Jump to content

Tranquillus Parthenius Dalmata ad lectorem

E Wikisource

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tranquillus Parthenius Dalmata ad lectorem, epigramma
1519
editio: incognita
fons: incognitus

Tranquillus Parthenius Dalmata ad lectorem[recensere]

Quicquid in Hesperia Latię excoluere Camęnę
  Gallicaque et quondam Graia Minerua dedit,
Eckius excelsa passim virtute refulgens
  Explicat ingenii fertilitate sui;
Cui non terra grauis satis est, Neptunus et aer        5
  Sed penetrat summi mystica sacra Dei.
Non hęc humani est mortalis imago tenoris
  Exuperant vires ardua nempe leues;
Eckius ingenio quod transuolet astra polumque,
  Nemo hoc diuini muneris esse negat        10

Ex Ingoldstat

Fontes[recensere]

  • Dionysius / Eck, Johannes : D. Dionysii Areopagitae De mystica Theologia lib. I., Graece, August[a]e Vindelicoru[m] 1519, p. 75.