Jump to content

Translatio Homiliarum in Ieremiam et Ezechielem

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Translatio Homiliarum in Ieremiam et Ezechielem
Saeculo IV

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

Origenes; Hieronymus Stridonensis

Migne Patrologia Latina Tomus XXV

OrHiSt.TrHoInJ 25 Origenes; Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Prologus.

741-742. Magnum est quidem, amice, quod postulas, ut Origenem faciam Latinum, et hominem juxta Didymi videntis sententiam, alterum post Apostolum [ Al. apostolos], Ecclesiarum magistrum etiam Romanis auribus donem. Sed oculorum, ut ipse nosti, dolore cruciatus, quem nimia impatiens lectione contraxi, et notariorum penuria, quia tenuitas hoc quoque subsidium abstulit, quod recte cupis, tam ardenter ut cupis, implere non valeo. Itaque post quatuordecim homilias in Jeremiam, quas jampridem confuso ordine interpretatus sum, et has quatuordecim in Ezechielem per intervalla dictavi, id magnopere curans, ut idioma supradicti viri a simplicitate sermonis, quae sola Ecclesiis prodest, etiam translatio conservaret, omni rhetoricae artis splendore contempto: res quippe volumus, non verba laudare; et illud breviter admonens, ut scias Origenis opuscula in omnem Scripturam esse triplicia. Primum ejus opus Excerpta, quae Graece σχόλια nuncupantur, in quibus ea quae sibi videbantur obscura, atque habere aliquid difficultatis, summatim breviterque perstrinxit. Secundum homileticum genus, de quo et praesens interpretatio ejus est. Tertium quod ipse inscripsit Τόμους nos volumina possumus nuncupare, in quo opere tota ingenii sui vela spirantibus ventis dedit, et recedens a terra in medium pelagus aufugit. Scio te cupere, ut omne genus transferam dictionis: praemisi causam, cur facere non possim. Hoc tamen spondeo, quia si, orante te, Jesus reddiderit sanitatem, non dicam cuncta, quia hoc dixisse temerarium est, sed permulta sum translaturus, ea lege qua tibi saepe constitui, ut ego vocem praebeam, tu notarium.

INCIPIUNT HOMILIAE XIV IN JEREMIAM. HOMILIA PRIMA.

Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1). 743 Deus ad beneficiendum promptus est: ad puniendos autem eos qui poena digni sunt, dissimulat. Cum possit quippe tacens sine contestatione venturi punire eos quos semel dignos supplicio judicavit, numquam hoc facit: sed etiam si condemnaverit, dicit quod sibi semper dicere propositum est, ut liberentur a condemnatione per poenitentiam, qui condemnati fuerant per delictum. Horum exempla cum de Scripturis multa possimus accipere, sufficiunt ad praesens incidentia, ut veniamus ad eorum quae lecta sunt, contemplationem. Ninivitae peccatores condemnati erant a Deo: Adhuc enim tres dies, et futurum ut Ninive subvertatur (Jon. III, 4). Noluit Deus cum silentio punire damnatos; sed dans eis locum poenitentiae et conversionis, misit ad gentes Hebraeorum prophetam, ut dicente illo: Adhuc tres dies, et Ninive subvertetur, qui condemnati fuerant, non perirent: sed agentes poenitentiam, impetrarent misericordiam Dei, qui in Sodomis et Gomorrhis jam erant exitio destinati, 744 ut manifestum est ex sermonibus Dei, quos locutus est ad Abraham: attamen quod erat suum, fecerunt angeli, volentes eos salvare qui se indignos salute judicaverunt, haec dicentes ad Loth: Est tibi hic aliquis gener, aut filii, aut filiae (Gen. XIX, 12)? Neque enim ignorabant non esse eos secuturos Loth, sed ostenderunt suam pariter, et ejus qui eos miserat, benignitatem in homines et amorem. Horum quiddam simile invenimus et in Jeremia scriptum esse: est enim annotatum tempus prophetiae ejus quando coepit prophetare, et quousque. Ergo qui Scripturas legit, si lectioni diligenter intendat, et requirat eorum quae scripta sunt voluntatem, dicere potest ex historiae superscriptione, quo tempore Jeremias exorsus sit, et quod consummaverit prophetiam. Quid igitur ad me tempus historiae? Legens didici, quia coeperit prophetare in diebus Josiae filii Amos regis Juda, usque ad annum tertium decimum regni ejus; deinde prophetaverit in diebus Joachim, filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem 745 undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda. Et legens didici quia per tres reges prophetia ejus contempta sit, usque ad captivitatem Jerusalem in quinto mense. Quid ergo docemur per haec, si lectioni simus intenti? Condemnaverat Deus Jerusalem propter peccata quae fecerat, et haec erat extrema sententia, ut captivitati relinqueretur. Verumtamen cum hominum sit amator, nec quemquam velit perire, antequam depopulationis tempus instaret, misit et hunc prophetam, ut per sermones ejus ad poenitentiam converteretur; misit eumdem et sub secundo rege post primum, misit quoque sub tertio. Quid plura? jam captivitas imminebat, et adhuc adhortabatur Deus tribuens (ut ita dicam) et ante unam diem locum poenitentiae: unde scriptum est, usque ad captivitatem Jerusalem, et usque ad quintum mensem prophetasse Jeremiam. Jam hostium vincula restrinxerant manus, et nihilominus haec quodammodo dicebat Deus: Ecce captivi facti estis: agite, licet sero, poenitentiam: rogate me, et parcam vobis: possum eruere de captivitate, qui tradidi. Habemus itaque quaedam necessaria ex superscriptione ista, quae continet tempora prophetiae, quia juxta suam clementiam exhortatur Deus semper homines ad salutem, ut, cessante delicto, etiam captivitas conquiescat. Haec autem et de nobis possumus intelligere: si peccaverimus, et nos captivi futuri sumus. Etenim tradi peccatorem Satanae (I Cor. V, 5), nihil distat ab eo quod Judaei sunt traditi Nabuchodonosor. Utque illos Deus concessit adversario, propter frequentes impietates; sic nos propter peccata quae fecimus, tradimur spiritali Nabuchodonosor: et quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20), Apostolus de aliis peccatoribus. Puta quantum malum est peccare, ut tradamur Satanae captivanti animos eorum qui relinquuntur a Deo. Non 746 sine causa autem, neque sine judicio Deus relinquit quos deserit. Cum enim miserit pluviam super vineam, et vinea pro uva attulerit spinas, quid faciet, nisi ut mandet nubibus, ne pluant super eam imbrem? Quapropter in proximo est propter delicta nostra, quorum nobis conscii sumus, et nos captivari. Futurum est enim, ut tradamur, si non egerimus poenitentiam, Nabuchodonosor, atque Babyloniis, qui nos sensibiliter excrucient. Istis jam adjacentibus, sermones prophetarum, sermones Legis, sermones Apostolorum, sermones etiam Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi hortantur ad poenitentiam, provocant ad salutem. Si autem audierimus, credimus ei qui dixit: Et ego poenitentiam agam de omnibus malis, quae locutus sum facere eis (Jer. XVIII, 8). Et haec quidem in Prooemium. Post prooemium autem ita scriptum est: Factus est Domini sermo ad eum: certum est quia ad Jeremiam. Quid dicit sermo Domini ad eum? praecipuum ab omnibus quae prophetis dicta sunt caeteris. Hoc enim numquam ad ullum prophetarum dictum invenimus. Abraham propheta nuncupatus est, in eo quod dicitur: Propheta est, et orabit pro te (Gen. XX, 7): et tamen non dixit ad eum Deus: Priusquam te plasmarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I, 5). Sed postea in extremo jam tempore sanctificatus est Abraham, quando egressus est de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui (Gen. XII, 1). Ex repromissione natus est Isaac, et tamen neque ad eum reperimus hunc dictum esse sermonem. Et quid me necesse est per singulos currere? Jeremias praecipuum inter cunctos consecutus est donum, dicente Domino: Priusquam te plasmarem in utero novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te. Neque vero ignoramus quosdam esse qui ista referant, quasi majora Jeremia, super Salvatore nostro et Domino Jesu Christo: sciendumque plurima ex his esse quae 747 possunt Salvatori convenire, quae etiam nos interponemus. Pauca autem eorum quae ad Jeremiam dicta sunt, coarctant intellectum, quasi non possint, ut plures existimant, ad Dominum referri. Quae sunt ergo quae possunt convenire Domino? Ad omnes ad quoscumque mittam te, ibis: et omnia quae mando tibi, loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut eruam te: dicit Dominus (Jer. I, 7, 8). Nec dum ista otiose videntur ad Salvatorem referri: ea vero quae sequuntur: Extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum; ecce constitui te hodie super gentes et regna, eradicare, et disperdere (Jer. I, 9, 10): de Jeremia difficilem faciunt interpretationem: quas enim gentes eradicavit Jeremias? quae regna subvertit, ut merito ei dictum sit: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna eradicare, et suffodere? quam habuit potestatem ad disperdendum, ut audierit: et disperdere? Quos vero aedificavit, ut consequenter addatur, aedificare? Jeremias dixit: Non profui, neque profuit mihi aliquis: et quomodo data est ei aedificatio atque plantatio? Haec, ut diximus, ad Salvatorem relata non coarctant interpretantem. Jeremias enim in istis Salvatoris figura est. Sed et ea quae sequuntur, et [ Al. etiam] doctissimo homini difficultatem expositionis important, quomodo possint congruere Domino: Et dixi: Quis es, dominator, Domine, ecce nescio loqui (Jer. I, 6). Qui est sapientia, qui est virtus Dei, in quo plenitudo divinitatis inhabitat corporaliter (Colos. II, 9), quomodo huic aptari potest: Nescio loqui? Sed et illud: Quia juvenis ego sum: interciditur ei, quasi non bene responderit. Si etenim ei dicit Dominus: Noli dicere, quia juvenis sum, manifestum est quasi non bene dicentem fuisse reprehensum. Haec sunt quae Salvatori videntur non convenire. Superiora autem facili intellectu ad eum referuntur. Dicere vero alia super Jeremia, alia super Salvatore interpretanda 748 esse, non pessimum est. Sed qui bene Scripturas nosse conatur, vehementer in isto instabit loco, videns sub uno textu sermonis dividi intellectum, et dici, haec, quoniam minora sunt, non conveniunt Salvatori, sed Jeremiae: illa vero, quoniam majora sunt, non Jeremiae, sed Christo. Ob id cuncta nos ad Jeremiam referre tentabimus: hoc est, et ea, quae cum majora sint, videntur conditionem ejus excedere. Quicumque a Deo accepit verba, sumens gratiam coelestis eloquii, idcirco ea accipit, ut regna gentesque eradicet atque subvertat. Sed cum nominentur gentes, et regna, omnis qui divina verba suscipit, nolo eum corporaliter intelligere regna, et gentes, sed considerans animas hominum regnatas a peccato, juxta id quod in Apostolo scriptum est: Non regnet ergo peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI, 12): videns quoque multas species delictorum allegorizet regna et gentes per varia delicta, quae humanas animas possederunt: et haec erunt quae evellentur atque suffodientur a sermonibus Dei, qui dati sunt sive Jeremiae, sive caeteris sanctis. Ita fiet, ut prima quae non videbantur congruere Salvatori, ab Jeremiam referantur: et secunda ab eo qui scit figurare dicta quae dicta sunt, Jeremiae deputentur.

Dicet mihi aliquis auditorum, etiam alium pande sermonem, et cuncta quae scripta sunt super Salvatore, quasi de eo sint scripta, constitue: de secundis noli esse sollicitus. Apparet enim quia Salvator eradicaverit regna diaboli, et nationes subverterit, gentilem destruens vitam. In istis quod intellectum difficilem facit, hoc est, quomodo possit Salvator dicere: Nescio loqui, quia juvenis ego sum, et caetera. In hoc sermone interpretantes coangustantur. Jesum Christum scimus Deum: quaerimus verba quae dicta sunt juxta personae exponere dignitatem: quapropter necesse est nobis Scripturas sanctas in testimonium vocare: sensus quippe 749 nostri et enarrationes sine iis testibus non habent fidem: et hoc quod dictum est: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Mat. XVIII, 16), magis convenit ad interpretantis probationem, quam ad quorumcumque hominum numerum: ut firmem verbum intellectus mei, accipiens duos testes de novo et veteri Testamento, accipiens tres testes de Evangelio, de Propheta, de Apostolo. Sic enim stabit omne verbum. Quomodo igitur valebimus ista conjungere Salvatori? Det mihi testimonium vetus Testamentum: Quia priusquam agnoscat puer bonum aut malum (Isai. VII, 16), et caetera. Det etiam Isaias: Ecce Virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII, 14): ibique additur: Priusquam cognoscat puer. Si autem et de Evangelio accipere oportet testimonium, Jesus necdum vir, sed adhuc infans, quia se exinaniverat formam servi accipiens, proficiebat (Luc. II, 32). Nemo autem proficit, qui est perfectus; sed ille proficit, qui indiget profectu. Ergo proficiebat aetate, proficiebat sapientia, proficiebat gratia, et apud Deum, et apud homines. Nam si evacuaverat se ipsum ad nos descendens, et evacuans seipsum resumpsit iterum ea de quibus se prius evacuaverat, quid indignum est profecisse eum sapientia, profecisse aetate, profecisse gratia apud Deum, et apud homines, et vera de eo esse ista quae dicta sunt: Priusquam cognoscat puer bonum aut malum (Isai. VII, 16), et ea quae de eodem interposuimus? Sed dicet mihi aliquis: Etiamsi potest de Salvatore intelligi dictum esse quia nesciat, et caetera hujusmodi quae majora sunt, et si puerum eum accipias, nonne offendis ista sentiendo de unigenito, et primogenito universae creaturae; de eo qui antequam conciperetur, annuntiatus est, loquente Gabriele: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obrumbrabit te (Luc. I, 37): et audes dicere quia nesciat loqui? Quamobrem videbo si potero aliquid dignum de Salvatore in hoc loco afferre quod [ Al. quomodo] quaedam nesciens major sit, si ea ignoraverit, quam si scierit. Utamur voce ejus, quomodo sint aliqua quae nesciat. Respondit 750 eis, qui sibi dicebant: Nonne in nomine tuo comedimus, et in nomine tuo bibimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Discedite a me, non novi vos (Mat. VII, 22). Putasne hoc quod ait: Non novi vos, minorem ejus virtutem approbat, an majorem atque mirabilem, quia malos periturosque nesciat? Scit enim ab his differentias, scit meliora, scit Dominus eos qui ejus sunt, et si quis ignorat, ignoratur. Igitur (ut constat) peccator ignoratur a Deo. Dicet mihi aliquis de auditoribus: ostendisti quia nesciat peccatores Deus, ostendisti quia ignoret eos qui operantur iniquitatem, neque enim digni sunt agnitione ejus: quomodo approbabis magnum et gloriosum esse quod ab eo dictum est: Nescio loqui? Loqui humanum est, et eloquio semper utimur, verbi causa, Hebraeorum voce, sive Graecorum, sive reliquorum sermone. Ergo si ascenderis ad Salvatorem, et scieris eum in principio apud Deum Verbum, inspice quia nesciat loqui, cum humanum sit hoc quod dicitur loqui, si [ Al. sed] ideo nesciat, quia sint majora quae noverit. Si autem et Angelorum linguas humanis comparaveris linguis, et scieris quia iste major sit Angelis (sicut testatus est de eo Apostolus in Epistola sua quam scribit ad Hebraeos [Hebr. I, 4, 5], intelligens majorem eum et Angelorum linguis fuisse, quando tantum Deus [ Al Dei] Verbum erat apud Patrem. Dicit ergo, et quodammodo accipit disciplinam non magnorum, sed inferiorum ac minorum. Sicut et ego balbutire disco, violentiam mihimetipsi faciens, quando cum parvulis loquor, neque enim scio (ut ita dicam) infantiliter loqui, et infractis verbis jam grandaevus cum pueris sermocinari: eodem modo Salvator in magnificentia quidem gloriae Dei, et in Patre consistens, non loquitur humana, nescit affari eos qui deorsum sunt. Quando autem venit in corpus humanum, dicit in exordio: Nescio loqui, quia juvenis ego sum (Col. I, 15): juvenis, propter dispensationem: senex, juxta hoc quod primogenitus omnis creaturae: juvenis, quia in consummatione jam saeculorum, et in extremum hujus vitae 751 tempus advenit. Dicit itaque: Nescio loqui; scio enim quaedam majora loqui, scio quaedam majora isto sermone mortali. Vis me loqui terrestribus? necdum assumpsi humanam fragilitatem, habeo eloquium tuum, Verbum tuum sum, tibi scio loqui, hominibus nescio loqui, juvenis sum. Noli dicere: Juvenis ego sum, quoniam ad omnes quoscumque mittam te, ibis. Deinde commovit manum ad tangendum os ejus, ut ei det verba, quibus eradicet imperia. Neque vero indigebat Salvator verbis, ut ea acciperet, quando erat in Patre, nullis in coelo dignis, quae mererentur everti. Sed nunc accipit parva, differens majora paulisper. Atque ita ex hoc approbatur, sicuti alibi gloriose dixerat: Nescio vos, quia operarii estis iniquitatis (Luc. XIII, 27), et nunc verba gloriose accepisse, cum Deus sit, et juxta magnificentiam suae dixisse gloriae: Nescio loqui, id est, humana non novi. Sive autem ad Jeremiam, sive ad Salvatorem dicitur: Priusquam te plasmarem in utero, novi te (Jerem. I, 5); legens Genesim et observans ea quae ibi de conditione mundi scripta sunt, invenies quia Scriptura divina, multum in sermonibus cauta, non dixerit: Priusquam te facerem in utero, novi te: quando enim juxta imaginem conditio est, dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), et non dicit, plasmemus. Quando autem accepit lutum de terra, non est scriptum: Fecit hominem, sed: Plasmavit hominem (Gen. II, 7), et posuit in paradiso hominem quem plasmavit, operari et servare eum. Si potes intelligere differentiam facturae et plasmationis, cum dicens sive ad Jeremiam, sive ad Salvatorem, non dixerit: Priusquam te facerem in utero. Quod enim fit, non fit in utero, sed quod creatur de terrae pulvere, hoc plasmatur in utero. Priusquam te plasmarem in utero, scio te. Si omnes novit Deus, quomodo quasi praecipuo [ Al. praecipuum] a caeteris Jeremiae dicit: Novi te? An eos tantum scit Deus qui scientia ejus digni sunt, et cognoscit eos qui ejus sunt; indignos vero 752 nescit neque Pater, neque Filius, dicens: Non novi vos (Matt. VII, 23)? Nos cum simus homines, si aliqua fuerimus praediti dignitate, alios nostra notitia dignos, alios judicamus [ Al. judicavimus] indignos; et quos scire nolumus, neque audire volumus, eos nescimus. Quid arbitraris de universitatis Deo? Vult scire Pharaonem, vult Aegyptios nosse, sed indigni sunt notitia ejus; sed ipsi faciunt ut ignorentur. Scit autem Moysen, scit prophetas, et si quis similis eorum est. Multum te oportet laborare, ut nosci incipiaris a Domino. Jeremiam quidem, priusquam plasmaverit in ventre, cognovit: alium vero de prophetis triginta annorum coepit nosse, alium quadraginta. Sermones sunt ineffabiles de Salvatore, et non magnopere quaerendi: de Jeremia vero, eorum qui scientiam Scripturarum habent, auribus indigemus, quomodo dicat: Priusquam te plasmarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te: Deus sibi ipse sanctificat aliquos. Istum non exspectat, ut sanctificet genitum, sed prius sanctificat quam de vulva egrediatur. Si ad Salvatorem (ut dixi) referas, non est malum dicere prius eum sanctificatum esse, quam natum. Sic de Domino intelligas, qui antequam de vulva exierit, sanctificatus est, sed infinito ante tempore semper sanctus fuit: hic vero antequam de utero exiret, sanctificatus est. Prophetam in gentibus posui te. Si de Jeremia quaeris, quomodo sit propheta in gentibus positus, observa in consequentibus cum jubetur prophetare ad omnes gentes: nam istius modi scriptio est, quod [ Al. superscriptio est quae] prophetavit Jeremias super omnes gentes Elam, Damasci, Moab: et habebis quia prophetaverit ad omnes gentes, juxta id quod dictum est: Prophetam in gentibus posui te, si tamen volueris haec de Jeremia dicta sentire. Si autem intelligentiam ad Deum transferas, iste vere in universas gentes praedicavit. Est quippe sicut alia multa, sic et propheta. Ut est princeps sacerdotum, ut est Salvator, ut est 753 medicus; similiter et propheta est. Moyses annuntians de eo, non solum prophetam, sed admirabilem inter cunctos nominavit prophetam, dicens: Prophetam ex fratribus vestris suscitabit vobis, Dominus Deus, quasi me audite eum. Et erit, quicumque non audierit prophetam illum, interibit de populo suo (Deuter. XVIII, 15). Iste est prophetes constitutus in gentibus, et accepit gratiam a Deo effusam in labiis suis, ut non solum cum praesens aderat corpore, sed etiam nunc cum adest virtute, et spiritu, prophetet ad omnes gentes, et prophetia sua ex toto orbe attrahat homines ad salutem. Et dixit: Quis est dominator, Domine? Ecce nescio loqui, quia juvenis ego sum. Et dixit Dominus ad eum: Noli dicere, quia juvenis ego sum, quoniam ad omnes ad quoscumque te mittam, ibis (Jer. I, 6). Saepe diximus solere esse aliquem puerum, juxta eum qui intus est hominem, licet etiam senili corporis sit aetate: et econtrario frequenter inveniri parvulum secundum eum hominem qui extrinsecus est, et esse interius perfectum virum. Talis erat Jeremias habens jam sibi concessam a Deo gratiam in aetate corporis adhuc puerili, propter quod ait ei Dominus: Noli dicere, quia juvenis sum. Signumque hujus rei, quia non sit juvenis, sed vir consummatus, ostendit dicens: Quoniam ad omnes ad quoscumque mittam te, ibis: et juxta quaecumque mando tibi, loqueris: nec timeas a facie eorum. Scit enim eos sermo Dei, qui verbi legatione funguntur, incurrere ab iis periculum qui audire contemnunt. Increpati enim oderunt increpationes, coarguti insequuntur arguentes. Omne quodcumque malum est, semper patiuntur prophetae: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua et domo sua (Marc. VI, 4). Cujus rei nuper quoque fecimus mentionem. Scit ergo (ut dicere coepimus) Deus mittens prophetam, quanta discrimina perpessurus sit, 754 ideo exhortatur eum dicens: Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum, ut eruam te, dicit Dominus (Jer. I, 8). Quaecumque Jeremias passus est, scripta sunt: in lacum missus est luti, mansit ibi comedens panem diei, et aquam tantum bibens, aliaque multa quae pertulit, in libro ejus continentur. Quem autem prophetarum non persecuti sunt patres vestri (Act. VII, 52)? dicit Dominus ad Judaeos. Et necesse est eos qui vivere religiose in Christo cupiunt, omni genere a contrariis virtutibus, per ea quae reperiuntur vasa, persecutionem pati. Qua de causa nihil novum aut peregrinum videatur his, qui in tribulationibus affliguntur: omnia quae praecepta sunt faciant, tantum orent ut persecutionis causa Christus sit; ne propter injustitiam, ne propter delicta, ne propter avaritiam deprimantur. Si quando autem propter justitiam aliquis exagitatur, audiat: Beati estis cum exprobrant vobis, et persequuntur, et dicunt omne malum adversum vos, mei causa: gaudete et exsultate, quia merces vestra magna est in coelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerant ante vos (Matth. V, 11). Quoniam tecum sum ut eruam te, dicit Dominus; et extendit manum suam ad me Dominus, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me (Jer. I, 8, 9). Observa differentias Jeremiae et Isaiae. Isaias ait: Immunda labia habens, in medio populi immunda labia habentis ego habito, et regem Dominum sabaoth vidi oculis meis (Isa. VI, 5). Et quoniam confessus est non habere facta immunda, sed verba tantum (usque ad hunc enim finem peccata commiserat), non extendit Dominus manum suam, neque unum ex Seraphim manu sua labia ejus tetigit, sed forcipe solum tangens ait: Ecce abstuli iniquitates tuas. Jeremiae autem, quia sanctificatus fuerat in vulva, non forceps mittitur, neque de altari carbo succensus; nihil quippe habebat igne dignum, sed ipsa manus Domini tetigit 755 eum, propter quod dicit: Extendit Dominus manum suam ad me, et tetigit os meum. Et dixit Dominus ad me: Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te hodie super gentes, et regna eradicare (Jer. I, 9, 10). Qui sic beatus est, ut regna multa quae Christo diabolus ostendit, regna daemonum, regna peccati eradicet, opus habet iis qui ei dati sunt a Deo sermonibus. Scriptum est enim: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Ecce constitui te hodie super gentes, et regna eradicare (Jer. I, 10). Quomodo autem regna sunt plurima, plures similiter et gentes. Nec potest aliquod regnum dici, nisi quod sub se continet nationes. Verbi gratia dictum sit: regnat fornicatio (in homine peccatore), necesse est ut regnum fornicationis habeat gentes suas. Ipsum illud generale delictum avaritiae et fraudis, quo vix aliquis immunis est, habet regnum suum, et sub regno uno multas possidet gentes, per plurimas scilicet species avaritiae, et ob id opus est sermonibus Dei, ut istiusmodi regna cum suis gentibus evellantur. Salvator in Evangelio ostendit dicens: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13). Sunt quaedam intrinsecus in animabus vestris [ Al. animis nostris] insita, quae non plantavit coelestis Pater. Omnes quippe cogitationes pessimae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae, plantationes sunt, quas non plantavit coelestis Pater. Si autem vis scire cujus sit plantatio istiusmodi cogitatus, audi quia inimicus homo hoc fecit, qui superseminavit zizania in medio tritici (Matth. XIII, 25). Instat ecce Deus, instat et Zabulus habentes semina sua. Si dederimus locum Zabulo, inimicus homo superserit plantationem, quam [ Al. quoniam] non plantavit coelestis Pater, utique eradicandam. Sin autem repulso Zabulo, locum dederimus Deo, gaudens Deus super principale [ Al. sub principali] cordis nostri sparget semen suum. Nec aliquis existimet triste quiddam 756 Jeremiam recepisse, quia constitutus sit ad eradicationem regnorum et gentium. Bonitatis Dei istud est indicium, eradicare vitia per sermones, inimica coelestis regni regna destruere, et bellantes cum sua gente evertere nationes, eradicare et subvertere. Est quaedam aedificatio Zabuli, et est quaedam aedificatio Dei: quod super arenam exstruitur, hoc Zabuli est, super nullo enim stabili, robustoque solidatur. Quod autem super petram aedificatur, hoc Dei est. Unde et his qui ejus sunt, dicitur: Dei agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III). Super gentes et regna eradicare, et subvertere, et disperdere. Si eradicatur aliquid, et eradicatio ipsa non disperiit: adhuc permanet quod evulsum est. Si subruitur domus, et lapides in ruina sunt integri: dissipata est domus, non tamen perdita. Opus est igitur benignitate Dei, ut eradicatio ipsa et subversio tota dispereat. Diligentius lege quomodo eradicata perdantur: Paleas autem comburet igni inexstinguibili. Et: Ligate manipulos zizaniorum, et tradite eos igni (Matth. III, 12, 30). Sic ea quae sunt eradicata disperduntur. Si autem vis scire quomodo dispersio redigatur in nihilum, quomodo aedificationis pessima [ Al. pessimae] materia in pulverem comminuatur, domus ea quae propter lepram destrui jubetur (Levit. XIV), cum fuerit pulvis effecta, extra civitatem projicitur, ut ne lapis quidem ex ea residuus sit, juxta quod scriptum est: Similiter ut lutum platearum delebo eos (Ps. XVII, 43). Oportet quippe penitus interire malitiam. Subversum est aliquid, lapides quoque ipsi qui destructi sunt, conterantur, ne ad aliquam [ Al. aliam] aedificationem, quam diabolus concinnare potest, assumi valeant. Eradicatum est quippiam, invenit adversarius etiam inter ea, quae eradicata sunt, aliquam sementem, quam iterum seminet. Propter quod jubet Dominus: Colligite, dicens, et comburite ea igni, scilicet ut eradicatio quoque Zabuli, et ipsa subversio consumatur. 757 Verum non tantum in hoc stat sermo divinus, ut eradicet, et destruat, et disperdat: esto enim, eradicata sint omnia in me mala, destructa et dispersa sint pessima, quid mihi prodest, si non pro eis quae eradicata et suffossa sunt, meliora in me plantentur atque aedificentur? Propterea Dei verba primum faciunt, quod necesse est, eradicant, destruunt, perdunt, et post haec aedificant, atque plantant. Observavimus semper in Scripturis sanctis, primum ea quae videntur tristia nominari, deinde ea quae hilariora sunt, secundo dici: Ego occidam, et ego vivificabo (Deuter. XXXII, 39). Non dixit prius, Ego vivificabo, et postea, occidam. Impossibile est enim, quod semel vivificavit Deus, aut ab eo ipso, aut ab alio occidi. Sed: Ego interficiam, et ego vivificabo. Quem interficiam? Paulum proditorem, Paulum persecutorem; et vivificabo, ut fiat Paulus apostolus Christi Jesu. Haec si intelligerent miserrimi haeretici, numquam ad nos deferrent, crebro ista dicentes: Videsne Deum Legis et Prophetarum, quomodo ferus est et inhumanus? quomodo dicit: Ego occidam, et ego vivificabo? non advertentes in Scripturis annuntiationem suscitationis mortuorum, non considerantes resurrectionem jam coepisse per singulos: Consepelimur enim Christo per baptismum, et consurgemus cum eo (Rom. VI, 4; Coloss. II, 12). A tristibus semper, sed necessariis inchoat Deus, veluti: Ego occidam, et ego vivificabo: ego percutiam, et ego sanabo. 