima, tertia feria, et ego Dignus nomine scripsi hanc chartam ad confirmationem jubente Baturico ep.
Commemoratio brevi sermone conclusa de haereditate Rihpaldi abbatis quam tradidit ad S. Emmerammum in locis his, id est: ad Ahu, et ad Yvpinpah, sive ad Pheterah, quamque postea Engilmon, et Isandeo invasores injusti reddiderunt Immoni advocato S. Emmerammi, secundum quod placitatum habuerunt persolvendo per singulos annos in censu ante Cotafridum comitem, id est quatuor solidorum. Actum autem coram his omnibus, id est Gamanolf, Salaho, Sahso, Adalrih, Reginhart, Wichart, Kerrih, Erchanpald, Rihlant, Frehholf, Gisalfrid, Engilpald, Odalscalc, Herigoz, Staracholf, 129.0930D| Rodicho, Wolfrid, Adalo, Heimo, Cundbertus, Cozzol, Frumolt. Missi enim sunt ibi in his locis ad possidendam vestituram istam hi tres homines nostri: Cundperht ad Ahu, et Stephanus clericus ad Jupinpah, Cadenchilo ad Phetarah hanc vestituram consedit. Et ita finita sunt placita haec et revocata in concordiam.
- CAP. LXVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Rodoldum comitem.
Notitia, qualiter Ambricho Radasponensium episcopus et Rodoltus comes [Cod. hic semper: comis ] complacitaverunt inter se. Dedit itaque supradictus episcopus supra memorato comiti in loco, qui vocatur Umpalasdorf de terra arabili jugera LXXXIII. Et 129.0931A| e contra dedit Rodoltus comes Ambrichoni ep. in manum advocati sui Perahtrici in loco qui dicitur Stupinga jugera XL, et in loco qui nominatur Pirihhinwanc similiter. Hoc autem factum est anno Incarnationis Domini 874, Indict. 7, et in VIII Kal. Junii.
- CAP. LXIX.-- De Marca ad Bramam fluvium.
Haec ratio vel notitia manifestat de marca nostra in loco qui vocatur Braama, quae pertinebat ad Sconinowe et monasterium S. Martini, quae injuste diu nobis ablata est; sed nunc tandem reddita est per Anawanum et fratrem ejus Rihwassum; hoc est, de fluvio qui dicitur Braama, usque ad locum qui dicitur Tiufbah inter cultam et incultam terram jug. CXX, et hoc fuit factum coram Wichelmo misso 129.0931B| comitis Geroldi in ipsa marca nostra coram his omnibus, quorum nomina sunt ista, et Ellenricus exstitit advocatus noster ex parte monasterii S. Martini: Erchanpertus, Eigil, Paturih, Cundperht, Cuniperht, Rodperht, Anthelm, Reginhart, Regino, Engilperht, Tevit, Rodperht, Hetin, Helmuni, Engilpero, Friccho, Rodolt, Egilmunt, Willihelm, Etilo, Reginperht. Actum VIII Id. Martii, Feria III, in quadragesima in loco, ut supra. Scripsi autem ego Ellinhardus diaconus jussu domini mei Baturici episcopi.
- CAP. LXX.-- Traditio Rihpaldi abbatis ad Sezpah.
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Igitur in Dei nomine ego Rihpaldus abbas tradidi haereditatem 129.0931C| meam quam habui ad Sezpah, et ad Niwinhusun in manus Abbonis et Engilmonis et Isandeonis, et Paldrici, et Ratolfi et Anoni; ut si ego mortuus fuissem in isto itinere ad palatium eundo, tunc ipsi viri haec omnia pro anima mea ad S. Emmerammum tradidissent, petoque Adalwinum episcopum vel ejus successores, ut haec duo loca, id est, ad Sezpah et ad Niwinhusun semper ad S. Emmerammum serviant, et nemini in beneficio donentur, et manentes ipsi non mutentur, sed maneant in locis suis et ipsa mancipia. Defuncto vero Rihpaldo abbate, venit Abbo una cum Paldrico et Ratolfo, similiter et Ano ad S. Emmerammum, et camdem traditionem quam Rihpald abbas in eorum manus posuit tradiderunt S. Emmerammo pro Rihpaldi abbatis animae aeterna 129.0931D| mercede, et vestierunt casam S. Emmerammi de omnibus quaecunque tradiderunt, id est, manentes XIV, ad Sezpah, ad Niwinhuson IV, cum mancipiis et domibus, curtes similiter et terras, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, mobilibus et immobilibus. Omnia culta vel inculta; omnia. Nihil praetermisit Rihpald, excepto hobas III quas concambiavit cum Meginhardo abbate; hoc tantummodo praetermisit. Et ideo ego Rihpald tradidi hoc in tam multorum manus hominum, id est sex hominum, ut quicunque ex his voluissent, tam unus, quam duo, sive tres, seu omnes simul ad sanctum Emmerammum tradendi liberam potestatem in omnibus habuissent. Post haec vero venit Abbo et Paldrih, et 129.0932A| cum eis Ratolf et Ano, et vestierunt Immonem advocatum Adalwini ep. et Wicrammum presbyterum et Praepositum de his duobus locis, hoc est, ad Sezpah et Niwinhuson, et concessa sunt haec loca. Ad Sezpah sedebat Ratolf monachus cum servis domini episcopi Adalwini; ad Niwinhuson Wicrammus praepositus. Precabatur etiam Rihpaldus abbas ad Adalwinum episc., ut in ipsa marca una ecclesia fabricari debuisset, hoc est, ad Sezpah, et ibidem posuisset aliquem sacerdotum qui ibidem cantet et cum omnibus S. Emmerammo serviret. Praesentium nomina qui viderunt: Erchanperht diaconus, Reginperht diaconus, Welto clericus, Heriperht clericus, Pillinc, Frumolt, Cunthart, Paldmot. Ad tumulum S. Emmerammi factum est hoc. Isti sunt 129.0932B| qui viderunt; quod Rihpald tradidit in manus Abbonis et aliorum, quod supra diximus, haereditatem suam: Gerhart, Liutperht, Engilperht, Pillunc, Ogast. Haec sunt nomina testium qui per aures tracti sunt: Chuniperht, Ambricho, Pillunc, Immo, Crimuni, Fridaperht, Erchanperht, Hadamar, Gerpald, Toto, Sipihho, Wolfpero, Adalrih, Unolz, Huno, Altiperht, Hegilo, Wiclant. Facta fuit haec traditio ad Cundareshuson anno 814 Incarnationis Domini nostri Jesu Christi; anno secundo imperii domini Illudowici Augusti, indict. 7, V Kal. Nov., die Dominico. Facta vestitura ad S. Emmerammum die Lunae, quod est XII Kal. Decemb. in ipsa ecclesia S. Emmerammi. Ellinhart diaconus jussus a domino meo Adalwino episcopo ipsam traditionem 129.0932C| scripsi.
- CAP. LXXI.-- Traditio Willihelmi comitis.
Constat omnibus mortalibus quia haec vita nimium brevis est, sed longa futura. Quapropter Willihelmus comes considerans haec ita se habere pro ( sic Cod ) adipiscendi gaudia sempiterna et remedio animae suae tradidit ad S. Emmerammum res proprietatis suae quas habere videbatur in loco nominato Bersnicha, id est ecclesiam et casam cum curte, atque reliquis aedificiis cum mancipiis infra domum, et manentibus servilibus, terris, pratis, pascuis, et dimidio foreste, aquis, aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, cultis, vel incultis, quidquid dici vel nominari potest cum omni lucro quod nunc in eisdem 129.0932D| causis esse videtur vel deinceps, ad quae situm fuerit, nihil extra dimittens, et eaedem causae in ejus potestate fierent usque dum viveret ipse, et conjugis ejus Engilradae donec ipsa vixisset, et quandiu thorum maritalem conservaret, et haec omnibus modis firma persisterent, si sibi haeres non nasceretur. Hoc insuper complacitans cum Baturico ven. pontifice, ut ad Eskitunam et Wesin omnia quae ibidem praefati praesulis fierent in beneficium ipsius ad dies vitae suae possiderent, et post illorum vitam supradictae res quae ab eo traditae sunt, vel quae in beneficium accepit, per omnia emelioratae ad praedictum Dei sanctum firmiter consistant absque ullius contradictione. Hanc vero traditionem suscepit Baturicus ep. una 129.0933A| cum Erinperto advocato suo. Et testes hujus traditionis per aures tracti sunt: Hilpung, Fezzilo, Madalhelm, qui et fide jussores vestiturae sunt, Pazrih, Arnmot, Mahalfrid, Alaman, Adalwart, Poso, Reginwart, Eckeo, Ermperht, Kerhart, Eccho, Odalhart, Erchanpald, Kerhoh, Wldar, Willihelm, Trostmar, Eigil, Pillunc, Erinperht, Cotaperht, item Madalhelm, Engildeo, Odalhart, Wolfhart, Reginhart, Gewibald, Erchanperht, Ellenperht, Sigibald, Albrat, Adalperht. Acta sunt haec ad Sconinowam monasterium. Anno Dominicae Incarnationis 834.
- CAP. LXXII.-- Traditio Willihelmi comitis.
Quisquis in hac vita quae cunctis mortalibus incerta est caute semetipsum tota mentis devotione 129.0933B| circumspicit, ad illam sine dubio perveniet feliciter vitam ubi illi cum Christo regnant qui hic provide gesserunt praecepta Domini sui conservando. Hac cautela compunctus quidam comis, nomine Willihelmus, et, ut refrigerium animae suae ac perpetuae beatitudinis gloriam acquireret, ad S. Emmerammum Dei martyrem omnia quae habuit in locis subter scriptis tradidit: nihilque proprietatis suae extra dimisit quod non traderet in vicis istis; Sconheringa, Cheminatum et Purcheim, ea scilicet ratione: ut post obitum suum firmiter ad ipsum sanctum Dei ipsa traditionis causa constaret, si haeredem non haberet, et tamen conjux ipsius easdem res in ditione sua teneret quandiu lectum suum conservaret. Si vero humano more contingeret 129.0933C| ut lectum suum non custodiret, mox traditio ad locum suum reverteretur. Si autem haeredem superstitem habeat, ut ipse potestative haereditatem suam possideat absque ullius contradictione. Et testes ejusdem traditionis isti exstiterunt: Ratpot comis, Cundpald, Cuniperht, Orendil comites; Heriperht, Crimuni, Madalhelm, Rodolf, Poso, Cundperht, Outo vicarius, Mezzi, Vitalis, Sahso, Rihpald, Rubo; Isangrim, Cotafrid, Ougast, Scroth, Reginhart, Egilolf, Hadager, Willihelm, Mahalfrid, Hessi, Urolt, Trogo, Graman, Cundwin. Baturicus ep. una cum Pazrico advocato suo ipsam traditionem accepit. Factum est hoc ad Reganesburg anno Dominicae Incarnationis 833.
- CAP. LXXIII.-- Traditio Ratpodi comitis.
129.0933D| Postquam ergo in Dei nomine Ratpodus comis ad sanctum tradidit Emmerammum, sicut in charta traditionis scriptum invenitur, quidquid proprietatis ad Tullinam habere videbatur, in praesentiam Ludovici regis Reganesburc venit, et omnia quae ad Tullinam visus est possidere ad praedictum sanctum Dei nihil extra dimittens tradidit, ita scilicet, ut si haeres sibi non nasceretur, post obitum suum statim ista traditionis causa firmiter ad locum sancti Dei constaret. Si autem haeres sibi nasceretur; ut cum ducentis solidis res ejusdem traditionis redimeretur, ut sicut supra dictum est, in praesentia regis et optimatum ejus, omniumque sibi astantium 129.0934A| haec traditio facta est quorum ex parte nomina innotescimus. Ernost comis, Werinheri, Timo, Ermfrid, Ratperht, Uto, Waning, Willihelm, Rihheri, Wolfdrigil, Poso, Eginolf, Perehttolt, Rihho com., Adalo, Ratolt, Popili, Rodolt, Fritilo, Reginperht, Adalhoh, Managolt, Papo, Albker. Facta est haec traditio in loco supra dicto anno Domini 837.
