Tranquilli Parthenij in Pomponium Melam carmen Asclepiadeum
Quicquid sub gelido sydere desidet
Telluris solidae, quicquid et aestuans
Cancri perpetuis zona caloribus
Atque vrget medii circulus aetheris
Et quicquid geminis sunt regionibus 5
Subiecta, aut placidi sub gremio Iouis,
Descripsit serie Pomponius breui,
Auro Pomponius pulchrior Indico,
Hortis Pomponius Mela beatior,
Seu vis Hesperidum, seu mare quos vagum 10
Latis Ionium fluctibus abluit.
Nec quicquam occeani partibus vltimi
Orsus praeteriit quod placet auribus
Excultis: aperit nobilis gentium
Iucundumque solum. Nempe cubilibus 15
Ipsius Zephiri et precipitis Noti
Et qui Parrasio fertur ab angulo
Atque Austro tumidis flatibus aspero
Coniunxit varios nobilibus locis
Mores mortalium, nominibus quoque 20
Distinguens propriis, siue ruentibus
Et curuis cupias flumina cursibus
Seu cum spiciferis stagna paludibus
Tangentesue suo vertice sydera
Montes; eripitur nec decor vrbibus, 25
Extremis etiam finibus insulae
Seu vis Taprobanam, seu Cycladas breues,
Ingens littoreis nec species locis
Nec planis procul est dulcis amoenitas.
Hic et Pieridum conspicies domos 30
Sedemque Oebalii Castoris inclytam
Atque vnde emicuit numen Apollinis.
Venatrix latices Cynthia quos solet
Arcu dum rigidas persequitur feras
Aestu et continuis victa laboribus 35
Crebro virginibus visere cum suis,
Albentes humeros fluctibus ingerens,
Apparent; vitreis Thessala denique
Tempe cum fluuiis, Thracius horrida
Vel stringat glacie ventus et aspera 40
Vndas, vel Rhodope Sythonia niue
Accedat nebulis vertice proximus.
Frustra quis subeat longa pericula
Neptuni geminis Syrtibus Aphrici
Et saeuis Siculi vorticibus freti 45
Et quas expaueas Euboicas minas
Aut quae non maneat montibus auiis
Et siluis rabies praecipitis Necis?
Alter Nereidum naufragus vnguibus
Quidam pestiferis interit anguibus 50
Discerpunt alium Caucaseae ferae
Multi a crudelibus saepe latronibus
Coguntur variis subdere mortibus
Vitam. heu! quam miseris imminet vndique
Fatum mortalibus: vel mare nauiges, 55
Vel terram ambiguo numine transuoles,
Omnis Pomponius gloria saeculi,
Aruis Pomponius fertilior Gygis,
Securum docuit quemlibet ordine.
Non solum geminis possis vt auribus, 60
Ast ipsis oculis omnia cernere:
Et plagam Hesperiam, feras et vltimas,
Et quis presideat Memnonius parens
Terras, et nimiis nigra caloribus
Quae gens Aethiopum possideat loca. 65
Hoc est ingeniis nobilibus decus
Noscendum: historicis sic quoque vatibus
Cantata accipies absque laboribus.
Et tandem patriis sedibus immorans
Nosces Persephones multiplices domos, 70
Quascunque radiis Delius aspicit.
Fontes
[recensere]- Mela, Pomponius / Barbarus, Hermolaus <Iunior> / Camers, Johannes: De situ orbis, Lipsia [ca. 1515], pp. 6--8.
Cf. editionem digitalem phototypicam huius operis apud Bayerische Staatsbibliothek.