758 Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6); et post haec curat. Ipse dolorem facit, et iterum restituit laetitiam. Similiter et in praesenti Dominus ait: Constitui te hodie super gentes, et regna eradicare, et suffodere, et disperdere, et aedificare, et plantare. Verumtamen primum est, ut mala auferantur a nobis. Non potest in loco aedificationis malae aedificare Deus: Quae enim participatio justitiae et iniquitatis? aut quae communicatio luci ad tenebras (II Cor. VI, 14)? Oportet malitiam ex imis sedibus eradicari: oportet et aedificationem pessimam ab animabus [ Al. animis] nostris penitus auferri, ut postea sermones Dei aedificent atque plantent. Possumus siquidem et aliter intelligere quae scripta sunt: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Et quid faciant sermones dicit: Eradicare, et suffodere, et disperdere. Sermones eradicant nationes, sermones regna suffodiunt; sed non regna ista carnis et saeculi, digna destruentibus, digna eradicantibus verbis. Ea quae eradicata et subversa sunt senti, putas, in his quae dicimus modo non est virtus quam Dominus tribuit, secundum quod scriptum est: Dominus dabit verba evangelizanti virtute multa (Psal. LXVII, 12)? virtus eradicans atque suffodiens, si qua infidelitas, si quod mendacium, si qua malitia, si qua luxuria, si qua discordia non est suffossa. Sicuti idolum in corde constructum est, illo deposito, aedificetur templum Dei, et inveniatur gloria ejus in eo, et fiat non infertilis, sive locus exsurgens, sed plantatio paradisi, ubi templum Dei sit in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA SECUNDA. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6). 759 Quomodo corpus nostrum in aliquo terrae loco consistit, eodem modo et anima secundum statum suum in aliquo nuncupativo terrae loco est. Quod dico, sic fiet manifestius. Corpus nostrum aut in Aegypto est, aut in Babylone, aut in Palaestina, aut in Syria, aut certe ubicumque. Similiter et anima in aliquo ejusdem terrae nominis loco est, alia in Babylone, alia in Aegypto, alia in Ammanitarum regione: et sic segregatim [ Al. sacrata] secundum sententiam Scripturarum, pro qualitate vitae locorum diversitate distinguitur. In Babylone est, quando confunditur, quando turbatur, quando, pace deserta, bella sustinet [ Al. sustinent] passionum, quando tumultus malitiae circa eam fremit, tunc ut diximus, in Babylone est. Et ad istam animam prophetalis sermo dirigitur, dicens: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam. Donec enim quis in Babylone est, salvari non potest. Quod etsi recordatus ibi fuerit Jerusalem, ingemiscit et dicit: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI)? Et quia impossibile est in Babylone constitutos Deo organis canere, otiosa quippe ibi sunt organa hymnorum Dei, propterea [ Al. propter eam] dicitur per Prophetam: Super flumina Babylonis illic [Al. ibi] sedimus, et flevimus, dum recordaremur tui, Sion: in salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Suspensa sunt organa nostra, quamdiu in Babylone sumus in salicibus fluminum Babylonum. Si autem venerimus in Jerusalem, in locum visionis et pacis, organa, quae ante otiosa pendebant, tunc assumuntur in manibus, tunc jugiter citharizamus, et non est tempus, quando 760 non laudemus Deum per organa, quae habemus in manibus. Igitur ut dicere coeperamus, semper anima in aliquo nuncupativo terrae loco est: et sicut peccatores in Babylone, sic econtrario justi in Judaea. Verumtamen juxta qualitatem vitae et fidei, et in ipsa Judaea locis inter se variis separantur. Sive enim in Dan est, quae extremae Judaeae partes sunt, sive in superioribus paululum locis, melioribusque quam Dan, sive in mediis finibus Judaeae, sive circa Jerusalem: et est omnium beatissima, quae in media Jerusalem urbe consistit. Qui vero peccator est, et nimiis [ Al. nimis] sceleribus oppressus, hic in Babylone est. Hoc autem modico minor, et necdum usque ad summum peccatorum culmen ascendens, in Aegypto et in partibus Aegypti commoratur. Et sicut qui in Judaea sunt non aequalia cuncti possident loca: alius quippe in Jerusalem est, et alius in Dan, alius in Nephtalim, alius in finibus Gad: sic omnes, qui in Aegypto sunt, non aequales Aegypti partes incolunt; alius in Taphni, alius in Memphi, alius in Syene, alius in Bubasti habitat. Quae loca propheta Ezechiel plena mysteriis voce testatur, nomina quoque partium Aegypti exponens, de quibus si quis lector fuerat spiritualis dijudicans omnia, et ipse a nemine dijudicatus, non solum majores regiones allegorizabit, veluti Judaeam, et Aegyptum et Babylonem, sed particulas quoque terrae. Et quomodo in Judaea Jerusalem, et Bethlehem, caeterasque civitates: ita in Aegypto legens Diospolim, Bubastim, Taphnim, Memphim, Syenem, pro intellectu rerum figurabit. Quis 761 sapiens et intelligit ista? aut quis intelligens et cognoscit ea? Quis saltem in tenuiori sensu constitutus cognoscere poterit voluntatem quam Spiritus sanctus habet litterae? Verum nunc aliud propositum est, quid his, qui in Babylone sunt, Dei sermone praecipiatur [ Al. sermo praecipiat]: Fugite de medio Babylonis. Nec gradatim, non pedetentim, sed cum velocitate, cum cursu fugite; hoc est enim fugere: Fugite de medio Babylonis. Quicumque confusam habetis animam a variorum passione vitiorum, ad vos dirigitur sermo: et mihi quoque idipsum jubetur, siquidem adhuc sum in confusione inveteratus, et ideo in Babylone sum. Quid ergo praecipit Deus? Non dixit, exite de medio Babylonis; hoc enim potest fieri et gradatim; sed: Fugite de medio Babylonis. Ego quidem et in eo, quod dicitur de medio, rationem quaero sermonis. Potest quippe evenire, ut aliquis in Babylone sit; sed cum in extremis ejus finibus commoretur, quodammodo extra Babylonem esse videatur. Aliud autem est in medietate Babylonis consistere, ut ex omni parte aequale sit spatium, et ita in umbilico ejus, quasi in medio cordis animalis, habitet. Sicuti enim animalis medietas cor est, et in Evangelio secundum Lucam, cor terrae (Luc. XVII) medietas terrae nominatur: sic mihi videtur, et in Ezechiele dictum, in cor maris posita Tyrus (Ezech. XXVI), et nunc peccatores de medio Babylonis, hoc est de corde ejus fugere debere. Fugite ergo de medio Babylonis, ut medietatem Babylonis deserentes, in finibus ejus incipiatis esse, non in medio. Quod si cui videtur obscurum, sic fiet manifestius: quia qui valde demersus est in vitiis, hic medius habitator est. Qui vero paulatim relinquens malum, et naturam suam ad meliora convertens, non tam coeperit virtutes possidere, quam cupere, iste licet ex medio fugerit Babylonis, tamen necdum de Babylone discessit. Secundum istius modi expositiones decet [ Al. docet] sacras Litteras credere, ne unum quidem apicem habere vacuum sapientia Dei. Qui enim mihi homini praecipit [ Al. praecepit], dicens: 762 Non apparebis ante conspectum meum vacuus (Deut. XVI, Exod. XXIII), multo plus hoc ipse agit, ne aliquid vacuum loquatur. Ex plenitudine ejus accipientes prophetae ea, quae erant de plenitudine sumpta, cecinerunt, et idcirco sacra volumina spiritus plenitudine spirant, nihilque est, sive in Prophetis, sive in Lege, sive in Evangelio, sive in Apostolo, quod non a plenitudine divinae majestatis descendat. Quamobrem spirant in Scripturis sanctis hodieque plenitudinis verba, Spirant autem his, qui habent et oculos ad videnda coelestia, et aures ad audienda divina, et nares ad ea quae sunt plenitudinis sentienda. Haec dixi, quia non sit simpliciter positum: Fugite de Babylone, sed cum additamento necessario: Fugite de medio Babylonis, et resalvate unusquisque animam suam. Primum oportet fugere de medio Babylonis, deinde singulos animas suas resalvare, cum fugerint. Neque vero dixit salvate, sed resalvate. Appositio syllabae significat sacramentum. Quia quondam gustantes salutem, et de ea propter peccata postea corruentes, venerunt ad [ Al. venimus in] Babylonem. Cujus rei causa oportet resalvare animam suam, ut incipiat recuperare quod perdidit, secundum apostolum Petrum dicentem ita: Reportabimus finem fidei salutem, de qua salute exquisierunt et scrutati sunt prophetae, qui propter nostram prophetaverunt gratiam (I Petr. I). Verumtamen in nobis est fugere de Babylone, et in nostra positum est potestate, si velimus resuscitare quod corruit. Tertium mandatum est: Et neque projiciamini in iniquitatem ejus. Cum quis fugerit injustitiam Babylonis, et non egerit poenitentiam, tunc consequens est ut projiciatur. Observa vero Scripturam, quomodo licet ex Hebraea lingua, in Graecam sit translata, nihilominus, quantum recipere potest differentias verborum, significanter expresserit. Dicit quippe in alio loco: Elegi abjectus esse in domo Domini (Psal. LXXXIII), et non ait projectus. In praesenti autem non posuit, et ne abjiciamini in injustitiam ejus, sed, Ne projiciamini in injustitiam ejus. Aliud 763 est enim projici, aliud abjici. Quod enim in despectione est, et neglectu, hoc non projicitur, sed abjicitur. Quod vero foris est a salute, et beatitudine alienum, hoc projicitur. Quod et in alio loco declarat Scriptura divina dicens: Duces populi mei projicientur ex domo deliciarum suarum, propter pessimas voluntates suas. Cleri enim eorum non proderunt eis (Mich. II, 9). Sed et tu ipse poteris congregare, sicubi in Scripturis projectionis, et abjectionis nomen inveneris, ut ex comparatione verborum, magis possis confidens ferre sententiam. Quia dispensatio providentiae, etiamsi non magnopere curavit, ut disertitudinem, quae in Graeco sermone laudatur, Graece interpretando sequeretur: curavit tamen ea quae significantia sunt exhibere, et differentiam eorum explanare dilucide his qui Scripturas diligentissime perscrutantur. Ne projiciamini in iniquitatem Babylonis, quia tempus vindictae ejus est a Domino. Miro sensu supplicia dicit irrogari propter ejus qui ea patitur ultionem. Quando enim quis non vindicatur, et relinquitur impunitus, frequenter me dixisse memini id quod in duodecim Prophetis scriptum est: Et non visitabo super filias vestras, quando fornicantur, et super nurus vestras, quando adulterantur [Al. adulterant] (Osee IV). Non ergo, ut quidam existimant, Deus peccatores punit iratus; sed, si sic expedit loqui, magna ira est, a Deo tormenta non perpeti. Qui enim punitur, etiamsi ab ea quae vocatur ira Dei corripitur, ad hoc punitur, ut emendetur. Domine, ait David, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. IX). Sed etiamsi argues, argue nos in judicio, et non in furore, dixit Jeremias. Invenies autem etiam ex repromissione Dei in quosdam correptionem dari. Ideo cum [ Al. Cum in eo] peccantibus Christi filiis, poena promittitur, misericordia non denegatur [ Al. ne misericordia denegetur], ut scriptum est: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint; si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga facinora eorum, et in flagellis iniquitates 764 eorum, misericordiam autem meam non dispergam ab eis (Ps. LXXXVIII). Ista considerans, vide quomodo necdum poena dignus sit, qui usque ad praesens tempus committit scelera, nec punitur. Visitatio quippe Dei per visitati tormenta monstratur; qui autem peccans corripitur, nescio quid ei excurrat pro [ Al. ex] poena. Haec propter hoc quod dictum est, Quia tempus vindictae ejus a Domino est. Sequitur: Retributionem ipse retribuet ei. Non per ministros retribuet Babyloni Deus, sed ipse retribuet, quod meretur. Volo quiddam dicere in additamento pronominis in eo, quod scribitur, ipse; ait enim: Retributionem ipse retribuet ei. Non omnibus Deus ipse retribuet quod merentur, sed sunt quidam, quibus per alios restituit, sive puniens, sive medicans per dolorem, ut in Psalmis continetur: Misit in eos iram indignationis suae, furorem, et iram, et angustiam, immissionem per angelos pessimos (Psal. LXXVII). His enim non ipse restituit, sed ad retributionem illorum ministris usus est angelis pessimis: et aliis forsitan non per malos reddit, sed per bonos, ut in eis, qui pro sceleribus puniuntur. Multaque istiusmodi, si Scripturas scruteris, invenies. Est autem quando, ministrorum officio refutato, retributionem Deus ipse restituit, ut nunc Babyloni. Timeo quiddam obscuri in loco manifesto interponere, quod mihi videtur latere si taceam. Verumtamen audendum est saltem pauca perstringere. Quando sunt vulnera facilia, et prompta curatio [ Al. curationi], medicus mittit servum suum, mittit discipulum, ut [ Al. et] per eum languentem medicetur [ Al. medicatur]: neque enim magna sunt vulnera. Evenit quoque aliquoties, ut sectionis et ferri indigeat, qui sanatur: attamen non ipse medicus pergit ad eum; sed eligens unum ex discipulis, qui curare valeat, eo utitur ministro. Quando vero insanabiles plagae sunt, ut, et emortua carne, putredo contabuerit, et intantum mala valetudo est, ut non servi, vel discipuli, qui jam prope eum per scientiam artis accesserunt [ Al. accessit], sed ipsius magistri manibus indigeat, tunc ipse magnus 765 medicus praecinctus lumbos, ad sectionem teterrimi vulneris concitatur. Similiter itaque quando sunt minora peccata, non restituit Deus ipse peccantibus, sed aliis utitur ministris. Quando vero per merita sua ingens hominem aegritudo comprehendit, ut nunc Babylonem, quae gravibus propriae malitiae est confossa vulneribus: tunc ad retributionem Deus ipse festinat. Similia quaedam huic si requiris invenies et de Jerusalem, quae ei acciderunt post prophetas, ob id, quia insidiata sit Christo. Sic finita est primi capituli continentia. Videamus et caetera: Calix aureus Babylon in manu Dei [Al. Domini] inebrians omnem terram. De vino ejus biberunt gentes [Al. omnes gentes], propter hoc commotae sunt gentes, et subito cecidit Babylon, et contrita est. Nabuchodonosor volens decipere homines, per calicem Babylonis dolosum, non miscuit in vase fictili, quod parabat potari, sed neque in paulo meliore, et aereo vase, vel stanneo, et quod ista praecellit argenteo: verum eligens vas aureum, in eo poculum temperavit, ut quis videns decorem auri, dum radiantis metalli pulchritudine delectatur, et totus oculis haeret in specie, non consideret quid intrinsecus latitet, et accipiens calicem, bibat nesciens calicem Nabuchodonosor. Intelliges autem calicem aureum in praesenti nominatum, si animadvertas pessimorum dogmatum verba mortifera qualem habeant compositionem sermonum, qualem decorem eloquentiae, qualem rerum divisionem: et cognosces quomodo unusquisque poetarum, qui putantur apud vos disertissimi, calicem aureum temperaverit, et in calicem aureum venenum injecerit idololatriae, et venenum turpiloquii, venenum eorum, quae animam hominis interimunt dogmatum, venenum falsi nominis scientiae. Sed meus Jesus contra fecit, sciens aureum calicem Zabuli, et praecavens ne aliquis ad fidem suam veniens, suspicaretur etiam Christi talem esse calicem, qualem esse requirat, et per similitudinem materiae formidaret errorem: ideo curavit 766, ut haberemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Saepe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis. Calix aureus Babylon in manu Dei. Non semper calix aureus Babylon. Cum autem venerit ad vindictam, et in manu Dei posita fuerit, tunc efficitur terra, quae quondam tacta est in Jubath. [ Al. Job]. Neque vero jugiter in manu Dei continetur, sed ultionis tantum tempore, cum coeperit Dominus ei restituere quod meretur: tunc in manu ejus inebrians omnem terram iste calix aureus Babylon inebriabit. Quomodo autem universam terram inebriabit [ Al. inebriaverit]; facile scies, si consideraveris omnes homines ebrios. Inebriamur ira, inebriamur tristitia, inebriamur mente, excedimus amore, concupiscentiis et vana gloria. Quanta pocula temperaverit, quot inebriantes porrexerit calices calix iste, quid necesse est dicere? Calix aureus, Babylon, inebrians omnem terram. Animadverte omnem terram plenam esse peccatis, et non quaeres quomodo Babylon omnem terram inebriaverit. Sed si forte videris justum, ebrium non esse de calice peccatorum, noli putare Scripturam esse mentitam, quae dixerit: inebrians omnem terram, cum iste non inebrietur a Babylone, et tamen consistat in terra. Audi quia justus non sit terra [ Al. in terra]: Omnem terram inebriat calix iste aureus. Justus vero cum sit super terram, conversationem in coelis habet. Et propter hoc non convenit ulterius justo dici: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Sed si necesse est audenter loqui, dicit justo Deus adhuc consistenti super terram: Coelum es, et in coelum ibis. Portat enim imaginem coelestis. Igitur ut concludam, calix aureus inebriat omnem terram, id est, omnes ab eo inebriamur quamdiu terra sumus. De [Al. a] vino ejus biberunt gentes, propter hoc commotae sunt. Sicut in his, qui bibunt istum, qui in usu est, vini liquorem, si super sitim, et super mensuram biberint, videmus ebrii corporis motum, vacillantes pedes, caput ac tempora 767 praegravata, os dissolutum, linguam significantem sermones ebrii, et haerentibus labiis verba praecisa: similiter est videre eos, qui de calice aureo biberint Babylonis, quomodo moveantur, quomodo instabiles gressu sint, quomodo debilitata mente, et fluctuante cogitatu [ Al. conatu] nihil firme [ Al. firmi] teneant, sed semper in turbationibus agantur incerti. Quamobrem Scriptura divina de istius modi hominibus in alio loco ita ait: Propterea commoti sunt. Interponamus aliquid mysterii, quid de peccatore dicatur Cain. Cum egressus est a facie Dei, habitavit in terra Naid, contra Edem (Gen. IV). Naid in Graeca lingua interpretatur commotio. Qui enim derelinquit Deum, qui deserit sensum de eo jugiter cogitandi, iste in terra Naid hodieque habitat, id est, in tribulatione mali cordis, et mentis commotione consistit. Biberunt gentes, propterea commotae sunt, et subito cecidit Babylon, et contrita est (Luc. XVII). Quando dicit repente cecidit Babylon, videtur mihi prophetizare consummationem mundi subito futuram. Quomodo [ Al. quando] enim diebus diluvii comedebant, et bibebant, emebant, et vendebant, plantabant, et aedificabant, donec venit [ Al. veniret] diluvium, et tulit omnes, et subito venit inundatio: similiter autem, et in diebus Loth, sic et consummatio mundi non per partes fiet, sed repente. Huic conferendum existimato [ Al. aestimo], id quod scriptum est in Jesu Nave (Josue VII), quando a voce sola tubae, Jerico civitas corruens subito disperiit: et juxta hanc similitudinem Babylonem quoque in consummatione saeculi casuram esse, et subito conterendam, et haec quidem de consummatione dicta sunt. Si vero veneris ad adventum Domini mei Jesu Christi, et videris ejus magnum opus, quomodo subverterit omnia gentium de idolis dogmata, ut credentes de erroris eximeret jugo, intelliges quia in tempore passionis ejus Babylon extemplo corruit et contrita est. Unusquisque nostrum consideret seipsum, et animadvertat Babylonem in suo pectore corruisse. Si autem et in alicujus corde non cecidit civitas confusionis, huic Christus necdum advenit. Veniente quippe eo, Babylon ruere consuevit. Propter hoc ad orationum praesidia confugientes, petite ut veniat Jesus in corda vestra, et conterat Babylonem, et faciat ruere omnem malitiam ejus, 768 et reaedificet pro his, quae subversa sunt, et pro Babylone, quae fuerat ante constructa, in ipso principali cordis vestri [ Al. nostri] Jerusalem civitatem sanctam Dei. Plangite eam, et accipite resinam correptionis ejus, si quomodo sanabitur. Plangite, ait, Babylonem. Deinde quia omnis anima recipere potest salutem, et neque una apud Deum est insanabilis, idcirco consilium dat his, qui possunt transmigrare [ Al. transmigrationis] in Jerusalem ad testimonium [ Al. et testimonii] habere resinam ad emplastra facienda, ut assumant medicamina, et quanto valent studio, sanitati restituant Babylonem. Hoc experiamur et nos facere, deprecantes Deum, ut de nobis resinam rationabilem [ Al. rationalem], et de rationabili resina discamus ei malagma imponere, et oleum, et alligaturas, et imponentes alligemus vulnera Babylonis, imitantes Samaritanum, et [ Al. ut] sanetur misera civitas, et curata desinat esse quod fuerat. Istud est, quod ait accipere [ Al. accipe] resinam correptionis ejus si quomodo sanabitur. Ubi sunt haeretici? ubi sunt, qui naturas quasdam introducentes, asserunt esse naturam [ Al. materiam] desperabilem, quae penitus non recipiat salutem? si est natura, quae pereat, quae alia talis erit ut Babylon? Attamen neque istam despicit Deus. Praecipit enim medicis Deus ut recipiant resinam super Babylonem, si quomodo sanetur. Quidam igitur eorum, qui mandatum acceperant, accipientes resinam correptioni [ Al. corruptioni] Babylonis, si quomodo sanetur, fecerunt quod fuerat imperatum, repererunt [ Al. acceperunt] resinam ad correptionem [ Al. corruptionem] ejus, audientes posse fieri, ut Babylon reciperet sanitatem. Et quia quod putaverunt non effecerunt [ Al. repererunt], Babylon quippe in pristina [ Al. proposita] malitia perseverans, noluit se curari, satisfaciunt boni medici, et dicunt; Curavimus Babylonem, et non est sanata. Relinquamus eam. Vide autem, homo, ne quando angelis praecipiat Deus, ut ad languorem animae tuae medicaminum emplastra conficiant, si quomodo possis ab aegrotatione sanari, et respondeant angeli: Curavimus Babylonem, istam ostendentes a passionibus confusam animam suam [ Al. tuam], et non est sanata. Non scientiam artis suae, neque resinae vim criminantur; sed te, qui praeceptis eorum obsequi noluisti, dicentes: Curavimus Babylonem, et non est sanata. Relinquamus eam. Steterunt medici sub 769 magno medico angeli Dei, volentes curare imbecillitates nostras, volentes animam liberare de vitiis, sed nos ipsi repellimus eos, dum consiliis eorum non acquiescimus. Vident se operam perdere, cum loquuntur invicem, et dicunt: Relinquamus eam, et abeamus unusquisque in terram suam. Hoc est, credita nobis est a Deo medicina, ut animam curaremus humanam: adhibuimus adjutorium, medicinam [ Al. medicamina] imposuimus: multum contumax est, non vult observare, quod dicimus, studium nostrum non sequitur effectus. Relinquamus eam, et abeamus unusquisque in terram suam, id est, domesticum locum, et proprium. Cave, homo, nequando relinquat te medicus, sive Angelus Dei, sive quicumque hominum, cui credita est cura sermonum ad salutis medicinam deferendam [ Al. medicamina deferenda]. Si enim te dereliquerint et dixerint: Abeamus unusquisque in terram suam, quia appropinquavit in coelum judicium ejus, manifestum est quia abscessio eorum condemnatio tua sit, ut irremediabilis, nolentisque curari. Cum autem te deseruerint [ Al. deseruerunt], quid tibi aliud eventurum est nisi quod solet his accidere, qui a medicis desperantur, utentes voluntate morbi sui, ut ad pejora demergantur? Fiunt his similia et in consuetudine istius vitae a prudentibus medicis. Accedit aliquis eorum ad languentem, 770 quantum ars patitur, et industria medicinae non cessat: sed si aut aegritudo tanta sit, ut repugnet curationi, aut ipse invalidus per impatientiam doloris contra faciat quam jubetur, relinquit medicus, desperans [ Al. desperat] hujusmodi hominem, et recedit ne inter manus suas exspirans, causam interitus ejus ad se retorqueat. Si ergo et nos, ne in sanctorum angelorum manibus, qui ad nos curandos a Domino destinati sunt, moriamur, relinquunt nos desperantes animam nostram, et aiunt: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas, quia appropinquavit in coelum judicium ejus. Et elevatum est usque ad astra. Qui parvum habet peccatum, non usque ad coelum et sidera judicium suum effert [ Al. ejus affertur]. Pusillum enim, et humile est. Qui vero crescit in scelere, crescit et in judicio, simulque cum vitiis augetur et poena: et quia intantum delinquit [ Al. deliquit], ut judicium ejus usque ad coelestia sublevetur, et per impietatem suam resistens Deo ad superiora conscendat, profert Deus judicium suum in humiliationem ejus judicii, quod celatum est a peccatore, et proferens judicium suum, humiliat quidem peccatorem, retribuit autem justo digna vitae ejus in Christo Jesu Domino nostro, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA TERTIA. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23). 769 Quomodo, ait, confractus, et contritus est malleus universae terrae? quomodo facta est in exterminium Babylon? Quaerendum inter haec quis sit malleus universae terrae, quaeve ejus contritio: unde ait propheta, quia ante confractus est quam contritus, ut congregantes ea, quae alicubi de malleo scripta sunt, cum invenerimus nomen ejus, investigemus etiam nominis voluntatem ex his, quae afferimus exemplis. Domus quondam componebatur Dei, 770 juxta tertium Regnorum librum (III Reg. VI), et Salomon erat construens, et aedificans eam. Ubique quasi in laude dicitur de domo Dei, quia malleus et securis non sunt audita in domo Dei. Ergo quomodo malleus non auditur in domo Dei: sic quia domus Dei Ecclesia est, malleus in Ecclesia non auditur. Quis est iste malleus volens quantum in se est impedire lapides aedificationis templi, ut contriti non conveniant fundamentis ejus? Vide nunc 771 Zabulum, si non ipse est malleus universae terrae. Ego autem pronuntiabo confidens, esse aliquem, qui non magnopere curet de malleo universae terrae. Et quoniam exemplum assumptum est de sensibili malleo, quaero materiam malleo fortiorem, quae nihil ab eo percussa patiatur. Quam quidem quaerens reperi [ Al. reperiri] in eo quod scriptum est: Ecce vir stans super muros adamantinos, et in manu ejus adamas. Refert autem de adamante historia, quia fortior sit omni caedenti se malleo, incontritus et inconvincibilis permanens [ Al. perseverans]. Licet supra stet malleus Zabulus, et suppositus sit draco, qui est quasi incus indomabilis, nihil tamen in manu Dei, et in conspectu ejus consistens adamas perpetitur. Duo itaque contraria sunt adamanti isti, malleus, et incus improducibilis. Jam quoddam est et apud nationes tritum vulgi sermone proverbium, ut de his, qui anxietatibus et ingentibus malis premuntur, dicant: Inter malleum sunt et incudem. Tu autem hoc refers ad Zabulum et draconem, qui istiusmodi semper in Scripturis pro varietate causarum nominibus insigniuntur: et dicis quia sanctus qui quasi murus adamantinus, vel in manu Domini adamas est, non curet neque de malleo, neque de incude; sed quanto plus caesus fuerit, tanto plus ejus virtutem splendescere. Aiunt eos, qui mercimonia lapidum exercent, cum voluerint probare adamantem, ignorantes utrum sit adamas, an non sit, quamdiu malleum et incudem non invenerint: tunc autem persuaderi esse verissimum adamantem, si indomitus lapis, si [ Dele alter si] inter incudem et malleum perseverat, si percutiente desuper malleo, et incude supposita, durior lapidum natura compingit. Talis vir est ante tentationes, ab his probare lapides nesciunt, ignoratur. Certissime autem novit adamantinorum lapidum naturam solus Deus plurimis ignoratam. Ego ipse adhuc nescio utrum, veniente malleo, et percutiente me, confringar et conterar, convictus, quia non sum adamas, an certe verus adamas ostendar, si ingruentibus persecutionibus, periculis, tentationibus, tam contritus fuero ad ictus mallei, 772 quam probatus. Et tu ipse percurre Scripturas, et quaeres, si quod potes invenire vestigium, bene a Deo promitti, ut malleus percutienda percutiat. Verbi gratia dictum sit (ad intelligentiam enim obscuriorum sumuntur exempla), si malleus non esset, non esset tuba productilis, quae juxta Legem ad solemnitates Dei excutiat, quae audientium animos clangore suo accendit ad bellum. Necessarius est malleus, ut tuba productilis fiat. Multa cooperatus est iste malleus tubae productili Paulo, ut eum per varia tentamenta produceret, et approbaret, quia illaesus posset excudi, figuramque assumere tubae magnisonae, non incertam dans vocem in audientes, ut praeparentur ad militiae bellum. Et quoniam malleus invenitur contraria fortitudo, et draco incus producibilis, istius modi semper in Scripturis malleo, vel quacumque alia materia compositum nomen assumens, instabo sermone: Cain generavit filios, et de Cain ortus est faber aeris et ferri. Ergo ut Zabulus, qui omnium tentationum operator est, malleus dicitur: ita qui ministrat, malleator est filius Cain. Quotiescumque enim in tentatione incideris, scito malleum Zabulum esse, et malleatorem eum, per quem te Zabulus insequitur. Velut in proditione Salvatoris malleus Zabulus, malleator Judas fuit. Et multi erant malleatores in tempore illo, quo Dominus passus est, clamantes: tolle de terra talem: crucifige, crucifige eum. Omnia malleatoribus plena sunt. Quotquot enim in actu suo Zabulum suspiciunt, et ministrant ei ad probandum justum, et injustum coarguendum, omnes malleatores sunt. Idcirco si heri malleator eras, et in manu malleum continebas, nunc discens, quia a Cain fratricida oriuntur malleatores, projice malleum de manu tua, et transmigra ad malleatorum, quae spiritalis est, generationem, sicut Enos et reliquorum, qui Scripturarum laudibus efferuntur. Verumtamen finis confractio est atque contritio. Est sciendum quidem, quoniam prophetatus nunc malleus Zabulus sit, malleus non partis alicujus terrae, sed universae terrae, pro eo quod in omni terra malitia ejus dispersa sit, et ubique 773 malleus iste malum operatur. Est autem etiam hoc dicendum, Zabulum universae terrae malleum esse, non coeli malleum. Neque enim tenuiori substantiae convenit malleus, sed crassiori. Si portas imaginem terreni, malleus te, quia terrenus es, percutit; si peccas, et terra es, et in terram ibis, experieris malleum universae terrae et in te operantem. Juxta istum intellectum, illud quoque animadvertendum est, universae terrae malleum, quia adversum cuncta terrena potentiam suam exerceat, Zabulum esse: posse autem etiam minorem malleum intelligi, qui non universae terrae sit malleus, sed illius, ut ita dicam, et illius partis terrae. Et siquidem una aliqua contraria fortitudo mihi repugnat, et colluctatur mecum, non valens cum universis simul hominibus congredi, ut Zabulus: tunc est quidem malleus in me, sed non universae terrae malleus; verum, ut ita dicam, meae tantum malleus terrae. Confracto autem et contrito malleo universae terrae, quid necesse est arbitrari de malleo partium terrae? Simulque existimo admiratione dignum, quoniam universae