- CAP. LXXIV.-- Commutatio inter Erchanfridum episcopum et Eparhohum.
In nomine sanctae et unicae Trinitatis. Complacuit inter Erchanfridum vener. episcopum et Eparhohum virum nobilem pro amborum utilitate commutationem quamdam fieri. Tradidit Wicrammus advocatus episcopi cum jussione et licentia domini 129.0934B| Hludowici regis praedicto laico illam traditionem quam fecit Pernger clericus ad S. Emmerammum martyrem Christi in loco qui dicitur Tahhinga. E contra vero tradidit praefatus Eparhoh talem haereditatem, ut in Atingun habuit, ex integro, nihil extra dimittens, sed omnia lege firmissima transfundens. Isti ergo testes sunt per aures tracti: Unolz, Erchanperht, Otperht, Ratolf, Herigoz, Wicram, Alo, Swidker, Odalger, Rodker, Freso, Wlfilo, Ratolt, Vulfrih, Rihho, Richolf, Sigo, Deotpato. Et, ut firmius haec commutatio permaneret et posteri certius scirent, complacuit duas chartas uno tenore conscribi, quatenus uterque unum haberet et sine ulla contradictione perpetua maneret.
- CAP. LXXV.-- Complacitatio inter Ambrichonem episcopum et Adalfridum.
129.0934C| Comperiat plurimorum sagacitas fidelium, qualiter quidam regis vassus, vir quoque venerabilis, nomine Adalfridus, tradidit ad S. Emmerammum portiones haereditatis suae, exinde complacitando beneficium quoddam. Tradidit igitur paulo superius commemoratus nobilis ad praefatum sanctum Dei martyrem proprietates suas quales habuit ad Gimundin et ad Adinhard Cum areis namque ac domibus, territoriis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, et mancipiis VIII, id est Ditolf, Hiltipirc, Rihhilt, et filii ejus duo, Liutto, Gerhoh, Perehtman. Omnia integriter illuc transfudit in manum reverentissimi praesulis Ambrichonis advocatique ejus Gundberti. Ea videlicet ratione, 129.0934D| quatenus beneficium ad Utilinga firmiter in proprio obtineat usque ad finem suum. Post obitum vero suum ex integro relaxetur in pristinam potestatem. Hoc autem actum est cum consensu praedicti provisoris sanctae Dei Ecclesiae, strenuissimo rege Karlomanno permittente jam anno secundo regnante in Bawariorum regione, in Longobardorumque primo. Et isti sunt, qui hoc per aures tracti testificantur: Reginolf, Albrih, Perehtolt, Pillunc, Arperht, Unlaz, Gammo, Amalperht, Liutperht, Machelm, Wolfmunt, Freso, Ogo et reliqui.
- CAP. LXXVI.-- Commutatio inter Erchanfridum et Hartwigum episcopos.
In Dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem 129.0935A| virum Erchanfridum Reganesburgensis Ecclesiae episcopum, necnon et virum venerabilem Harduvigum Pataviensis Ecclesiae episcopum, ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt. Dedit igitur memoratus episcopus Erchanfridus de rebus proprietatis suae, et advocatus ipsius Nordheri jam dicto praesuli ad partem monasterii sui Sancti Quirini in perpetuum tenendum: in loco qui dicitur Hunolzenghova hobam I, et casam, et de terra arabili jugera XXXIX, de pratis, ubi possunt colligi fenum carrad. XXX, et de fructuosa silva jugera XXIIII. Et e contra in compensatione earumdem rerum dedit praefatus episcopus Hardwigus et ejus advocatus Liuthardus praescripto Erchanfrido episcopo de 129.0935B| rebus monasterii sui Sancti Quirini una cum consensu et conhibentia monachorum in eodem monasterio degentium, etiam et per licentiam domini Hludowici gloriosissimi regis ad suum proprium tenendum in loco, vocabulo Bodolunghova, casam unam, et de terra hobas II, de pratis ubi possunt colligi de feno carradae XX, vel quidquid ibi in loco Heitfoleus ex suo proprio ad monasterium S. Quirini tradiderat. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et affirmare rogaverunt; ut unusquisque hoc quod a pare suo accepit teneat atque possideat, et faciat exinde quidquid sibi libuerit; et taliter inter eos hic inserere placuerit; ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis, aut alia quaelibet opposita, aut emissa, vel subrogata persona quae contra 129.0935C| hanc commutationem de qua duae chartulae uno tenore conscripta esse videntur venire tentaverit, aut eam per quodlibet ingenium irrumpere conatus fuerit, inferat parti contra quem litem intulerit, distringente fisco auri libr. II, argenti pondera V coactus exsolvat, et sua repetitio nullum obtineat effectum; sed praesens commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Reganesburg civitate. Signum Hardwigi ep. qui hanc commutationem fieri et affirmare rogavit. Et isti sunt testes per aures tracti qui viderunt et audierunt quando ista commutatio fuit coram domni Hludowici gloriosissimi regis. Hoc est: Eginolf venator, Engilscaldh, Uzzant, Bernhart, Patager, Engildeo, Rumolt, Batto, Odalrih, Engilbold, Isanperht, 129.0935D| Gamanolf, Waning, Eccho, David, Rihmar, Wicbold.
- CAP. LXXVII.-- Commutatio inter Baturicum episcopum et Erchanpertum.
In Dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem virum Baturicum Reganesburgensis Ecclesiae ep., necnon et quemdam hominem Erchanpertum, ut pro communi utilitate et compendio quasdam res inter se commutarent, quod ita et fecerunt. Dedit igitur praedictus venerabilis vir Baturicus episcopus ex ratione ecclesiae sancti Petri et sancti Emmerammi una cum consensu et conhibentia canonicorum et monachorum ibidem degentium, etiam et per licentiam domini Hludowici gloriosi regis eidem Erchanperto 129.0936A| ad suum proprium habendum in pago nominato Feldun in loco qui dicitur Jazaha ecclesiam unam cum mans. III, id est, de terra jug. C, de pratis ad carras XV. Et e contra in compensatione harum rerum dedit praefatus Erchanpertus ex suo proprio supradicto venerabili episcopo Baturico ad partem episcopatus sui in pago qui dicitur Tonahgewi, in loco nominato Hahalinga, mansos III, id est, de terra jug. C, de pratis ad carras L, de silva jug. CXX. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et affirmare rogaverunt; unam praedictus episcopus ad partem ecclesiae suae penes se habeat; et alteram, quam ipse Erchampertus pro se retineat; ut in futurum, quidquid pars ab altera accepit parte, habeat, teneat, atque possideat, et faciat 129.0936B| exinde quidquid utilitati suae perspexerit, et taliter eis hic inserere placuit; ut, si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis, aut alia quaelibet opposita, aut emissa persona quae contra hanc commutationem de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire tentaverit, aut eam ullo modo infringere conatus fuerit, inferat parti contra quam litem intulerit distringente fisco auri libras II, multa componat, et sua repetitio nullum obtineat effectum; sed praesens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Reganesburg civitate sub die 4 Non. Sept. Isti sunt testes per aures tracti qui hoc viderunt et audierunt. Rodhoh, Cozzilo, Macho, Cundolf, Altram, Sigihart, Kisalolt, Erchanmar, Immo, Willibato, Cundperht, 129.0936C| Heririh, Petilo, Oto, Isanpero, Immo, Wicbald, Rodolt, Helmrih, Sahso, Warmunt, Albker, Adalperht, Eparswind.
- CAP. LXXVIII.-- Commutatio inter Apollonium abbatem, et Erchanfridum diaconum.
In Dei nomine. Placuit atque convenit inter venerabilem virum Abpollonium abbatem, necnon et Erchanfridum diaconum, ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter se commutare deberent, quod et ita fecerunt. Dedit igitur Abpollonius abbas ex ratione monasterii sui Perga una cum consensu et conhibentia monachorum in eodem monasterio degentium, etiam et per licentiam domni Hludowici regis memorato Erchandfrido diacono ad suum proprium habendum in pago qui dicitur Tonahgewi in 129.0936D| loco vocabulo Ginginchova, id est, terra culta, et inculta, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, adjacentiis, perviis, exitibus et regressibus quaesitum et adinquirendum, vel quantumcunque praenominatus Abpollonius abbas ibi in loco ex suo beneficio habere videbatur. Et e contra in compensatione harum rerum dedit praescriptus Erchanfridus diaconus de rebus proprietatis suae in eodem pago Tonahgewi in loco qui dicitur Scampah eidem Abpollonio abbati ad partem monasterii sui perpetualiter tenendum, idipsum terra culta et inculta, campis, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, adjacentiis, perviis, exitibus et regressibus, quaesitum et adinquirendum, vel quidquid 129.0937A| inibi ex suo proprio legaliter habere videbatur. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas in manibusque bonorum hominum roboratas inter se fieri et affirmare rogaverunt; ut unusquisque in futurum hoc quod a pare suo accepit, teneat, atque possideat et faciat exinde, quidquid sibi libuerit, et taliter inter eos hic inserere placuit, ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis, aut alia quaelibet opposita, aut emissa seu subrogata persona quae contra hanc commutationem de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire tentaverit, aut eam per quodlibet ingenium irrumpere conatus fuerit, inferat parti contra quem litem intulerit, distringente fisco, auri lib. II, argenti pondera V, coactus exsolvat, et sua repetitio nullum obtineat effectum; 129.0937B| sed praesens commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Reganesburc civitate sub die 7 Kalend. April. Uzzand, Deotrih, Strupo, Egilolf, Werilo, Hartwig, Hiltiroh, Rodhart, Unolz, Erchanperht, Haguno, Ishad, Waltunc, Trogo, Eckibart, Hartmot, Florenti, Folcpold, Isanhart, Avo, Walto, Deothart.
- CAP. LXXIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Eckilindam.
In Dei nomine. Placitum atque conventum inter Ambrichonem ven. ep. necnon et quamdam nobilem viduam, nomine Ekkilind ut aliquas res pro communi utilitate inter se confirmarent, quod ita et fecerunt. Tradidit igitur vidua Ekkilind de rebus proprietatis suae ad S. Emmerammum simul cum advocato 129.0937C| suo Bernhardo quidquid habere videbatur in vico qui dicitur Ucchinpiunt cum mancipiis VII quorum nomina sunt haec: Helfrih, Ellanrih, Maganrih, Rodimar, Willipirc, Regindrud, Reginswind, et hobam I, in vico qui dicitur Talamazinga, et silvam unam prope vicum qui nuncupatur Tuzilinga. Et haec omnia sunt in pago qui dicitur Tonahgewi. Hanc traditionem accepit praedictus Ambricho episcopus atque Helfrih advocatus ejus, Helmoni et Waltunc fidejussores. Et e contra tradidit Helfrih advocatus de rebus S. Emmerammi una cum consensu et voluntate praedicti episcopi et servorum Dei in eadem sede degentium quidquid Billunc, pater praedictae viduae, in beneficio habuit in vico qui dicitur Talamazinga cum mancipiis XIX, quorum nomina sunt 129.0937D| haec: Cundram, Mahhelm, Cristan, Salvan, Gerlinto, Folcmar, Paldhilt, Ratpirn, Wolfpirc, Waldcund, Frohilt, Sonpirc, Peinhart, Lantswinto, Merigis, Rodni, Mahtheri, Magolf, Ceizperht. Insuper de terra arabili jug. XVII, et de pratis ad carradas IX adjacens vico qui dicitur Leichilinga, ut hoc in proprietatem habeat praedicta Ekkilind, vel mater ipsius, si longius vixerit. Et hoc ea ratione conciliatum est ut, si quislibet successor Ambrichonis ep. hoc placitum dissolvere conaverit, tunc praedicta vidua Ekkilind potestatem supra scriptas res seu habere, seu tradere cui delectet. Isti sunt testes ex utraque parte per aures tracti: Engilpero, Cuniperht, Helmuni, Avo, Ogo Perehtrih, Salomon, Erchanfrid 129.0938A| Strupo, Sanuel, Amalperht, Fridaperht, Appo, Lantrih, Gomarih, Adalperht, Rodmunt, Odolung, Terpiton, Cotaperht, Ato, Fastmot, Amalperht, Erchanfrid, Walto, Anthelm, Waltunc, Adalhun, Alo, Petilo, Rihholt, Hiltimot, Engilmar, Hardperht, Irmperht, Parto, Perehtgoz, Ellinpald Trogo, Reginhart. Pigo, Harpold, Patirih, Rodmunt, Erchanpoldt Actum est hoc anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi 866, in loco qui nuncupatur Letinchoua.
