Tragoediae (Accius)/Phinidae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

1. Hac ubi curvo litore latratu
Vnda sub undis labunda sonit

2. Simul et circum magna sonantibus
Excita saxis svavisona echo
Crepitu clangente cachinnat.

3. Tacite tonsillas litore in lecto edite.

4. Obtorque prorim ac suppa tortas copulas.

5. Aut saepe ex humili sede sublima evolat.

6. Neque ulla interea finis curarum datur.

7. Salsis cruorem guttis lacrimarum lavit.

8. Se venenis sterilem esse illius opera et medicina autumans

9. Quaeve ut Graio tibi congenerat gentum aut generum adfinitas?