Tragoediae (Accius)/Deiphobus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. <Deae> Minervae donum armipotenti abeuntes Danai dicant.

2. Eo ante noctem extenta retia ut proveherem et statuerem,
Forte aliquanto solito lembo sum progressus longius.

3. Nos continuo ferrum eripimus, manibus manicas neximus.

4. ab infando homine, gnato Laerta, Ithacensi exsule,
Qui neque amico amicus umquam gravis neque hosti hostis fuit.

5. Vel hic qui me aperte effrenata inpudentia
Praesentem praesens dictis mertare institit.