- CAP. LXXX.-- Commutatio inter Baturicum episcopum et Ucciandum.
In Dei nomine. Placuit atque convenit inter venerab. virum Baturicum Reganesburgensis Ecclesiae ep. et illustrem virum Ucciandum ut aliquas res pro communi utilitate et compendio inter se commutare 129.0938B| deberent, quod ita et fecerunt. Dedit igitur praedictus ven. ep. Baturicus ex ratione ecclesiae suae sancti Petri et sancti Emmerammi una cum consensu et cohibentia fratrum ibidem degentium, etiam et per licentiam domni Hludowici gloriosi regis praefato Ucciando ad suum ad habendum in loco qui dicitur Mahalgozzinhovon mansos tres cum ecclesia ibidem constructa, et cum reliquis aedificiis desuper positis, cum terris, silvis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, quidquid in praedicto loco habere visus est. Et e contra memoratus Ucciandus ex suo proprio, praescripto ven. viro Baturico ep. ad partem supradictae ecclesiae suae in loco nuncupante Atinhard, mansos VI cum casis, et reliquis aedificiis, et curtiferis, cum terris, pratis, silvis, pascuis, aquis, 129.0938C| aquarumve decursibus, quantumcunque in eodem loco habere visus fuit. Unde et duas commutationes pari tenore conscriptas inter se fieri et affirmare rogaverunt; ut unusquisque hoc quod a pare suo accepit ab hodierno die et tempore teneat atque possideat, vel quidquid exinde ob utilitatem vel commoditatem facere [ sic COD.] sui, vel judicare voluerit, liberam in omnibus habeat potestatem faciendi; et taliter inter eos convenit: ut si fuerit post hunc diem ullus ex ipsis, aut alia quaelibet opposita persona vel emissa quae contra hanc commutationem de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur venire tentaverit, aut eam infringere voluerit, inferat parti contra quem litem intulerit, auri libras II multa componat, et sua repetitio nullum obtineat effectum, sed 129.0938D| praesens commutatio omni tempore firma permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Reganesburg civitate sub die V Kal. Septemb., anno IV propitio Christo regni domni Hludowici regis in orientali Francia, indict. 15 in Dei nomine feliciter. Signum Ucciandi qui hanc commutationem fieri et affirmare rogavit. Signum Meilonis. Signum Alberati. Signum Swarzalohi. Signum Odalfriti. Signum Hugolfi. Signum Herardi. Signum Billungi. Signum Berehttoldi. Signum Alberici. Signum Randulfi. Signum Adalperti. Signum Wolfharii. Signum Grimoni. Signum Egilolfi. Signum Rodperti. Signum Ogasti. Signum Wicconis. Signum Unlazi. Signum Albuni. Signum Hildrici. Dominicus clericus jussus scripsi.
- CAP. LXXXI.-- Traditio Andarbodi archipresbyteri.
129.0939A| In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ego Baturicus largiente Redemptoris Christi gratia episcopus hanc conscriptionem fieri praecepi ad commemorandum quatenus omnes scirent et praesentes scilicet et futuri qualiter vir venerabilis Antarbodus archipresbyter Romam eundo, pro remedio animae suae sanctorum Petri et Pauli apostolorum limina quaerens, mihi omnia nimirum suae proprietatis in potestatem donavit eo modo: ut si obitus ipsius sibi adveniret in eodem itinere, sicut proh dolor! et factum est, pro remedio spiritus ipsius omnia dispensarem per loca sancta quocunque ipse pertractarem maximum ejus fuisse profectum. Unde frater 129.0939B| ejus Ternod consentienti charitati testis est, collaudans etiam hoc omni modo ita bene esse et sibimet ipsi placere. Denique in eadem via praedicto illustri viro ex hac luce, sicut mortis debitum urgerat, migrante, et ad nos hoc nuntio delato pervenisset, subito ad Ergeltesbah veniens misi et Bernhardum alium fratrem Antarboti, sive filium ejus Engilhardum et caeteros parentes venire precabar; ut quidnam et ipsi exinde velint et dicerent scire potuissem; hoc est: utrum contradicerent potestati illi quae jam in meis manibus posita erat? An bono animo ita stabile fieri permisissent? Actum est ita; et venerunt ad me, et idem Bernhardus erat hoc amabiliter consentiens, sive caeteri proximi ejus, sicut a praedicto benignae viro memoriae potestatem accepi, 129.0939C| ita de suis rebus pro se facerem quidquid voluissem. Actum est autem hoc in loco supra conscripto in praesentia eorum quorum haec nomina sunt: primitus Job vicarius et vassus Cotafridi, necnon et Cundalpertus filius Helmoni, Immo advocatus noster, et Biltunc; Mezzi nepos Waltoni comitis, Hunger, Ato, Erchanpreht, Antarbot, Isangrim, Suidger.
Igitur hac convenientia inter nos finita, venit Bernhardus in placitum publicum in loco nuncupato Rodhoheskirihha super Lapara, ubi Walto comes cum omni suo ministerio residebat, et cum eo Machelm, filius Otleipi, assistente etiam multa turba hominum nobilium, Baturico praesente nihilominus episcopo, et ibi mallavit Bernhardus Baturicum ep. et Immonem advocatum ejus de causa Antarbordi, 129.0939D| et contra directum de placito jam in caput, et convenientia constituto coram hominibus supra memoratis. Tunc surrexit Immo et dedit Waltoni wadium suum quod idem Bernhardus contra legem pacatum placitum praesumebat inquietare, et habuit testimonia sua in praesenti et adduxit eos, id est: Billunc, Mezzi, Nidhart, Hunolt, Erchanperht, Hunger; sed Bernhardus noluit hoc modo wadiare, sed dixit: si inveneris mihi unde tales testes qui hoc testificent quomodo Antarbot ita fecisset, consentiens ero, et quod lex praeceperit faciam. Tunc mox advenit in ipso placito liber homo Ternodi, nomine Herini, ab eodem Ternodo directus ad Baturicum ep. et Waltonem comitem, et in auditu omnium retulit ea quae 129.0940A| sibi fuerant imperata; eo quod direxerit Ternodus, quomodo nihil voluisset neque potuisset contradicere de his omnibus quae frater ejus in Baturici ep. manibus commendaret, sed magis per cuncta consentiret ubicunque ea dare voluisset Baturicus ep. Tunc tandem eodem wadio et testimonio convictus est, et non credidit sibi, et dedit wadium juxta legem et judicium populi pro se et filio suo Engilhardo, ut ex hac eadem causa ulterius nihil inquietarent. Unde Nidhart et Erchanpertus ei fidei jussores effecti sunt, et hoc modo finitum est. Hic in beneplacito fuerunt Baturicus episc. Walto comes, Machelm, Immo, Eckirih, Billunc, Jacob, Tevit, Rodgoz, Meginhelm, Hunolt, Heribald, Freso, Rihhart, Nidhart, Hegilo, Mezzi, Rihperht, Ratolt, Adalrih, Reginhart, 129.0940B| etc. Actum est anno Domini 822.
- CAP. LXXXII.-- Traditio Hawardi.
Felix est haec vita activa; sed multo felicior contemplativa. Ad hanc igitur tendens quidam nobilis nomine Hawart, tradidit ad S. Emmerammum in manum Arnimari cognati sui talem partem proprietatis suae qualem habuit ad Tegarindorf nemine contradicente; quatenus Arnimar ipse eamdem partem proprietatis simul cum mancipiis vestiret ad praedictum sanctum pro ante nominato Hawardo, et Odalhardo et Meginhardo. Et isti sunt testes ejusdem traditionis: Pillunc, Gozpold, Wanninc, Immo, Liupoton, Perethtuni, Salamari, Chuniperht, Alpuni, Heriperht, Ellingrim, Liuthart, Adalperht, 129.0940C| Horscolf, Gisalmar, Eginolf.
- CAP. LXXXIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Swidkarium.
Convenit inter venerabilem virum Erchanfridum episcopum, et quemdam hominem, nomine Swidkerum, de quadam commutatione aliquorum locorum, quod et ita fecerunt. Dedit praefatus venerandus episcopus pro utilitate ambarum partium cum licentia regis, venerabilis Hludowici, et monachorum omnium morantium ad monasterium S. Emmerammi praedicto Swidkero in loco nuncupato Wolamotasaha, quidquid Otram in beneficium habuit in illo loco. Et e contra tradidit ipse Swidker propriam haereditatem suam ad S. Emmerammum, quod est prope flumen quod dicitur Apansa, quidquid a filiis 129.0940D| Sigihelmi e mendo acquisivit. Testes idonei sunt isti: Fritilo, Reginperht, Einhart, Friccho, Albato, Alprat comes, Isanger, Ambricho, Dultinc, Piligrim, Horscrat, Alpuni, Hunolf, Lantperht, Wolfdrigil, Walto, etc.
- CAP. LXXXIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Attonem.
Noverit plurimorum industria fidelium qualiter quidam viri inter se commutaverunt. Tradidit itaque quidam nobilis nomine Atto, ad S. Emmerammum de terra arabili jugera II in loco Wolfhareshusa nuncupato in potestatem ven. ep. Ambrichonis et advocati ejus Berchtrici. E contra vero quidam famulus, nomine Rodheri cum licentia episcopi tradidit 129.0941A| eidem nobili de rebus S. Emmerammi totidem jugera in eodem loco. Et isti sunt testes: Atto, Herrant, Egilolf, Kaganhart, Etti, Engilrih, Eparachar, Folrat, Alpolt, Reginperht, Willipold, Odalperht, Purchoh, Ratolt, Albuni, Egino, Bernhart, Rihho, Analo, Amalperht, Nidhart, etc.
- CAP. LXXXV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilpertum comitem.
Nonnullorum comperiat industria virorum quorumque auribus hujus cartulae injuncta fuerit notitia qualiter Ambricho reverentissimus praesul, et quidam vir honorabilis praestantiae, Engilbertus videlicet comes pro utrarumque utilitate partium commutationem perfecere praesentem. Tradidit namque praedictus Engilbertus comes ad S. Petrum apostolum, 129.0941B| sanctumque Dei martyrem Emmerammum de terra arabili jugera LIX in loco Swindpah nuncupato, nihil extra dimittens, quidquid in eodem loco terris, pratis et silvis habere visus est, quin ex integro ad praedictos sanctos contraderet in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Otonis. E contra vero isdem Oto cum licentia Domini sui episcopi tradidit de rebus sanctorum antedictorum, in loco Eholtinga nominato, terrae arabilis jugera XLIX eidem Engilberto venerando comiti in proprium perpetuo possidendum. Testes enim ejusdem traditionis sunt Reginhoh, Cotaperht, Ogo, Hadamar, Willihelm, Askarih, Nidhart, Rodmunt, Irinc, Odalperht, Pern, Erchanperht, Folcpold, Arnimar.
