Jump to content

Tragoediae (Accius, ed. E. H. Warmington)/Alphesiboea

E Wikisource

 1Ita territa membra animo aegroto
Cunctant subferre laborem.

 2(…) etsi est in malis
Depositus animus, quae scibo exinde audies.

 3Quid tam obscuridicum est tamve inenodabile?

 4Si tui veretur te progenitoris, cedo.

 5(...) sed tibi cautim est adeundum ad virum.

 6At vereor, cum te esse Alcimeonis fratrem factis dedicat

 7Cum ipsa simitu miseritudo meorum nulla est liberum.

 8O dirumque hostificumque diem, o
Vim torvam aspecti atque horribilem!

 9Sed angustate inclusam ac saxis, squalidam