Jump to content

Tragoediae (Accius)/Epinausimache

Unchecked
E Wikisource

1. Vt nunc, cum animatus iero, satis armatus sum.

2. Proin tu id cui fiat, non qui facias compara.

3. <At> contra quantum obfueris, si victus sies,
Considera, et quo revoces summam exerciti.

4. Quod si procedit, neque te neque quemquam arbitror
Tuae paeniturum laudis, quam ut serves vide.

5. Probis probatum potius quam multis fore

6. Item ac maestitiam mutam infantum quadrupedum

7. Mors amici subigit, quod mi est senium multo acerrimum.

8. Nec perdoliscit fligi socios, morte campos contegi.

9. Ab classe ad urbem tendunt, neque quisquam potest
Fulgentium armum armatus ardorem obtui.

10. Incursio ita erat acris

11. Mavortes armis duo congressos crederes.

12. Scamandriam undam salso sanctam obtexi sanguine,
Atque acervos alta in amni corpore explevi hostico.

13. Vbi nunc terricula tua sunt?

14. Primores procerum provocavit nominans,
Si esset quis, qui armis secum vellet cernere.

15. Deorum mortalis, Phoenix, <esse> liberos
Reminiscor semper et istud itidem vos volo

16. Tamen haut fatiscar quin tuam inplorem fidem.

17. Lucifera lampade abietem exurat Iovis