Item commutatio. 129.0941C|
Tradidit Engilbertus comes duo mancipia ad S. Emmerammum, id est Liupuni, et Irminhilt. E contra vero Oto cum consensu episcopi Ambrichonis tradidit Wilcozum. Et isti sunt testes: Hadamar, Ogo, Erchanperht, Reginhoh, Cataperht, Willihelm, Item Cotaperht, Patarih, Warmunt, Item Ogo.
- CAP. LXXXVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Liupatonem.
Igitur omnibus notum sit fidelibus, praesentibus scilicet et futuris, quia nobilis quidam, nomine Liupaton, tradidit quemdam lucum quem habuit filius sororis suae Hartbertus, ad sanctum Dei martyrem Emmerammum in loco Waltinhova juxta fluvium 129.0941D| qui dicitur Napa. Liuthardus quippe eamdem traditionem una cum patre suo Liupatone peregit in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Gundberti. E contra vero tradidit idem advocatus Gundbertus cum licentia Domini sui episcopi de rebus S. Emmerammi alium lucum in praedicto loco eidem nobili Liupatoni ac filio suo Liuthardo in proprium perpetualiter habendum. Isti sunt testes: Geio comes, Hunolf, Jacob, Strupo, Erchanfrid, Adalperht, Rafolt, Arnamar, Paldrih, etc.
- CAP. LXXXVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Gundpaltonem diaconum.
Nonnullorum noverit industria fidelium quod 129.0942A| Gundpato ven. diaconus traditionem quae capitulo 23 conscripta est secundo firmavit, addens quoque et caetera loca. In praesentia igitur Arnulfi ducis praedictus Gundpato una cum advocato suo Starchando tradidit ad sanctum Emmerammum talem proprietatem qualem habuit ad Quartinaha, et ad Sala et ad Weligam in manum videlicet Hittonis abbatis atque Ekkirici missorum praefati sancti ac venerabilis ep. Ambrichonis. Isti autem sunt testes: Gundram comes, et filius ejus Megingoz, Sigihart, Droant, Willihelm, Hoholt, Lantperht, Rihger, Drudolt, Sigiperht, Eparachar. Witger, Otachar. Einhart, Einhart Pero, Framrih, Karentanus, Glaz, Mirei, Kasiz, Necliuchim, etc.
- CAP. LXXXVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Baldricum.
129.0942B| Plurimorum cognoscat industria fidelium quia nobilis vir quidam, nomine Baldricus tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum proprietatis suae jugera XII in loco Hiltrateschiricha nuncupato in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque vicarii Ogonis. E contra vero idem Ogo cum licentia Domini sui episcopi tradidit praedicto nobili de rebus S. Emmerammi jug. XII juxta montem qui dicitur Paninperc. Isti sunt testes ejusdem traditionis: Askrih, Adalo, Liufo, Plidgoz, Hagano, Erchanperht, Alprih, Oto, Charaf, Hucperht, Eccho, etc. Actum est autem ad Rispah ad convenientiam omnium Bawariorum.
- CAP. LXXXIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Altmannum.
129.0942C| Notitia qualiter ven. episcopus et Altman quidam nobilis convenerunt, concambium inter se perficientes. Tradidit itaque idem nobilis ad S. Emmerammum terrae arabilis jug. XII in loco Rorpah nuncupato, addens etiam jugum unum et pratorum, jugera II pro perficienda commutatione in manum videlicet Ambrichonis venerandi praesulis ejusque advocati, nomine Reginhohi. E contra vero tradidit praedictus advocatus de rebus S. Emmerammi cum licentia Domini sui episcopi jam praefato Altmanno terrae arabilis jug. XII in loco Ratinpah nuncupato. Et ut haec commutatio firmior habeatur placuit duas cartulas, uno tenore conscriptas utrinque continere, et testes subnotare quorum nomina sunt: Ogo, 129.0942D| Wago, Isanpero, Wasagrim, Askarih, Ekkirih, Gundheri, Arbo, Chuntilo.
- CAP. XC.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Pernuvinum.
Noverit industria omnium fidelium quia Pernuvin quidam nobilis talem proprietatem qualem habuit ad Tuncilingon, tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Avonis; id est, terrae arabilis jugera XLVIII, pratorum jug. XV, silvae jug. C, nihil extra dimittens, viis, aquis, pascuis, accessibus et recessibus, quin omnia illuc transfudisset. E contra vero praedictus advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit eidem Pernuvino de rebus S. Emmerammi 129.0943A| terrae arabilis jug. XLIII, silvae jug. XXXV, pratorum jug. XV in loco Nisindorf nuncupato. Isti etiam sunt testes ejusdem commutationis: Polo, Engilperht, Reginolf, Fridarih, Erchanperht, item Reginolf, Rihheri, Helfrih, Arnimar, item Erchanperht, Adalperht, Hiltiperht, etc.
- CAP. XCI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Witagovonem.
Notum sit omnibus fidelibus quod quidam nobilis, nomine Witagovo, tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum unius prati tres partes rivumque unum ad molam in loco Sempinchova nuncupato, in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Garaharii. E contra vero idem advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus sancti Emmerammi 129.0943B| in eodem loco praedicto nobili in perpetuo possidendum arcam I. Et isti sunt testes: Ogo, Avo, Helfrih et caeteri.
- CAP. XCII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Swidgarium.
Omnium comperiat industria fidelium qualiter subsequens peracta sit commutatio. Tradidit igitur quidam nobilis, nomine Swidger, ad S. Dei martyrem Emmerammum terrae arabilis jugera XLV, et pratorum carrad. III, et frutices ad stirpandas jugera XL juxta locum Puopinga nuncupatum in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Reginhohi. E contra vero idem advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus S. Emmerammi praedicto nobili in proprium terrae arabilis 129.0943C| jug. XLV, et pratorum carrad. III, et ad evellendas frutices jug. III in loco Beninga nuncupato. Isti quoque sunt testes: Wicram, Ogo, Engilhelm, Cozperht, Giso, Gerhoh, Deotolt, Machelm. Vestitores et revestitores autem sunt praefatus Swidger atque Wicram.
- CAP. XCIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Reginhohum.
Notitia qualiter Ambricho reverentissimus praesul, et quidam nobilis, nomine Reginhoh, convenientiam composuere inter se quamlibet peragere commutationem. Tradidit ergo praedictus nobilis ad sanctum Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem ad Ellinuvolfesdorf habere visus est, id est, ecclesiam, domum cum curte inter terram arabilem, 129.0943D| et prata, atque silvam hobas IV, deessentibus duobus tantum jugeribus, et quidquid in eodem loco habuit, ad supradictum sanctum contradidit in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati al. Reginhohi. E contra idem advocatus cum licentia domini sui ep. tradidit de rebus S. Emmerammi jam dicto nobili, nomine Reginhoho, ecclesiam, domum cum curte in terra arabili, ac pratis atque silva, totidem hobas jure perpetuo possidendum in loco Heikkinga nuncupato. Isti autem sunt testes per aures tracti: Isanpero, Wago, Wasagrim, Ekkirih, Eparachar, Sigipreth, Cauzo, Rihpold Nidhart, Rodmunt, Warmunt, Tato, Arbo, Gundheri, Adalpold, Ogo, Rafolt, Gemmunt, Oto, Liuthart.
- CAP. XCIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Hattonem.
129.0944A| Noverit industria omnium fidelium qualiter praesens peracta sit commutatio. Tradidit ergo Elfricus advocatus Ambrichonis ven. ep. Hattoni cuidam viro de rebus S. Emmerammi, ipso episcopo consentiente, cujuslibet areae partem unam in loco Iniringa nuncupato. E contra vero idem Hatto tradidit ad sanctum Dei martyrem Emmerammum in manum videlicet Ambrichonis ep. ejusque advocati Elfrici terrae arabilis partes duas in eodem loco.
Item alia commutatio in eodem die Wolfhohi.
Tradidit igitur Wolfhoh una cum advocato suo Helfrico in supradicto loco cujusdam areae partem unam ad S. Emmerammum. E contra vero Hiltipero 129.0944B| quidam nobilis tradidit eidem Wolfhoho de beneficio suo quod habuit ad Iniringa Ambrichone ep. permittente terrae arabilis duas partes. Et isti sunt testes: Helfrih, Avo, Waltunc, Strupo, Fastmot, Unlaz, Wetti, Wirot, Meginhoh, et caeteri.
- CAP. XCV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Waldgarium.
Notum cunctis fidelibus fiat quia Waldgarius quidam nobilis tradidit ad S. Emmerammum jug. I in loco Mezinga nuncupato in manum Ambrichonis ven. episc. ejusque advocati Otonis. E contra vero idem advocatus cum licentia domini sui episcopi tradidit de rebus S. Emmerammi praedicto Waldgario in eodem loco tertiam partem areae unius. Et isti sunt testes per aures tracti: Lantfrid, Wicram, Hadamar, 129.0944C| Engilhelm, etc.
- CAP. XCVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Altoldum diaconum.
Quoniam nimium fructuosa inter mortales jam olim consuetudo inoleverat commutandi videlicet quasdam res pro utrarum utilitate partium; praecellentissima regum sanxit clementia inter ecclesiasticarum rerum facultates licenter idem fieri et usque ad quinque hobarum supplementum cum cartulis ac testibus ita constare. Proinde igitur quidam nobilis, venerabilis scilicet diaconus, nomine Altoltus, tradidit ad S. Petrum apostolum sanctumque Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem habuit ad Gartheringon, et ad Haninchova et ad Atinga, in domibus, curtis, horreis, pomeriis, terris, 129.0944D| pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, nihil extradimittens quin ex integro ad praedictos sanctos transfudisset, in manum Ambrichonis ven. ep., ejusque advocati Gundberti atque Ogonis vicedomini. E contra vero praefatus advocatus, nomine Gundbertus, una cum domino suo episcopo tradidit de rebus S. Petri et S. Emmerammi eidem ven. diacono Altolto in proprium perpetualiter possidendum quidquid habere visus est ad Munolfinga, aedificiis, terris, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus. Et isti sunt testes auribus tracti: Herrant, Askarih, Ambricho, Albrih, Pernhart, Epoho, Engilperht, Avo, Strupo, Karaheri, Hungis, Salomon, Cotaperht, Irmperht, Gerperht, etc. Vestitor 129.0945A| autem Albricus. Actum est coram Engildeone comite ad Reganespure.
- CAP. XCVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ehamarum et Helmpertum.
Cunctis patescat fidelibus quia nobilis quidam Ehamarus videlicet et frater ejus Helmpertus tradiderunt ad S. Emmerammum quidquid proprietatis habuerunt ad Atinga in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Wicrammi, ea videlicet ratione: ut uterque eorum suam uxorem et filios quae sunt mancipia S. Emmerammi, id est, Herosta, Chuonrat, Wasa, Cotahilt, Deotfrit, Gozlind, simul cum proprietate possideat usque ad obitum suum. Post vero omnia revertantur ad praedictum sanctum. Et isti sunt testes: Adalhun, Nanzo, Hiltigoz, Gozpreht, 129.0945B| Helfrih, Engilhelm, Eparachar, Ellinpoto.
- CAP. XCVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engildeonem comitem.
Omnium industria fidelium comperiat congruentiam commutationis quam ven. ep. Ambricho atque Engildeo comes in invicem perfecerunt. Quidquid igitur Engildeo praedictus comes habere visus est ad Stupinga ad comitium suum pertinentis, id est, areis, terris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, Atto advocatus suus totum contradidit ad S. Emmerammum, ipso comite jubente, in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Herrandi. E contra vero idem Herrandus cum licentia domini sui episcopi tradidit praedicto comiti de rebus S. Emmerammi quidquid Ambricho ep. providit ad Elisindorf, 129.0945C| id est tria mancipia et domum cum curte, cum omnibus appendiciis ejus, Actum est autem ad Reganespunc in praesentia praenominati episcopi atque comitis. Vestitor quoque fuit Atto; revestitores vero fuere Owart presbyter et Gundhart.