terrae malleus sit comminutus. Quid enim magnum, si fractus fuisset, et contritus malleus partium terrae? Sed vere nunc admirandum est, quia universae terrae malleus confractus atque contritus est. Post haec quaero quis sit iste, qui universae terrae malleum confregerit et contriverit: et dicam Moysen non potuisse confringere atque conterere malleum universae terrae, neque ante eum Abraham, neque post eum Jesum Nave, neque alium quemquam prophetarum. Quis ergo potuit talem, tantumque malleum universae terrae confringere, et conterere? Quis est iste? Jesus Christus confregit, atque contrivit malleum universae terrae. Et hoc nunc admirans in Spiritu Sancto prophetes ait: Quomodo confractus, et contritus est malleus universae terrae? Primo confractus est, deinde contritus. Et quoniam reperi Salvatorem esse, qui confregerit malleum universae terrae et contriverit eum, veniam ad Evangelium, ut videam primam tentationem, quando dixit ei Zabulus: 774 Ista omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, et reliqua: et dicam, quia in illo tempore non contrivit [ Al. contriverit] Jesus malleum universae terrae, sed tantum confregit eum. Cum vero recessit [ Al. secessit] ab eo usque ad tempus, et tempore postea venit instante, tunc contritus est, non solum confractus ut primum, malleus universae terrae. Et quia contritus est, qui fuerat ante confractus, malleus universae terrae, idcirco per unumquemque nostrum confringitur quidem quando introducimur in Ecclesiam, et proficimus ad [ Al. in] fidem. Conteritur autem, et comminuitur, quando ad profectum venimus. Quod si dubites conteri Zabulum ad profectum venientibus nobis, audi Apostolum benedictione quadam benedicentem justum, atque dicentem: Deus autem conterat Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI). Animalis est iste malleus, fortasse nunc furit adversum nos, et quaerit quia ista de eo pandimus, et conteritur a nobis (neque enim confringitur tantum, et non etiam conteritur per nos), confringere nos econtrario et conterere. Et multos quidem contrivit eos, qui non attendunt sibi, neque custodia servaverunt cor suum. Verum nos confidentes in Deo, credentes in Christum Dei, non timeamus Zabulum. Timor Dei facit nos non timentes Zabulum, nihilque ab eo perpeti, sed et dicere non tantum generaliter, verum et de nobis ipsis: Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? Illo autem confracto, et comminuto, Babylon fit in exterminium: nec prius confusionis civitas dissipatur, quam malleus universae terrae confringatur, et conteratur. Unde et mirabiliter et praeclaro ordine propheta usus est dicens: Quomodo confractus est, et contritus malleus universae terrae? Quomodo facta est in exterminium Babylon? Quod primo factum est, primum enarravit: quod secundo consequenter exposuit. Et hoc oportet per singulos Scripturarum observare sermones. Quando itaque fit in exterminium Babylon? Quando exterminantur omnes confusiones de anima mea, neque ulterius me confundit mors filii, aut obitus uxoris: cum non est qui me irritet, et provocet ad tristitiam, ad iram, ad concupiscentiam, 775 ad voluptatem, quando maneo inconfusus, assumens rationem, quae me confirmet, et roboret, tunc mihi accidit quod dictum est: Facta est in exterminium Babylon, hoc est universa confusio. Fiunt autem ista, id est, confringi, et conteri malleum omnis terrae, et demoliri Babylonem, cum gentes superponuntur malleo, et Babyloni. Scriptum est enim: In gentibus superponentur tibi, hoc est, ii qui de gentibus sunt superponentur tibi, o Babylon, superponentur tibi, o mallee, ut confringaris et conteraris. Quando ista facta sunt? In adventu Domini mei Jesu Christi, cum Evangelium cunctis gentibus praedicatum est, tunc superpositi sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus Babyloni, et malleo universae terrae, et impletum est hoc quod scriptum est: In gentibus superponentur tibi, et capieris, Babylon, et non cognoscis. Utinam caperetur Babylon et per singulos nostrum. Ex anterioribus autem potest intelligi captivitas Babylonis, quando capta suffoditur, subvertitur, desolatur, nihil in nobis resideat confusionis. Et capieris, Babylon, et non cognoscis; inventa es, et comprehensa, quia Domino restitisti. Ergone sola Babylon Domino restitit, et non potius omnes gentes, dum, creatore deserto, idola veneratae sunt; Domino restiterunt? An figuraliter dicit omnem animam contrariam Jerusalem, id est visioni pacis, Babylonem esse. Unde et Sancti in Jerusalem, peccatores in Babylone erant. Etsi peccabant Jerosolymitae, mittebantur in Babylonem, et sic convertebantur ad poenitentiam in Babylone consistentes. Sancti vero regrediebantur in Jerusalem. Capitur ergo Babylon, et non cognoscit. Babylon quippe legi non subjicitur, neque enim potest non inventa Babylon comprehensa esse; sed ob id comprehensa est cum inventa est, quia Domino restitit. Deinde exordium alterius capituli. Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quia opus Domino virtutum in terra Chaldaeorum. Quoniam venerunt tempora ejus aperire apothecas ejus, scrutamini eam quasi speluncam, et disperdite eam, ne sint ejus reliquiae. Exsiccate omnes fructus ejus, et descendat in occisionem. Vae eis, quoniam venit dies eorum, tempus vindictae eorum (Jer. L). Volens intelligere hoc quod dictum est: Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit 776 vasa irae suae, quaero de alia Scriptura vasa irae Dei, et invenio ad pleniorem comparationem istius Scripturae Scripturam Apostolicam, ibique invenio Apostolum mihi subjicientem quae sint vasa irae Dei. Ait enim: Si autem volens Deus ostendere iram suam, et notam facere potentiam suam, pertulit in multa patientia vasa irae praeparata ad perditionem, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit non solum ex Judaeis, verum etiam ex gentibus (Rom. IX). Generaliter Apostolus omnes homines divisit bifariam, dicens quosdam esse vasa misericordiae, quosdam vasa irae. Verbi gratia, Pharaonem et Aegyptios vasa irae: rursus se qui primus misericordiam consecutus est, et eos qui in tempore de Judaeis et gentibus crediderunt, vasa misericordiae nuncupavit. Sunt ergo in thesauro Dei vasa irae. Scriptum est enim: Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae. Quis est iste thesaurus Domini, in quo vasa irae inveniuntur? Aliquis forsan quaeret, utrum in thesauro Domini tantum vasa irae sint, et thesaurus Dei, qui est thesaurus omnium, non habeat [ Al. habet] vasa misericordiae: an aliud quid intelligi oporteat de thesauro Dei, unde efferantur vasa irae ejus? Thesaurum Domini ergo confidens dicam esse Ecclesiam ejus, et in isto thesauro, id est Ecclesia, saepe homines latitare, qui sunt vasa irae. Veniet igitur tempus, quando aperiat Dominus thesaurum Ecclesiae: nunc enim clausa est Ecclesia, et vasa irae cum vasis misericordiae inhabitant, et paleae cum frumento sunt, et pisces perdendi ac projiciendi, cum bonis piscibus, qui in retia inciderant, continentur. Quam cum aperuerit judicii tempore, et protulerit exinde vasa irae suae, dicet forsitan is, qui est vas misericordiae, de egredientibus vasis irae: Exierunt ex nobis, non enim erant ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Sed ideo egressi sunt a nobis, ut ostenderetur, quia non erant omnes ex nobis (I Joan. II, 19). In aliud quiddam cupit sermo prorumpere: quod autem audemus dicere, istiusmodi est. In thesauro Dei vasa irae sunt, extra thesaurum vasa peccantia non sunt vasa irae, sed vasis irae minora sunt. Servi enim sunt ignorantes voluntatem Domini sui, et non facientes voluntatem 777 ejus. Qui autem ingreditur Ecclesiam, aut vas irae est, aut vas misericordiae. Qui extra Ecclesiam est, neque vas misericordiae est, neque irae. Aliud quoddam nomen ejus inquiro, qui extra Ecclesiam commoratur: et quomodo decerno confidens, non esse eum vas misericordiae: sic econtrario ex rationis veritate communitus aperte promo sententiam, neque vas irae posse eum dici, sed vas in aliud quiddam reservatum. Ergone potero de Scripturis approbare, nec misericordiae eum esse vas, nec irae: ut et secunda expositio aliquid nobis utile in praesenti loco interponat, et sane rursus audeat in id, quod jamdudum conatur, sermo prorumpere? Ait Apostolus: In domo autem magna non sunt tantum vasa aurea et argentea, sed et lignea, et fictilia: alia quidem in honorem, alia porro in contumeliam (II Tim. II). Si igitur quis mundaverit semetipsum ab his, erit vas in honorem, et sanctificatum, utile Domino, ad omne bonum opus praeparatum. Putasne, magna domus in praesenti est, et in ea sunt vasa in honorem, et alia in contumeliam? An in illa quae futura est domo, vasa quidem aurea et argentea, quae sunt in honorem, invenientur vasa esse misericordiae: reliqua autem, id est, mediocres homines, qui extra thesaurum sunt, ne sint vasa irae, seu misericordiae, hi poterunt juxta dispensationem quamdam profundam Dei vasa esse in magna domo, quae mundata non sunt, sed sunt vasa testea in contumeliam, attamen necessaria domui? Vide autem si voluero et hoc ipsum exemplum ex alio Scripturae testimonio comprobare. Inhonoratus est, inquit, Jechonias, quasi vas cujus nulla est utilitas (Jerem. XXII). Non ait, est quidem ejus utilitas, in contumeliam autem ejus est utilitas: sed quia erat ex domo Dei, et peccavit, in totum non est ejus utilitas. Habeo et aliam Scripturam, in qua dicitur de alio quodam peccatore: Et erit quasi testa, in qua attrahes aquae pusillum, et in qua carbonem bajulabis. Et rursum affirmat non necessarium penitus, et ex omni parte esse vas inutile. Numquid non igitur nos qui in domo ista Dei sumus, quando aperire coeperit Dominus thesaurum 778 suum, incipiemus mundari, si tantum fuerimus vasa misericordiae, projectis vasis a nobis irae? An certe jam exordium est, oportere nos satagere, non solum ut non simus vasa irae, sed ut ii qui sunt projiciantur a nobis? Tale enim quiddam est hoc quod Apostolus Paulus Corinthiis ait: Intantum auditur inter vos fornicatio, quae nec in gentibus, ut uxorem quidem patris aliquis habeat, et non magis planxistis, ut auferatur de medio vestrum, qui hoc opus gessit (I Cor. V): quasi diceret, aperto thesauro Dei, egrediantur vasa irae suae. Aperuit siquidem Dominus thesaurum, et protulit vasa irae suae. Legi alicubi quasi Salvatore dicente: et quaero, sive quis personam figuravit Salvatoris, sive in memoriam adduxit, an verum sit hoc quod dictum est: Ait autem ipsi Salvator: Qui juxta me est, juxta ignem est: qui longe est a me, longe est a regno (Marc. VII). Ut enim qui juxta me est, juxta salutem est, ita et juxta ignem est. Et qui audiens me, et audita praevaricans, factus est vas irae, praeparatum in perditionem, cum juxta me est, juxta ignem est. Si vero quis cavens, quoniam qui juxta me est, juxta ignem est, longe factus fuerit a me, ne juxta ignem sit, talis quidem longe futurus est et a regno. Et quomodo athleta, qui non est in agone conscriptus, neque flagella metuit, neque exspectat coronam, qui autem semel nomen professus est, si victus fuerit, verberatur atque projicitur; si vero vicerit, coronatur: eodem modo qui ingressus est Ecclesiam, o Catechumene, ausculta; qui accessit ad sermonem Dei, nihil aliud quam conscriptus est in certamine pietatis, et conscriptus si non legitime certaverit, caeditur flagellis, quibus non verberantur ii, qui non in principio conscripti sunt. Si autem contenderit fortiter ad fugienda verbera, et contumelias, non solum injuria liberabitur, sed incorruptam gloriae accipiet coronam. Opus Domino virtutum in terra Chaldaeorum. Juxta diversos intellectus terrenus locus multipliciter nominatur, et quomodo differenti inter se notione plura Salvator habet vocabula, cum unus in subjacenti sit, varius autem in virtutibus: sic et propter malitiam 779 generis humani: terrena negotia, cum unum sint in subjacenti, intellectus diversitate sunt plurima. Quod autem dico sic fiet manifestius, cum exemplum, quod a Salvatore assumpsi, edisserens, ad ea, quae sunt subjecta, explananda, transcendero. Unum subjacens est Domino meo Jesu Salvatori. Hoc uno subjacente, alio intellectu medicus est, juxta quod scriptum est: Non necesse habent sani medicum, sed male habentes (Matth. IX; Luc. V). Alio intellectu pastor, secundum quod irrationabilibus praeest. Alio intellectu rex, secundum quod rationabilibus principatur. Alio intellectu vitis vera, secundum quod inserti in eam homines uberrimos afferunt fructus, et exculti a patre agricola, pinguedinem vitis verae ex unius radicis consortio assumunt. Juxta alium intellectum sapientia, juxta alium veritas, juxta alium justitia. Verumtamen subjacens unum est. Quomodo ergo in Salvatore, uno subjacente, plurimi intellectus sunt diversorum ejus nominum: sic et terrena negotia, juxta subjacens quidem unum sunt, juxta autem intellectum plurima. Frequenter allegorizantes Babylonem diximus negotia esse terrena, quae semper confusa sunt vitis, Aegyptum similiter affligentia. Chaldaeorum vero terram, ob id, quia plurima, quae geruntur in terris, stellis consecrent, et peccatorum nostrorum causas, sive virtutem eorum quae accidunt nobis, ex earum motibus asserant fieri, eos esse diximus, qui talibus se superstitionibus dedicaverunt. Omnis igitur, qui his credit, in terra Chaldaeorum est. Si quis vestrum mathematicorum deliramenta sectatur, in terra Chaldaeorum est. Siquis nativitatis diem supputat, et variis horarum momentorumque ratiocinationibus [ Al. rationibus] credens, hoc dogma suscipit, quia stellae taliter, et taliter figuratae faciunt homines luxuriosos, adulteros, castos, aut certe quodcumque eorum, iste in terra Chaldaeorum est. Jam quidam existimant ex astrorum cursibus Christianos fieri. Quotquot autem ista sapitis, quotquot, dictis istis creditis, in terra Chaldaeorum estis. Comminans ergo Deus, qui in terra Chaldaeorum sunt, his spiritaliter 780 comminatur, qui se ipsos genealogiis et fato consecraverint, asserentes cuncta, quae inter mortales fiunt, aut ex astrorum motibus, aut ex fati necessitate pendere. Sed Deus Abraham promovens ad meliora dixit ei: Ego sum, qui te educo de terra Chaldaeorum (Gen. XV). Potens est enim Deus, qui et nobis tribuat de terra Chaldaeorum exire, ut nullum alium absque eo esse credamus, qui dispensans universa, et regens vitam nostram pro qualitatibus meritorum, accidentium diversa moderetur. Neque enim micans aliquod sidus, vel Phaetontis, ut aiunt, vel corrupti catamiti stella nostrorum causam continet negotiorum. Et juxta unum quidem argumentum in terra Chaldaeorum est, qui supradictis ratiocinationibus credidit; juxta aliud vero ascendit quis super tecta, et veneratur militiam coeli. Invenimus autem in Jeremia multam et his fieri comminationem, qui libant militiae Dei. Opus ergo Domino virtutum in terra Chaldaeorum quia venerunt tempora ejus. Aperite apothecas ejus. Manifestum est, quia terrae Chaldaeorum. Sunt autem apothecae Chaldaeorum, doctrinae nativitatum. Scrutamini eam quasi speluncam, et disperdite eam. Qui respuit supputationem natalium: qui veritatis sermone utitur adversum eam: qui ostendit nihil eorum, quae mathematici dicunt, verum esse: qui docet inscrutabilia judicia Dei, nec ea posse ab hominibus comprehendi: qui [ Al. quia] asserit, quia sidera non sunt causae eorum quae fiunt super terram, minus autem eorum, quae nobis Christianis accidunt, iste exsequitur praeceptum Domini dicentis: Disperdit eam. Quid autem sic hoc quod sequitur, Non fiant ei reliquiae, quaerendum est. Ne aliqua, inquit, rescindatis Chaldaeorum, aliqua reservetis. Ob id jubet, ne pusillum quidem relinquatur in ea. Exsiccate omnes fructus ejus. Quis ita beatus est, ut possit exsiccare omnes fructus terrae Chaldaeorum, et descendant in occisionem? Vae eis, quia venit dies eorum, et est tempus vindictae eorum. Post haec rursus alterius capituli continentia: Vox fugientium, et resalvatorum de terra Babylonis, 781 ad annuntiandum Domino nostro in Sion vindictam. De his nunc prophetat, qui mores patrios relinquentes, et leges gentium, et incredulitatem veterum, veniunt ad sermonem Dei. Tale enim quiddam significatur in eo, quod dicit: Vox fugientium et resalvatorum de terra Babylonis. Utinam et vestra, Catechumeni, vox fugientium esset de Babylone, fugientium vitia, fugientium peccata. Vox enim fugientium et resalvatorum. Non sufficit fugere de terra Babylonis, sed et resalvari ex terra Babylonis ad annuntiandum in Sion vindictam Domino Deo nostro, ut fugientes de terra Babylonis veniatis ad Sion, speculatorium [ Al. speculatorum] Ecclesiam Dei. Ad annuntiandum in Sion, id est, Ecclesiam, vindictam a Domino Deo nostro. Vindictam populi ejus denuntiate in Babylone multis, omni intendenti arcum. Significanter positum est, multis; multi enim sunt, qui in Babylone sunt, in Jerusalem vero pauci. Non enim idcirco, ait, dilexit vos Dominus Deus vester, quia multi eratis, vos quippe estis pauci 782 ab omnibus gentibus. Et bene his, qui ex parte Dei erant, dictum est: Pauci estis ab omnibus gentibus. Intellige porro et hoc: Pauci sunt qui salvantur. Sed et illud: Contendite intrare per angustam portam. In lata autem et patenti multi incedunt (Mat. VII, 11). Annuntiate in Babylone multis, omni intendenti arcum. Non sit ex ea qui salvetur: disperdite, interficite omnia Babylonis. Nuper diximus de parvulis Babyloniis, de viris Babyloniis, de semine Babylonio. Non sit et qui resalvetur de semine Babylonis, retribuite ei juxta opera ejus, secundum omnia quae fecit, et facite ei, quia Domino restitit, et adversum Dominum Deum Sanctum Israel [ Al. sanctum Deum Israel]. Quamdiu habes in te cogitationes nequam resistentes pietati et fidei verae, habes in te Babylonios. Sed fac vindictam, et interfice omnes peccatores terrae, quae in te est, id est, omnes Babylonios, ut possis mundatus in Jerusalem transgredi civitatem Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA QUARTA. De eo quod scriptum est: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio. In medio dierum ejus derelinquent eum, et novissimis suis erit insipiens. Jerem. XVII, 11. 781 Thronus gloriae exaltatus ab initio locus, sanctificatio nostra, sustentatio Israel. Domine, omnes qui te dereliquerunt, confundantur decedentes, super terram scribantur, quia dereliquerunt fontem vitae Dominum. Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam gloriatio mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens post te, et diem hominis non concupivi: tu scis. Ad famosam venimus 782 quaestionem, inspicere quid sit perdix de quo Scriptura nunc loquitur: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas, non cum judicio. In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis insipiens erit (Jer. XVII, 12 seqq.). Ex natura volucris dignum videtur quamdam historiam commemorare, ut animal cognoscentes, scire possimus utrum ad bonam, an malam partem nunc nominati perdicis intelligentiam referamus. Dicitur autem hoc esse 783 animal malignum, fraudulentum, callidum, multumque decipiens venatores. Saepe quippe ante pedes aucupis volvitur, et in medio ejus conatu, quasi jam apprehendendus elabitur. Praedam sui ex vicinitate promittit: et hoc agit, ne ad nidum foetuum ejus citus venator occurrat. Cumque jam senserit fugisse pullos suos, tunc et ipse illuso hoste discedit. Sed nequitiam ejus vincit impuritas. Ambigendum non est de eo quod dicturi sumus, quod ex iis qui mansueti in casis nutriuntur, veritas approbat: masculus in masculum consurgit, obliviscitur sexum libido praeceps, pugnatur ad coitum, et una palma victoris est polluisse quem vicerit. Si igitur malignum, si immundum, si dolosum hoc animal est, impium videbitur ad meliorem partem hujus referre nomen, et ad Salvatoris nostri Jesu Christi intelligentiam temperare. Magis autem convenit mala Zabulo adjungere, et super adversario lectionem intelligere praesentem: si tamen 784 totius capituli nos secuta fuerit interpretatio. Incipiamus ergo ab eo quod scriptum est: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit. Non proprias creaturas congregat Zabulus, non ea colligit quae ipse generavit; sed cum clamaverit, alienas congregans creaturas, facit eas suas. Clamavit perdix per Valentinum, clamavit per Basilidem, per Marcionem, per omnes qui alienae a Deo gloriae cupiditate rapti sunt. Nullus enim eorum sonare poterat vocem Domini Jesu: Meae oves meam vocem audiunt (Joan. X, 27). Sed erat vox Christi in Paulo, erat in Petro; propter quod Paulus dicebat: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Vox autem congregantis quae non peperit perdicis, in illis est qui simplices quosque fidelium laqueo haereticae factionis impediunt. Clamavit itaque perdix, congregavit quae non peperit, facere delicias suas non cum judicio, dives factus est perdix. Ecce ejus quanta sunt millia, ingens turba, multi sunt populi captivorum, et 785 facit divitias suas, non cogitans judicium, neque habens in corde justitiam, sed omnia sine lege gerens; merito arguitur non cum judicio fecisse divitias. Meus autem Jesus facit divitias suas cum judicio. Examinata est et delecta ejus opulentia. In medio [Al. dimidio] dierum ejus derelinquent eum (Jer. XVII, 11). Nos omnes qui quondam fuimus sub clamantis potestate perdicis (clamavit quippe non solum per eos quos supra memoravimus, sed per omnes generaliter qui quasi ad pietatem et ad religionem vocantes, sub contrario veritati dogmate clamaverunt) nos, inquam, universi in dimidio dierum ejus dereliquimus eum. Et omnes quidem dies ejus, dies hujus saeculi; sed quia eruit nos ex instanti saeculo nequam Dominus Jesus, idcirco in medio [ Al. dimidio] dierum ejus dereliquimus eum. Et novissimum ejus erit insipiens (Jer. XVII, 11). Quando autem sapiens fuit, ut novissimum ejus merito insipiens fiat? Sed dicamus eum fuisse sapientem: Serpens quippe sapientior erat omnibus bestiis super terram, quam [Al. quas] fecit Dominus Deus (Gen. III, 1). Sapiens fuit juxta id quod scriptum est: Adducam super sensum grandem principem Assyriorum. Dixit autem: Violentia mea faciam, et sapientia intellectus auferam fines Gentium, et virtutes eorum 786 depascam, et commovebo civitates inhabitatas (Isai. X, 12, 13). Si quis potest, intelligat, quomodo novissimum ejus erit stultum. Iste ab eo quod fuit sapiens male (sapientior enim erat omnibus bestiis super terram) fit e contrario, eo [ Al. fiet contrario ei] quod sapiens fuit, male insipiens. Intelliges vero quid sit: Novissimum ejus erit insipiens, si scias quomodo etiam tibi per Apostolum praecipiatur, ut pro salute tua insipientiam recipias: Si quis, inquit, videtur sibi sapiens esse in vobis in isto saeculo, stultus fiat (I Cor. III, 18). Solvit qui ante clamavit: stultus esto et fatuus, ut sapiens fias [ Al. fiat]. Si itaque est quaedam sapientia culpabilis, juxta quam filii saeculi hujus sapientiores sunt filiis lucis in generatione ista, bonus est Deus qui contrariis diversa subvertit, ut faciat compleri id quod dictum est: Novissimum ejus erit insipiens. Quando novissimum ejus erit insipiens, oportet Christum regnare, usque dum ponat omnes inimicos ejus Deus sub pedibus ejus. Cum autem omnia ei subjecerit, novissimus inimicus destruetur mors; cum destructa fuerit mors, tunc extrema perdicis erunt, et novissimum ejus fiet insipiens. Haec de perdice. Principium vero capituli secundum istud lectum est: Thronus gloriae 787 exaltatus ab initio locus, sanctificatio nostra, sustentatio Israel. Domine, omnes qui te dereliquerunt, confundantur, decedentes, super 788 terram scribantur, quia dereliquerunt fontem vitae Dominum (Jerem. XVII, 13). Dixit Isaias (Cap. VI), beatus propheta videns Dominum, et regnum 789 ejus: Vidi Dominum Sabaoth sedentem super sedem excelsam et elevatam. Vidit et Jeremias quomodo Deus regnat, propter quod glorificans eum ait: Thronus gloriae, exaltatus ab initio locus, sanctificatio nostra. Sive de Christo volueris ista intelligere, non peccabis, sive de Patre, non impie senties: est enim thronus gloriae [ Al. claritatis] excelsus, et a principio Salvator est. Thronus gloriae est propter quod excelsum regnum ejus. Sanctificatio nostra Christus est: Quia et iste sanctificans, et nos sanctificati ex uno omnes sumus (Hebr. II, 11). Sustentatio Israel. Sicut ipse justitia Christus, ipse veritas, ipse sanctificatio, similiter est ipse etiam sustentatio. Et non est aliquid justum sine Christo, neque sanctum sine eo, neque patiens, quod in se non habet Christum: ipse est enim sustentatio Israel. Si autem ad Patrem et hoc retuleris, non impie intelligis. Domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur discedentes (Jer. XVII, 13). Unusquisque nostrum quando peccat, per ea quae peccat, Christum relinquit: relinquens autem Filium, reliquit et Patrem. Injustus a justitia longe est, pollutus a sanctimonia, bellator a pace, et qui sub potestate inimici esse incipit, a redemptione fit alienus, et qui extra sapientiam 790 Dei est, sapientiam Dei derelinquit. Docens itaque nos propheta, quid de omnibus, qui Dominum deserunt, sit futurum, ait: Universi qui te derelinquunt, confundantur discedentes, hoc est, quantum deserunt, tantum confundantur discedentes. Super terram scribantur. Omnes homines describuntur, sancti in coelo, peccatores super terram. Dicit ad discipulos Jesus: Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in coelis (Luc. X, 1). Igitur oportet laetari si talis quis fuerit, ut nomen ejus scribatur in coelis. Et quomodo justorum nomina in superioribus conscribuntur, sic econtrario eorum qui conversantur terrene, qui non pertranseunt terram Edom, sed agros terrae Edom et vineas possident, scribuntur nomina quasi relinquentium Deum super terram. Confundantur discedentes, super terram scribantur. Quo enim metro mensi sunt, remetietur eis ipsis (Matth. VII, 1). Sibi unusquisque causa est, ut scribatur super terram, si non coelestia requirat in terra, si semper anima ejus de istius mundi negotiis aestuet, quae videntur saeculo bona. Si vero audiens Jesum loquentem: Nolite vobis thesaurizare thesauros super terram, ubi tinea et vermes exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur, sed thesaurizate vobis thesauros in coelo (Mat. VI, 19): qui thesaurizaverit 791 sibi in coelo, ipse sibi causa est, ut scribatur in coelis. Haec propter id quod scriptum est: Super terram scribantur; causamque commemorat: Quia dereliquerunt fontem vitae Dominum. (Jer. I, 13). Et in principio ipse propheta ex persona Domini dicit: Me dereliquerunt fontem vitae: et nunc: Quia dereliquerunt fontem vitae Dominum. Dicamus ergo et nos, si nolumus derelinquere fontem vitae Dominum, voce proximorum Jesu Christi discipulorum, qua locuti sunt ad magistrum, cum eis diceret: Numquid et vos vultis recedere. Quid igitur dicemus? Domine, ad quem ibimus? verba vitae tu habes (Joan. VI, 68). Sic finita est etiam secundi capituli circumscriptio. Sequens oratio est ista continens: Sana me, Domine, et sanabor, salvum me fac, et salvus ero: quoniam gloriatio mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens post te et diem hominis non concupivi, tu scis (Jer. XVII, 10, 15, 16). Soli, qui propter male habentes venit, medico dicenti: Non indigent sani medico, sed male habentes (Matth. IX, 1), dicendum est confidenter ab eo qui aegrotantem suam animam vult salvari: Sana me, Domine, et sanabor. Etenim illa in Evangelio mulier sanguinem fluens, omnem substantiam suam expendit in medicis (Luc. VIII, 43), nec potuit a quoquam eorum sanari: ad nullum quippe ex eis dignum erat dici: Sana me, domine, et sanabor, nisi ad solum cui sufficit vestimenti tantum fimbriam tangere, cui ego uni dicam: Sana me, Domine, et sanabor. Tunc siquidem medicinam sanitas sequitur, si Christus curare dignetur: Salvum me fac, et salvus ero. Falsus equus in salutem (Psal. XXXII, 17). Propterea ei dicam: Salvum me fac et salvus ero. Et hoc ita gaudebo loqui, si omni renuntians gloriae saeculari potero et reliqua dicere: Quoniam gloria [Al. laus] mea tu es: aut cum complevero mandatum in quo praecipitur: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in virtute [Al. fortitudine] sua, neque dives in divitiis, sed in isto glorietur qui gloriatur, intelligere et scire, quia ego sum Dominus (Jer. IX, 23). Beatus itaque qui renuntiaverit omni 792 gloriae quae deorsum est, veluti super nobili genere, super pulchritudine et corporalibus bonis, super divitiis et jactatione. Beatus qui, contempta vana gloria, dicit ad Dominum: Quoniam gloriatio [Al. laus] mea tu es. Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est sermo Domini? veniat. Ego autem non laboravi subsequens post te (Jer. XVII, 15, 16). Jesus tibi dixit: Tolle crucem tuam, et veni, sequere me (Mat. XVI, 16). Et: Qui non reliquerit patrem aut matrem, et secutus fuerit [Al. non fueris] me, non est dignus meus esse discipulus (Luc. XIV, 26). Si igitur talis fueris, ut semper Christum sequaris quanto plus secutus fueris, tanto minus laborabis. Non enim lassitudo erit in Jacob, neque apparebit dolor in Israel. Propterea dixit, ut non laboremus ulterius, laborantes antequam incoeperimus eum sequi: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28). Si laborantes venerimus ad Jesum, et eum fuerimus secuti, tunc dicere poterimus: Ego autem non laboravi subsequens post te, et diem hominis non concupivi. Est quaedam dies hominis: est quaedam dies Domini, id est, dies resurrectionis, quam omnis sanctus desiderat, non illam de qua scriptum est: Vae eis qui desiderant diem hominis. Nam dies ista est tenebrae, et non lux (Amos V, 18). Quis est qui possit dicere: Et diem hominis non concupivi? Explanatio verbi convincit nos, quia diem concupiscamus hominis. Frequenter quippe aegrotantes, cum in phantasmate esse febrium coeperimus, et mortis limine urgeri, ad eos qui nos visitant fratres lassas manus attollimus, orantes eos, ut pro nobis Dominum deprecentur, atque dicentes: Roga mihi aliquod vitae spatium, roga ut aliquantisper in hac luce permaneam. Ista memorantes, non diem sanctum Domini, sed diem hominis desideramus. Quapropter, longae vitae amore deposito, et desiderio humanae diei quaeramus illam diem videre, in qua participes ejus beatitudinis, quae in Christo est, efficiamur, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA QUINTA. