Tragoediae (Accius)/Meleager

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. (...) frugis prohibet pergrandescere.

2. Vagent ruspantes silvas, sectantes feras

3. Quam invita ancillans, dicto oboediens viri

4. frigit saetas rubore ex oculis fulgens flammeo.

5. Gaudent currunt celebrant, herbam conferunt donant, tenent,
Pro se quisque cum corona clarum conestat caput.

6. Cuius exuvias et coronam huic muneravit virgini.

7. Remanet gloria apud me: exuvias dignavi Atalantae dare.

8. (…) timida eliminor,
<E> clamore simul ac nota vox ad auris accidit.

9. Heu! cor ira fervit caecum, amentia rapior ferorque.

10. Eum suae vitae finem ac fatis internecionem fore
Meleagro, ubi torrus esset interfectus flammeus.

11. (...) nunc si me matrem mansues misericordia
Capsit

12. Quae vastitudo haec aut unde invasit mihi?

13. Cave lassitudo poplitum <tuum> cursum levet.

14. Labore aut minuat itiner ingressum via

15. Quis erit, qui non me spernens, incilans probris,
Sermone indecorans turpi fama differet?

16. Erat istuc virile, ferre advorsam fortunam facul.

17. Frigit fricantem corpus saxum occulte abstruso in flumine.