- CAP. XCIX.-- Traditio Polonis.
Polo tradidit Ambrichoni ven. episc. quemdam servum, nomine Adalfridum, in proprio possidendum. Et isti sunt testes: Albrih, Pald, Sigifrid, Raffolt, Sonperht, Ratolt, Lantpero.
- CAP. C.-- Commutatio inter Ambrichonem et Hartwigum.
Notum sit omnibus fidelibus quia nobilis quidam, nomine Hartuvigus, tradidit ad S. Emmerammum 129.0945D| aream I et agrum I ad Illinchova. E contra vero Strupo advocatus, jubente domino suo ep. Ambrichone, tradidit praedicto nobili in eodem loco terrae arabilis agros II. Et isti sunt testes: Suindperht, Pernhart, Hartuvic, Avo, Gozperht, Rodmunt, Arnhelm, Hiltiprant, Heriperht, etc.
- CAP. CI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilhardum.
Notum sit omnibus fidelibus quia nobilis quidam, nomine Engilhart, tradidit ad S. Emmerammum terrae arabilis agrum I et pratorum carrad. II loco Sempinchova nuncupato. E contra vero Strupo advocatus jubente domino suo Ambrichone ep. tradidit praedicto nobili in eodem loco aream I. Et isti 129.0946A| sunt testes: Sindperht, Pernhart, Hartuvic, Avo, Gozperht, Wicram, et reliqui.
- CAP. CII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Helfricum.
Utilis valde et nimium fructuosa olim inter homines inoleverat consuetudo commutandi videlicet quasdam res ob utrarumque opportunitatem partium. Id itaque quidam vir nobilis, nomine Helfrih, ejusque conjux Hiltisnot recolentes tradiderunt ad S. Emmerammum talem proprietatem qualem illa ad Chaparussa habuit. Statim vero relinquentes ad praedictum sanctum; et fuit Avo fidejussor atque vestitor. E contra vero Ambricho ven. ep. et supradictus Avo advocatus suus qui hanc traditionem receperunt, de rebus S. Emmerammi tradiderunt 129.0946B| eidem Helfrico ac illius conjugi beneficium quale ipse Helfrih ad Sempinchova habuit, ea scilicet ratione, ut si unus eorum vita decederet, alter possideret usque ad obitum suum; post vero, redigatur ad pristinum locum. Sunt autem testes auribus tracti Egilperht comes, Odalperht, Bernhart, Egilperht, Askarih, Erchanperht, Hungis, Irmperht.
- CAP. CIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ogonem.
Quoniam regalium auctoritas institutionum concambiorum congruentias in ecclesiasticis rebus fieri permisit, nobilis quidam, nomine Ogo, quin et idipsum frequentaret minime praetermittere distulit. Tradidit igitur praedictus vir nobilis Ogo ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum talem 129.0946C| proprietatem qualem visus est habere ad Samotinga, id est, de silva jugera CXL, et ad Haholstat de silva jugera XXX, et ad Sempinchova terrae arabilis jugera X, et mancipia VII, id est: Perehtuni, Dechila, Perehtuni, Perehtsuvinto, Germunt, Rodmunt, Wolfpurc, in manum videlicet Ambrichonis ven. ep, advocatorumque ejus Gundperti, Herrandi. E contra vero idem Cundpertus atque Herrandus tradiderunt de rebus S. Emmerammi ante nominato Ogoni, Ambrichone ep. consentiente ad Eskinhart areas II et quidquid ad easdem pertinuit, terris, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus et caeteris omnibus,, et mancipia VII, id est: Ellinpurc, Wolfpirc, Pazrih, Weidherii, Reginolt, Walttrut, Hiltrud. Nihil extra dimittentes, quin ex integro eidem Ogoni contraderent 129.0946D| in possessionem perpetuam. Et isti sunt testes: Folrat, Waltrih, Albrih, Perehtolt, Rodker, Salacho, Wolfmunt, Ambricho, Rodperht; Trogo, Perehtolt, Otperht, Perehtrih, Durinc, Teor, Avo, Strupo, Heripold, Lantfrid, Oto, Amalperht Marcho, Gundhart, Adalrih, Erchanperht.
- CAP. CIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilscalchum.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia nobilis quidam, nomine Engilscalh, tradidit ad S. Emmerammum terrae arabilis jugera V ad Popinga in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Wicrammi. E contra vero idem Wicrammus tradidit de rebus S. Emmerammi consentiente 129.0947A| domino suo episcopo praedicto nobili Engilscalcho terrae arabilis jug. IV et dimidium ad Pilinga in proprium perpetualiter habendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur et a posteris melius credatur placuit duas cartulas uno tenore scriptas exhibere.
- CAP. CV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Chunipertum comitem.
Haec igitur commutatio inter Ambrichonem ep. et Chunipertum comitem facta est. Nam Chunipertus comes dedit ad S. Emmerammum terrae arabilis jug. VI de rebus beneficii sui ad Atinga. Et missi ejus id ad perficiendum fuerunt Engilscalh et Hiltimar, et Willihelm. E contra vero Ambricho ven. ep. dedit Chuniperto comiti in eodem loco totidem jugera terrae arabilis; et missi ejus fuerunt Lio presbyter, et 129.0947B| Wicram atque Deotfrid hoc ad perficiendum. Ut verius firmiusque credatur duas cartas pari tenore scriptas placuit exhibere.
- CAP. CVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Wicpertum.
Notum sit omnibus in Christo fidelibus quia vir quidam nobilis, nomine Wicperht, tradidit ad S. Emmerammum ad Mulihusun pratorum jugera V cum fruticibus evellendis in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Heripoldi. E contra vero idem Heripoldus tradidit de rebus S. Emmerammi consentiente domino suo ep. praedicto viro Wicperto in eodem loco pratorum totidem jugera perpetualiter habendum. Et ut haec commutatio firmior 129.0947C| habeatur et a posteris melius credatur, placuit duas chartas scriptas et testes adhibere quorum nomina sunt haec: Liutperht, Wolf, Schilpunc, Engilperht, Eckihart, Ratpot, Nidhart, Otperht, Lantperht, Isanparto, Perehart.
- CAP. CVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Otgisum presbyterum.
Divina instituente gratia tradidit quidam nobilis venerabilis videlicet presbyter nomine Otkis, ad S. 129.0948A| Petrum, sanctumque Emmerammum proprietatem suam qualem habuit ad Illinchovum, in manum scilicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Struponis, nihil extra dimittens quin ex integro illuc transfunderet atque laxaret. E contra vero Ambricho praefatus episcopus atque suus advocatus Strupo tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum in eodem loco illam casam in australi parte consistentem, id est: Herimarinchova cum terris, pratis, et nemore, et cum omnibus illuc pertinentibus Otkiso presbytero in proprium usque ad obitum suum; postea vero redigantur ad pristinum locum. Et isti sunt testes: Gozpold, Herrant, Heripold, Gundperht, Albrih, Rupo, Witker, Ascrih.
- CAP. CVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Helmpertum.
129.0948B| Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia nobilis quidam, nomine Helmperht, tradidit ad sanctum Emmerammum quidquid habuit ad Dorniginpah, in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Antarpoti. E contra vero idem Antarpot tradidit de rebus S. Emmerammi, consentiente domino suo ep., praedicto nobili Helmperto ad Wolfratinchofun quidquid ibi habuit in proprium perpetualiter habendum. Et isti sunt testes: Adalrih, Avo, Strupo, Reginolt, Eparhart, Ascrih, Rupo, Folchrat, Erchanperht.
- CAP. CIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Adalricum.
Notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei Ecclesiae 129.0948C| quia nobis quidam nomine Adalrih tradidit ad sanctum Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum ad Fetarah cum culta terra et inculta jugera c. E contra vero tradidit Antarpot cum licentia Ambrichonis ep. de rebus S. Petri et S. Emmerammi supradicto Adalrico prope Niwinhusun jugera XXX. Et isti sunt testes: Avo, Strupo, Gundperht, Reginolf, Rupo, Erchanperht, Eparhart.
Explicit Liber I.
LIBER SECUNDUS.
- CAP. I.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Unlazum.
129.0947D| Cognoscat igitur omnium industria fidelium praesentium videlicet et futurorum quia quidam nobilis, nomine Unlaz, tradidit ad S. Emmerammum talem proprietatem qualem habuit ad Erilingun, id est, areas V, domos V, horrea V, agrorum et pratorum hobas VII, nihil extra dimittens quin ex integro ad supradictum sanctum transfudisset in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Askarici. E contra vero idem Askaricus, consentiente domino suo episcopo, tradidit de rebus S. Emmerammi praedicto nobili Unlazo ad Wilhsin ecclesiam, casam cum curte, horreum I hohas IV 129.0948D| mancipia V in proprium habendum. Testes quorum nomina sunt: Nordpold, Adalfrid, Zeizilo, Rattrud, Deotflat.
- CAP. II.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ouvardum presbyt.
Plurimorum igitur industria comperiat qualiter ven. quidam presbyter, nomine Owardus, commutationem congruam peregit. Praedictus namque presbyter tradidit ad S. Petrum sanctumque martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem ad Stupinga visus est habere; id est, in terra arabili, et silva, et prato hobas III et jug. XX, casam cum curte, horreum quoque atque pomoerium, nihil extra dimittens terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumque 129.0949A| decursibus, exitibus et reditibus quin ex integro illuc transfudisset in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. advocatorumque ejus Herrandi atque Gundoberti. E contra vero Herrandus, atque Gundobertus, consentiente Domino suo ep., tradiderunt de rebus S. Emmerammi bis praedicto Owardo in proprium perpetualiter habendum ad Tagaratinga ecclesiam I, casam cum curte, horreum quoque, atque pomarium, hobas III cum omnibus appendiciis earum. Et isti sunt testes: Hadamar, Plidger, Leopanto, Lantfrid, Chreftinc, Waltrih, Albrih, Perehtolt, Schilpunc, Durinc, Isanperht, Reiginperht, Ruodhart, Heimo, Eparolf, Strupo. Vestitores et revestitores sunt Herrandus, atque Gundbertus atque Epatolfus. Actum ad Reganaspurc coram Engildeone comite. Anno Domini 888.
- CAP. III.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Rafoldum atque Truhmannum.
129.0949B| Notum sit omnibus fidelibus quia nobilis quidam, Rafolt videlicet atque Truhman, uterini fratres, tradiderunt ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum tales proprietates quales ad Stupinga habuerunt, nihil extra dimittentes aedificiis, terris, pratis, pascuis, silvis, aquis, viis, quin ex integro ad praedictos sanctos contraderent, in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Gundeberti. E contra vero idem advocatus consentiente Domino suo ep. tradidit de rebus S. Emmerammi ad Punninhart praefatis nobilibus casam cum curte, et horreum, et hobam I, et insuper 129.0949C| eidem Truhmanno unius areae partem I, et terrae arabilis jug. III, et de pratis carrad. I in perpetuam possessionem. Et isti sunt testes: Avo, Strupo, Durinchart, Machelm, Askarih, Folrat, Riphold, Adalrih, Waltrih, etc.
- CAP. IV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Liutbertum.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia nobilis quidam nomine Liutperht, tradidit ad S. Emmerammum de silva jug. LXX in loco Tucilinga nuncupato in manum videlicet Ambrich. ven. ep. ejusque advocati Gundberti. E contra vere Gundbertus, consentiente Domino suo ep., tradidit eidem Liutperto in eodem loco de silva jug. L in proprium 129.0949D| perpetualiter habendum. Et isti sunt testes Durinchrat, Eparhart, Gammo, Pirihtilo, Ratolt, Pald, Lantepero.