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.) 793 Tres quodammodo virtutes assumens propheta fortitudinem, sapientiam, atque prudentiam, unicuique earum propria opera distribuit: fortitudini terram, sapientiae orbem terrarum, prudentiae coelum. Audi quippe Scripturae ordinem: Dominus qui fecit terram in fortitudine sua, et erexit orbem in sapientia sua et in sua prudentia extendit coelum. Et nos igitur in nostra terra (dictum est quippe ad Adam: Terra es (Gen. III); necessariam habemus fortitudinem Dei, quia absque ea impossibile nobis est exsequi quod carni repugnet. Cum autem mortificata fuerint membra super terram, tunc parent spiritus voluntati. Siquidem juxta apostolum, spiritu gesta carnis mortificantur (Col. III; Rom. VIII). Dominus ergo qui fecit terram in fortitudine sua. Si autem et ad hanc terram venias, et consideres id quod in Job scriptum est (Job XXVI, 7), juxta emendatissima tamen exemplaria, quomodo statuerit eam super nihilum, inveniens fortitudinem Dei in medietate mundi, terrae libram sustinere. Veniam vero ad orbem terrarum, qui Graece οἰκουμένη nuncupatur, id est, inhabitata. Scio animam meam inhabitatam, scio animam desertam. Si enim non habet Filium dicentem: Ego et Pater meus veniemus ad eum [Al. eam] et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 23); si non habet spiritum sanctum, anima deserta est. Habitata autem est, quando plena est Deo, quando habet Christum et Spiritum sanctum. Verum haec differenter et varie in Scripturis dicuntur in anima hominis Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum commorari. Nam et David in psalmo confessionis tres spiritus postulat; dicens: Spiritu principali confirma me. 794 Spiritum rectum innova in visceribus meis. Spiritum sanctum ne auferas a me (Ps. L). Qui sunt isti tres spiritus? Principalis Spiritus, Pater est: Spiritus rectus, Christus: Spiritus sanctus, Spiritus sanctus est. Haec ad probationem ejus rei diximus, quod habitatus est orbis terrarum in sapientia fabricantis eum. Sapientia quippe auxiliabitur justo super decem potestatem habenti civitates (Eccl. VII, 20). Sapientiam autem et disciplinam qui abjicit, infelix est, et vana spes ejus: et labores ejus insensati, et inutilia opera ejus (Sap. III, 11), ait Sapientia, quae titulo inscribitur Salomonis. Idcirco quantum possumus, laborare [ Al. labore] nitamur, ut habitata nostra a sapientia Dei erigatur. Cecidit quippe, et de sublimi corruit, venientibus nobis in locum istum miseriarum. Cecidit habitata nostra postquam peccavimus, inique fecimus, injuste egimus, impie gessimus, et post ruinam indiget erectione. Si autem non vis ista sententia adduci, communem totius orbis quaeramus ruinam, ut post casum ejus consequenter Deus erigens praedicetur. Quicumque est in isto orbe, ante erectionem cecidit. Si autem cecidit, consequenter erigendus fuit: nemo quippe sine casu sublevatur. Si autem erectus est, videamus quae ruina praecesserit. Omnes corruimus per peccatum in orbem [ Al. orbe] terrarum. Et Dominus qui erigit elisos, elevavit nos jacentes (Psal. CXLIV). In Adam omnes morimur: atque ita corruit orbis terrarum, et indiget erectione, ut in Christo omnes vivificemur. Igitur duplicem intellectum de orbe tradidimus: unum quomodo singulae animae, aut habitatae sint, aut desertae: alterum quomodo universus orbis 795 orbis pariter ceciderit. Et in sua prudentia extendit coelum. Non fortuito sapientia in coeli extensione [ Al. ostensione] assumpta est: invenies et in Proverbiis dictum: Dominus sapientia fundavit terram, praeparavit coelos prudentia (Prov. III, 19). Est ergo aliqua prudentia Dei, quam nolo ut extra Christum requiras. Omnia quippe quae sunt Dei, Christus est: ipse sapientia ejus, ipse fortitudo, ipse sanctificatio, ipse justitia, ipse sanctitas et redemptio, ipse, ut ad praesens veniam, etiam prudentia. Sed cum sit unum in subjacenti pro varietate sensuum diversis vocabulis nuncupatur. Aliud significat sapientia, aliud justitia. Quando enim sapientia dicitur, disciplina ista divinarum rerum humanarumque institutio, quando justitia, distributor et judex meritorum significatur. Quando sanctitas illa virtus describitur, quae credentes Deo efficit sanctos. Ita ergo mihi et prudentia ejus intelligitur doctrina et demonstratio bonarum ac malarum rerum, sive neutrarum, atque in hunc modum extendisse nunc dicitur coelum in prudentia. Quomodo autem extendatur coelum, extendente eum prudentia: Audi quoniam extendi verba, et non intendisti [Al. attendisti ] (Prov. I, 24). Asserit quippe, extensionem quamdam esse verborum similiter ut nunc dicitur coeli; juxta illud quoque quod in alio loco scriptum est: Qui extendit coelum ut pellem (Psal. CIII, 2). Extenditur autem anima nostra, quae prius fuerat contracta, ut possit capax esse sapientiae Dei. Verum ut ad propositum revertamur, diximus quod prudentia ejus coelum factum sit, et nunc affirmamus eos qui coelestem hominem portant, esse coelos. Si enim ad peccatores dicitur: Terra estis, et in terram ibitis, quare non dicatur ad justum cujus est regnum coelorum, Coelum es, et in coelum ibis? Aut si propter choicum dicitur ei qui portat imaginem choici, 796 id est terreni; Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 10), cur propter coelestem, ei qui imaginem coelestis portat, non conveniat dici: Coelum es, et in coelum ibis? Unusquisque autem nostrum, aut coelestia facta habet, aut terrena: si terrena facta sunt, ad cognatam sibi terram deducunt eum qui thesaurizat ea in terra, et non in coelo. Rursumque haec quae juxta virtutem gesta sunt, thesaurizatorem suum ad proquinquas sibi coelorum regiones subvehunt. Et junxit: Educens nubes ab extremo terrae (Ps. CXXXIV, 7). Istiusmodi disputatio et in Psalmo nuper incidit, et dictum est a nobis quomodo Deus eduxerit nubes ab extremo terrae. Quod quidem nunc rursum cogimur retractare, ut hi qui audierunt, plenissime quae sciunt reminiscantur, et hi qui non interfuerunt, aut obliti sunt, textum sermonis agnoscant, quem tunc, prout valuimus, exibuimus. Diximus autem sanctos esse nubes. Etenim hoc quod scriptum est: Veritas tua usque ad nubes (Ps. XXXV, 6), non potest referri ad inanimales nubes: sed veritas Dei usque ad illas nubes est, quae audiunt mandatum Domini, et noverunt quo pluvias deferant, et a quibus eas suspendant. De his nubibus dictum est: Et mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem (Isai. V, 6). De his enim quae ex denso [ Al. densato] aere dicuntur constare, si non fuerit pluvia, non praecepit Deus ne pluant super vineam, aut quamcumque regionem imbrem: sed omnino non apparent, ut in tertio Regnorum libro legimus [III Reg. XVIII): quando in tempore siccitatis nubes nulla apparuit, et postea juxta prophetiam Eliae futurae pluviae signum in vestigio hominis ostensum est, atque ita post nubem conglobatam imber descendit ad terras. Istis vero quasi subsistentibus nubibus [ Al. nebulis] jubetur pluviam continere, cum indigna fuerit anima imbre coelesti et dicitur: Mandabo 797 nubibus ne pluant super eam imbrem. Itaque [ Al. Ita] unusquisque sanctorum nubes est. Moyses nubes erat, et quasi nubes loquebatur: Attende, coelum, et loquar, et audiat terra sermones ex ore meo. Exspectentur [Al. Exspectet] ut pluvia verba mea (Deut. XXXII). Si non fuisset nubes, numquam dixisset: Exspectentur ut pluvia verba mea, et descendant ut ros eloquia mea. Quasi nubes dicebat: Ut imbres super gramen, ut pruina [Al. pluvia] super fenum, quia nomen Domini invocavi. Similiter et Isaias ut nubes loquebatur: Audi, coelum, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est (Isai. I). Et quia ipse nubes erat, et sciebat alias nubes comprophetantes sibi, ideo vaticinans aiebat: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Si autem jam didicimus qui sunt nubes, videamus quomodo Deus educat nubes ab extremo terrae. Ait Salvator: Qui vult in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Matt. IX). Servavit hoc mandatum Paulus, et fuit novissimus in hoc mundo dicens: Puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit, quasi mortificatos; quia [Al. quasi] spectaculum facti sumus in hoc mundo angelis et hominibus (I Cor. IV). Si quis ergo sanctus custodiens praeceptum Salvatoris factus fuerit in hac vita novissimus, iste sit nubes; et educit Dominus nubes non a primis terrae, non a consulibus, non a ducibus, non a divitibus: Beati enim pauperes, quoniam vestrum est regnum coelorum (Matth. V). Vides quomodo ab extremis educat Deus et corporet nebulas? Propterea si volumus nubes fieri, ad quas perveniat veritas Dei, novissimi omnium fiamus, et tam affectu, quam opere [ Al. ore] dicamus: Puto enim nos Deus apostolos novissimos ostendit. Quod si non sim apostolus, licet tamen mihi fieri extremum, ut educens nubes Deus ab extremo terrae, educat me. Et fulgura in pluviam fecit (Ps. CXXXIV, 7). Aiunt naturalium causarum scrutatores, quia fulgura ex nubium collisione generentur, in morem silicum duriorum, quos cum comploseris sibi, medius ex his elabitur ignis; atque ita cum fulgure pariter et tonitrua mugire; tonitruo scilicet sonitum indicante concussus, et fulgure 798 excussi luminis claritatem. Si intellexisti exemplum: considera nunc nubes rationales. Moyses nubes erat: Jesus Nave nubes erat: isti si secum loquantur [ Al. colloquantur], ex sermonibus eorum fulgura micant. Jeremias et Baruch nubes erant, sermocinentur invicem, et videbitis rutilare fulgura. Potes et tu ipse de Scripturis sanctis in hunc modum invenire concursus, ex quibus ignis emittatur. Ut autem ad novum Testamentum veniamus, Paulus et Silvanus duae nubes in unum convenerunt, et ecce totum mundum Epistolae eorum fulgore illuminant: Fulgura in pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis (Ps. CXXXIV, 7). Ergone hi venti qui super terram perflant in thesauris Dei sunt, et non horum est natura manifesta, quomodo et qua ratione subsistant? Sed sunt quidam ventorum thesauri, thesauri spirituum, Spiritus [ Al. thesauri] sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Dei, fortitudinis, et dilectionis et charitatis. Potes et ipse de Scripturis hos ventos congregare, et istorum spirituum invenire thesauros. Ubi sunt isti thesauri? utique in quo sunt thesauri scientiae absconditi: in Christo sedem habent. Inde oriuntur hi spiritus, ut alius sapiens sit, alius fidelis, alius eruditus, et alius aliud [ Al. quodcumque] donorum Dei possideat. Alii enim per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae juxta eumdem spiritum alii fides in eodem spiritu (I Cor., XII). Eduxit ergo nubes ab extremo terrae, et fulgura in pluviam fecit, et eduxit ventos de thesauris suis, et juxta misericordiam Dei ad hos thesauros nos occursuros speramus [ Al. putamus]. Et quia plures sunt thesauri, forte juxta ordinem resurgentium erit et requies in thesauris Dei. Quod autem dico istiusmodi est: Resurrectio mortuorum in quibusdam ordinibus futura est. Ait quippe apostolus: Unusquisque autem resurget in suo ordine (I Cor., XV), et non ut libet miscentur ordines resurgentium: alius ordo erit in illo et in illo thesauro Dei, et alius ordo in alio et in alio thesauro Dei. Isti omnes thesauri unum habent 799 thesaurum, in quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Et quomodo possideo unam et pretiosissimam margaritam per plures alias margaritas: sic venio ad thesaurum thesaurorum, et Dominum dominorum, et regem regum, cum dignus fuero spiritibus in Dei thesauris commorantibus. Eduxit enim ventos de thesauris suis (Psal. XIII). Infatuatus est omnis homo ab scientia (Jer. XX, 14). Si omnis homo infatuatus est ab scientia, et Paulus homo est, Paulus infatuatus est ab scientia. Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus (I Cor. XIII). Infatuatus ab scientia, videns per speculum, videns in aenigmate, portiunculam quamdam videns, et si sic expedit dicere, ipsius quoque portiunculae partem minimam recognoscens. Econtrario autem intelliges quid sit: Infatuatus est omnis homo ab scientia. Comparatione peccatorum Jerusalem, Sodomorum peccatum justitia est. Justificata est enim, ait, Sodoma ex te (Matth. X). Quomodo ergo non habent justitiam Sodomorum peccata per se, sed ad collationem majorum scelerum justificantur: sic econtrario scientia Pauli ad illam coelestem scientiam, ad illum consummatum rationis [ Al. lectionis] intellectum stultitia reputatur. Idcirco infatuatus est omnis homo ab scientia. Tale quiddam Ecclesiastes, ut arbitror, deprehendens effatus est: Dixi, sapientia efficiar, et ipsa elongavit se a me longius quam erat, et [Al. o] alta profunditas, quis inveniet eam (Eccles. VII, 14)? Volumus quiddam (si licet) audenter [ Al. audenter licet] dicere: quoniam hoc quod descendit in mundum, evacuavit seipsum, ut evacuatione ejus mundus compleretur. Si autem hoc quod descendit in mundum evacuavit se, evacuatio ipsa sapientia est: quoniam quod fatuum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Si ego [ Al. ergo] dixissem 800 fatuum Dei, quomodo aucupes sermonum meorum, et semper dediti ad criminandum, venenatas in me linguas vibrarent? Nunc vero Paulus quasi sapiens, et potestatem habens apostolicam, ausus est dicere, omnem sapientiam terrenam, quae in se, quae in Petro, quae in caeteris apostolis erat, quae in istum mundum descenderat, stultitiam esse Dei: ad comparationem quippe illius sapientiae, quam terrenus non capit locus: ad illam sapientiam quae coelestis est, quae mundi limitem excedit, hoc quod descendit ad homines fatuum Dei est. Verum idipsum fatuum Dei sapientius est hominibus: quibus hominibus? non utique stultis, sed sapientibus: dicas licet sapientes saeculi istius, sive principes, sive vates istis sapientibus saeculi, hoc quod exposuimus: Fatuum Dei sapientius est hominibus. Mirabile quiddam volumus inserere: quoniam sapientia mundi stultitia est apud Deum (I Cor. I, 25), et infatuavit Deus sapientiam mundi. Nam in sapientia sua infatuavit sapientiam mundi: nec potest capere sapientiam Dei sapientia mundi, ut esse stultitia arguatur. Neque enim dignatur sapientia Dei ad mundi sapientiam convincendam tota descendere, sed potius modicum quod necessarium fuit, quod fatuum Dei erat, ut hoc parvo et fatuo Dei infatuaretur saeculi sapientia. Non enim valebat saeculi sapientia magnitudinem in se venientis sapientiae impotens sustinere. Verum exemplum interponamus, ut perspicue possit intelligi quomodo fatuum Dei stultam fecerit sapientiam mundi: fingam paulisper me, qui aliquid putor nosse, cum insipiente aliquo, et inerudito conferre sermonem, qui nihil intelligat, ni nil 801 acutae disputationis interroget. Numquidnam opus mihi est ad illius stultitiam arguendam, dialecticam calliditatem, et profundorum sensuum acumen adhibere? Nonne ad unius sermunculi jactum vilis et modici, qui tamen illius intelligentiae videatur acerrimus, fatuum eum et insipientem esse convincam? Sic igitur ad mundi sapientiam stultificandam non est opus sapientiam Dei descendere, et cum ea colluctari, quae deorsum est sapientia, 802 sed sufficit fatuum Dei: quoniam fatuum Dei sapientius est hominibus, et infirmum Dei fortius hominibus, et omnia contraria Salvator meus et Dominus assumpsit, ut contrariis dissolvat contraria, et nos confirmemur ab infirmitate ejus [ Al. Jesu] et sapientes efficiamur a fatuo ejus, et in hoc [ Al. haec] introducti possimus ascendere ad sapientiam et virtutem Dei, Jesum Christum Dominum nostrum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA SEXTA. Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, dicens: Audi verba Testamenti hujus (Jerem., XI, 1); Usque ad eum locum in quo dicitur: Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum (Ibid., 10). 801 Juxta historiae quidem veritatem non negamus praesentiam Domini nostri Jesu Christi corporaliter factam, et toti mundo illuxisse, quando Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Oportet autem nosse, quoniam et antequam corpus assumeret ad sanctos quoque descendit: et post hanc praesentiam corporalem ad coelos victor ascendens, rursus ad nos veniet. Si vis hujus rei capere argumentum, ausculta quod dicitur: Sermo qui factus est super Jeremiam a Domino, dicens: Audi, et reliqua. Quis enim est hic sermo qui factus est a Domino, sive ad Jeremiam, sive ad Isaiam, sive ad quemlibet prophetarum? An ille est qui erat in principio apud Deum? Ego nescio aliud verbum Domini praeter ipsum, de quo dicit Evangelista: In principio erat Verbum [Al. sermo], et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan., I, 1). Hoc autem scire debemus, quia haec sit utilitas credentium, si sermo ad singulos quosque fiat. Quid mihi enim prodest si descendat in mundum, et ego ipsum non habeam? E diverso autem etiam si ad universum mundum non veniat, et ego similis fuero prophetarum, habeo ipsum. Dicam autem, quia et ad Moysen, et ad Jeremiam, et ad Isaiam, et ad singulos quosque sanctorum 802 idem sermo commeaverit: et illud quod a Domino discipulis dictum est: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. XXVIII), opere servatum est ante adventum suum, quem omnibus manifestavit. Erat quippe cum Moyse, cum Isaia, cum omnibus sanctis. Quomodo enim poterant effari sermonem Dei sine ipsius sermonis adventu? Haec autem nos qui Ecclesiastici sumus, magis debemus advertere, qui volumus eumdem Deum esse legis, et Evangelii, ipsum Deum et antiquitus, et nunc, et in omnia saecula saeculorum, Amen. Sunt quidam qui opinione sua veterem divinitatem ab ea quae in Christo annuntiatur, dividant. Nos unum novimus Deum, et in praeterito, et in praesenti, unum Christum et tunc et modo similiter, et unum Spiritum sanctum, cum Patre, et Filio sempiternum. Haec propter hoc, quod lectum est: Sermo qui factus est super Jeremiam a Domino dicens: quid ergo dicat, et nos audiamus. Audite verba testamenti hujus, et loquimini ad viros Juda, et inhabitantes [Al. inhabitatores] Jerusalem. Viri Juda nos sumus propter Christum, nec dubium est, quod [quia] Dominus noster ex Juda ortus sit. Nomen quoque ipsum Juda si juxta Scripturas probavero ad Christum referri, viri 803 Juda non erunt increduli Christo Judaei, sed nos qui in Christo credimus. Juda, te collaudant fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum (Gen. XLVIII, 8). Te laudant. Non illum Judam filium Jacob fratres sui laudaverunt, sed nunc Judam laudant fratres sui. Ait quippe iste Judas: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo tibi (Ps. XXI, 23). Dicitur ad illum Judam: Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. Ubi reperitur ille Judas super dorsum inimicorum suorum manus suas posuisse? Historia nihil de eo tale conscripsit. Si autem consideres adventum Domini mei [ Al. nostri] Jesu Christi, destruenti Zabulum, exspoliantis principatus et potestates (I Cor. XV, 24), ostentui eos facientis, et triumphantis in ligno, videbis quomodo super istum Judam completa sit prophetia dicens: Manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. Et nunc cum ad viros Juda sermo fit, nulli dubium est quin ad Christianos sermo fiat propter Christum, qui ex tribu Juda natus est. Fit quoque sermo et ad inhabitantes Jerusalem, scilicet ad eos qui in Ecclesia habitant. Haec est civitas magni Regis, haec est visio pacis. Pax quippe in nobis, si tamen filii pacis sumus, multiplicatur et cernitur. Audite ergo verba testamenti hujus, et loquimini ad viros Juda, et inhabitantes Jerusalem, et dicetis ad eos: Haec dicit Dominus: Maledictus homo qui non audierit verba testamenti hujus, quod mandavit patribus vestris (Jer. XII, 2, 3). Quis magis audit verba testamenti, quod mandavit Deus patribus? Nos qui in Christo credimus, an illi qui nec Moysi crediderunt, dum in Christo non credunt? ad quos Salvator ait: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit: Si autem litteris illius non creditis, quomodo verbis meis credituri estis (Joan. V, 46)? Itaque illi Moysi [ Al. Moysen] non crediderunt, nos vere credentes in Christo, credimus testamento, quod traditum est per Moysen, et ad nos dicitur, ne maledicti fiamus: Maledictus homo qui non audierit verba testamenti 804 hujus, quod mandavit patribus vestris. Ergo illi maledicti sunt, neque enim audierunt testamentum, quod mandavit Deus patribus: In die, inquit, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea. Et nos eduxit Deus de terra Aegypti de fornace ferrea: maxime juxta intelligentem id quod scriptum est in Joannis Apocalypsi, quia locus, ubi crucifixus est Dominus, vocetur spiritualiter Sodoma et Aegyptus. Si enim spiritualiter Aegyptus quispiam nominatur, et non est Aegyptus secundum intelligentiam corporalem: haud dubium est, quin si intellexeris Aegyptum spiritualem, et exieris de ea, tu sis egrediens ex terra Aegypti de fornace ferrea, et tibi dicatur. Audite vocem meam, et facite juxta haec omnia. Deinde repromissio Dei est ad audientes, si fecerint quaecumque praeceperit Dominus dicens: Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum (Jer. XI, 4). Non omnis qui se populum Dei dicit esse, populus Dei est. Judaeorum populus populum se venditans Dei, meruit audire, Quia non populus meus vos: et dictum est ad eum: Non populus meus. Et rursum iste populus vocatus est non populus: Ipsi enim aemulati sunt me, inquit, super non Deum (Deut. XXXII, 21). De illis dicit: Irritaverunt me in idolis suis, et ego aemulabor eos super non gentem. In gentem autem insipientem irritabo eos. Nos igitur in populum Dei facti sumus, et annuntiatur justitia populo, qui nascetur de gentibus. Iste enim populus subito nascitur: et in propheta scriptum est: Si nata est gens in semel. Quando Salvator ascendit ad coelos, et crediderunt una die quinque millia (Act. IV, 4), et alia die addita sunt tria millia: vere tunc fuit cernere populum in semel natum sermone Dei, et repente sterilem, parturientem, ad quam dicitur: Laetare, sterilis, quae non paris; erumpe et clama quae non parturis: quia plures filii desertae magis quam ejus quae habet virum (Gen. IV, 27). Deserta Ecclesia a Lege, deserta a Deo erat. Habens autem 805 virum synagoga Legem habebat et Deum. Quid ergo pollicetur Deus? Eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. Non est omnium Deus, sed eorum tantum quibus se largitus est, quomodo patriarchae illi ad quem dicit: Ego sum Deus tuus (Gen. XVII, 1): et rursum alii: Ego Deus ero Deus tuus (Exod. XXIX, 45): necnon de aliis: Ero, inquit, Deus eorum. Putasne aliquando consequimur id quod per singulos dico, ut Deus omnium fiat Deus noster. Si autem vis plenius discere, quorum sit Deus, et quibus vocabulum sui nominis largiatur: Ego, inquit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6): idque ipsum exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum (Luc. XX, 38). Quis est mortuus? Utique peccator, qui non habet dicentem: Ego sum vita (Joan. XI, 25), qui habent mortua opera, qui necdum poenitentiam egit ab operibus mortuis: de quo [ Al. quibus] Apostolus ait: Non rursum fundamentum jacientes poenitentiae ab operibus mortuis (Hebr. VI, 1). Si ergo Deus non est Deus mortuorum, sed viventium: et scimus esse viventem eum qui conversatur in Christo, ut fiat particeps ejus: et si volumus ut et Deus noster sit, renuntiemus operibus mortuis, ut pollicitationem suam in nobis compleat dicens: Et ero vobis in Deum, ut statuam [Al. suscitem testimonium, etc.] juramentum meum, quod juravi patribus vestris dare [Al. daturum me] illis terram fluentem lac et mel (Jer. XI, 4). Observa quid dicat: Statuam juramentum, quod juravi patribus vestris, dare illis terram fluentem lac et mel. Haec enim non est terra de qua Salvator docuit dicens: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matt. V, 4). Deinde ad haec quae dixerat Deus, propheta respondit, id est ad id quod ait: Maledictus homo qui non audierit verba testamenti hujus (Jer. XI, 3): et dicit: Et respondi, et dixi: Fiat, Domine. Quid est quod ait: Fiat, Domine? Utique id quod pronuntiavit Deus: Maledictus homo qui non audierit verba testamenti hujus. Et dixit Dominus ad me; Lege verba ista in civitate Juda, et extra Jerusalem (Jer. XI, 6). Et his qui 806 foris sunt, legimus verba divina, provocantes eos ad salutem. Verba testamenti hujus, et facite illa. Et dixit Dominus ad me: Inventa est colligatio in viris Juda et in habitantibus Jerusalem. Si peccaverimus nos qui propter Christum Christiani vocamur, et inventi fuerimus in numero peccatorum, et de nobis dicitur: Inventa est colligatio in viris Juda, et in habitantibus Jerusalem (Jer. XI, 9). Cum in Ecclesia Dei tales sunt in quibus reperiatur laqueus iniquitatis, et vincula peccati, in tantum ut id quod de peccatore dicitur, eis valeat convenire: Vinculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22), tunc dicit Deus: Inventa est colligatio in viris Juda. Verum non invenietur colligatio in nobis. Quomodo autem non invenietur colligatio in nobis, si usque ad hanc horam colligatio in quibusdam est. Sed: Solve omne vinculum iniquitatis, dissolve obligationes violentarum commutationum, omnem conscriptionem iniquam dissipa. Frange esurientibus panem tuum (Isai. LVIII, 6). Inventa est ergo colligatio in viris Juda, in habitantibus Jerusalem. Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum (Jer. XI, 10). Conversi sunt ad iniquitates. Quorum? Non ait simpliciter, patrum, sed cum additamento, patrum suorum priorum. Diximus haec de nobis dici, et his qui in nobis sunt peccatores. Quomodo igitur qui inter nos sunt peccatores, conversi sunt ad iniquitates patrum, et patrum suorum priorum? Duplices habemus patres, et una species est pessimorum patrum. Siquidem antequam crederemus, diabolus pater noster fuit, ut sermo Evangelicus ostendit, dicens: Vos de patre Zabulo nati estis (Joan. VIII, 44): cum autem credimus, facti sumus filii Dei. Si ergo post haec peccaverimus, convertimur ad iniquitates patrum non simpliciter, sed patrum priorum. Ad probationem autem hujus rei, quia duplices habemus patres, utimur et David testimonio, in quadragesimo quarto psalmo ita dicentis: Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, 807 et obliviscere populum tuum, et domum patris tui (Ps. XLIV, 11). Quasi pater quippe coepit: Audi, filia. Ergo duplices nostri patres sunt. Sed obliviscere, inquit, domum patris tui prioris. Si igitur oblitus domum patris tui prioris rursus fueris ad peccata conversus, incidisti in id quod nunc dicitur peccatum. Conversi sunt ad iniquitates patrum suorum priorum. Dicebamus dudum Zabulum patrem nostrum fuisse, antequam Deus factus sit pater, si tamen nunc non habemus etiam Zabulum patrem quod etiam de Joannis epistola approbamus, in qua ita scribitur: Omnis qui peccatum facit, ex Zabulo natus est (Joan. III, 8). Toties ex Zabulo nascimur, quoties peccamus. Infelix iste qui semper generatur a Zabulo. Rursumque multum beatus qui semper ex Deo nascitur. Neque enim semel dicam justum ex Deo natum, sed per singula virtutis opera semper justus nascitur 808 ex Deo. Hoc autem ut plenius possit probari, etiam de Salvatoris nostri quotidiana nativitate dicamus, liquido id in justis obtinentes quod in Domino praecesserit. Salvator noster splendor est gloriae, splendor autem non semel nascitur, et deinceps desinit nasci: quotiescumque ortum fuerit lumen, ex quo splendor oritur, toties oritur et splendor gloriae. Salvator noster sapientia est Dei. Sapientia vero splendor est lucis aeternae. Sic igitur Salvator semper nascitur, et idcirco dicit: Ante omnes colles generat me, non, ut quidam male legunt, generavit. Si semper ex Patre nascitur Dominus, etiam tu in similitudinem ejus tantum adoptionis scriptum habens, semper generaris a Deo per singulos intellectus, per singula opera, et efficeris filius Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA SEPTIMA. De eo quod scriptum est: Exterminata est exterminio omnis terra; et in istud: Cinctorium (Jerem. XII, 11, et XXIII, 1). 807 Quis est iste qui dicit: Propter me exterminata est exterminio omnis terra? Christus haec loquitur: nam ante adventum ejus multa quidem peccata fuerunt in populo Israel, sed Dominus veniens prohibuit talia, ut penitus relinquerentur, et in longam traderentur captivitatem. Quando autem compleverunt mensuram patrum suorum, et addiderunt ad occisionem prophetarum, persecutionemque justorum, et Salvatoris interfectionem, tunc completum est: Dimittetur vobis domus vestra deserta. Et quia iste ab eis, quae in Evangelio scripta sunt, passus est: idcirco nunc dicitur: Exterminio exterminata est omnis terra. 