Tragoediae (Accius)/Antigona

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Quid agis? perturbas rem omnem ac resupinas, soror.

2. (...) quanto magis te isti modi esse intellego,
Tanto, Antigona, magis me par est tibi consulere et parcere.

3. Attat, nisi me fallit in obitu
Sonitus

4. Heus, vigiles, properate, expergite
Pectora tarda sopore, exsurgite!

5. (…) iam iam neque di regunt
Neque profecto deum supremus rex <iam> curat hominibus.

6. (...) ne istunc numero amittas subitum oblatum (...) .