Tranquillus Parthenius M. Vito Vuerlero viro doctissimo et integerrimo S. D.

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Tranquilli Parthenii epistula ad magistrum Vitum Vuerlerum
1518
editio: incognita
fons: incognitus

Tranquillus Parthenius M. Vito Vuerlero viro doctissimo et integerrimo S. D.

Quid sentiam de Lipsensi Gymnasio, a quo summa benevolentia singularique honore tuis inprimis attestationibus exceptus sum, in Oratione quam nudius tertius habui de laudibus eloquentiae breviter significavi, diffusius oportuniore loco meam mentem declaraturus. Quam quidem orationem (tametsi doctas aures reformidat, quod obstrepentibus hinc inde rusticis exarata est) ad te mitto, quo nugas meas legendo quibus olim delectabare nostri memoriam revoces.

Vale. Ex Lipsia VIII Calen. Septembreis.

Fontes[recensere]

  • Tranquillus Parthenius Andronicus, Oratio de laudibus eloquentiae, Leipzig: M. Lotter, 1518.
  • Friderici Ritschelii Opuscula philologica, Teubner 1879, p. 86.