808 Quod si subtilius volueris intelligere: Propter me exterminata est exterminio omnis terra: considera eam quae in te est quomodo exterminata sit terra, et tunc videbis, post adventum Jesu Christi impleta esse quae dicta sunt mortificatis membris nostris super terram, cum jam non operetur [ Al. operatur] terra opera sua, non fiant apud justum ea, quibus antea caro fovebatur, non fornicatio, non immunditia, non ultra luxuria, non idolorum servitus, non beneficia. Dominus loquitur: Quid putatis, quia veni pacem mittere super terram? Non veni pacem mittere, sed gladium (Matt. XXXIV). Vere antequam ille descenderet, non erat gladius super terram, neque caro concupiscebat 809 adversus spiritum, neque spiritus adversus carnem. Quando autem venit, et edocti sumus, quae carnis quaeve sint spiritus, et doctrina ejus quasi gladius immissus divisit carnem, id est terram a spiritu, et exterminavit eam (II Cor. IV, 10), quia mortificationem Jesu Christi circumferimus in corpore nostro, et non vivimus ultra juxta carnem, vivit autem spiritus, et seminamus non in carne, sed in spiritu, ut non metamus corruptionem de carne, sed de spiritu vitam aeternam (Galat. VI, 8). Dicitur autem peccatoribus: Seminatis triticum, et spinas metitis (Jer. XII, 13). Qui enim neque juxta voluntatem Scripturarum, neque juxta fidei veritatem profert eloquia Dei, seminat triticum, et metit spinas. Hoc haeretici faciunt qui legunt Scripturas, et spinas non de libris sanctis, sed de propriis sensibus metunt. Cleri eorum non proderunt eis. Haec ante me alii exposuerunt, et quia non improbo interpretationem eorum, consentiens eamdem profero, non quasi ipse repererim, sed reperta jam repetens, ut mihi pariter, vobisque conducat: si tamen quae dicenda sunt, intentus animus excipiat. Nos qui putamur aliquid esse, id est, qui in clericatus vobis ordine praesidemus, intantum ut quidam de minori gradu ad hunc locum cupiant pervenire, nosse debetis non statim in eo esse salvandos, quia clerici sumus; multi enim et presbyteri pereunt, et laici beatissimi reperiuntur; sed si ordinem clericatus et mereamur pariter, et habeamus. Quia igitur sunt quidam clerici non ita viventes, ut et ipsi ex ordine capiant fructum, et ornamento suae sint dignitati: idcirco aiunt qui exposuerunt prophetam nunc dicentem: Cleri eorum non proderunt eis (Jer. XII, 13); utilitas quippe clericatus non in eo est, si aliquis in agmine sedeat presbyterorum, sed si juxta locum suum, et juxta praecepta Domini dignus incedat. Verum, charissimi, nolite putare hoc 810 tantum de nobis esse dictum; et nos, et vos commonet divina majestas, ut juxta Scripturarum praecepta vivamus, et si sic expedit dicere: Potentes potenter tormenta patientur [Al. patiuntur ]. Plus a me exigitur quam a diacono [ Mss. Reg. Zacono], plus a diacono quam a laico. Qui vero totius Ecclesiae arcem obtinet, pro omni Ecclesia reddet rationem. Propter hoc apostolus Paulus (videlicet ut is cui fuerant multa commissa) aiebat: Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores sacramentorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur (I Cor. IV, 1). Intantum rarum est bonum dispensatorem invenire, ut Jesus, qui antequam orirentur ea quae erant futura cognoverat, loqueretur: Quis putas est fidelis dispensator et sapiens, quem constituit Dominus super familiam suam, dare in tempore cibaria conservis suis? (Luc. XII, 42.) Et post pusillum causatus de quibusdam dispensatoribus intulit dicens: Si autem incipiat malus servus dicere: Moratur dominus meus venire, et coeperit caedere servos et ancillas, et comedere, et bibere, et inebriari, venit dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividit illum, et partem illius cum infidelibus ponit (Luc. XII, 45, 46). Haec in eo quod scriptum est: Cleri eorum non proderunt eis. Videamus autem et reliquis necessariam correptionem, quam, ut mihi videtur, in morali loco debemus accipere: Confundimini a gloriatione vestra, ab opprobrio in conspectu Domini (Jer. XII, 13). Multa sunt in quibus gloriantes insipientiam nostram ostendimus. Verbi gratia, si qui in multis possessionibus gloriantur, dicitur eis: Confundimini a gloriatione vestra. Si qui gloriantur in generis nobilitate, dicitur ad eos: Confundimini a gloriatione vestra. Si qui jactabundi incedunt [ Al. quis laetabundus incedis] super pretiosissimis vestibus, super domo multis exornata divitiis, aliena est quippe haec gloriatio a gloriatione sanctorum, dicitur ad eos: Confundimini a 811 gloriatione vestra. Verum hoc parum est. Audi quid loquatur in Jeremia sermo divinus, jubens ut ne in sapientia quidem nostra gloriemur: Ne glorietur, inquit, sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis; sed in isto glorietur qui gloriatur, intelligere et scire quia ego sum Dominus (Jerem. IX, 23, 24). Vis gloriari, et gloriabundus non audire? Confundimini a gloriatione vestra. Gloriare ut apostolus [ Al. additur Paulus], et dic: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per [Al. propter] quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Vis gloriari et non audire: Confundimini a gloriatione vestra, audi Paulum gloriantem, et disce cum loquitur: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Audi quae sint gloriae, in quibus se vir efferat: In laboribus abundanter. Quis hoc potest dicere: In carceribus supra modum, in mortibus saepe, a Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium passus sum (II Cor. XI, 23-25)? Discamus differentias gloriarum, et nonnullos esse qui super his glorientur, quae rubore digna sunt, quorum gloria est in confusione. In his quippe gloriantur, quae cum faciunt, latebras, et secreta perquirunt (Phil. III, 19). Post haec consideremus quid de cinctorio praeceptum sit. Haec dicit Dominus: Vide et accipe tibi cinctorium lineum, et circumda lumbos tuos, et per aquam non transibis. Et accepi cinctorium secundum verbum Domini ad me dicens: Accipe cinctorium, quod circa lumbos tuos est, et vade ad Euphratem, et absconde illud in caverna petrae (Jer. XIII, 4). Post dies venit propheta, et accepit cinctorium de loco ubi infoderat illud, et ecce computruerat, quod nulli usui esset. Et ne quis juxta voluntatem animi sui de hoc loco sibi praesumeret intellectum, dans Dominus interpretationi occasionem, addidit dicens: Sicut enim adhaeret cinctorium circa lumbos hominis, sic agglutinavi ad me domum Israel, et omnem domum Juda, ut fierent mihi in populum nominatum, et in exsultationem, et gloriam, et non obaudierunt me (Jerem. XIII, 11). Igitur propheta in loco pro Deo accipiatur, circumdans lumbos suos cinctorium lineum, id est populum Deus. Agglutinavi quippe, ait, ad me domum 812 Israel, et quodammodo cinctorium Dei homo justus efficitur. Quaeres quam ob causam? Lege Ezechielem, et intellige quomodo Deus videatur in corpore, et quamobrem a lumbis ejus usque ad pedes ignis appareat, et a lumbis usque ad caput electrum (Ezech. I, 27): tunc poteris etiam praesentis Scripturae invenire rationem, quamobrem inferiores Dei partes igneae sunt. Renes generatione, et lumbi igne censentur. Omnia quippe quae ex coitu, et voluptate sunt, indigent purgatione, et ipsa purgatio immixta est supplicio. Ea vero quae a renibus in superiora consurgunt, libidinis opera sua virtute transcendunt, quasi quaedam materia purior ad electri similitudinem referuntur. Dicitur quippe electrum auro esse pretiosius. Quid igitur exemplis Scriptura utitur, ut ostendat supernum Dei corpus esse magnificum, et inferius vilius? Idcirco nunc introduxit Dominum ex igne et electro subsistentem. Ex quo unusquisque nostrum juxta exordium nativitatis suae ad ignem refertur: juxta studium vero et profectum, Dei corpus efficitur illud superius, illud ex electro, ab igne nobis, a poenis, a cruciatu abscedentibus. Adjunge ergo circa lumbum tuum cinctorium lineum. Cur? ut ostendatur populus regnum esse Dei. Adversum eos quippe qui volunt Dei accusare providentiam, resistit et protegit Dei sui opera, nec sinit aliquid indecens de majestate ejus narrari. Sed cum peccaverimus, ut cinctorium illud propheta deposuit, et abjecit illud in Euphratem fluvium, ut ibidem computresceret: sic et nos abjiciet a lumbis suis Deus, et projectos relinquet ad Euphratem fluvium Mesopotamiae, ubi Assyrii habitant inimici Israel, ubi Babylonii, et ibi putrescemus. Cur enim tantis in toto orbe fluminibus praetermissis, de Judaea ad Euphratem propheta transmittit, nisi ut sacramentum juxta vim nominis doceat intellectum? Post haec quaerimus quare cinctorium lineum dicatur. Linum ex terra nascitur; nam cum semen ejus in humum fuerit abjectum, primum in gramine pullulat, deinde ut infinita praeteream, demessum transfertur domum, pectitur, lavatur, teritur, tunditur, et ingenti (ut ita dicam) opera excutitur, quo tale fiat ex quo 813 possit cinctorium, aut aliud quid in usus necessarios operari. Et nos ergo universi qui generationem habemus ex terra, qui in cinctorium Dei plectimur, multa cura indigemus, ut pectamur, ut lavemur, ut colorem terrae abjiciamus. Alius quippe color generationis in lino est, alius cum fuerit opera mundatus [ Al. opere mundatum]. Generationis color obscurior est, et nigrior [ Al. et nigrum dicimus], operis autem lucidior. Tale nescio quid et nobis in exordio evenit: nigri enim sumus quando regeneramur, quando credimus, quando in Canticorum Cantico dicimus: Nigra sum et speciosa (Cant. I, 4). Aethiopibus similem habemus animam indecorem; abluimur ut fiamus candidi, ut nitorem qui nobis insitus ex natura non fuerat, diligentia consequamur, juxta illud, quod in eodem loco scribitur: Quae est ista quae ascendit dealbata? et efficiamur linum 814 candidum purumque. Atque ita cum digni fuerimus societate Dei, in cinctorium ejus plicamur [ Al. plectimur], neque ab eo aliquando deponimur, si tamen candorem, quem nobis concesserat, semper habeamus. Cum itaque Judaei, et omnis domus Israel indigni exstiterint Deo, et projecti sint ab eo, nobis pro illis accinctus est. Neque enim putandum est, cinctorium abjicientem mansisse incinctum: statim ut illos projecit, alios sibi contexuit. Hoc cinctorium Ecclesia est de Gentibus congregata: quae scire debet, quia si prioribus non pepercit Deus, nec sibi parcet, si eum dereliquerit, si non fuerit digna lumbo ejus, si non adhaerens Domino, unus spiritus fuerit in Christo Jesu, cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA OCTAVA. De eo quod scriptum est: Notum fac mihi, Domine, et cognoscam (Jer. XI, 18), usque ad eum locum in quo ait: Ite, congregate omnes bestias agri (Jer. XII, 9). 813 Si Dei eloquia sunt in Lege et Prophetis, Evangeliis et Apostolis, oportet discipulum Dei divinorum sermonum magistrum Deum ascribere. Qui enim docet hominem scientiam (Ps. XCIII, 10), secundum Psalmistam, Deus est. Salvator quoque perhibet testimonium, nullum debere super terras magistrum nuncupari, dicens: Et vos, nolite vocare magistrum super terram. Unus quippe est magister vester, Pater qui in coelis est (Matth. XXIII, 8): Pater autem qui est in coelis, erudiet [ Al. erudit] homines sive per se, sive per Filium, sive per Spiritum sanctum: et ut ad minora veniamus, erudit per Paulum, per Petrum, per alium quemlibet sanctorum: tantum Dei [ Al. Deus] spiritus, et Dei sermo descendat et doceat. Cur haec diximus? videlicet quia propheta: Notum fac mihi, ait, Domine, et cognoscam. Neque enim scire possum, nisi tu mihi revelaveris. Sin autem, demonstrante te, 814 potero [ Al. potuero] nosse, quod nescio, tunc videbo cogitationes singulorum, et cognoscam quid unusquisque gerat, et cujus sit voluntatis [ Al. voluntas]. Haec propheta. Deinde videamus quid Salvator loquitur in propheta: Ego ut agnus innocens ductus ad immolandum, et nesciebam. Adversum me cogitaverunt consilium dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et conteramus eum a terra viventium, et nomen ejus non memorabitur amplius (Jer. XI, 19). Isaias quoque, quod Christus ut ovis ad victimam ductus sit, et ut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum, pronuntiat: et ibi quidem ille de Christo, hic vero de se ipse Christus: Ego inquit, ut agnus innocens ductus ad immolandum, et nesciebam (Isai. LIII, 7). Nec addit quae non cognoverit. Non enim dixit: Non cognovi mala, non cognovi bona, non cognovi peccatum, sive injustitiam; 815 verum simpliciter, non cognovi. Tibi igitur dereliquit, ut quaeras, quod nescierit. Lege Apostolum: Qui cum peccatum non cognovisset, pro nobis peccatum fecit (II Cor. III, 21). Peccatum quippe nosse, peccare est: ut justitiam nosse, juste est agere. Ex quo manifestum est, eum qui justitiam praedicat, et non agit juste, nescire justitiam. Adversum me cogitaverunt consilium dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus. Crucifixum esse a Judaeis Dominum, nulli dubium est: et cum hoc tota libertate praedicamus, quomodo aptabimus ei, quod dicitur: Adversum me cogitaverunt consilium dicentes: hoc quod inferunt: Venite, mittamus lignum in panem ejus, nimiae difficultatis est. Panis Jesu quo nutrimur, sermo ejus interpretatur. Quia igitur docente eo, voluerunt quidam scandalum ponere doctrinae ejus, crucifigentes eum dixerunt: Venite, mittamus lignum in panem ejus (Jerem. XI, 19). Cum enim verbo Jesu et disciplinae ejus conjungitur magistri crucifixio, in panem lignum mittitur. Et illi quidem insidiantes dicant: Venite, mittamus lignum in panem ejus. Ego vero admirabile quiddam inferam. Lignum missum in panem ejus, panem fecit meliorem. Exemplum accipe de lege Moysi. Sicut lignum, quod missum est in amaram aquam, fecit dulcem: sic lignum passionis Christi missum in doctrinam ejus, fecit panem illius dulciorem. Ante enim quam immitteretur lignum in panem ejus, quando tantummodo panis erat, et non erat lignum, in universam terram non exierat sonus ejus: postea vero quam assumpsit fortitudinem per lignum, tunc in universum orbem passionis ejus disseminatus est sermo. In cujus figura et aqua in Veteri Testamento ad tactum ligni dulcis effecta est. Ego quippe aio, Legem non intellectam, amaram aquam esse. Cum autem venerit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris mei descenderit in eam, tunc dulcoratur, et fit suavissimi saporis, intellecta pariter et lecta lex Moysi. Dicentes igitur: Venite, mittamus lignum in panem ejus, etiam hoc addunt, et conteramus eum 816 a terra viventium, et nomen ejus non memorabitur amplius (Jerem. XI, 29). Sic enim illum interfecerunt, quasi nomen ejus penitus eradicarent [ Al. eraderent]. Sed Jesus scit quare et quomodo moriatur. Propter quod ait: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si vero mortuum fuerit, multum fructum affert (Jer. XII, 24). Ergo mors Jesu Christi, spica frumenti facta est, septuplum et multo amplius restituens quam fuerat seminatum. Fingamus enim paulisper non fuisse eum crucifixum, neque post mortem ad inferos descendisse: sequitur ut solum granum maneat frumenti, et multi non nascuntur ex eo. Attende diligenter eloquia divina, quid in se velint intelligi. Granum frumenti si non cadens in terram mortuum fuerit, non multum fructum affert (Joan. XII, 14). Mors Jesu istos omnes fructificavit. Si autem mors tantas attulit fruges, resurrectio cujus futura est ubertatis? Domine virtutum, judicans justa, probans renes, et corda, videam quae ex te est, vindictam de eis (Jer. XI, 20). Prophetice orat, ut videat vindictam de eis apud Patrem; circumdata est quippe ab exercitu Jerusalem, et appropinquavit subversio ejus, et id quod dictum ad eam fuerat: Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38), completum est. Videam ergo quae ex te est, vindictam de eis; quia ad te revelavi justificationem meam. Propterea haec dicit Dominus in viros qui sunt in Anathoth, qui quaerunt animam meam, qui dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, alioquin morieris in manibus nostris. Ecce visitabo ego in eis: juvenes eorum gladio cadent, et filii eorum et filiae morientur in fame, et reliquiae eorum non erunt. Quoniam inducam mala super inhabitantes in Anathoth, in anno visitationis eorum (Jerem. XI, 21-23). Figuraliter nunc [ Al. nunc] nomen Anathoth assumitur. Totum autem Judaicum sacramentum in eo est. Interpretatur quippe Anathoth, obedientia: Quia ergo obedientia Dei in illo populo fuit, sicut regnum ejus: et factum est de regno id, quod novimus praedictum: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43): nunc quoque viri qui sunt in Anathoth, 817 hoc est in obedientia, quaerunt animam, non Jeremiae, neque enim hoc historia ulla commemorat, quia viri Anathoth quaesierunt [ Al. quaerunt] animam ejus. Habemus Regnorum libros: meminit ibi Scriptura Jeremiae, nihil tale conscribitur. Habemus Paralipomenon, et ipsum, quod nunc interpretatur volumen Prophetae, nihil locuti sunt viri Anathoth: sed Christi quaerunt animam Domini mei, qui dicunt: Non prophetabis in nomine Domini. Legimus et hoc [ Al. hic] a Judaeis prohibitum, ne doceret Christus: Alioquin morieris in manibus nostris. Ecce ego visitabo in eis, juvenes eorum gladio cadent, et filii eorum, et filiae morientur fame (Amos VIII, 11). Non Jeremiae temporibus gladio occubuerunt, sed post adventum Domini: tunc et fames venit in eos, non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei. Jam quippe apud eos ultra non dicitur: Haec dicit Dominus Deus omnipotens. Ista fames est prophetiae cessantis in eis. Sed quid loquar de Prophetis? Neque magistri, neque doctores in Judaea aliqui remanserunt: et licet sint innumerabiles, qui sibi sapientiam vendicent, non est jam sermo Dei in eis. Completum est enim illud vaticinium: Auferet Dominus a Judaea, et ab Jerusalem validum et validam, virtutem panis, et virtutem aquae, gigantem et fortem, et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et arbitrum, et seniorem quinquagenarium, et admirabilem consiliatorem, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem (Isai. III, 1). Jam non est apud eos qui possit dicere: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10). Migraverunt ab eis architecti, venerunt ad Ecclesiam, posuerunt fundamentum Jesum Christum. Huic superaedificant quicumque post eos crediderunt. In fame ergo ille populus derelictus est: Adducam quippe mala super inhabitantes Anathoth, in anno visitationis eorum. (Jerem. XI, 23) Justus es, Domine, quia excusabo me apud te. Verumtamen judicia loquar ad te. Quid est, quod via peccatorum prosperatur? Abundaverunt omnes, qui spreverunt contemnentes (Jerem. XII, 1). Quaeramus 818 an bonus sit Deus, qui Legem prophetasque largitus est, videntes viam impiorum prosperari, et nihil eos ab eo pro merito sustinere. Abundaverunt enim omnes qui spreverunt contemnentes, ii qui adversum conditorem rabidis faucibus latrant, qui eum blasphemis sermonibus criminantur: Abundaverunt, plantati sunt, et radicem miserunt; procreaverunt filios et fecerunt fructus. Quantos fructus Marcion fecit procreans filios infidelitatis? quantos Basilides? quantos Valentinus? De his quippe nae, prophetat dicens: Procreaverunt filios, et fecerunt fructum. Prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum (Jerem. XII, 1). Nominant Jesum, et non habent eum, neque enim illum confitentur ut Christum. Et tu, Domine, nosti, et probasti cor meum in conspectu tuo. Sanctifica illos in die interfectionis eorum (Jerem. XII, 3). Quid faciam ut hoc exponam? Tormenta sanctificationem vocat eorum qui torquentur. Sanctifica quippe eos, ait, in die interfectionis eorum, id est, per hoc, quod interficis eos, sanctifica eos. Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6). Quousque lugebit terra, et fenum omne agri arescet a malitia habitantium in terra? (Jerem. XII, 4.) Quasi animal sit terra, sic nunc loquitur propheta, dicens lugere eam quando mali sunt habitatores, qui in ea commorantur. Per unumquemque enim nostrum terra, aut laetatur in virtutibus accolarum, aut luget in vitiis. Si autem terra, consequenter et elementa caetera, ex quibus et aqua, id est, angelus qui super aquam constitutus est. Neque enim aliter possum lugentem terram exponere, seu laetantem: nec sensus recipit, ut insensibile corpus sentire credamus: nisi ut intelligamus, omnibus rebus angelos praesidere, tam terrae et aquae, quam aeri et igni, id est, principari elementis, et hoc ordine pervenire ad omnia animalia, ad omne germen, ad ipsa quoque astra coelestia. Alius angelus praepositus est terris: atque ita omnes ii angeli, cum quibus versamur in terra, gaudent quando juste agimus, quando peccavimus, lugent. Lugebit 819 terra ab omnibus inhabitantibus in ea. Eodem nomine angelum terrae appellant, quo ipsa nuncupatur. Quomodo enim hoc quod manufactum est cum maledicatur, maledicitur et ipse qui fecit illud, non quod maledictum sit, quod anima ac sensu caret, sed idem dicitur maledictus, qui assistet insensibili simulacro, eodem vocatus nomine, quo vocatur id quo manufactum est: sic et nunc terra appellatur is angelus qui praepositus est terrae. Nec hoc tantum accipias in terra; et aquae etiam Angelus ejus vocabulo nuncupatur, juxta illud quod in alio loco dicitur: Viderunt te aquae et timuerunt, turbatae sunt abyssi. Multitudo sonitus aquarum, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transierunt. Dereliqui domum meam, dimisi haereditatem meam (Psal. LXXVI, 17). Dedi dilectam animam meam, in manus inimicorum ejus (Jer. XII, 7). Vide mihi eum qui in forma Dei consistebat in coelis. Vide domum ejus, Thronos, et excelsas quasque Virtutes. Si autem vis aliquid sublimius intelligere propter hoc quod ait: Ego in Patre, et Pater in me: vide domum ejus Patrem Deum. Relinquit patrem suum, et matrem suam coelestem Jerusalem, venitque in hunc terrenum locum, et ait: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam. Illa erat haereditas ejus, possessiones Angelicae, et sanctarum ordo virtutum. Dedi dilectam animam meam in manus inimicorum meorum. Tradidit animam suam in manus inimicorum suorum, in manus Judaeorum interficientium eum, in manus principum congregatorum adversum se, in manus regum, quoniam: Astiterunt Reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus (Psal. II, 1). Facta est haereditas mea mihi, sicut leo in silva (Jer. XII, 8). Ista quae super terram erat haereditas ejus quam sibi 820 elegerat in possessionem, quae pars ejus fuerat, efferata est adversus eum, et facta est haereditas ejus, id est, Judaei quasi leo in silva. Nec mirandum est si tam [ Al. tunc] truci belluae comparata sit: usque ad praesentem diem leones sunt in silva, anathematizantes Dominum Jesum, et blasphemantes illum, et insidiantes credentibus [ Al. credentes] nomini ejus. Facta est haereditas mea mihi sicut leo in silva. Dedit super me vocem suam, ideo odivi eam. Numquid spelunca est hyaenae haereditas mea mihi (Jerem. XII, 8)? De sua haereditate praenuntiat, quod spelunca hyaenae futura sit, bestiae rabidae et ferocis, mortuorum cadaveribus viventis, quae semper sepulcris et ossibus incubat. Numquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi, aut spelunca in circuitu ejus? (Jer. XII, 9.) Quoniam tales sunt, impero vobis, angeli, ut eatis, et congregetis bestias, et tradatis eos ad dilacerandum. Ite, congregate omnes bestias agri, veniant, et manducent eos. Venerunt bestiae agri, devoraverunt populum Judaeorum. Vide exesa corda omnium a fortitudinibus contrariis. Si illis Deus non pepercit, sed ait: Ite, congregate bestias, quanto magis nobis non parcet? Si non fecerimus legem ejus, si sermonem Evangelii neglexerimus, rursum dicet: Ite, congregate bestias, et tradite eam. Sed nos confidamus in Domino, et in oratione dicamus: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII). Agamus poenitentiam super peccatis nostris, confiteamur delicta quae fecimus, et bestiis non trademur: quin potius angeli venient, qui nos in sinu suo gestantes, de terrenis locis ad coelestia transferant, et de praesenti saeculo in perpetuam collocent aeternitatem, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA NONA De eo quod scriptum est: Omnis uter implebitur vino (Jerem. III, 12), usque ad illud: Et deducent oculi vestri lacrymas, quia contritus est grex Domini (Jerem. XIII, 17). Quod a Deo prophetae jubetur ut dicat, debet dignum esse imperio Dei. Sed non videtur dignum, si maneamus in littera, et nihil altius requiramus, 821 intantum ut si quis rudis auditor exstiterit, dicat ineptum esse Scripturis aurem accommodare, et ea cognoscere quae in eis lectitantur. Hoc est dictum animalis: Animalis quippe homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Stultitia enim ei est (I Cor. II, 14). Consideremus ergo Dei sermonem quid jubeat: Et dices ad populum sermonem istum: Haec dicit Dominus Deus Israel. Quod dicit Dominus Deus Israel, dignum quaeso sit Domino Deo Israel. Omnis uter implebitur vino. Eritque, si dixerint ad te: Numquid cognoscentes [Forte et] non cognoscimus [Al. cognoscemus], quia omnis uter implebitur vino? Haec respondentes, si tantum litteram sequuntur, et dicunt nosse se, quia omnis uter implebitur vino, falluntur. Non enim necessario sequitur, ut omnes utres impleantur vino. Sunt utres oleo pleni: sunt alii a qualibet liquentis naturae materia vacui, aut certe non pleni. Dominus autem dicit omnem utrem implendum vino: et populus respondit: Numquid cognoscentes non cognoscimus [Al. cognoscemus] quia omnis uter implebitur vino? Quae quidem juxta paupertatem ingenii mei sic poterunt interpretari, si prius vini differentias perspexerimus [ Al. prospexerimus], ut tunc consequenter tractemus, verum esse quod dictum est, quia omnis uter implebitur vino. Sive enim quis bonus est (ut ita loquar) inter utres, uter implebitur vino bonitatis suae: sive malus juxta hoc, quod malus est, malo vino implebitur. Quomodo ergo possumus de Scripturis accipere differentias vini? Super malo vino ista conscripta sunt: De vinea Sodomorum, vinea eorum, et palmes eorum de Gomorrha, uva [Al. uvae] eorum uva [Al. uvae] fellis, botrus amaritudinis in eis, venenum draconum vinum eorum, et virus aspidum insanabile (Deut. XXXII, 32). De bono haec dicuntur: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psalm. XXII, 5)? Et sapientia convocat ad craterem suum, dicens: Venite, manducate panes meos, 822 et bibite vinum, quod miscui vobis (Prov. IX, 5). Est ergo vinum de Sodomis, et est vinum, quod miscuit Sapientia. Rursumque: Vinea facta est dilecto [Al. dilectio] in cornu, in loco uberi, plantata a Deo, quae vocatur vinea Sorec, electa quaedam et inter omnes vineas mirabilis. Est autem alia vinea Aegyptiorum, quam percutit Deus, secundum id, quod scriptum est: Percussit in grandine vineas eorum, et ficus eorum in gelu (Psalm. LXXVII, 47). Consideremus ergo omnes homines figuraliter capaces esse vini, nec aliud eis possumus nomen imponere, qui capaces vini sunt, quam utrium, et dicere quia nequam homo plenus sit vino de vinea Sodomorum et Aegyptiorum, plenus vino inimicorum Israel: sanctus vero et is qui in virtutibus proficit, plenus sit vino de vinea Sorec, vino de quo scriptum est: Calix tuus inebrians quam praeclarus est (Psal. XXII, 5), vino quod miscuit Sapientia. Et haec quidem intellecta mihi sint secundum nequitiam atque virtutem, ut agnoscamus quomodo omnis uter implebitur vino. Si autem nequitia, seu virtutibus impleantur utres, consequens est, ut suppliciis impleantur ob nequitiam, benedictionibus ob virtutem. Exhibeant sacrae litterae testimonium quo pacto tormenta seu repromissiones vinum nuncupetur [ Al. nuncupantur]. Accipe calicem vini meri istius et potabis omnes gentes, ad quas ego te mitto (Jerem. XXIII, 15). Jeremias autem haec loquitur: super quod infert: Et bibent, et voment, et insanient, et cadent. Igitur supplicia in praesenti loco vinum meracum nuncupavit. Quidam bibunt meraca vina, id est meracis cruciatibus digni sunt: alii autem bibunt supplicia: vina quidem non penitus meraca, sed ex parte aliqua temperata: Calix enim in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illud, verumtamen faex ejus non est exinanita, bibent ex eo omnes peccatores terrae (Psal. LXXIV, 9). Si vis et benedictionis calicem perspicere, 823 quem bibunt justi, licet sufficiat Sapientiae testimonium, in quo ait: Bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5), tamen vide Salvatorem ascendentem die Paschae, grande coenaculum stratum atque mundatum, et agentem diem festum cum Discipulis suis, illumque eis calicem propinantem, de quo in Evangelio (Luc. XXII, 12), quod miscuerit eum, et ita tradiderit; Jesus enim laetificans discipulos meracum eis poculum propinat, et dicit: Accipite et bibite: Hic est sanguis meus qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 27). Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem (I Cor. XI, 24). Et: Amen dico vobis, non bibam illud amodo, donec bibam illud vobiscum novum in regno Dei (Matth. XXVI, 28). Vides calicem novi Testamenti? vides calicem suppliciorum quem supra exposuimus, vini meri plenum esse? Est et alius calix, qui pro compensatione bonorum actuum, seu malorum tibi miscetur et traditur. Intellige [ Al. Intelligis] enim mihi eos qui penitus a pietate discedunt, et ex omni parte religioni adversantur, [ Al. religionem aversantur] in tantum ut fortuitu et pecudum more vivant, bibentes calicem vini meri quem de Jeremiae libro protulimus: eos vero qui non penitus recesserunt, sed cum sint peccatores, et indigni judicentur calice novi Testamenti, et faciant saepe bona opera, saepe contraria, bibentes calicem mero mixtum. Inclinavit enim Deus ex hoc in illud. Quid est quod ait, ex hoc in illud? duo pocula video. Inclinavit ex hoc in illud, verumtamen faex ipsius non est exinanita (Psal. XLIII, 9).