- CAP. V.-- Commutatio inter Ambrich episcopum et Fries.
Comperiant omnes fideles quia Fries quidam nobilis tradidit ad S. Emmerammum ad Geilunaspah pratorum jug. III in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Eparhardi. E contra vero idem Eparhardus cum licentia episcopi tradidit praedicto nobili pratorum jug. II ad Guttinga in proprium habendum. Et isti sunt testes: Helfrih, Rafolt, Adalhun, Hiltipero.
- CAP. VI.-- Commutatio inter Ambrichonem et Wolfpertum.
129.0950A| Cunctis patefiat fidelibus quia nobilis quidam, nomine Vuolfperht, tradidit ad S. Emmerammum suum proprium servum Anthelmum et terrae arabilis jugera X ad Snudinga in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Adalberti. E contra vero idem Adalbertus, consentiente domino suo episcopo, tradidit de rebus S. Emmerammi praedicto nobili Wolfberto ibidem ad Snudinga unum servum, nomine Gebaradum, et terrae arabilis jugera X. Et isti sunt testes: Pernhart, Antarpot, Avo, Herrant, Gundpert, Erchanperht.
- CAP. VII.-- Complacitatio inter Ambrichonem episcopum et Hittonem abbatem.
129.0950B| Per cartulam quae videlicet aperte ac veraciter nonnullorum inseratur auribus fidelium qualiter haec complacitatio peracta sit. Tradidit namque Hitto honorabilis abbas ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum proprietatis suae hobas VI, cum aedificiis et mancipiis XV, Meginheri Adalger, Milo, Meginheri, Willihelm, Liupuni, Liupkis, Ratkis, Wolfheri, Hiltipirc, Deotpurc, Adalswind, Liupdrud cum duobus filiis in loco Sulzpah nuncupato in manum Ambrichonis ven. ep. et advocatorum suorum Gundberti atque Herrandi. E contra idem Cundbertus atque Herrandus cum licentia domini sui ep. et cum consensu totius familiae tradiderunt praedicto Hittoni de rebus sanctorum qui supra dicti sunt, tria loca cum omnibus appendiciis suis, id est: 129.0950C| Chuningesfeld, et Vuaso et Purcpah; quatenus ea usque in finem suum firmiter teneat atque possideat, ac postea cuncta ad praedictos sanctos redigantur et revestiantur. Et isti sunt testes ejusdem rationis: Ogo, Strupo, Erlapold, Chadal, Hartperht, Hiltipero, Righer, etc.
- CAP. VIII.-- Commutatio inter episcopum Ambrichonem et regem.
Ista mancipia sunt in potestate Ambrichonis episcopi: Emhilt, Appa, Rihholf, Rato, Engilhilt et filia ejus Rihhilt, et Rihmot, Engilmar, Hiltisnot. E contra vero sunt in regis potestate ad Ergoltinga Gerni, Dultin, Gundhelm, Engilpero, Machelm, Regindrud, 129.0950D| Elisa, Emhilt, Gerni, Ermpold, Ellinhilt, Liupila, Rihhilt, Rahhila, Reginolf Perehtgunto, Reginhilt, Pecchilt.
- CAP. IX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilpertum comitem.
Notum sit omnibus fidelibus quia Engilpertus comes tradidit ad S. Emmerammum mancipia III, id est: Alblind et filii ejus II in manum Ambrichonis et advocati ejus Polonis, ea videlicet ratione: ut Erfonem servum S. Emmerammi in proprium possideat usque ad obitum suum et uxoris suae. Et isti sunt testes: Engilscalch, Pernhart, Erchanperht, Rafolt, Heripold, etc.
- CAP. X.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Reginharium.
129.0951A| Comperiat omnium industria fidelium quod Reginheri tradidit ad S. Emmerammum duas partes jugeris unius in manum Adalpoli ad Cholinpah. E contra vero idem Adalpold cum licentia domini sui Ambrichonis ep. tradidit de beneficio suo in eodem loco praedicto Reginhario tertiam partem jugeris unius. Et isti sunt testes: Reginhoh, Albrih, Rihpold, Folcrat, Gerhelm, etc.
- CAP. XI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Pataricum.
Cognoscat industria omnium fidelium quia Patarih quidam nobilis tradidit ad S. Emmerammum areae unius in latitudine perticas II, et in longitudine perticas 129.0951B| X in loco Mezinga nuncupato. E contra vero ven. ep. Ambricho et advocatus ejus Oto tradiderunt terrae arabilis in latitudine perticas II, in longitudine XX in eodem loco. Et isti sunt testes: Erchanperht, Waltrih, Patarih, Gammo, Perehtolt, Sigifrid, Hitto, Oto, Adamar, Hitto, Chazo, Liutfrid, etc.
- CAP. XII.-- Traditio Rodharii, et quasi cujusdam complacitatio Stomachi inter Ambrichonem ep. et Rodharium.
Cognoscat omnis Ecclesiae Dei beatissimus ordo qualiter quidam nobilis, nomine Rodheri, de aeterna sibi prospiciens remuneratione praesentique consulens necessitati tradidit ad S. martyrem Emmerammum quidquid in villa Samutinga nuncupata proprietatis 129.0951C| visus est habere in mancipiis quorum nomina sunt haec: Tiso, Albuvar, Sigifrit et filii ejus, in aedificiis, et terris cultis et incultis, aqua, silva, viis et inviis, exceptis tribus solummodo mancipiis unoque vili nemore aliunde conquisito, ven. ep. Ambrichone hanc traditionem suscipiente, advocato ejus Gundberto, ea scilicet ratione: ut e contra tres mansos de rebus supradicti sancti cum redditibus acciperet, et per singulos annos, donec in hac fragili vita viveret, vestimentum deorsum textum I et cam., cubitos XVI habens in longitudine, camisam quoque et cottum similiter I, de vino carad. I, id est, situlas XXX, farinae mod. X, pracial. II. Frisking. IV duas [vervecinas] berbecinas, duas autem reliquas porcinas, singulas singulis appretiatas tremissis, et ut haec 129.0951D| omnia pariter cum illa tradita haereditate suo usui servientia suoque juri cedentia, dum viveret, firmiter obtineret complacitavit. Et si vel episcoporum quispiam, vel etiam eorum familiarium horum quippiam subtrahere aut infringere conetur et perfecerit, ille nominatus Rodheri suae proprietatis liberam haberet potestatem vertere quo libuerit. Sed et testium quoque Norico more per aures tractorum nomina cerni licet in praesenti: Hadamar, Wago, Unlaz, Avo, Strupo, Ambricho, Rupo, Durinchart, Eparhart, Ilpunc, Wetti, Strupo, Rihhad, Herirat, Rodhart, Lantpero. Haec est secunda traditio. Et hi sunt testes: Herrant, Strupo, Rihpold, Karaheri, Eparahchar, Petilo, Adalhun, Unolz, Deotperht.
129.0952A| Actum est autem anno Arnulfi regis secundo VII Kalendarum Martialium in loco qui vocatur Menzinpah, praesentibus autem monachis canonicisque quam plurimis, id est: Rodolto sancti martyris Emmerammi coenobitarum praeposito, Deotperto custode sacrorum et monacho, Tutone monacho et diacono, Erimperto presbytero et canonicorum praeposito, Reginone diacono, Erminoldo presbytero, Perideone presbyt., Enolto presbytero, Wihgozo diac., Wolfhelmo diac., Mahthario subdiacono, Harperto subdiac., Deotmunt subd., Wolfolto diac., Attone subd., Wolfrato subdiacano.
- CAP. XIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Pernvuinum.
Cunctorum comperiat industria fidelium praesentium 129.0952B| scilicet in sancta Ecclesia et futurorum qualiter concambium praesens perageretur. Tradidit namque quidam nobilis vir, nomine Pervum, ad S. Petrum sanctumque Emmerammum in locis Hittinchoba et Dentichoba nuncupatis proprietatis suae ac conjugis suae inter terram arabilem, et prata atque silvam jugera CXCIV in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Gundberti. E contra vero praefatus episcopus atque Gundbertus cum consensu monachorum et canonicorum tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum eidem Pernwino et conjugi suae ad Puningon casam cum curte, ecclesiam quoque cum omnibus appendiciis suis, et terrae arabilis, ac pratorum atque silvae jugera CLXXXIII in proprium perpetualiter habendum. Et ut haec 129.0952C| commutatio firmior habeatur placuit duas cartulas pari tenore conscriptas et auribus testes trahere. Hi sunt Erchanperht, Ambricho, Sigifrid, Ratolt, Hitto, Salacho, Eparhart, etc. Vestitor et revestitor Albrih fuit.
- CAP. XIV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Otonem.
Oto quidam nobilis tradidit ad S. Emmerammum talem proprietatem qualem habuit ad Swindpah in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Reginhohi contra solidos LX. Et isti sunt testes: Engilscalch, Westargowo, Gerperht, Ocgo, Cundachar, Nidhart, Rihpold, Eparachar, Azo, Pero, Perideo, Chuniperht, Helfrih, Erchanperht, Albrih, Ambricho, 129.0952D| Racholf, Willihelm, Rodolf, Strupo, Adalperht.
- CAP. XV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Hardpertum.
Multorum comperiat industria fidelium qualiter subsequentis complacitatio traditionis perficeretur. Tradidit namque quidam manu missus liber, nomine Hartbertus, videlicet subdiaconus proprietatem suam ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum quam habere visus est ad Folinchova, terris, pratis, pascuis, viis et inviis, et ad Rogkinga de silva jug. VII, nihil extra dimittens, quidquid in his locis habuit, quin ex integro ad praedictos sanctos contraderet in manum videlicet Ambrichonis ven. 129.0953A| ep. ejusque advocati Gundberti. E contra vero idem advocatus consentiente domino suo episcopo tradidit praefato Hartberto illud beneficium ad Eigilstat cum omnibus appendiciis suis, ea videlicet ratione: quatenus idem Hartbertus et unus proximorum suorum post ipsum usque ad obitum suum firmiter possideat illud beneficium in proprium, ac postea ad suprascriptos sanctos pertineat. Et isti sunt testes: Hadamar, Plidker, Reginpold, Albrih, Reccho, Motmunt, Isanperht, Perehtolt, et caeteri quam plurimi. Actum est ad Weltinpurc, consentientibus canonicis, Ermperto presbytero, Germundo presb., Reginone diacono, Rodolfo presbytero et monacho, Deotperto presbytero et monacho, Tutone diacono et monacho, et caeteris omnibus.
- CAP. XVI.-- Commutatio inter Hiltigardam et Richolfum presbyterum.
129.0953B| Notum sit omnibus fidelibus quia Witagowo advocatus Hiltigardae tradidit aream unam Rihholfo presb. de rebus Sanctae Mariae inferioris monasterii in loco qui dicitur Pah consentiente domina Hiltigarda. E contra vero idem Rihholf presbyt. ejusque advocatus Sindpertus cum licentia Ambrichonis venep. tradiderunt Witagowoni terrae arabilis duas partes in eodem loco. Et isti sunt testes: Adolf, Penhart, Helfrih, Cundfrid, Ardwit, Sindperht, Hunrih, Geilolf, Willipato, Hiltiperht, Ekkihart, etc.
- CAP. XVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Engilscalchum.
129.0953C| Noverit omnium solertia fidelium quia nobilis quidam, nomine Engilscalch, tradidit ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum casam cum curte, et terrae arabilis atque pratorum jugera LXXXIII in loco Purringa nuncupato in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. et advocati ejus Reginhohi. E contra vero Ambricho episcopus et advocatus ejus Wicram tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum eidem nobili ad Talachirchon ecclesiam et terrae arabilis jugera XXX. Et isti sunt testes: Engilperht comes, Erchanperht, Helmrih, Reginhoh, Rihpold, Westargowo, Helfrih, Racholf, Hitto, Egilpold, Rodmunt, Mezzi, Strupo, etc.