Animadverte calicem bonorum tuorum operum in una manu Domini. Sin autem pateris aliquid me audacius dicere, sit in dextra manu ejus calix virtutum, sit in sinistra vitiorum. Cum igitur coeperis propter peccata torqueri, quia et bona opera fecisti, calix in manu Domini est vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illud: id est de eo qui erat in dextera, in illum qui in sinistra continebatur. Neque enim potes bonorum tantum calicem bibere, quasi bona tantummodo feceris: neque rursum peccatorum tantum, quia et bona aliquando gessisti. Idcirco inclinavit ex 824 hoc in illud, ut juxta compensationem operum tuorum misceatur tibi supplicium aquatius, seu meracius, et secundum merita tua, aut obtundatur irae divinae aculeus, aut exacuatur. Si vero bonus fueris, et Dei mandata servaveris, attende quid dicas: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 13). Omnis igitur uter, sive bonus sive malus, implebitur vino qualitatis suae, nec oleum mittetur [ Al. mittitur] in eum, aliudve quid liquens, nisi vinum Sodomorum, aut Sorec. Deinde docet, interim ut litteram sequamur, propter eos qui peccaverunt in Jerusalem, et in Judaea illo tempore morabantur, quali vino istiusmodi utres implendi sunt. Sequitur enim: Si dixerint ad te: Numquid cognoscentes non cognoscimus, quia omnis uter implebitur vino? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Ecce ego impleo omnes inhabitantes terram istam, et reges, et filios David qui sedent super sedem ejus, et sacerdotes ebrietate (Jerem. XIII, 12). Nulli parcit [ Al. parcet] qui puniturus est peccatores. Non quia prophetes, non quia sacerdos quis vocatus est, a suppliciis liberabitur. Haec autem de illis commemorantur, ut ait Apostolus: scripta sunt propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 11). Si quis ergo et in his Sacerdotibus, in nobis dico presbyteris, sive in his qui circumstant populum Levitis, id est diaconibus [ Ms. Zaconibus], peccaverit, sustinebit supplicium, quod nunc per prophetam Dominus comminatur: quomodo econtrario quaedam sunt sacerdotales benedictiones, de quibus, Deo tribuente, post istius loci expositionem, cum ad Numerorum librum ventum fuerit, disputabimus: ibi quippe de sacerdotibus quaedam scripta sunt: Et sacerdotes igitur, et prophetas, et Judam, et omnes habitantes Jerusalem testatur Deus de vino inebriandos, et dispergendos virum a fratre suo, et patres a filiis (Jerem. XIII, 11, 19). Quae quidem (ut mihi videtur) sic sunt intelligenda: Justos quidem congregat Deus, et peccatores separat. Denique idcirco quamdiu non sunt commoti ab oriente homines, non sunt dispersi [ Al. dissipati]. Quando autem sunt moti ab oriente, et ait homo ad proximum suum: Venite, aedificemus civitatem, et 825 turrim, cujus caput pertingat usque ad coelum (Gen. XI, 4). Deus locutus est, dicens: Venite, descendamus, et confundamus ibi linguas eorum (Gen. XI, 7, 9). Et post pusillum subinfert: Et [Al. Ecce] dispersit eos Deus inde a facie omnis terrae. Populus quoque Israel antequam peccaret, in Judaea erat, post peccata in universum orbem dispersus est. Tale mihi quiddam et de nobis omnibus intellige. Est quaedam Ecclesia primitivorum, eorum scilicet qui conscripti sunt in coelestibus, ubi mons Sion, et civitas viventis Dei Jerusalem coelestis. Beati qui illuc congregabuntur. Peccatores autem dividentur ab invicem, ut etiam in hoc excruciatione pariter torqueantur. Scio quosdam reges, eos qui imperio suo insidiati sunt ad desertas insulas deportare solitos, et pro magnis suppliciis hoc jubere, ne in uno loco exsilii penuriam [ Al poenam] sustineant, sed in aliam partem orbis uxor, in aliam liberi exterminentur, ut ne in calamitatibus quidem suis perfruantur solatio, aut pater filii, aut mater filiae, aut frater fratris. Simili modo et peccator per quamdam dispensationem Dei amariora [ Al. majora) solitudinis tormenta perpetitur, si solus in exsilium relegetur, ut emendatus in statum pristinum redeat. Et quomodo tu propinquos vel liberos tuos non fortuita, nec irrationabili ira, sed per verba reducere quaeris ab errore, in quem incubuerant: sic Deus eos qui non poterant [ Al. potuerunt) sermone converti, doloribus et tormentis ad id retrahit quod fuerunt, secundum Scripturam dicentem: Per omnem dolorem et flagellum emendabis Jerusalem. Ut igitur crescat dolor poenae corripientis, ii qui corripiuntur, ab invicem separantur. Nam quodammodo levius fit supplicium, si plures in eodem loco constituti, mutuis se consolentur alloquiis. Si autem necesse est aliam quoque rationem divisionis malorum introducere, etiam hanc exhibebimus. Mali cum simul fuerint, 826 ea quae mala sunt cogitant, et in pristina nequitia perseverantes, augent peccata peccatis: quomodo econtrario boni cum simul fuerint, de honestis sermocinantur. Dissolvitur ergo, et ad nihilum deducitur nequam cogitatio, cum non habuerit allocutionem alterius nequioris. Idcirco per dispensationem Dei providetur, pessimos a pessimis separari, in suum quoque commodum, ut a pristinis sceleribus ipsa solitudine et penuria consortii aliquando desistant. Haec de eo, quod dictum est: Et dispergam illos, virum et fratem ejus, et patres eorum, et filios eorum in idipsum, dicit Dominus: Non requiram, et non parcam, et non miserebor ab interitu eorum (Jer., XIII, 14). His et istiusmodi sermonibus haeretici assurgunt dicentes: Videsne qualis sit Creator, prophetarum et legis Deus quid loquatur? Non parcam, et non miserebor ab interitu eorum. Quomodo potest iste bonus esse? Accipiam ergo exemplum judicis boni pro utilitate communi quibusdam non miserentis, ut perspicere possimus, quomodo multis parcens uni non parcet [ Al parcat] Deus: accipiam et medici, ostendens eum uni membro non parcere, ut membris omnibus parcat. Verbi quoque gratia dictum sit: Habeat judex propositum, quietem civitati, et pacem genti, cui praesidet, providere. Huic si offeratur latro honesta forma, aetate satis integer, ex alio latere mater expansis crinibus deprecetur, ut senectutis suae misereatur, et ex alio uxor ne virum suum interficiat, lacrymabili voce deploret, circumstent et parvuli liberi cito orbi futuri: quid faciet judex? miserebitur latronis, annon? quid in commune expedit civitati? Si misertus fuerit, revertetur homicida ad pristinum scelus: sin vero in judiciaria severitate permanserit, unus homo interibit, et universo populo providebitur. Sic Deus si pepercerit peccatori, et miserans ejus, noluerit eum punire pro scelere, 827 quis non accipiat licentiam malorum? Qui hunc saltem propter supplicia terretur, nonne invadet tempus ut expleat quaecumque voluerit, et praeceps feratur in vitia? Haec autem in Ecclesia saepe accidentia possumus considerare. Peccavit quispiam, et post peccatum postulat [ Al. postulet] communionem. Si ei conceditur quod rogat, in incommodum omnium venia procedit, et laxatis frenis, sceleribus panditur via. Sin vero cum rationabili deliberatione, non ut immisericors, nec rursum ut crudelis judex, sed et quasi uni providens, et de omnium salute pertractans, consideraverit populi damnum in unius venia, haud dubium est quin faciat ejici unum de Ecclesia, ut multos salvet incolumes. Age nunc considera mihi et medicum, si cessaverit a sectione ejus vulneris, quod secandum est, si non usserit id, quod indiget cauterio, videlicet propter dolores qui ex talibus remediis consequuntur, quomodo crescat infirmitas, et in deterius veternus exuberet. Si vero (ut ita dicam) temerarius ad vulnus sector accesserit, et inusserit plagam, curat eum qui secatur et uritur, quia paululum severitatis assumpsit, licet visus fuerit aegrotantis ad horam non misereri. Ita et Deus non unum hominem, sed universum curat orbem, coelestia atque terrena, et omnia ubique dispensat. Et cum hoc provideat, quod uni commodum sit, multo magis providet quid toti mundo conducat et hominibus universis. Providet quidem et ea quae uni expediunt, verum ita, ne unius [ Al. illius] utilitas omnium damno sit. Idcirco et ignis aeternus praeparatus est, et gehenna, et tenebrae exteriores: quae omnia non tam ob eum qui puniendus est, quam propter universos homines constituta sunt. Si autem vis hujus rei testem accipere Scripturam, quod in aliorum eruditionem, licet jam desperabiles sint peccatores, et a curatione penitus alieni, torqueantur, audi Salomonem in Proverbiis dicentem: Pestilente flagellato, imprudens callidior erit (Prov. XIX, 25). 828 Non eum qui flagellatur dixit callidiorem futurum, et sapientiorem propter castigationem suam, sed insipientem a stultitia ad prudentiam converti propter supplicia pestilentis: hoc quippe ex ipso nomine calliditatis significatur, et converti eum a calliditate, dum alios cernit propter ea, a quibus ipse obnoxius est, peccata cruciari. Igitur prodest nobis, si tamen digni sumus salute, ut alii in utilitatem nostram torqueantur. Et quomodo utile fuit peccatum Israel in salutem gentium, sic utilis est quorumdam poena aliorum saluti. Et ideo bonus et clemens Deus: Non parcam, inquit, et non miserebor ab interitu eorum. Circumscripto autem hoc capitulo, videamus subsequens Scriptura quid doceat: Audite et auribus percipite, et nolite extolli, quoniam Dominus locutus est. Date Domino Deo vestro gloriam priusquam obscuret, et priusquam offendunt pedes vestri super montes tenebrosos: et sustinebitis lumen, et illic umbra mortis, et ponentur in tenebras. Si non audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae, et deducent oculi vestri lacrymas, quia contritus est grex Domini (Jer. XIII, 13, 16, 17). Eosdem vult audire, et auribus percipere, non contentus, neque auditione solummodo, neque aurium perceptione; propter quod ait: Audite et auribus percipite, et quod his majus est, nolite extolli, et reliqua quae sequuntur. Quid est ergo audire, et quid est auribus percipere, ex ipsis sermonibus consideremus. Auribus percipere est (ut mihi quidem videtur) auribus quae dicuntur audire. Quod autem praecedit, Audite, si ad distinctionem ejus praecepti dicitur, quod postea infertur, auribus percipite hoc imperat ut in mentem et sensum ea quae dicuntur, excipiant. Neque vero hoc solum in loco, sed in omni Scriptura sunt quaedam et facilia et prompta ad intelligendum, quae statim ut lecta fuerint, utilitatem legentibus tribuunt. Sunt alia secretiora et ineffabilia, et (ut ita dicam) quibusdam obscuritatibus involuta. De his igitur 829 quae latent, et expositione indigent, arbitror nunc dictum esse: Audite: de his autem quae sine scrupulo interpretantis auditori commoda sunt: Auribus percipite. Percurramus universas Scripturas, et probati nummularii effecti dicamus, hoc audire debemus, hoc auribus percipere. Denique cum audierimus et perceperimus auribus quae dicuntur, non elevemur: Omnis quippe qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Et Salvator noster, dicens: Discite a me quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem in animabus vestris (Matth. XI, 29): docet nos ne extollamur. Nam cum multis vitiis genus vexetur humanum, hoc peccato vel maxime premitur. Nec unus est modus superbiae. Alius irrationabiliter [ Al. irrationabili], et stultorum more in iis effertur, quae magis pudore digna sunt, aut certe modum elationis excedunt [ Al. excedit]. Alius quasi verisimili ratione seductus super iis elevatur, quae sibi digna gloria putat, cum et in talibus periculosum sit gloriari. Exemplum assumam, quo fiat manifestius. Sunt quidam in eo se jactantes, quia filii ducum sunt, et nobili familia nati. Istiusmodi homines ne umbram quidem et imaginem elationis suae possunt ostendere. Sunt alii qui de eo sublevantur, quia potestatem habent occidendi homines, et, ut ipsi putant, ea fulti sunt dignitate, ut quorum velint, capita secent. Horum gloria in confusione sua est. Alii super divitiis sibi applaudunt, non his veris, sed iis divitiis quae deorsum sunt. Alii superbiunt super domo splendida, super possessionibus multis: in quibus universis non est penitus gloriandum. Quod autem verisimile et dignum judicatur [ Al. videtur], ut quidam putant, gloria, illud est, cum aliquis ob sapientiam suam elevatur, aut conscius sibi est, quia decem jam annis res venereas non tetigerit, sive ab infantia integer, castusque permanserit. Rursumque alius erigitur, quia vincula pro Christo portaverit. Recta quidem videntur haec 830 omnia, et subjicientia quamdam persuasionem ad gloriandum; sed ne in his quidem (si tamen sequimur veritatem) rationabiliter quis effertur, quia et in rebus bonis gloriari, non est sine discrimine. Paulus habuit materiam elationis [ Al. gloriationis], habens in se visiones, revelationes, signa, virtutes, propter labores quos Christi causa perpessus est, propter Ecclesias quas constituit, contendens, ubi Christus non erat nominatus, ibi jacere fundamentum. Haec omnia materiae erant gloriationum, et si sic expedit dicere, verisimilis causa quae honestam subjiceret jactationem. Sed quia ne in talibus quidem sine periculo est sublevari, benignus et providus Pater quomodo ei largitus est revelationes, et gratias differentes, sic ad tuitionem donorum suorum tradidit Angelum Satanae (II Cor. XII, 7), ut eum colaphizaret [ Al. colaphizet], ne extolleretur, et propter hoc ter Dominum rogavit, scilicet ut ab eo discederet Angelus Satanae, qui juxta dispensationem ei appositus fuerat. Sed respondit ei Dominus (dignus quippe erat responsione Domini Paulus) et dixit ad eum: Sufficit tibi gratia mea; virtus enim in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Super nullo igitur gloriandum est. Sequitur quippe ruina jactantiam, Scriptura dicente: Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur (Prov. XVIII, 12). Et haec quidem dicta sunt de eo quod ait: Audite et auribus percipite, et nolite extolli, quoniam Dominus locutus est (Jer. XII, 15, 16). Videamus autem et caetera. Date Domino Deo nostro gloriam, priusquam obscuret, et priusquam offendant pedes vestri super montes tenebrosos, et sustinebitis in lumen. Eum qui daturus est gloriam Deo, vult dare in lumine, quasi jam non possit gloriam praedicare, cum tenebrae ortae fuerint. Quando tenebrescit, et quando non sunt tenebrae? Operamini donec lumen est in vobis. Lumen in te est, si habes in te dicentem: Ego sum lumen mundi (Joan., VIII, 12). Quamdiu tibi lux ista oritur, clarifica Deum, 831 sciens quia futurae sunt tenebrae. Nec tibi expedit, ut eas opperiaris; sed antequam fiant, da gloriam Deo. Forsitan intelliges praesens capitulum, si de Evangelio sumpseris exemplum, quod ita contexitur: Operamini donec dies est, venit nox quando nullus potest operari (Joan. IX, 4). Diem ibi saeculum istud nuncupavit, et necessario apposui ibi. Scio quippe in aliis locis dissonantia praesentibus ex diei vocabulo significari. Diem itaque nuncupavit saeculum istud, tenebras vero et noctem, consummationem mundi, propter supplicia quae futura [ Al. ventura] sunt. Ut quid enim nobis desiderare diem Domini? Et ista est tenebrae et non lux (Amos V, 18), Amos inquit prophetes. Si consideres post consummationem mundi lugubre illud, quod passurum est universum pene hominum genus pro his quae peccavit, videbis quomodo tenebrae occupaturae sint omnia, et nullus possit in illo tempore glorificare [ Al. clarificare] Deum. Si quidem et justis in Isaia jubetur: Vade, populus meus, in promptuaria tua intra, claude ostium tuum, et abscondere pusillum quantulum, donec ira Dei transeat (Isai. XXVI, 20). Simul autem et in his qui potest observet, quare dixit pusillum quantulum: quippe hoc quantulum quod pusillum est, non est pusillum hominibus. Et debemus inspicere quomodo singulis aut parum sit aliquid, aut magnum. Ad quod probandum etiam exemplo utimur. Unicuique animalium pro natura et modo corporis sui, aut parvus est cibus, aut magnus; et quod alii pusillum est, aeque id ipsum alii multum est. Quid de animalibus loquar? in ipso quoque homine rerum differentiae sunt. Quod viro parum est, hoc infanti superfluit. Atque in hunc modum omne tempus vitae humanae, etiamsi centenariam excedat aetatem, ad comparationem aeternitatis breve est: unde pusillum Dei nobis multum est, et vicissim universa saecula ad Deum relata brevissima sunt. Sic ergo dicitur: Vade, populus meus, intra in promptuaria tua, claude ostium, abscondere pusillum 832 quantulum. Quantulum pusillum illud non ad illius naturam refertur, qui in promptuaria sua jubetur intrare, sed ejus qui jubet, cui pusillum est hoc omne quod grande est. Si enim donec pertranseat ira Dei, oportet quosdam intrare promptuaria sua; sunt autem alii, quibus non sunt dimittenda peccata, non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro, manifestum est, pusillum ad ea referendum quae diximus. Date itaque Domino Deo vestro gloriam (Jer. XIII, 16). Quomodo damus Domino Deo nostro gloriam? non verbis et vocibus tantum glorificandus est Dominus: glorifica [ Al. clarifica hic et infra ] eum in castitate, et justitia, et beneficentia: glorifica eum in fortitudine, patientia, pietate, sapientia, caeterisque virtutibus. Sic autem est glorificandus Deus, si contraria intulero, nolo me arbitremini blasphemare. Exhibeo quippe Scripturam sensus mei testem, quomodo castus glorificet, luxuriosus inhonoret Deum: Templum enim ejus, quasi Nabuchodonosor, destruit atque corrumpit, et secundum Apostolum per praevaricationem legis, Deum inhonorat (Rom. II, 23). Igitur glorificat Deum justus, contumeliis afficit quicumque peccator est. Nam et illud quod quidam dubitant, an sit providentia Dei, nullam aliam ob causam nisi ob vitia nascitur. Aufer ea, abstulisti pariter et causas providentiae destruendae sursum ac deorsum. Qui adversum providentiam disputant, haec dicunt. Quare tanti adulteri? quare tanti molles? quare tanti sacrilegi? quare tanti irreligiosi sunt? Atque ita contumelias in providentiam, et offensas in Deum, et criminationes in Creatorem peccatores generant. Ex quibus liquido apparet alios dare Deo gloriam, alios convicium facere, dum passionibus et vitiis serviunt. Date gloriam Domino Deo vestro antequam tenebrescat, et antequam offendant pedes vestri in montes tenebrosos (Jer. XIII, 16). Sunt alii montes tenebrosi, alii lucentes. Verumtamen quia utrique montes 833 sunt magni, montes lucentes sunt angeli Dei et prophetae: Moses famulus ejus, apostoli Jesu Christi, de quibus arbitror dici: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Ps. LXXXVI, 1). Montes tenebrosi sunt qui eriguntur adversus scientiam Dei (II Cor. X, 5). Zabulus mons tenebrosus est. Principes saeculi hujus qui destruuntur, montes sunt tenebrosi. Daemonium lunatici, mons erat et tenebrosus: mons erat de quo Salvator ait: Si dixeris monti huic (Mat. XVII, 19): de lunatico quippe daemonio sibi quaestio inciderat: et dicentibus discipulis: Non potuimus ejicere illud, respondit Salvator: Si habueritis fidem ut granum sinapis, dicetis monti isti, de quo quaesistis, de quo proposuistis: dicetis monti huic: Transmigra hinc, et transmigrabit, id est ab homine ad locum definitum sibi. Qui ergo offendunt, non offendunt super montes lucentes, sed super montes tenebrosos, si fuerint cum zabulo, et angelis ejus montibus tenebrosis. Et sustinebitis in lumen. Potest quidem aptari huic quod dicitur: Date gloriam Domino Deo nostro (Jerem. XIII, 16), hoc quod modo infert: Et sustinebitis in lumen. Si dederitis Domino Deo vestro gloriam, antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri super montes tenebrosos, haud dubium, quin etiamsi contenebrescat, et sustineatis lumen, vos suscipiat. Alius vero dicat, nescio utrum recte an perperam, quia et hi qui offendunt super montes tenebrosos, exspectant aliquando misericordiae lumen. Hoc enim videtur ostendere: Et sustinebitis in lumen. Si autem quis venerit ad montes tenebrosos, vide quid ibi inveniat. Est illic umbra mortis, ibi tenebrosi montes, ibi umbra mortis ex ipsis montibus procreata. Et ponentur in tenebras. Et nisi audieritis occulte, gloriabit anima vestra a facie contumeliae (Jer. XIII, 17). De his qui audiunt, quidam occulte audiunt: quidam vero cum audiunt, non occulte audiunt. Quid est itaque occulte audire? nempe illud: Sed loquimur sapientiam Dei in mysterio absconsam: quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram (II Cor. II, 7). Et rursum alibi dicitur, quia plura operum Dei sunt in absconsis (Eccl. XVI, 22). Si audio legem, aut occulte audio, aut non occulte. Judaeus quia Legem non audit occulte, in manifesto circumciditur, nesciens 834 eum qui in manifesto circumciditur, Judaeum non esse, neque eam quae in palam est in carne circumcisionem. Qui auditor est autem circumcisionis occultae, et in occulto circumciditur. Qui audit Legem occulte de mysteriis Paschae, ove vescitur Christo; Pascha quippe nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7); sciens carnem Verbi Dei vere cibum esse, vescitur ea. Occulte quippe de Pascha audivit. At vero miserabilis Judaeus idcirco Dominum Jesum interfecit, et usque in praesentem diem reus est mortis ejus, quia non audivit occulte Legem et prophetas. Si quando leges de azymis potes audire occulte, potes audire manifeste. Quicumque de vobis (prope quippe est Pascha) azyma celebraverit, id est, azyma haec corporalia, non audivit mandatum dicens: Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra. Et de sabbato quaedam mulierculae non audientes prophetam, non audiunt occulte, sed palam die sabbato lavantes se, et iterum revertentes ad egena, et infirma elementa, quasi nondum descenderit Christus, et nos baptismo suo laverit a Legalibus initiis in Evangelicam perfectionem. Idcirco diligentius attendamus, si quando Legem legimus, et prophetas, ne incidamus in maledictionem, quae nunc dicitur: Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae. Quicumque jejunium Judaeorum, quasi ignorantes redemptionis diem post adventum Jesu Christi observatis, non auditis redemptionem occulte, sed tantummodo palam. Absconsa quippe est propitiationis auditio, scire quomodo posuerit Jesum Deus propitiationem pro peccatis nostris, et quia ipse est propitiatio pro peccatis, non solum nostris, verum etiam totius mundi (II Joan. II, 2). Parabolae quoque cum leguntur in Evangelio, et est auditor extraneus, non potest eas occulte audire. Si vero auditor fuerit Apostolus, et unus eorum qui ingrediuntur domum Jesu, accedit ad eum, interrogat de obscuritate parabolae, et si interpretatus ei sit quae audivit, intelligens Evangelium audit ea occulte, ut non ploret anima ejus. Eorum quippe, qui occulte non audiunt plorabit anima. Quam admirande non ait: Plorabitis, nisi occulte audieritis, verum: Plorabit anima vestra: 835 est quippe solius animae fletus, et forsitan iste sit, de quo Salvator ait, Ibi erit fletus et stridor dentium (Matt. VI, 25). Illa quoque comminatio, qua ridentibus luctum lacrymasque denuntiat, de hoc fletu est, quem commemorat propheta nunc, dicens: Nisi audieritis occulte, plorabit anima vestra a facie contumeliae (Jer. XIII, 17). Cum enim fueritis passi contumeliam, tunc plorabitis, et deducent oculi vestri lacrymas, quia contritus est grex Domini. Si consideremus statum, in quo modo sunt Judaei, et comparemus illum antiquae felicitati, videbimus quo pacto contritus sit grex Domini. Fuit quippe aliquando hic grex Domini, et quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo Domini ad Gentes. Si ergo grex ille contritus est, nos oleaster, qui contra naturam inserti 836 sumus in bonam olivam Patriarcharum (Rom. XI, 24), nonne plus debemus vereri, ne et iste grex Domini conteratur? Futurum quippe est ut aliquando et iste grex conteratur, juxta illud quod a Salvatore dictum est: Cum multiplicatae fuerint iniquitates, tunc refrigescet charitas multorum (Matt. XXIV, 12): de quibus enim hoc dicitur, refrigescet charitas multorum? nonne de his qui nuncupantur Christiani? de quibus hic sermo est: Verumtamen veniens Filius hominis, putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 3)? nonne de nobis? Idcirco provideamus attentius, ut per singulos dies iste grex Domini melioretur, convalescat, integer perseveret, ut [ Al. et] omni contritione ab animabus nostris [ Al. vestris] recedente, efficiamur perfecti in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA DECIMA Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.). 835 Ea quae ad Jerusalem cum ingenti comminatione dicuntur, volumus intelligere, ita se habentia. Quis parcet super te, Jerusalem? aut quis contristabitur super te? Quis convertetur rogare ea quae in pacem sunt tibi? Aversata es a me, dicit Dominus. Retro ambulabis, et extendam manum meam super te, et disperdam te, et ultra non sinam te, et dispergam illos in dispersione. Dixi: Sine filiis effectus sum: egestas tenuit me. Exemplum accipiam: Hostis quispiam ac perduellis contra Imperatorem hujus terrae judicatus [ Al. adjudicatus] est: ab hoc omnis misericordia aufertur; scilicet ne dum damnato quis miseretur, incipiat offendere condemnantem. Sunt etiam [ Al. autem] nonnulli qui adjiciunt ad severitatem, ut ne [ Al. non] contristentur quidem super eo, id magnopere devitantes, ne per moerorem vultus monstrentur judicio regis offendi. Si intellexisti, considera mihi propter peccata multa 836 a Deo condemnatum peccatorem, et vide quomodo innumerabilibus angelis humano generi praesidentibus, ne ab uno quidem misericordia dignus judicetur. Singuli quippe angelorum perspicientes, quia Deus est qui condemnavit, quia Creator est qui aversatur, et tale esse peccatum, ut misericors et clemens Deus quodammodo necessitatem passus sit super [ Al. ut super] eum sententiam promere [ Al. promeret], non parcunt, non contristantur, neque miserentur, non revertuntur, ut rogent pro eo pacem. Jerusalem igitur, quae [ Al. quia] ad priora scelera etiam hoc adjecit, ut crucifigeret Dominum meum Jesum, et in tantum surrexit scelus, ut de ea diceret Salvator: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui congregare filios tuos, quasi gallina congregans pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta (Mat. XXIII, 37; Luc. XIII, 34), ideo dimissa est, et usque 837 ad praesens tempus destituta. Angeli quippe qui semper auxiliabantur ei, per quos etima lex Moysi tradita est, disposita per Angelos in manu mediatoris (Galat. III, 19), deseruerunt eam, et dixerunt: Multis facinoribus oppressa est, Jesum interfecit; et in Dominum nostrum misit manus. Quamdiu minora peccavit, potuimus rogare pro ea, potuimus obsecrare Dominum, potuimus parcere ei: super isto vero quis parcat? Si peccans peccaverit vir in virum, exorabitur pro eo; si autem peccaverit in Deum, quis orabit pro eo? Grande piaculum commisit Jerusalem, grande perpetravit nefas, ideo in commotione facta est (Thr. I, 8): Et dicitur ad eam: Quis parcet super te, Jerusalem, aut quis contristabitur super te? Nos non contristamur [ Al. contristabimur] super Jerusalem, et calamitatibus ejus, et omnis populi illius. Illorum quippe delicto salus nobis facta est ad aemulandum eos. Et quia sic peccaverit ut voce Domini diceretur: Quis parcet super te, Jerusalem? ego quoque dico ad interfectricem Domini mei: Quis parcet super te, Jerusalem? et quis contristabitur super te? Transcendam autem ad spiritalem intellectum ab humilitate litterae, viam mihi pandente ratione, ut [ Al. et] videam quomodo unaquaeque anima, digna pace Dei Jerusalem nuncupetur. Post disciplinam quippe divinam facta es, Jerusalem, quae prius fueras Jebus. In historia refertur, quod nomen loci istius fuerit Jebus, et postea, commutato vocabulo, nuncupata sit Jerusalem. Jebus autem Hebraeorum posteri tradunt interpretari, Conculcatam. Jebus ergo [ Al. autem] conculcata a fortitudinibus contrariis anima nostra transmutata est, et facta Jerusalem, Visio pacis. Si itaque post demutationem [ Al. diminutionem] a Jebus in Jerusalem peccaveris, et sanguinem testamenti, sicut quidam, et tu communem existimaveris, dicetur [ Al. dicitur] et de te: Quis parcet super te, Jerusalem, et quis contristabitur super te? Quis enim contristabitur, si talis fueris ut tradas Jesum? Unusquisque nostrum, quando peccat, 838 maxime quicumque peccat ingentia, in Jesum peccat. Si autem et recesserit a fide, haec facit spiritaliter Christo, quae corporaliter fecit Jerusalem. Quamobrem quanto plus arbitramini deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti [Al. novi Testamenti] pollutum duxerit in quo sanctificatur [Al. sanctificatus est], et spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr. X, 29)? Si conculcasti Jesum Filium Dei, fecisti convicium spiritui gratiae, quis parcet super te? quis contristabitur super te? quis revertetur rogare ea quae in pacem sunt tibi? Ipsum Jesum qui rogabat pariter, et praestabat ea quae erant in pacem, prodidit anima peccatrix, quis potest ultra rogare, conversus ad ea quae sunt in pacem tibi? Scientes ergo quia impossibile est eos qui semel illuminati sunt, gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, iterum crucifigentes in semetipsis [Al. sibimetipsis] Filium Dei, et habentes ostentui (Hebr. VI, 4), omni labore nitamur, ne et de nobis dicatur: Quis parcet super te, Jerusalem? aut quis contristabitur super te? aut quis revertetur rogare ea quae in pacem sunt tibi? Ad reliquam autem interpretationem, quod sequitur convenit: Tu aversata es me, dicit Dominus, retro ambulabis (Jerem. XV, 6). Quia aversata es Filium Dei, et per hoc etiam a Deo Patre recessisti, retro ambulabis. Quid autem necesse est manifesta replicare? Jerusalem quae quondam in Judaea erat, a qua figuraliter universi Judaei intelliguntur, quia aversata est Christum, ideo retro ambulat. Fuit quippe tempus quando non ambulaverunt retro: nunc vero ambulant, et conversi sunt corde in Aegyptum, ut retro ambulent [ Al. ambulant]. Quid autem sit, retro ambulare, sive extendi in priora, considera. Justus eorum quae retro sunt obliviscens, in priora extenditur (Philip. III, 13). Peccator posteriorum meminit, priora non appetens. Qui autem 839 posteriorum meminit, praevaricatur in legem Jesu dicentis: Ne convertatur retrorsum tollere vestimentum suum (Mar. XIII, 26): Inobediens est dicto ejus: Mementote uxoris Loth (Luc. XVII, 32), contemnit imperium Salvatoris dicentis: Nemo mittens manum super aratrum, et respiciens retrorsum aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). In Lege quoque scriptum esse reperimus, angelos ad Loth egredientem de Sodomis dixisse: Ne respexeris retro, et ne steteris in tota regione: in monte salvum te fac, ne forte comprehendaris (Gen. XVI, 17). Habes et hunc intellectum dignum spiritu Dei: Ne, inquit, respexeris retro, id est in priora, extende. Dimisisti Sodomam, ne revertaris in Sodomam. Dimisisti vitia atque peccata, ne regrediaris ad ea. Ne steteris in tota regione. Etiamsi praecedens imperium custodieris, de quo 840 dicitur: Ne respexeris retro, non tibi sufficit ad salutem, nisi et consequens observaveris: Ne steteris in tota regione; non enim expedit incipienti proficere, ut stet in regionibus Sodomorum. Et si Sodomam transcendisti, et a Satanae regione discedens, incipis liber esse suppliciis, expedit ut salveris in monte. Ne respexeris retro, nec steteris in tota regione: in monte salvum te fac, ne forte comprehendaris. Si vis a Sodomorum ruina non comprehendi, ne convertaris retro, ne steteris in regione eorum, ne ad alia pergas loca, sed cum inde discesseris, ascende in montem, in quo solo salus est, nomen Jesu Christi, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA UNDECIMA Ab eo loco in quo scriptum est: Heu mihi ego mater (Jerem. XV, 10), usque ad locum in quo ait: Si conversus fueris, restituam te (Jerem. XV, 19). 839 Medici corporum, aegrotantibus assistentes et juxta disciplinam artis suae volentes curare eos qui in infirmitatibus constituti sunt, vident tristia, injucunda pertractant, et in alienis calamitatibus moerore proprio conficiuntur: semper enim conversatio eorum in gemitu, semper in curis est, numquam cum laetis consortium habent: cum vulneratis, cum his quorum carnes incommodis variis debilitantur, qui febribus aestuant, qui dolore torquentur, jugi servitio perseverant. Et si quis eorum vult implere medicinam, non indignatur, non obliviscitur propositi artis suae, postquam cum his fuerit quos sermo praefatus est. Haec idcirco in prooemio diximus, quia et prophetae medici quodammodo sunt animarum, et illuc semper ire jubentur, ubi languentes sint: Non enim necesse habent sani medicum, sed ii qui se male habent (Luc. IX, 31). Quod autem a deliciosis aegrotantibus medici patiuntur, hoc sustinent prophetae ac magistri ab his 840 qui curari nolunt. Odio quippe habentur quasi praecipientes adversum desideria languentium, quia prohibent deliciis et cibis variis uti eos, qui cum sint infirmi, nolunt escis infirmorum vesci. Fugiunt ergo inobedientes atque languentes medicos, et maledictis atque injuriis repellunt, eaque prorsus iis faciunt, quae faeiat quis inimicis et hostibus suis. Abominantur enim eos quasi inimicos venire, quasi id tantummodo desiderantes, quomodo dolores et victus parcimonia, ex eorum dispositione nascantur: quomodo acutissimo ferro corpora secent; et exsecrantur eos quasi auctores tantorum cruciatuum, et non sanitatis quae ex doloribus redditur. Populus igitur aegrotabat variis languoribus, et misit illis medicos prophetas Deus. Unus ex medicis et Jeremias fuit, corripiens peccatores, et convertere volens a vitiis ad virtutes. Illi vero cum deberent ea quae dicebantur audire, econtrario accusabant prophetam apud judices 841 similes sui. Ex quo factum est ut semper in calumniis et in tristitiis fuerit Jeremias, eorum perversitatis, quantum in se fuit, curam gerens. Juxta propriam autem incredulitatem adhuc aegrotantibus istiusmodi aliquando loquitur: Et dixi: Non loquor, neque nominabo nomen Domini. Et factum est ut ignis ardens in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum. Aliquando autem videns se maledictis semper clamoribus et injuriis insectari: Heu mihi, inquit, mea mater, ut quid me genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae? Et quia aegrotantes ben consulentem, et juxta medicinae disciplinam audire contempserunt: Non profui, inquit. Rursusque quia illo spiritales pecunias commodante, auditores accipere noluerunt, ut utilitatem consequerentur, et fructum ex his quae acceperant, redderent, ait: Neque profuit mihi quisquam. Verum haec anticipans locutus sum, priusquam exponerem: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Jer. XX, 9). Duplex quippe scriptura est: nam in multis exemplaribus continetur: Non profuit, neque profuit mihi quisquam. In his vero quae exemplaria veriora sunt, et cum Hebraeis consonant, habetur: Non debui, neque debuit mihi quisquam. Oportet igitur et id quod in usu est, atque in Ecclesiis legitur, exponere; et hoc quod in Hebraeis codicibus invenitur, intactum non praeterire. Praedicavit Jeremias mandata divina; nemo his quae praedicabantur attendit. Quamobrem quasi medicus libens ac promptus medicamina languentibus tribuit, et illis non secundum artificium curantis, sed juxta voluntatem suam agentibus dicit: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Quodammodo enim beneficium consequitur ipse qui curat, si fructum sui laboris in aegrotante conspiciat, et per laetitiam mentis etiam ipse consequitur utilitatem, secundum illud, quod alibi dicitur: Beatus qui loquitur in aures audientium. Hanc igitur utilitatem quam consequitur magister ab auditoribus suis si proficiant audiendo, dum fructus ex salute eorum consequitur, quodammodo 842 Jeremias videns de Judaeis non habere se, dicit: Non profuit mihi quisquam. Si enim debet auditoribus prodesse, quod loquor: auditores vero quae dicuntur, abjiciunt: et ego dico: Non profui, neque profuit mihi quisquam; quia hanc utilitatem non sum consecutus, quam consequitur is qui beatus efficitur, dum in aures loquitur audientium. Potest autem et aliter intelligi. Quicumque discipulis praecipit, iste, si ingeniosos, et audientis naturae habeat auditores, quanto plus praecipit, tanto plus proficit, illis interrogantibus, et de eo quod dicit saepe quaerentibus, qui sit sensus in dicto, qui ordo, quae scripti voluntas. Unde econtrario ait: Non profui, neque profuit mihi quisquam. Quia autem et alia nobis expositio residua est, propter exemplaria certiora, in quibus continetur: Non debui, neque debuit mihi quisquam, et hunc locum consideremus. Qui omnibus omnia restituit, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui tributum tributum, cui honorem honorem (Rom. XIII, 7), et universis omnia repraesentat, nulli debens aliquod officium, verbi gratia, honorans parentes, fratres ut fratres, filios ut filios, episcopos ut episcopos, presbyteros ut presbyteros, diaconos ut diaconos, fideles ut fideles, catechumenos, ut catechumenos; si omnia omnibus reddat, nulli debet officium. Si vero reddere debet, et non reddit, non potest dicere: Non debui; cum enim debuerit, non exsolvit. Quod autem sequitur: Non debuit mihi quisquam, sic intelligendum est: Ego quidem fenerari volui: et spiritales pecunias commodare, sed illi averterunt aures suas ab iis quae dicebantur, neque voluerunt praebere se dociles, ut mihi deberent quae audiebant. Idcirco non debuit mihi quisquam. Si quis enim voluerit sermones qui dicuntur audire, debitor fit eorum, et quasi debitor etiam usuras reddere exigitur. Ex quo magis expedit auditoribus accipere disciplinae verba cum fenore, et fieri debitores, quam non accipere, nec debere. Accusantur quippe tales, dicente propheta: Non debuit mihi quisquam. Quod ait: Heu mihi, mea mater, quare 843 me genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae (Jerem. XV, 10)? non sic existimo convenire aliis prophetis ut Jeremiae; multi siquidem prophetarum post aliquod spatium, primo mali, et jam post peccata conversi, prophetare coeperunt: Jeremias vero a puero sumpsit vaticinationis exordium. Et hujus rei possumus de Scripturis accipere testimonium. Isaias non audivit: Antequam te plasmarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te: neque ait: Nescio loqui, quia juvenis ego sum: sed, visione sibi revelata, ait: Vae mihi misero, quoniam compunctus sum, quia immunda labia habens in medio populi immunda labia habentis ego habito, et regem Dominum Sabaoth vidi oculis meis, et missum est ad me unum de Seraphim, et tetigit labia mea, et dixit: Ecce abstuli iniquitates tuas, et peccata tua purgavi (Isai. V, 5). Pristina igitur peccata purgata sunt, et dignus effectus Spiritu sancto Isaias prophetavit. De aliis quoque similia si quaeras, reperies. At non talis Jeremias; ab ipsis enim cunabulis Spiritu sancto plenus prophetare orsus est: propter quod ait (secundum communem quippe sensum primum debemus exponere): Heumihi, mater, quare me genuisti virum, qui judicer discernar ab omni terra? Quidam autem hunc locum interpretans, ait prophetam non ad matrem corporalem haec locutum fuisse, sed ad eam quae generet prophetas: nec aliam esse matrem prophetarum, nisi sapientiam Dei, ad quam ait: Heu mihi, mater mea: quasi dicat: Cur me genuisti, o Sapientia? Filios vero Sapientiae et alibi legimus, Scriptura dicente: Amittit Sapientia filios suos. Heu mihi, inquit, mater mea, Sapientia, quasi dicat: Cur me genuisti virum qui judicer? Quis ego sum qui in hoc natus sum, ut judicer atque discernar propter increpationes, propter correptionem, propter magisterium, dum corrigere nitor habitantes super terram? Si Jeremias dicit: Cur me genuisti virum qui judicer; et discernar terrae? non possumus exponere quid sit, omni terrae; neque enim ab omni terra dijudicatur Jeremias, nisi forte violenter Scriptura trahentes, dicamus positum esse, omni terrae, 844 pro omni Judaea. Necdum quippe prophetia ejus illo tempore in universam terram pervenerat: nisi forte sicuti et in aliis multis locis ostendimus Jeremiam pro Domino nostro Jesu Christo positum, sic et in praesenti loco interpretemur. Annotavimus in principio hujus libri dictum: Prophetam in gentibus posui te, regna eradicare, et subvertere, et disperdere, et aedificare, et plantare. Porro Jeremias ista non fecit, sed Dominus meus Jesus qui oradicavit regna peccati, et aedificatione nequitiae subversa, fecit in animabus nostris justitiam, veritatemque regnare. Quomodo igitur magis illa conveniunt Christo quam Jeremiae, sic, arbitror, et alia plura, et haec quae nunc dicuntur ad Dominum sunt referenda. Et primo quidem videndum est an possit id quod incongruum, et blasphemum videtur esse si referatur ad Dominum, id est: Heu mihi, mater, Salvator noster dicere miserans alios. Ad quod probandum exhibenda sunt testimonia, quae manifeste nulli alii apta sint nisi Salvatori: quomodo videns Jerusalem fleverit super eam, quia dixerit: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos (Matth. XXIII, 37), et reliqua. Nec non et illa quae manifeste a Salvatore dicuntur: Heu mihi, quoniam factus sum sicut qui collegit stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non supersit botrus ad manducandum uvae primitiva. Heu mihi, anima, quia periit reverens a terra, et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguine judicantur (Mich. VII, 1). Venit enim ut meteret fructus, et quasi stipula in segete reperta propter plurimos peccatores, ait: Heu mihi, quoniam factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Venit vindemiare botros uvae in hominibus, et in messe sceleribus inventis, dicit: Et sicut racemos in vindemia, cum non supersit botrus uvae ad manducandum primitiva. In alio quoque loco similia his ad Patrem loquitur dicens: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quid tantopere nominibus profui, qui nec in sanguine meo, quem fudi pro eorum salute, profecerunt? quae utilitas 845 in sanguine meo, dum descendo de coelis, dum venio in terram, dum contumeliis affector [ Forte afficior], dum porto corpus humanum? quid his omnibus dignum inter homines perpetratum est? Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam? Tale ergo est quod in Jeremia dicitur: Heu mihi, mater mea, quare me genuisti virum? Non juxta quod Deus Salvator est, dicit: Heu mihi, mater, sed juxta id quod homo est, sicut in alio propheta: Heu mihi, inquit, anima mea, quia reverens periit a terra. Anima autem hominis est quae conturbatur, et tristis est usque ad mortem, non Verbum quod erat a principio apud Deum, quod numquam moeret, numquam turbatum est, numquam dixit: Heu mihi: neque enim Verbum [ Al. Sermo] sustinet mortem, sed homo qui istos patitur affectus, ut saepe exposuimus: Quare me genuisti virum, qui judicer, et discernar omni terrae? (Mich. VII, 2.). Si consideres ubique martyres condemnatos, et de singulis Ecclesiis exhibitos ad tribunal, videbis quomodo per singulos martyres Jesus Christus condemnetur. Ipse enim est qui in perhibentibus veritati testimonium judicatur: et hoc fideliter suscipies, [ Al. suspiciens], quia non te dixerit esse in carcere, cum fueris in carcere: non te esurire, cum esurieris: cum sitieris, non te sitire, sed semetipsum. In carcere, inquit, fui et venistis ad me: esurivi et dedistis mihi manducare: sitivi et potastis me (Matth. XXV, 36). Itaque si condemnatur etiam Christianus, non pro alia tamen re, neque pro sceleribus suis, sed pro hoc tantum quod Christianus est, Christus est qui condemnatur, ex quo efficitur, ut in omni terra condemnetur Jesus, quotiescumque is addicitur, qui pro eo condemnatur. Non solum autem apud judices saeculi et tribunalium potestates Christus addicitur, sed etiam si calumniam Christianos ab aliquo patiatur [ Al. patitur et provocatur], et provocetur ad litem, tunc quoque Christus dijudicatur injuste: Quasi quem me genuisti 846 virum, qui judicer et discernar omni terrae. Possumus et aliter intelligere quomodo Jesus condemnetur, et dijudicetur in omni terra. Quis improborum non condemnat Christianam religionem? quis Gentilium saltem transitorie non excutit eam? quis Judaeorum non de Christianis loquitur? quis de philosophis? quis de imperitis? Ubique Christus condemnatur atque discernitur: et ab aliis quidem condemnatur, ab aliis non condemnatur. Si autem non condemnatur, excipitur [ Al. excipietur], aperis [ Al. aperies] ei ostium et ingreditur [ Al. ingredietur] ad te; credis in eum, vescitur tecum. Si vero de religione audiens Christiana non susceperis [ Al. coeperis] eam, nihil aliud facis [ Al. facies] quam condemnas [ Al. condemnabis] Jesum, ut mendacem, ut seductorem hominum, ut in errorem mundum detrahentem. Quasi quem me genuisti virum, qui judicer et discernar omni terrae. Quicumque penitus ei non credunt, condemnant illum. Qui autem credunt, et adhuc ambigunt, dijudicant illum. Duo igitur apud homines Christus perpetitur: ab incredulis condemnatur, ab ambigentibus discernitur. Si portas imaginem coelestis, deposita imagine terreni non es terra condemnans eum, neque terra in qua judicatur atque discernitur (I Cor. XV, 49): Virtus mea defecit in his, qui maledicunt mihi (Jer. XV, 10). Apostolus loquitur de Salvatore nostro, quia crucifixus ex infirmitate sit. Cui prophetes similia testatur dicens: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium tuum, cui revelatum est? Annuntiabitur coram eo sicut infans, sicut radix in terra sitienti. Non est species ei neque gloria; vidimus eum et non habebat speciem neque formam, sed species ejus inhonorata et deficiens circa filios hominum. Homo in plaga et dolore, sciens ferre infirmitatem, quia aversa est facies ejus, depretiatus est nec computatus. Hic peccata nostra fert, et pro nobis dolet; et nos existimavimus in doloribus eum esse, et in plaga et in vexatione. Ipse autem vulneratus et infirmatus est propter iniquitates nostras. Doctrina pacis nostrae super eum: livore ejus sanati sumus (Isai. LIII, 1 seqq.). Igitur 847 suscepit infirmitates peccatorum nostrorum, et portavit nos, et venit ad eos qui maledicebant sibi, et virtus ejus defecit ab eis qui maledicebant e coelestibus descendentem. Simul enim et assumpsit servi formam; Verbum caro factum exinanivit se, et juxta Apostolum dicentem: Exinanivit seipsum formam servi accipiens (Philip. II, 7), nunc quoque loquitur: Virtus mea defecit in iis qui maledicunt mihi. Videamus autem ipso nobis tribuente sensu, et sermone, si possumus et aliud quid manifestius ab eis quae dicta sunt dicere. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Lux vera Filius est Dei, quae illuminat [ Al. illuminavit] omnem hominem venientem in hunc mundum. Quicumque rationalis est, particeps verae lucis efficitur. Rationalis [ Al. Rationabilis] autem est omnis homo. Cum igitur omnes homines rationales sint, in quibusdam virtus rationalis augetur, in quibusdam minuitur. Si videris animam vitiis plenam, et perturbationibus servientem, videbis quomodo virtus Verbi deficiat in ea: si videris sanctam et justam, videbis quod [ Al. ut] per singulos dies virtus Dei proficiat et crescat in ea: et hoc quod scribitur de Jesu, aptabis ei. Neque enim tantummodo in se Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52); verum et in singulis profectum sapientiae, et aetatis, et gratiae recipientibus, proficit Jesus sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines. Sermo ergo Filius Dei qui erat Deus Verbum, qui habitat in dicente: Heu mihi, mater mea, et reliqua, juxta naturam majestatis suae loquitur: Virtus mea defecit in maledicentibus mihi. Si quis maledixerit Verbo, statim recipit vicem, et tormenta perpetitur. Virtus quippe Jesu defecit in eo, cum ratio minuitur. Si quis econtrario benedixerit et receperit Jesum, virtus ejus diversa, quam est in maledicentibus ei, passa, perpetitur, ut enim in maledicentibus defecerat; sic in benedicentibus 848 crescit: Fiat, Domine, dirigentibus eis, si non astiti tibi in tempore malorum eorum (Jer. XV, 11). Quid est hoc quod dicitur: Fiat, Domine, qui potest ex ipso sermone consideret. His ipsis, Domine, dirigentibus, qui maledicebant mihi, virtus quae deficiebat in eis, fiat in eis, cum ad poenitentiam conversi post maledicta quibus me persequebantur, ambulare coeperint rectam viam. Fiat, Domine, dirigentibus eis, si non astiti tibi. Reddit rationem quare, iis qui maledicebant sibi, postulat directionem atque virtutem dicens: Si non astiti tibi in tempore malorum eorum. Astitit Patri propitiatio pro peccatis nostris, et deprecatus est eum in tempore malorum nostrorum: neque enim astitit post tempus afflictionis nostrae, sed cum adhuc peccatores essemus, Jesus Christus pro nobis mortuus est. Si non astiti tibi in tempore malorum eorum, et in tempore tribulationis eorum, exsurgat inimicus: ego astiti tibi pro eis (I Joan. II, 2). Quis autem est inimicus noster, nisi zabulus, qui tribulabat nos, et jugo servitutis premebat; adversum quem astitit Patri Salvator, et de captivitate nos liberans, reddidit libertati. Haec prophetice Dominus dixerit. Potest autem de [ Forte et] propheta eadem dixisse pro populo, et in tempore malorum eorum. Super quem respondit Deus, et loquitur ad populum, qui a Salvatore sive propheta fuerat accusatus, dicens: Ferrum et opertorium aereum virtus tua dura, indomabilis, quae molliri non quaerit, quae vix producatur (Jer. XV, 12). Ferrum et opertorium aereum virtus tua, id est secans et dividens, et bene composita disturbans, maledicta virtus. Divitias tuas et thesauros tuos in depraedationem dabo gratis (Jer. XV, 13). Concedit Deus, et dat eos commutationem propter omnia peccata eorum. Utrumne hos quos sibi in terra thesaurizaverint? unusquisque enim hominum thesaurizat sibi; si est peccator, in terra; si justus, in coelo, ut nos docuit [ Al. docet] Evangelium. Aut [ Al. an] quod dicit, 849 istiusmodi est: Ecce unus thesaurus Jeremias, alius thesaurus est Isaias; thesaurus erat et Moyses, et reliqui. Hos thesauros abstulit Deus a populo, et per Christum qui dixit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus, largitus est nobis. Dabo ergo propter peccata tua thesauros tuos in depraedationem. Dedit nobis thesauros illius populi Dominus, quia primum illis credita sunt eloquia Dei, et nobis deinceps attributa. Idque quod scriptum est: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 42), asseruimus [ Al. asserimus] jam esse completum. Non quod Scriptura ab cis ablata sit: habent quippe Legem et Prophetas, habent volumina divinarum litterarum: sed quod non intelligant ea. Atque ita regnum Dei ablatum est ab eis, dum Scripturae sensus aufertur. Cessavit apud eos Legis et Prophetarum interpretatio: legunt omnia, et non intelligunt. Expleta [ Al. jam] est illa post adventum Domini prophetia: Dic populo huic: Auditione audietis, et non intelligetis, et cernentes videbitis, et non scietis, incrassatum est enim cor populi hujus (Matth. XIII, 14). Necnon et illud quod ab Isaia dicitur: Auferet Dominus a Judaea, et ab Jerusalem validum et validam, gigantem et hominem bellatorem, et judicem, et prophetam, et arbitrum, et prudentem architectum, et sapientem auditorem (Isai. III, 1). Haec omnia abstulit ab illis Deus, et nobis qui ex gentibus sumus, si tamen accipere voluerimus, tradidit. Et thesauros tuos in depraedationem dabo, commutationem propter omnia peccata tua in omnibus finibus tuis. Quod dicit tale est: Ista omnia propter peccata tua, quae in universos fines tuos provenerunt, tibi reddita sunt. Nullus quippe finis illius est populi, qui non peccatis ejus repletus sit: 850 nec poterat non omnis peccatis eorum finis repleri qui, quantum in se fuit, interfecere [ Al. eo interfecit] justitiam, si est Christus justitia, interfecere sapientiam, si est Christus sapientia; interfecere veritatem, si est Christus veritas. Unde propter crudeles contra Filium Dei acclamationes haec omnia perdiderunt. Et resurgens Dominus meus Jesus Christus non apparuit ultra interfectoribus suis, sed tantum credentibus sibi ex mortuis victor ostensus est. Et dabo te in servitutem inimicis tuis, in terram quam nesciebas (Jer. XV, 14). Servivit populus Judaeorum inimicis suis, et dispersus est in terram quam ignorabat. Quoniam ignis accensus est in ira mea, super vos ardebit. Post ista quae exposuimus, et comminationis verba ad populum, ille qui superius oraverat, complet orationem, et prioribus quae sequuntur, adjungit: Tu cognovisti, Domine, memor esto mei, et visita me: innocentem me fac a persequentibus me non in patientia (Ibid., 15). Et Prophetes potest hoc dicere, persecutionem passus ab his quos increpabat, qui veritatem audire nolebant, inimicus quippe eis factus est vera dicens. Potest autem et Salvator haec dicere, usque ad crucem persecutionem passus a populo, Non in patientia. Quid est hoc quod ait: Non in patientia? Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti; sed super hoc quod etiam adversum me erexit temeritatem suam, noli esse longanimis. Et revera non fuit patiens Deus; si enim consideres [ Al. consideras] tempora passionis Dominicae, et ruinae Jerusalem, quando subversa est, videbis quomodo non in patientia abusus sit eis Deus. A quinto decimo quippe anno Tiberii Caesaris usque ad subversionem Templi numerantur anni quadraginta duo; quia oportuerat modicum aliquid interesse temporis 851 in poenitentiam derelinqui, propter eos qui per signa atque portenta apostolorum credituri erant. Scito quomodo accepi propter te opprobrium a contemnentibus sermones tuos. Potest fieri ut prophetes hoc dicat contemptus a populo peccatore super his quae praedicabat: ait quippe et alibi: Complevi dies meos in irrisione (Jer. XX, 7). Opprobrium ergo patitur ab his qui sermones Dei audire contemnunt, et deprecatur ut Dei habeat auxilium dicens: Scito quomodo acceperim propter te opprobrium a contemnentibus sermones tuos. Consumma [Al. Consummavi] eos (Jerem. XV, 16). Prophetes potest hoc dicere, sed magis convenit Salvatori, cujus post passionem venit consumptio Jerusalem et interfectio populi Judaeorum. Post haec quia multa passi sunt prophetae propter legationem verbi et increpationes Dei, quas ad populum proferebant, oportet auditores paucis commoneri de vita eorum, atque promissis, et nostra voluntate, ut juxta possibilitatem virium, si volumus requiem consequi cum prophetis, etiam opera eorum facere nitamur. Quod autem loquor istiusmodi est: frequenter in oratione dicam: Deus omnipotens, da nobis partem cum prophetis, da cum apostolis Christi tui, tribue ut inveniamur ad vestigia Unigeniti tui. Haec loquentes non sentimus quae petimus: re enim hoc dicimus: Fac nos sic odio haberi, ut odio habiti sunt prophetae, et da nobis verba talia super quae persecutionem patiamur: da in istas incidere calamitates quas apostoli sustinuerunt. Dicere quippe, da mihi partem cum prophetis, nolentem pati id quod prophetae, omnium injustissimum est: dicere, da mihi partem cum apostolis, nolentem ex affectu Pauli vere loqui: In laboribus plurimum, in plagis abundanter, in carceribus supra modum, et in mortibus saepe (I Cor. XI, 23), et reliqua omnia est iniquissimum. Si itaque volumus requiescere cum Prophetis, consideremus vitas prophetarum, quomodo ex eo, quod increpabant et arguebant delinquentes, judicati condemnatique sunt: Lapidati, secti in occisione gladii occubuerunt, circumeuntes in melotis et in caprinis pellibus, in egestate, in tribulatione et miseria, in solitudinibus errantes (Job XII, 37). Eo tempore quo erant synagogae plurimae in Israel, nihilominus illi in desertis, et 852 montibus, et speluncis, et cavernis petrarum latitabant. Quid ergo est? Si quis vult imitari vitas prophetarum, increpet, arguatque peccatores, statim odium merebitur, statim ei detrahetur, statim patietur insidias. Quod etiam nunc in Ecclesiis saepe videmus accidere. Peccaverit quodlibet quispiam: is qui praesidet populo, et regit Ecclesiasticam disciplinam, ejicit eum de congregatione sanctorum: illico ille circuit civitatem, lacerat eum qui, quantum in se fuit, Ecclesiam vindicavit. Verum nos non praebeamus his aurem, qui propter excommunicationem sui tam praepositos, quam omnem Ecclesiae conventum vesano ore dilacerant. Beati vero apostoli omni admiratione digni innumerabilibus propter veritatem injuriis affecti loquebantur: Propterea complaceo mihi in infirmitatibus, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus et angustiis pro Christo (II Cor. XII, 10). Hoc tantum laborare convenit, ut pro nulla alia re nisi pro Christo sustineamus contumeliam, et necessitatis causa sit Christus. Id optemus ut maledicta perpessi, pro veritate nos maledici sciamus, qui eam defendimus, et Scripturarum voluntate omni cum fiducia eam praedicamus. Igitur, quantum possumus, ad vitam prophetarum et apostolorum conversationem imitandam nos extendamus, molestias et pericula non vitantes. Athleta enim si difficultatem certaminis fugerit, cum laetitia non coronatur, et laudis gloriam non consequitur. Et erit sermo tuus mihi in laetitiam. Non ait, Est: sed, Erit; siquidem in praesenti tempore carceres, exsilia, contumelias, ac labores mihi tribuit, sed horum omnium finis erit laetitia. Et erit sermo tuus mihi in laetitiam, et gaudium cordis mei, quia invocatum est nomen tuum super me, Domine pater omnipotens (Jer. XV, 17). Etiamsi Christus hoc dicit, non abhorret ab intellectu: nomen quippe Patris invocatum est super eum. Non sedi in concilio ludentium. Si quando videbat prophetes non sollicitorum concilium, sed ludentium, fugiebat illud. Unde oportet nosse differentias conciliorum, solliciti atque ludentis. Si hoc concilium nostrum sollicitum est, si omnia cum Ecclesiastica diligentia quaerit, si sermo cum disciplina, si vita sollicita est, si negotia cum 853 cautela, concilium est, non ludentium, sed sollicitorum. Si autem dereliquerit studium religionis, et vacaverit lusibus mundi istius, qui veniunt a pravitate, fit concilium ludentium. Ait itaque prophetes: Non, sedi in concilio ludentium, sed timebam a facie manus tuae. Cum duo mihi essent proposita, sedere in concilio ludentium, et offendere majestatem tuam, aut certe surgere de eo, et ea facere quae tibi placita erant, magis elegi surgere de congregatione ludentium, ut amicus tuus essem, quam contraria faciens, inter eos, qui hostes sunt, computari. Non sedi in concilio ludentium, sed timebam a facie manus tuae. Et Salvator noster non sedit in concilio ludentium, sed surrexisse se docens ait: Dimittetur vobis domus vestra deserta (Luc. XIII). Reliquit enim sermo divinus concilium Judaeorum, et aliud sibi concilium ex gentibus congregavit. Solus sedebam. Et ipse tantum sine expositione sermo aedificat audientes, quando est multitudo peccantium, nec sustinet secum justum pie [ Al. juste pium] vivere, non indecens est fugere congregationem eorum, et imitari prophetam loquentem: solus sedebam: imitari Eliam miserabiliter conquerentem: Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam accipere illam (III Reg. XIX, 14). Si autem voluerimus sacratius aliquid accipere in eo quod dicitur: Solus sedebam, forsitan inveniemus dignam interpretationem Spiritu sancto. Quando vitam multitudinis imitamur, nec conversatio nostra a populo melior, nec, contempto judice Deo, ab hominum malitiis separatur, non possumus dicere: Solus sedebam; sedemus quippe cum plurimis. Quando autem vita nostra fuerit istiusmodi, ut nullus nobis sensu, sermone, gestis coaequetur; tunc possumus dicere: Solus sedebam. Licet ei qui non est presbyter, aut episcopus, aut diaconus, aut alia qualibet decoratus Ecclesiae dignitate, bene 854 viventi dicere: Solus sedebam, quia amaritudine plenus sum (Matth. VII, 14). Si arcta et angusta est via quae ducit ad vitam, expedit tibi ab omni dulcedine recedenti, ut amaritudine in praesenti saeculo complearis. An ignoras quoniam solemnitas Dei adjunctis amaritudinibus celebratur? Ait quippe sermo divinus: Cum habueritis diem festum, azyma super amaritudinem manducabitis (Exod. XII, 8). Simul autem considerandum puto quid velit haec jussio, quae praecepit agentem pascha Dei azyma cum amaritudinibus manducare. Et de azymis quid est mea interpretatio, Apostolus Paulus exposuit. De amaritudine vero quod sequitur, necesse est ut aliquid Apostolicae disputationi simile reddatur. De azymis itaque Apostolus ita dicit: Festa celebremus non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8). De amaritudinibus necesse est ut talis ratio reddatur, quae doceat sic eas celebrandas, quomodo azyma comedantur. Habeto sinceritatem et veritatem, et amaritudines te sequentur, et manducabis azyma cum sinceritate et veritate. Quia Paulus istius modi azyma comedebat, sequebatur eum amaritudo dicentem: Inimicus vobis factus sum vera dicens (Galat. IV, 16). Manducabat amaritudines in dolore, in labore, in vigiliis frequenter, in fame et siti (II Cor. XI, 27), extra caetera quae pro totius mundi salute pandebat, et quae eum faciebant praesidem veritatis azyma cum amaritudinibus manducare. Et Lex quidem haec dicit: Azyma cum amaritudinibus comedite et implemini, sicut et alio loco dicitur de quibusdam: Manducate et implete vos. Propheta vero non ait: Amaritudinem comedi; sed: Amaritudine repletus sum: hoc est, in me tantum saeculi persecutionum pondus incubuit [ Al. incumbit], ut plenus amaritudine fierem. Quare qui me contristant, confortantur in me? Multa passus est Jeremias ab his qui veritatem audire nolebant, et erant illo in hoc saeculo fortiores, quoniam 855 non est regnum Dei de saeculo isto, sed de alia quadam viventium regione, ut Salvator ait: Si esset de hoc mundo regnum meum, ministri mei laborarent ut non traderer Judaeis (Joan. XVIII, 36). Confortantur ergo adversus eum in saeculo isto. Et quod justus debilior sit a persequentibus se, vide martyrum passiones. Judex in altis tribunalibus sedet ad ructum, et ad delicias sententias promens: Christianus in quo Christus habitat, judicatur plenus amaritudine, et ad mortem usque subjectus, confortatis inimicis suis adversum se. Plaga mea firma est. Qui confortantur in me, vulnera inferunt mihi: et plaga mea firma est. Sive de cruce Domini praedicatum, sive de justis, sive specialiter de Jeremia volueris accipere, non abhorrebit a sensu. Plaga mea firma est, unde sanabor? Et Salvator potest dicere, Unde sanabor? resurrectionem suam post clavorum annuntians vulnera: et justus qui post plagas recipit sanitatem. Facta est mihi (subauditur plaga) sicut aqua mendax non habens fidem (Jer. XV, 18, 19). Si quidem plaga mea non manet, 856 sed super me transit. Ideo haec dicit Dominus: Si conversus fueris, restituam te. Ad omnes haec loquitur Deus, quos reverti vult ad salutem. Videtur autem quiddam significare mysterii in eo quod ait: restituam te; nemo quippe restitui potest, nisi in eum locum unde ante discesserat, ut puta si membrum corporis mei fuerit a compage disjunctum, medicus illud in pristinum locum restituere conatur. Si aliquis separatur e patria, in exsilium mittitur, et postea per indulgentiam eorum qui possunt exsules solvere, redditur libertati: redit unde fuerat expulsus. Miles quoque abjectus ex ordine suo, restituitur ordini, si acceperit veniam. Ita et nunc dicitur ad mortale genus, id est ad nos homines, qui a Deo fueramus aversi: Si conversi fueritis, restituam vos. Finis quippe repromissionis restitutio est, ut in Actibus apostolorum legimus: Usque ad tempore restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum prophetarum suorum, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA DUODECIMA De eo quod scriptum est: Ecce ego mitto piscatores multos, dicit Dominus, etc. (Jerem. XVI, 16). 