- CAP. XVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Hiltiperonem.
129.0953D| Notum sit quia quidam nobilis, nomine Hiltipero, tradidit ad S. Emmerammum agrum I ad Rodrantinchova. E contra vero advocatus Helfricus cum consensu domini sui ep. Ambrichonis tradidit praedicto nobili in eodem loco agrum I in proprium habendum. Et isti sunt testes: Waltunc, Avo, Strupo, Wetti, item Strupo, Lantperht.
- CAP. XIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Lantfridum.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia nobilis quidam, nomine Lantfrid, tradidit ad sanctum Emmerammum quidquid habuit ad Capurisso in manum videlicet Ambrichonis ep. ejusque 129.0954A| advocati Wicrammi. E contra vero idem Wicram tradidit de rebus S. Emmerammi, consentiente domino suo episcopo, praedicto nobili Lantfrido ad Sunichingon inter terram arabilem et prata jugera XXXIV; et silvae jugera VI. Et isti sunt testes: Ogo, Erchanperht, Helfrih, Engilpold, Folrat, Derpheri, Strupo, Sindperht, Adalperht, Hadamar, Tato, Gerhoh, Hitto, etc.
- CAP. XX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Atonem.
Patescat igitur omnibus fidelibus quia nobilis quidam, nomine Ato, tradidit ad S. Petrum sanctumque Emmerammum de terra arabili jugera XI in loco Samutinga nuncupato in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Hadamari. E contra 129.0954B| vero idem advocatus, jubente et consentiente praedicto episcopo, tradidit jam dicto nobili Atoni de rebus supra nominatorum sanctorum ad Zeizinchova terrae arabilis jug. X in proprium jure perpetuo possidendum. Et ut haec commutatio firmior habeatur veriusque credatur, placuit duas chartulas pari tenore scriptas exhibere, et testes adhibere quorum nomina sunt: Pernhart, Strupo, Erchanperht, Helfrih, Ambricho, Sigifrid, Hitto, Folcrat, Wetti, item Strupo, Ratolt, Mezzi, etc.
- CAP. XXI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Eigil.
Omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus notum sit quia Eigil quidam nobilis tradidit ad S. Petrum sanctumque 129.0954C| Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem ad Chaparussa habuit aedificiis, territoriis, viis, et inviis, nihil extra dimittens quin ex integro illuc transfunderet in manum videlicet Ambrichonis vener. ep. ejusque advocati Adalrici. E contra vero idem Adalricus, consentiente domino suo ep., tradidit de rebus praedictorum sanctorum eidem Eigiloni in proprium habendum quod Hahicho ad Feterah jam olim in beneficium habuit. Et isti sunt testes: Hadamar, Antarpot, Otachar, Machelm, Hungis, Amalperht, Rihpold, Rihperht, Ternod, Strupo, Reginperht, Sigifrid, Adalp.
- CAP. XXII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Sigipertum.
129.0954D| Notum sit omnibus fidelibus quia Sigipertus quidam nobilis tradidit ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum quidquid ad Chaparussa habuit in manum videlicet Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Adalrici. E contra vero idem Adalricus cum consensu episcopi tradidit eidem Sigiperto ad Engilmonaschirichon aequalem mensuram. Testes autem superioris commutationis istius quoque testes sunt.
- CAP. XXIII.-- Complacitatio Sandrati archipresbyteri.
Venerabilis igitur archipresbyter Sandratus tradidit ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum talem proprietatem qualem ad Gliumin 129.0955A| habere visus est, et mancipia X quorum nomina sunt: Dancrat, Purgund, Isanpero, Guodliud, Purat, Frecholf, Alazeiz, Folcrat, Ratolf, Egilmar, nihil extra dimittens praeter aream I, et jug. III quin ex integro ad praedictos sanctos contraderet, ea videlicet ratione: quatenus illud beneficium ad Erininga in proprium contineat usque ad obitum suum. Et Anzo filius Adalrici eamdem proprietatem simul cum ipso beneficio possideat usque ad finem vitae suae. Postea vero cuncta ad S. Petrum et S. Emmerammum pertineant. Et isti sunt testes: Cundpold comes, Orendil comes, Ascrih Adalperht, Oto, Engilpold, Chuniperht, Engilscalch, Eicco, Herimar, Adalrih, Oto, etc.
- CAP. XXIV.-- Complacitatio inter Ambrichonem episcopum et Aspertum cancellarium.
129.0955B| In nomine sanctae et unicae Trinitatis. Qualiter subsequens complacitatio perageretur multorum cognoscat industria fidelium. Tradidit igitur Aspertus ven. diaconus, cancellarius videlicet regis Arnulfi, ipso rege licentiam concedente, ad S. Petrum principem apostolorum, sanctumque Dei martyrem Emmerammum proprietatem suam, id est illam capellam ad Feldun, et illam in loco qui dicitur Cella, et illum locum Gepantespah, et Gisalpah, et quidquid ad eadem loca pertinuit; aedificiis quippe, mancipiis, terris, pratis, silvis, nihil extra dimittens praeter illa beneficiola quae Oto et Gundperht habuerunt, quin ex integro ad praedictos sanctos contraderet atque transfunderet in manum videlicet Ambrichonis 129.0955C| ven. ep. ejusque advocati Gundberti. E contra vero idem Gundbertus consentiente domino suo episcopo, tradidit eidem Asperto, ven. diacono de rebus supradictorum sanctorum haec loca, id est Oparinhusa, Niwinhusa, Lorcin, et quidquid ad eadem loca pertinere visum est, ea vid. ratione, quatenus ipse Aspertus et unus proximorum suorum cui tradere voluerit post se omnia ante nominata loca firmiter possideant usque ad obitum suum. Postea vero cuncta ad S. Petrum sanctumque Emmerammum pertineant, exceptis illis duobus beneficiolis. Actum autem est ad Reganasburc cum attestatione et affirmatione monachorum, canonicorum atque laicorum. Et isti sunt testes: Herrant, Gundperht, Ogo, Erchanperht, Strupo, Ambricho, Sigifrid, 129.0955D| Albrih, Pald, Wicker, Gundpold, Eparhart, Hitto, Folcrat, item Strupo, Wetti, Lantperht, Werinheri, etc.
- CAP. XXV.-- Commutatio inter Helfricum et Pattonem.
Notum sit quia Pato tradidit ad S. Petrum sanctumque Emmerammum duas ancillas aequivocas, nomine Wolfhild, in manum Helfrici advocati. E contra Helfricus tradidit eidem Pattoni de beneficio Gotaperti unam ancillam, nomine Waltfridam, in proprium habendam. Et isti sunt testes: Ogo, Ambricho, Gotaperht, Patarih, Durinchart, Rodmunt, etc.
- CAP. XXVI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Liutgarium.
129.0956A| Patescat omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia Liutger quidam nobilis tradidit ad S. Emmerammum ad Homeres jug. V in manum Ambrichonis ep. ejusque advocati Reginhohi. E contra vero Reginhoh, jubente domino suo episcopo, tradidit eidem Liutgario ad Zeizinchofa jug. V in proprium habendum. Et isti sunt testes: Askarih, Ambricho, Pald, Irimperht, Erchanperht, Trago, Ino, Adalo, Gunzo, Adalpero.
- CAP. XXVII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Waltungum.
Cognoscat omnium industria fidelium quia Waltunc quidam nobilis tradidit ad S. Petrum sanctumque 129.0956B| Dei martyrem Emmerammum totam proprietatem suam quam habuit ad Teningon in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocati Gerperti. E contra idem Gerpertus una cum episcopo tradiderunt eidem Waltungo illud beneficium ad Otperchtinchofa ex integro in proprium habendum. Et isti sunt testes: Askarih, Helfrih, Eparhart, Rupo, Strupo, Erchanpold, Gundalperht, Gozperht, Isanhart, etc.
- CAP. XXVIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Perahtgerum.
Patescat omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia Perahtger quidam nobilis tradidit ad S. Emmerammum ad Gundinhart aream I, et de terra arabili jugera X, et de silva jugera VI in manum Ambrichonis episc. ejusque advocati Marchonis. E contra 129.0956C| vero Marcho, jubente domino suo episcopo tradidit eidem Perahtgero ad Hedinpah aream I, et de terra arabili jugera X et de silva jugera VI in proprium habendum. Et isti sunt testes: Cotaperht, Reginhoh, item Reginhoh, Salomon, Ambricho, Sigifrin, Askarih, Kermunt.
- CAP. XXIX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Anamodum.
Quoniam inumerabilium industria virorum rerum suarum opportunitates appetere et indagare studuit; placuit etiam cuidam rubicundo clerico, nomine Anamodo, religioso videlicet subdiacono quasdam res proprietatis suae sibi ad commodum perducere atque copulare. Talem igitur proprietatem qualem piissimi regis Arnulfi donatione idem Anamodus in possessionem 129.0956D| accepit, in pago Westarmannomarcha nuncupato, juxta Prointala, in loco Reitinpuoh, in comitatu Engildeonis comitis, ad S. Petrum principem apostolum, sanctumque martyrem Emmerammum cum mancipiis VII contradidit atque alligavit in manum Ambrichonis ven. ep., et advocatorum ejus Gerberti et Gundberti. E contra vero Ambricho. ven. praesul una cum impositis manibus advocatorum suorum Gerberti scilicet atque Gundberti tradiderunt de rebus praedictorum sanctorum eidem Anamodo quidquid ad Beningon in beneficium habuit, cum mancipiis VII, et ad Pondorf terrae arabilis jug. XXII, simul cum illa hoba quam parentes ejus ibidem 129.0957A| habuerunt, et Nordgewe illud beneficiolum ad Niufara, et quidquid ad eadem loca, aedificiis, terris cultis et incultis, silvis, pascuis, aquis, caeterisque omnibus bonis juste, legitimeque pertinere visum est, jam ter ante nominato Anamodo in proprium perpetualiter, nemine contradicente, possidendum tradiderunt et transfuderunt. Et isti quoque sunt testes: Adolf, Pernhart, Patto, Avo, Strupo, Herrant, item Strupo, Eparhart, Rupo, Sigifrid, Gozpold, Gundpato, Waltrih, Oto, Hadamar, Perehtolt, Rafolt, etc. Vestitores et revestitores Gerpertus et Gundpertus fuerunt. Actum ad Menzinpah.
- CAP. XXX.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Epam.
Notum sit omnibus fidelibus quia Peren cuidam 129.0957B| feminae, nomine Epae, tradidit de rebus S. Emmerammi ad Weipilingun aream unam. E contra vero eadem Epa duas mensuras terrae arabilis tradidit ad praedictum sanctum in eodem loco. Et isti sunt testes: Reginhoh, Gouzo, Altman, Cundheri, Cundalperht, Othelm.
- CAP. XXXI.-- Commutatio inter Cundrammum et Avonem.
Notum sit omnibus fidelibus quia Cundram tradidit in potestatem S. Emmerammi mancipia III, nomine Adala, Wolfmunt, Pazhilt, in manum Evonis advocati. E contra Avo tradidit eidem Cundrammo de beneficio Mahtarii mancipia tria in proprium habendum, nomine Helmgart, Perahthero, Ratuni. 129.0957C| Et isti sunt testes: Odulman, Sigifrid, Adalhoh, Otperht, Willihelm, Engilhart.
- CAP. XXXII.-- Commutatio inter Adalhunum majorem et Meginhardum.
Notum sit quia Adalhun major cum licentia episcopi Ambrichonis tradidit Meginhardo unius areae partem unam ad Chaparussa. E contra idem Meginhardus tradidit ad S. Emmerammum agri unius partes duo in eodem loco.
- CAP. XXXIII.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Ermpertum presbyterum.
Propter multorum felicitatem [ f. falsitatem] titubationis fidei, et quia sibi succedentibus pro rerum fortuita mutabilitate principatibus quorumdam diuturnus labor prioris servitii vel oblivioni traditur, 129.0957D| vel post tergum forsitan revolvitur, coeperunt quidam quasi prudentiores altius excogitare qualiter et beneficia praesentis vitae solamine arctius sibi quodam modo constringerent, et proprietates, si cui eas contigerit habere, pro instantis levamine necessitatis et futurae spe remunerationis cautiori consilio reservarent. Hac itaque eadem cogitatione armatus quidam religiosus presbyter et Radasponensis episcopii canonicorum praepositus, nomine Ermpertus, tradidit S. Petro principi apostolorum, sanctoque Emmerammo martyri et episcopo in manum Ambrichonis ven. ep. ejusque advocatorum Avonis et Cundperti suam proprietatem in comitatu Engildeonis comitis in loco qui dicitur Scornashova, qualem 129.0958A| de Arnimaro quodam nobili ejusque cohaeredibus pecunia potuit acquirere, cum curte et aedificiis, mancipiis quoque additis numero X. Eisdemque tradentibus, id est, advocatis, Avone videlicet et Gundperto, jubente quidem Ambrichone ep., et accepit in proprietatem idem Ermpertus, quidquid in beneficio visus est habere cum aedificiis et curtibus, mancipiis, et omnibus ustensilibus; ita scilicet ut, et dato et accepto, donec in hac fragili vita viveret, consimili jure proprietatis uteretur, nullo inquietante, nullo contradicente. Post illius autem vitae obitum salva omnia et intemerata servitio supradictorum sanctorum cedent sine mora. Et isti sunt testes: Hadamar, Rodker, Strupo, Ermperht, Erchanperht, Herirat.
- CAP. XXXIV.-- Commutatio inter Ermpertum presbyterum et Sigifridum.
129.0958B| Notum sit omnibus fidelibus quia Ermpertus tradidit Sigifrido cum licentia Ambrichonis episcopi de rebus beneficii sui duas partes jug. unius in proprium habendum ad Espilapah. E contra vero praedictus Sigifridus tradidit proprietatis suae jug. I ante nominato Eremperto in eodem loco. Et isti sunt testes: Albric, Folcrih, Hitto, etc.
- CAP. XXXV.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Attimarum atque Cundrammum.
Notum sit omnibus fidelibus quia Wicram advocatus Ambrichonis ep. tradidit Attimaro et Cundrammo cum licentia supradicti ven. ep. terrae arabilis jug. V 129.0958C| in loco nuncupato Atinga. E contra dederunt Attimar et Cundram ad S. Emmerammum ligni jug. VII. Postea autem tradidit Attimar et ad super memoratum sanctum de terra arabili jug. IV. E contra Wicram tradidit totidem jug. in proprium habendum Attimaro.
- CAP. XXXVI.-- Traditio Adalungi archipresbyteri.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia Adalunc archipresb. tradidit proprietatem suam quidquid ad Sulactala habuit, Amalungo atque Adalungo usque ad obitum suum possidendum. Post obitum vero eorum ad sanctum Dei martyrem Emmerammum in manum Ambrichonis ven. ep. et advocati sui Reginhohi, et mancipia, quae ibi habuit, quorum nomina sunt haec: Ekko, Hiltipold, Ratheri, Paldker, 129.0958D| Ratperht, Liubhilt, Hiltisnolt, Rihhilt, Ratfrit. Et esti sunt testes traditionis hujus: Ogo, Egilscalch, Wago, Gerperht, Rihpold, Perehtheri, Eparahchar, Hitto, Adalperht, Helfrih, Oapi, item Adalperht filius Engiscalhi. Hoc factum fuerat ad Pilistingon Kal. XVI Septemb.
- CAP. XXXVII.-- Commutatio inter Gerbertum advocatum et Otniam.
Notum sit omnibus fidelibus quia Otoni tradidit ad S. Emmerammum nemusculum unum ad Reinna. E contra vero Gerbertus advocatus, jubente domino suo Asperto ep. tradidit eidem Otniae puellam unam quae vocatur Ermanhilt. Et isti sunt testes: Gundperht, Odalperht, Deotrih, Engilrih, Wicker, Deotpato, 129.0959A| Hitto, Lantpero, Hartperht, Patarih, Sindperht.
- CAP. XXXVIII.-- Complacitatio inter Aspertum episcopum et Mahtharium.
Notum sit omnibus fidelibus quia Mahtharius quidam manumissus religiosus videlicet subdiaconus tradidit ad S. Petrum sanctumque Emmerammum talem proprietatem qualem rex Arnolfus ei in proprium concessit ad Stupingon, in manum videlicet Asperti ven. ep., ejusque advocatorum Herrandi atque Gundberti; ea videlicet ratione: ut idem Mahtharius beneficium suum ad Owanashovon cum omnibus appendiciis ejus in proprio possideat usque ad obitum suum, et postea ad praedictos sanctos cuncta redigantur ac stabiliantur. Et isti sunt testes: Askarih, Waltrih, Durinchart, Hardperht, 129.0959B| Garaheri, Hitto, Alboni, Mezzi, Eparhart, Albric, Perehtolt, Deotrih.
- CAP. XXXIX.-- Commutatio inter Aspertum episcopum et Wikkernum diaconum.
Cognoscat omnis Ecclesiae beatissimus ordo qualiter quidam nobilis diaconus, nomine Wikkernus, de aeterna sibi prospiciens remuneratione praesentique consulens necessitati. Tradidit namque ad sanctum Dei archangelum Michaelem talem proprietatem qualem habuit ad Rossidorf cum omnibus adjacentiis et mancipiis IV quorum nomina haec sunt: Kerperht, Ratmot, et filius ejus II, ven. ep. Asperto hanc traditionem suscipiente, advocatoque ejus Jacobo, ea scilicet ratione; ut e contra suum beneficium, quod habere visus est ad Chessindorf et Grammanesdorf 129.0959C| cum omnibus adjacentiis et mancipiis haberet, et ut haec omnia pariter possideret absque dubio usque in finem vitae suae, et post obitum ejus omnia meliorata ad supradictum sanctum Dei archangelum redigantur. Sed et hoc conplacitavit; ut, si quandoque monachicam vitam voluisset ducere, suum solium habuisset in eodem monasterio supradicti archangeli Michaelis. Sed et testium quoque Norico more per aures tractorum nomina cerni licet in praesenti: Gernod, Albrat, Ratmunt, Ascrih, Deotrih, Tevit, Deotpato, Waltilo, Strupo, Ekkiperht, Nordheri, Waltrih, Rodhoh. Actum est V Id. April. in loco qui dicitur Maninseo praesentibus omnibus monachis qui tunc in eodem loco visi sunt, juvenes atque 129.0959D| senes.
- CAP. XL.-- Commutatio inter Aspertum episcopum et Amalpertum, et Pernhardum atque Richonem.
Notum sit omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus quia Amalperht, atque Pernhart et Rihho, quidam nobiles viri tradiderunt ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum de terra arabili jug. XL, et de silva jug. XXII in loco Punninhard vocato in manum videlicet Asperti ven. ep. ejusque advocati Herrandi. E contra vero idem Herrandus cum licentia domini sui ep. tradidit de rebus S. Petri, et S. Emmerammi praedictis nobilibus in eodem loco terrae arabilis et silvae totidem jugera in proprium perpetualiter habendum. Et isti sunt testes: Wicker, 129.0960A| Sigifrid, Helfrih, Ermperht, Hitto, Gammo, Albrih, Gundpold, Reginpold.
- CAP. XLI.-- Commutatio inter Ambrichonem episcopum et Herrandum.
Notum sit omnibus fidelibus quia Herrant tradidit ad sanctum Emmerammum duos servos, nomine Posonem et Pumannum. E contra vero Ambricho ep. et Gundpertus advocatus ejus tradiderunt eidem Herrando totidem servos, nomine Liutfridum et Grimoldum, in proprium perpetualiter habendum. Et isti sunt testes: Erchanperht, Albric, Perehtolt, etc.
- CAP. XLII.-- Complacitatio inter Aspertum episcopum et Hadamarum atque Sahlindam.
In nomine sanctae et unicae Trinitatis, qualiter subsequens complacitatio perdigesta sit multorum 129.0960B| cognoscat industria fidelium. Tradidit igitur quaedam matrona venerabilis, nomine Sahlind, ejusque advocatus, nomine Hadamarus ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum in manum videlicet Asperti reverentissimi episcopi atque advocati ejus Gundperti talem proprietatem qualem regali donatione habere visa est ad Hardheim, exceptis autem tribus mancipiis, id est Christan, Deotwih, Albswind, ut liberi permaneant, et terrae arabilis jugera XXX, pratorum jug. VI, ut Altman et omnia in proprium possideant usque ad obitum suum, et postea ad praedictos sanctos redeant. Caetera universa, tam aedificiis quam mancipiis, terris quoque cultis et incultis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, pratis, pascuis, una cum omnibus appendiciis 129.0960C| ejusdem loci ad jam dictos sanctos ex integro donata ac allegata sunt; ea videlicet ratione: quatenus idem Hadamar atque uxor ejus Sahlind illum fiscum ad Haholstat de rebus S. Petri et S. Emmerammi, eamdemque proprietatem ad Hardheim firma ratione usque ad finem suum teneant atque possideant; postea vero praefati sancti et provisor eorum utrumque locum in potestatem suam absque omni contradictione recipiant. Istius etiam traditionis sunt testes: Engildeo comes, Orendil comes, Pernhart, Avo, Folrat, Durinchart, Reginpald, Lantpero, Askarih, Deotker, Rodolf, Amalperht, Strupo, Engilperht, Albrih, Perchtolt, Rupo, Gozpold, Herimar, Ringolf, Geio, etc.
- CAP. XLIII.-- Commutatio inter Aspertum episcopum et Reginhohum.
Notum sit omnibus fidelibus quia nobilis quidam, nomine Reginhoh tradidit ad S. Emmerammum ad Pilistingon terrae arabilis jug. I. E contra vero Rihpold advocatus jubente domino suo Asperto ep. tradidit praedicto nobili in eodem loco dimidium jug. I. Et isti sunt testes per aures tracti: Reginhoh, Sigifrid, Pald, item Sigifrid.
- CAP. XLIV.-- Commutatio inter Aspertum episcopum et Sigifridam viduam.
In Dei nomine, placitum atque conventum inter Aspertum ven. ep. et quamdam nobilem viduam Sigifrit; ut aliquas res pro communi utilitate inter se 129.0961A| confirmarent, quod ita et fecerunt. Tradidit itaque praedicta vidua Sigifrit talem proprietatem qualem ad Milizreod habere visa est simul cum advocato suo, nomine Ratoldo, ad S. Petrum sanctumque Dei martyrem Emmerammum; hoc est: aream I, et de terra arabili jugera XXVI et pratorum ad carradas VIII, in manum videlicet Asperti ep. et advocati ejus Herrandi. E contra vero idem Herrandus, consentiente domino suo ep. tradidit de rebus S. Emmerammi Pezcinmos praefatae viduae aream I et de terra arabili jug. XXX in perpetuam possessionem. Et isti sunt testes: Garaheri, Chuniperht, Sindperht, Rodger, 129.0962A| Gundpald, Folcrih, Hitto, Wetti, Ambricho Asperht.
- CAP. XLV.-- Commutatio inter Aspertum episcopum et Ratfridum.
Noverit cunctorum industria fidelium qualiter subsequens peracta est commutatio. Tradidit itaque quidam nobilis vir, nomine Ratfrid, ad sanctum Dei martyrem Emmerammum in manum Asperti ven. ep. et advocati ejus Garaharii in loco Samutinga nuncupato casam cum curte, terrae arabilis . . . . . . . . . . Desunt sequentes pauculi versus, ob folium ultimum e codice excisum.
(no apparatus)