855 In Evangelio quod secundum Matthaeum est, scribitur Salvator noster venisse juxta mare Galilaeae, et ibi vidisse Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare. Erant quippe piscatores. Ibique additur: Videns autem eos Jesus, dixit eis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Et relinquentes sua retia secuti sunt eum (Matth. IV, 18). Et fecit eos Salvator de piscatoribus piscium, piscatores hominum. Alios quoque duos fratres invenit Dominus, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navicula cum patre Zebedaeo reficientes retia sua (Matth. IV, 21). Quos cum similiter ad Evangelii ministerium provocasset, piscatores hominum reddidit. Si quis ergo juxta hanc historiam consideret discipulos Salvatoris, ut habeant non solum gratiam sermonis, ita Scripturarum ratione contextam ut retia, quae possint super humanas animas gyro artificis superfundi, et consideret hoc ipsum cum summa ratione fidei, videbit quomodo non tunc tantum Salvator, 856 sed et usque ad praesentem diem mittat hominum piscatores, instituens eos animas liberare de mari, et ex acerbissimis fluctibus ad auram producere liberiorem. Verum illi pisces cum sagenis, retibus atque hamis extracti de aqua fuerint, moriuntur. Apud nos vero cum aliquis fuerit sermonis rete comprehensus, et eductus de mari saeculi: moritur quidem et ipse, sed peccato, sed mundo: ut consurgens Christo, vivat Deo. Si ergo possis, ad intelligendum sensum quem conamur exponere, animo inducere, pisces de mari extractos aliam rursus vitam assumere, et aliud corpus induere, tunc scies quo nobis profecerit exemplum. Nemo blasphemet, nemo male laceret, non vocetur crimen quod ab alterius abductum est intelligentia. Et tu igitur cum de saeculi istius fluctibus per discipulos Domini fueris extractus, muta corporis vitia, muta sensum animae; non sis ille piscis qui in salsis versabaris undis, sed 857 de profundo gurgite erutus ad meliora convertere, secundum illud Apostolicum: Nos autem omnes, revelata facie, gloriam [Al. claritatem hic et infra] Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu (II Cor. III, 18). Et cum fueris ab apostolis ac discipulis Jesu marinis fluctibus liberatus, noli quaerere profundum, sed in montibus sit conversatio tua; ut jam non habeas opus piscatoribus, qui te rursus de fluctibus extrahant, sed aliis quibusdam, quos venatores Scriptura nuncupat, qui te postea venentur de monte, de colle, de locis altioribus: ibi sit deambulatio tua, ibi mens, gressus et statio: obliviscere maris: obliviscere vallium ac profundorum: veni ad montes, Prophetas; veni ad colles, justos [ Al. ibi]; in ipsis sit conversatio tua; ut cum dies mortis advenerit, mittantur venatores, alii quidam a piscatoribus, qui super assumptionem constituti sunt animarum, et te cum caeteris sanctis de colle et de monte, de altiori loco accipiant. Vide autem si non sacrata voce in eadem sententia Propheta consentit dicens: Ecce ego mitto piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos: Et post haec mittam venatores multos, ut capiant eos supra omnem montem et collem (Jer. XVI, 16). Si vis et tu ab his venatoribus capi, cave ne verseris in vallibus, ne in alia humili regione consistas. Quaere colles, quaere montem, in quem, viso populo, Dominus ascendit, et secuti sunt eum discipuli, ex quo aperiens os suum docuit eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V) et reliquas septem beatitudines. Neque vero putes licere his venatoribus, aliunde homines, nisi de montibus ac collibus capere, et quod sequitur, de cavernis petrarum. Unde possum [ Al. possumus] intelligere petras? unde cavernas petrarum? Venio ad Exodum: quaero aliquam interpretationis occasionem, ibique invenio volentem Moysem videre Dominum, 858 et Dominum eidem promittentem, atque dicentem: Ecce pono te in caverna petrae, et conspicies posteriora mea, faciem autem meam non videbis (Exod. XXXIII, 22). Si consideres quid [ Al. qui] ibi petra dicatur, et foramen petrae, in quo Moyses super petram stans, et de petrae caverna intuens, videat Deum per foramen petrae, intelliges et caeteras petras, et petrarum foramina. Quae igitur est petra? Dominus Jesus Christus: Bibebant enim de spiritali sequente eos petra (I Cor. X, 4). Et super petram statuit pedes meos, in trigesimo nono psalmo dicitur (Ps. XXXIX, 3). Quod est foramen petrae? Vide Deum [ Al. eum] apud Deum Patrem, Verbum Deum, videbis integram petram: vide dispensationem assumpti corporis, videbis foramen petrae, per quod posteriora Dei juxta possibilitatem imbecillitatis suae humanus intuetur aspectus. Hoc enim est quod ait: Videbis posteriora mea (Exod. XXXIII, 23). Inveni unam cavernam unius petrae, quaero alias petras, et alias cavernas: venio ad chorum Prophetarum atque Apostolorum, et transcendentium sanctorum Angelorum, et dico quia omnes imitatores Christi petrae sint [ Al. sunt], ut petra est ille qui docuit. Et sicut iste habet foramen per quod videntur posteriora Dei: eodem modo unusquisque nostrum qui per sermones suos viam pandit ad intelligendum Deum, facit et se [ Al. se fecit esse] foramen petrae. Si autem aliter vis intelligere petram, et petrae foramen, vide per Moysen Legem: per Isaiam prophetiam: per Jeremiam alia eloquia divina. Sin vero Angelus fuerit et loquatur in homine, juxta illud Propheticum: Angelus qui loquebatur in me (Zach. II, 3), asto in Angelo, et per foramen ejus Angelice video Deum. Exemplum liabeo necessarium, ut doceam quomodo possit aliquis in Angelo consistens videre Deum. Scriptum est in Exodo: Apparuit Angelus Domini in flamma rubi Moysi, videbat Moyses quia ardebat rubus, et non comburebatur (Exod. III, 1). Et 859 non sicuti coeperat Scriptura in eo quod dixerat: Apparuit Angelus Domini, sic et in reliquis subsecuta est, ut diceret: Ego Angelus Domini; sed ait: Ego Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 6). Erat ergo ibi Deus in Angelo visibilis, et per foramen ejus apparebant posteriora ejus. Quia igitur nescis quo tempore mittantur venatores, cave ne aliquando de monte descendas, ne relinquas colles, ne de cavernis petrarum exeas. Si enim foris fueris inventus, dicentur tibi ea quae ii, qui foris sunt, merentur audire: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem parasti cujus erunt (Luc. XII, 20)? Dicentur autem tibi ista, si dixeris: Destruam apothecas, et majores aedificabo, et dicam animae meae: Anima, habes bona reposita in annos multos; requiesce, comede, bibe, laetare. Animadvertis de montibus et collibus descendentem? animadvertis consistentem extra petrae foramen? quomodo erret et ea putet bona esse quae nulla sunt, dicens: Dicam animae meae: Anima, habes multa bona reposita: frumentum et ubertatem [ Al. utilitatem] terrenorum fructuum esse arbitratus est bona, nesciens quia vera bona non nascuntur in maledicta terra, sed in coelestibus regionibus: thesaurizavit sibi in terra, quia in terra esse thesauros arbitratus est. Si quis autem, sublata cruce, sequitur Dominum Jesum, et thesaurizat sibi in coelo, non dicitur ei: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: sed venientes venatores, et quaerentes animalia de montibus, de collibus, de cavernis petrarum, etiam illum cum eis pariter accipient de venatione sublimi, et ad sublimiora beatitudinis regna portabunt. Quia oculi mei super omnes vias eorum (Jer. XVI, 17). Super omnes vias istiusmodi hominum qui in montibus conversantur, in collibus ambulant, in cavernis habitant petrarum, habet oculos Deus. Non se absconderunt a facie mea. Qui sancti sunt, non se abscondunt a facie Dei; qui autem injusti, absconduntur a facie ejus. Adam post transgressionem coelentis mandati audivit vocem Domini Dei deambulantis in 860 paradiso post meridiem, et abscondit se (Gen. III, 8). Sanctus hoc non facit, sed conscientia actuum suorum habet fiduciam ad [ Al. apud] Deum: Si enim conscientia nos non reprehenderit, fiduciam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus, accipiemus ab eo (I Joan. III, 21). Verum Adam, quamvis peccaverit, tamen non usque [ Al. usquequaque] ad perfectam malitiam mens ejus corruit [ Al. corruerat], et ideo absconsus [ Al. absconditus] est a facie Dei. Cum autem peccavit impiissimus fratricida, animadvertite quid fecerit: Egressus est a facie Dei, et habitavit in terra Naid (Gen. XLI, 16). Si ad malorum comparationem venias, melius est abscondi a facie Dei, quam fugere eum. In alio quippe conscientiae vulnus inflictum [ Al. infixum] tenebras et secreta perquirens, levare oculos non patitur ad coelum. In alio autem ex desperatione nata contumacia negligit Dominum. Non se absconderunt ergo a facie mea, neque absconditae [Al. absconderunt] sunt iniquitates eorum contra oculos meos. Justi super quas injustitias non se absconderunt a facie Dei? Aliquando fuerunt in peccatis, quando erant in mari, ex quo a piscatoribus extracti sunt. Ne itaque suspicentur, quia non ex misericordia Dei, sed ex proprio merito de profundo ad montes venerint, commonens [ Al. commonet] illos sermo divinus, et in illis nos delicti prioris, et idcirco post prospera atque felicia, tristia inferens [ Al. infert] dicit: Neque absconditae sunt iniquitates eorum contra oculos meos. Quae sequuntur difficultatem nobis interpretationis objiciunt: sive enim intelligamus ea cohaerere superioribus, nihilominus de retribuendis suppliciis pertimescimus: sive videtur non haerere cum superioribus, quae de piscatoribus et venatoribus diximus, et sic non modicum nobis scrupulum generant. Et retribuam illis primum duplices injustitias eorum, et peccata ipsorum in quibus contaminaverunt terram meam, in morticinis abominationum suarum, et iniquitatibus suis, quibus impleverunt haereditatem meam (Jerem. XVI, 18). Quod ait, primum, sive non intelligentes, quidam quod scriptum est, abstulerunt: sive Septuaginta interpretes, sicut et caetera, secundum dispensationem suam 861 auferre voluerunt, Deus viderit. Nos istum locum cum caeteris editionibus conferentes invenimus positum: Et retribuam illis primum duplices injustitias eorum: ut ostendatur quia etsi ex posterioribus factis digni effecti sunt beatitudine Dei, attamen quia aliquando peccaverunt, et humanis vitiis non carebant, primum oportet eos recipere sua delicta. Et vide si non vera sit ratio, quis peccata non recipit? nempe ille qui post credulitatem et baptismum audierit Dominum dicentem: Dimissa sunt tibi peccata (Matth. IX, 2; Joan. VIII, 11), nec ultra peccaveris [ Al. peccaverit]. Si autem post lavacrum et veniam delictorum rursus ad pristinas sordes fuerimus reversi, et adhuc imperfecto sensu ab apostolorum vestigiis recedentes, aut injusta gesserimus aliqua, aut certe in ipsa justitia sint aliqua mixta [ Al. nata] peccata, quid nobis fiat consideremus, utrumne egredientes de praesenti saeculo, si habuerimus vitia vel virtutes, recipiemus pro virtutibus praemia, et dimittentur nobis ea quae scientes peccavimus; an plectemur pro delictis, neque recipiemus praemia pro virtutibus. Sed neutrum horum verum est, quia et pro peccatis torquebimur, et pro justitia recipiemus praemia quae meremur. Si enim post fundamentum Jesu Christi, non solum in tuo corde aurum, et argentum, et lapidem pretiosum (si tamen habes aliquid auri vel argenti) superaedificaveris; verum et ligna, fenum, et stipulam, quid tibi vis fieri cum anima sejuncta [ Al. seducta] fuerit a corpore? utrum nam ingredi in sancta cum lignis tuis, cum feno et stipula, ut [ Al. et] polluas regnum Dei: an propter lignum, fenum, et stipulam foris residere? et pro auro, argento, et lapide pretioso nihil mercedis accipere? Sed neque hoc aequum est. Quid igitur sequitur, nisi ut primum propter ligna ignis tibi detur, qui consumat lignum, fenum, vel stipulam? Deus quippe noster apud eos qui possunt intelligere divina, ignis dicitur esse consumens. Et cum dicat propheta: Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24; Hebr. XII, 29), non apposuit quid consumat, tibi derelinquens de manifestioribus intellectum. Neque enim 862 id quod ad imaginem et similitudinem suam permanet, ignis iste consumit, non proprias creaturas: sed superaedificata ligna, fenum, stipulam. Locus est difficilis, et ad interpretandum nimii sudoris egens, ut cum primis secunda consentiant. Repromissiones legimus, et post prospera repente tristia praedicantur: Et retribuam, inquit, illis primum duplices injustitias eorum; necessario appositum est, primum: primum quippe propter injustitias tormenta perpetimur, deinde propter justitiam coronamur. Neque enim econtrario ante tribuenda sunt justa, et sic reddenda peccata, ut cessantibus bonis vitia aeterna permaneant, sed ante recipiemus mala, et deinde bona, ut, sublatis vitiis, virtutes permaneant in aeternum. Observa omnem thesaurum Scripturarum, et invenies semper Deum ea primum comminantem quae tristia sunt; et ea deinceps inferentem quae laetitiam praebeant audientibus. Occidit, et vivificat: percutit et sanat; ipse dolorem facit, et rursum restituit, percussit, et manus ejus sanaverunt (Deut. XXXII, 39). Super his ergo, qui justus est, intellectu pio considerans quae dicuntur, ingemiscat, et dicat: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur, inquit, sine macula, et operatur justitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos (Ps. XIV, 1-3). Nos etiam non his opprobremus qui a peccatis ad poenitentiam convertuntur, Scriptura dicente: Ne improperes viro convertenti a peccatis (Eccles. VIII, 6). Opprobrium non accepit adversus proximos suos: ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum magnificat (Ps. XIV, 3-4). Omnes igitur quicumque materiam illius ignis habemus in nobis, primum recipiemus nostra delicta. Sed dicet mihi aliquis de audientibus, expone et id quod sequitur: Duplices injustitias eorum. Esto quippe, recipio mea [ Al. recipere me] peccata, ut compleatur id quod ab Apostolo dictum est: Si cujus opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem 863 salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor. III, 15): cur vero duplicia recipio peccata? Cui respondendum est, quia servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47): dignum siquidem est eos qui de Gentibus [ Al. gentes) sunt, simplicia recipere peccata, et nos duplicia, dicente Apostolo: Voluntarie peccantibus nobis post cognitionem veritatis jam ultra non remanet pro peccato hostia. Horribilis autem quaedam exspectatio judicii ignis, zelus comedere habens adversarios (Hebr. X, 26, 27). Prophetatum est de his qui a peccatoribus et venatoribus de profundo in montibus sunt abstracti, quomodo recipiant primum duplicia peccata sua. Posthaec de vocatione gentium prophetatum est, non eorum qui necdum cognoverunt Christum, sed qui jam vocati sunt, ut sciant laudes referre pro gratia: et in Ecclesia consistentes, confiteantur, et adorent nomen ejus: Domine, fortitudo mea, et adjutorium [Al. robur] et refugium meum in die malorum, ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Quoniam falsa possederunt patres nostri simulacra, nec est in illis utilitas (Jerem. XVI, 19). Quomodo ab extremo terrae venerunt Gentes ad Dominum, et dixerunt: Quoniam falsa possederunt patres nostri simulacra, nec est in illis utilitas? Quinam isti qui veniunt ab extremis? Sunt alii primi terrae, sunt alii novissimi. Qui sunt primi? Sapientes saeculi, nobiles, divites, optimates. Qui sunt extremi? Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ea quae non erant, ut destruat quae sunt. Venient Gentes ab extremo terrae: quasi dixerit: de his omnibus qui sunt novissimi super terram, de fatuis, de ignobilibus, de abjectis. Et dicent: Quoniam falsa possederunt patres nostri simulacra, nec est illis utilitas: non quia vera sint idola, ad quorum distinctionem nunc falsa dicantur, sed idola quae falsa sunt per naturam, nulla est in eis utilitas. Si faciet sibi homo deos, et isti non sunt dii. Non solum de corporeis simulacris faciunt sibi homines deos, sed et de corde confingunt: qui enim possunt simulare alium creatorem extra universitatis Deum, alium Spiritum sanctum, alium Christum, alia saecula extra haec quae cernimus, ii homines fecerunt sibi 864 deos, et adoraverunt opera manuum suarum. Omnes philosophi qui varia dogmata prodiderunt, omnes haeretici qui auctores ad aliter credendum de Deo miseris mortalibus exstiterunt, fecerunt sibi idola, et animi [ Al. animae] voluptatem putaverunt Deum, et conversi adoraverunt opus manuum suarum, putantes vera esse quae finxerant. Omnes igitur tam de visibili materia, quam de falsis dogmatibus fingentes sibi deos, corripit nunc sermo divinus dicens: Si faciet sibi homo deos, et isti non sunt Dii; propterea manifestabo illis in tempore isto opus manuum mearum, ostendam illis virtutem meam (Jer. XVI, 20): in quo tempore, nisi in isto, quo Salvator noster assumpsit corpus humanum? Et scient quia ego sum Dominus. Deinde alia sequitur prophetia (quam nescio quare apud Septuaginta non invenientes in caeteris editionibus, quae cum Hebraeo consentiunt sermone reperimus), quae plena est necessariis rebus, et tam utilibus, ut possit, si animus fuerit attentus, a vitiis revocare Lectorem. Sic autem sequitur: Peccatum Juda conscriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino, sculptum super pectus cordis eorum (Jer. XVII, 1). Quoniam difficile est aliquem se malum confiteri, ideo Judaei qui exemplaria nonnulla falsarunt, etiam in hoc loco pro peccato Juda, peccatum eorum posuerunt. Sed si figuraliter consideres (ut saepe ostendimus) Judam Christum nuncupari, forsitan peccatum Judae peccatum nostrum est, qui credimus in Christum de tribu Juda, et ex ejus secundum carnem stirpe nascentem. Si autem volueris sacratius intelligere de proditore Juda dictum: Peccatum Judae scriptum est in stylo ferreo, in ungue adamantino, sculptum super pectus cordis eorum, repugnabit tibi quod sequitur, Eorum. Igitur (ut supra diximus) super nos qui peccamus ista conveniunt, quorum peccata non forinsecus alicubi conscribuntur, sed in cordis conscientia, stylo exarata ferreo, sculpta ungue adamantino. Quod autem peccata nostra scribantur in pectore, ex his quae sequuntur, intellige. Antequam peccatum faciam nulla in corde meo peccati imago versatur: cum autem conscientia peccati imaginem 865 sumpserit, habeo formam illius, et semper ante oculos cordis mei delicti pompa depingitur. Et siquidem esset peccatum meum atramento conscriptum, forsitan delerem illud; nunc autem scriptum est in stylo ferreo, et in ungue adamantino, scriptum [ Al. sculptum] est super pectus cordis mei, ut mecum ad tribunal veniat, et compleatur illud quod a Christo prophetatum est: Nihil absconsum, quod non manifestabitur, et nihil occultum quod non palam fiet (Mat. X, 26). Nudabitur pectoris mei conscientia, et aperto corde, videbuntur litterae peccatorum, quae in stylo ferreo, in ungue adamantino sculptae sunt. Atque ita universa spectantium [ Al. peccantium] multitudo leget in pectore meo signatas imagines peccatorum 866 Nihil enim absconsum [Al. absconditum], quod non revelabitur. Et inter se invicem cogitationum accusantium sive defendentium (Rom. II, 15). Et: Nolite ante tempus judicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum et manifestet consilia cordium (II Cor. 4, 5). Cui manifestabit [ Al. manifestetur]? utique non sibi, qui antequam fiant cuncta cognoscit: sed his qui cum illo venturi sunt, et propter puritatem mentis et corporis Agnum sequentur [ Al. sequuntur], ostendet delicta in corde peccatoris expressa ut resurgant justi in gloriam, peccatores vero in opprobrium et confusionem aeternam; a quibus liberet nos Deus resurgentes cum Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.

HOMILIA DECIMA TERTIA. De eo quod scriptum est: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena (Jerem II, 21, 22), usque ad eum locum in quo ait: Maculata es in conspectu meo in iniquitatibus tuis, dicit Dominus. 865 Deus mortem non fecit, neque delectatur in perditione viventium. Creavit enim ut essent omnia, et salutares generationes mundi, nec est in eis venenum mortis, neque inferni regnum super terram (Sap. I, 13). Deinde paulum ultra procedens reperio unde sit mors: Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24). Omnia igitur bona in nobis et propter nos condidit Deus, sed nosmetipsi malitiam atque peccata propria in nobis attraximus voluntate. Unde et in praesenti lectione per prophetam nunc queritur Deus, et quodammodo dubius inquirit, quomodo in quibusdam amara sit anima, quam dulcem ipse condiderat, et ait: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena? Quod dicit tale est, Ego feci pedes, quibus ingrederetur mortale genus; qua causa factum est ut claudicent plurimi? Ego feci omnia membra valida, atque integra; quomodo video in multis debilia atque inutilia? Itaque non solum primi hominis anima, sed et universorum ad imaginem et similitudinem Dei facta est (Gen. I, 26), 866 et antiquior est haec imago quae Dei est, imagine Zabuli, quam postea nobis induimus ob peccatum. Unde debemus magnopere laborare, ut quomodo delinquentes portavimus imaginem terrestris: ita ad poenitentiam conversi portemus imaginem coelestis, ad quam et universa primum condita creatura est, ob cujus in malum conversionem nunc peccantes sermo corripiens ait: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis aliena? Ego autem plantavi eam fructiferam, universam veram. Et ante diximus, et nunc eadem plenius ut intelligatis, repetimus, quia Deus bonam plantavit hominis animam, sed ipsa vitio suo adversus conditoris depravata sit voluntatem. Ego autem plantavi te vitem fructiferam, universam veram: non ex parte veram et mendacem ex parte plantavi, sed universam veram. Quomodo contra plantationem meam conversa es in amaritudinem, et facta es vitis aliena? Post haec sequitur: Si abluta fueris nitro, et multiplicaveris tibi herbam poam, maculata es in conspectu 867 meo in iniquitatibus tuis, dicit Dominus. Ergone hoc arbitrandum est, quia anima peccatrix nitro conata sit purgare maculas suas, et assumens poam, quae oritur ex terra, immunditiam delictorum a se mundare contenderit? Unde nunc ad eam loquitur sermo divinus: Si abluta fueris nitro, et multiplicaveris tibi poam, maculata es in conspectu meo, in iniquitatibus tuis, dicit Dominus. An id quidem verius existimandum est, quia ut sacra volumina omni virtute sunt plena, ita et Dei sermo omni virtute sit plenus, et habeat istiusmodi fortitudinem, quae possit purgare vitia, et, sordibus defricatis, ad colorem pristinum revocare? Vivus est quippe sermo Dei, et efficax, et acutus super omnem gladium utrimque acutum (Hebr. IV, 12), et reliqua. Ex quibus diximus pro passionibus animae remedia habere sermonem, esse in eo nitrum, esse poam, quibus sordes abluantur. Neque vero omne peccatum nitro sermonis et poa potest emundari, sed sunt aliqua delicta, quae non indigeant facili curatione, nec ad nitrum et poam tantum abluta discedant. Sic nunc dicitur: Si ablueris te nitro, et multiplicaveris tibi poam, maculata es in conspectu meo in iniquitatibus tuis, dicit Dominus. Et quomodo sunt quaedam vulnera quae malagmatibus, et oleo, et alligaturis redduntur pristinae sanitati: alia vero sunt istiusmodi, de quibus dicatur: Non est malagma imponere, neque oleum, nec alligaturas, sed terra vestra deserta, civitates vestrae igne exustae (Isai. I, 6, 7): sic sunt quaedam peccata quae animam sordidant, et indigent homine qui habeat poam, nitrique sermonem; alia vero talia sunt, ut non possint supradicti sermonis virtute curari, neque enim sordibus comparantur. Idcirco sciens differentias peccatorum, per Isaiam Dominus dicit: Lavabit Dominus sordes filiorum Sion (in sanguine). Emundabit 868 de medio eorum spiritu judicii, et spiritu combustionis sordes et sanguinem (Is. IV, 4). Sordes spiritu judicii, sanguinem spiritu combustionis. Si peccasti, et peccatorum sorde pollutus es, lavabit Dominus sordes filiorum, et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum. Si autem mortale peccatum est, non possumus nitro poaque mundari, sed spiritu judicii, spiritu combustionis et poenae. Forsitan et Jesus baptizat Spiritu sancto et igne (Luc., III, 16): non quia eumdem in Spiritu sancto atque igne baptizet; sed quo sanctus baptizetur Spiritu sancto, et is qui post fidem et magisterium Dei rursum ad scelera conversus est, cruciatu purgetur incendii. Beatus qui lavacrum accepit Spiritus sancti, et ignis lavacro non indiget. Miserabilis autem et omni fletu dignus, qui (post lavacrum Spiritus) baptizandus est igni. Utrumque siquidem habet baptisma Jesus: Exiit namque virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendit (Isai. XI, 1); virga peccatoribus (flos justis). Sic Deus et ignis consumens, et lumen in Scripturis dicitur (Hebr. XII, 20, I Joan. III, 5), ignis peccatoribus, lumen sanctis: et: Beatus qui habet partem in resurrectione prima. Si quis servaverit lavacrum Spiritus sancti, iste in resurrectionis primae parte communicat. Si quis vero in secunda resurrectione servatur, iste peccator est, qui ignis indiget baptismo, qui combustione purgatur, ut quidquid habuerit lignorum, feni, et stipulae, ignis consumat. Quamobrem cum talia post mortem nobis residere videamus, Scripturas diligenter simul recitantes, reponamus eas in cordibus nostris, et juxta earum vivere praecepta nitamur, ut ante excessionis diem, si fieri potest, peccatorum sordibus emundati cum Sanctis valeamus assumi, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.

HOMILIA DECIMA QUARTA. De eo quod scriptum est: Et dixit Dominus ad me in diebus regis Josiae (Jerem. III, 6), usque ad eum locum in quo ait: Justificavit animam suam Israel a peccatrice Juda (Jerem. III, 11). 869 Ipsum primum lectionis sermonem, qui perobscurus est, debemus excutere, et postea, si Dominus dederit viam intelligendi, ad altiorem sensum venire. In Regnorum libris fertur historia, quae docet post Salomonis interitum, temporibus Roboam duodecim tribus fuisse divisas: id est in decem tribus regnasse Jeroboam, et vocatas eas esse Israel: duabus vero praefuisse Roboam, et vocatas eas esse Judam. Quae discretio populi juxta fidem libri, usque ad praesentem diem permanet. Neque enim in aliquibus voluminibus invenitur ubi Israel et Juda sub uno rursus imperio redigantur. Primus itaque peccavit Israel sub Jeroboam, et caeteris successoribus ejus; et tanta peccavit, ut a Deo traderetur captivitati, et serviret apud Assyrios usque ad praesentem diem. Et Juda peccavit, traditusque est Babyloniis, non usque ad hodiernam diem, sed (ut Scriptura testatur) septuaginta annis, de quibus Jeremias prophetavit, et Daniel. Si intellexisti historiam quae in Regnorum libris scripta est, considera verba prophetae, et videbis eumdem exprimi sensum. Accusatur Israel et dicitur: Audiens congregatio Juda, quod ob peccata sua Israel traditus sit captivitati, non egit poenitentiam, nec conversa est ad me: sed intantum peccata peccatis cumulavit, ut ad comparationem vitiorum ejus justior inveniatur Israel. Deinde propheta praedicare jubetur ad Israel, ut quia Juda pejor illo factus sit, convertatur ad Dominum, et Israel, et Juda sub uno imperio futuros esse, et ad pristinam redituros concordiam. Quod ut planius fiat, ipsius Scripturae verba ponenda sunt: Et dixit Dominus ad me in diebus Regis Josiae: Vidisti quid fecit mihi habitatio domus Israel (Jer. III, 6, 7, 8)? Non dixit Juda, sed prius Israel. Abiit subtus omnem montem excelsum, et subtus omne lignum 870 nemorosum, et fornicata est illic et dixi, postquam fornicata est haec omnia: Convertere ad me, et non est conversa. Et audivit praevaricationem ejus, id est populi Israel, praevaricatrix Juda. Et viderunt, id est, ii qui erant de Juda, quoniam de omnibus comprehensa est in quibus moechabatur habitatio Israel. Dimisi eam et dedi ei libellum repudii. Dimisi enim populum Israel, et ejeci eos in Assyrios: Et dedi ei libellum repudii in manu ejus, et non timuit praevaricatrix Juda (Jer. III, 9). Post tanta quae passa est Israel, dimissa a Deo, accipiens libellum repudii in manus suas, debuerat a vitiis Juda converti, et per aliena peccata correpta, sibi similia praecavere: quae non solum peccare non desiit, sed pristina scelera duplicavit, intantum ut ad comparationem ejus congregatio Israel, quae prius fuerat ipsa damnata, sit justior. Et dedi ei libellum repudii in manus ejus, et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est et ipsa, et facta est fornicatio ejus in nihilum, et moechabatur in lignum et lapidem: et in his omnibus non est conversa ad me praevaricatrix Juda, ex toto corde suo, sed in mendacium (Ibid., 10): nec timuit ex his quae fecerat Israel, ut toto corde converteretur ad me, et deposito mendacio, in quo perseverabat, vere ageret poenitentiam. Et dixit Dominus ad me, justificavit animam suam Israel a praevaricatrice Juda (Ibid., 11): Peccata Israel cum Judae vitiis comparata justificant quodammodo animam ejus. Vade et lege sermones istos ad Aquilonem (Ibid., 12). Si intellexisti historiam, videamus quid in his sermo mysticus significet. Vocatio gentium, exspectatio Israel, habuit exordium, ut testantur apostoli, post annuntiationem quam Judaeorum praedicaverunt Synagogis: Ad vos, dicentes, erat missus sermo; sed quia indignos vos 871 judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46). Paulus quoque sacra voce loquitur: Illorum peccato salus gentibus facta est ad zelandum eos (Rom. XI, 11). Igitur multa peccata illius populi fecerunt eum a Domino derelinqui, et nos ad spem salutis venire, qui alieni eramus testamentorum, et repromissionis. Unde etenim mihi nescio ubi extra sanctam terram nato, nunc de repromissionibus disputare, et credere in Deum patriarcharum Abraham, Isaac, et Jacob, et in Jesum Christum qui omnium prophetarum vocibus praedicatus est? Si intellexisti duos populos, Israel et Gentium, intellige transmigrationem Israel de [ Al. in] populo Judaeorum, et de eo scriptum esse: Dimisi eam, et dedi ei libellum repudii. Dimisit enim vere Deus populum Israel, et dedit ei libellum repudii, ut sequens firmat exemplum. Jubet lex Moysi mulieri displicenti viro suo dari libellum repudii, et dimitti eam, et tunc viro licere, ut alteram ducat. Juxta hunc sensum intellige accipientes Judaeos libellum repudii, et omnino derelictos a Domino. Ubi enim jam apud eos prophetae? ubi signa virtutum? ubi manifestatio Dei? Non templum, non victimae, non alius quilibet cultus voluminibus Legis expressus. Ejecti sunt de regionibus suis, atque ita dedit Dominus libellum repudii Israel. Post eos nos qui in Scripturis Judaei vocamur (Judaei autem propter tribum Juda, ex cujus Salvator stirpe descendit) conversi sumus [ Al. simus] ad Dominum, et novissima nostra, quae utinam saltem in hoc tempore non complerentur, similia futura sunt peccatis Juda, immo pejora. Et ut credas in consummatione saeculi deteriora nobis eventura quam evenerunt Judaeis, audi Salvatorem in Evangelio praedicantem: Cum multiplicatae fuerint iniquitates, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mat. XXIV, 12). Et in alio loco: Fient [Al. faciet] signa et prodigia in coelo et in terra, ad decipiendos, si fieri potest [Al. posset], etiam electos (Ibid., 24): 872 tantaque incredulitas in universo humano genere futura est, ut Salvator noster (qui omnia quae sunt ventura cognoverat) loqueretur: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8)? Vere quippe si judicemus fidem et veritatem, non multitudinem, et respiciamus voluntatem hominum, non congregationem, videmus in tanto numero Ecclesiarum fidelem difficile reperiri. Tunc erant vere fideles, quando martyrum victimae feriebantur, quando cruentas exsequias prosecuti, tristes ad Ecclesiam revertebamur, omnis erat multitudo lugentium, quando catechumeni in prima statim fide pro ferendo martyrio docebantur, quando mulierculae et infirmior [ Al. infirmus] sexus usque ad mortem manebat [ Al. permanebat] intrepidus. Tunc vere signa de coelo, tunc fiebant portenta de terra. Tunc erant pauci quidem, sed vere fideles, angustam et arctam ingredientes viam, quae ducit ad vitam. Nunc vero quando facti sumus plures (quia difficile est plures esse bonos, neque enim mentitur Jesus dicens: Multi vocati, pauci autem electi (Mat. XX, 16); ex tantis Christianam fidem pollicentibus pauci sane [ Al. satis] reperiuntur qui habeant fidem, et veritatem, et beatitudine digni sint. Si itaque dicit: Primum propter peccata dimisi Israel, et reliqui eum in commigrationem [ Al. comminationem]: Judas autem audiens ea quae acciderant Israel, noluit ad me converti: de nostris loquitur peccatis, qui legentes ea quae passus est populus Judaeorum, non timemus, neque dicimus: Si naturalibus ramis non pepercit, quanto magis nec nobis parcet Deus? Si illos gloriantes esse se olivam bonam, et de radice [ Al. radicem] patriarcharum, Abraham, Isaac, et Jacob, Christus clementissimus Deus pro suo merito eradicavit, quanto magis neque nobis parcet, si similia fecerimus? Vide benignitatem et severitatem Dei. Neque enim benignus tantum est, et non severus: neque severus tantum, et non etiam benignus. Si benignus 873 esset tantummodo, bonitatem ejus contemneremus: si severus tantum, desperatio nos salutis, propter peccata quae fecimus, praecipitaret in vitia. Nunc vero quasi Deus, necessariam quippe habemus homines bonitatem ejus ob poenitentiam, et severitatem ob delicta: sicque benignus est, et severus, et loquitur ad nos per Prophetam dicens: Vidisti quid fecit mihi habitatio domus Israel (Israel in praesenti pro Judaeorum populo accipe) abiit super omnem montem excelsum, et subiit usque ad omnem lignum nemorosum. Si consideres Pharisaeum ascendentem templum cum superbia, et non percutientem pectus suum, neque mala propria sentientem, quomodo dicat: Gratias tibi ago, quia non sum ut caeteri homines, raptores, injusti, adulteri, et sicut iste publicanus: jejuno bis in sabbato, decimas do de substantia mea (Luc, XVIII, 11). Vides quomodo ascendit super omnem montem excelsum, et inflammatus arrogantia ista praesumat. Sunt autem alii qui ascendunt super colles, et fiunt subtus omne lignum non fructiferum, sed nemorosum: siquidem alterius naturae est lignum, quod ubertate fertile est, alterius quod tantum abundat fronde foliorum. In nemoribus et lucis nemo plantat ficum, nemo vineam, nemo arbores fertiles, sed oblectationi visus tantum ligna frondentia. Tales sunt haeretici, qui orationem suam verborum decore componunt, non ut convertant audientes a vitiis, sed ut delectent. Igitur qui istiusmodi seductione persuasus est, abiit subtus omne lignum. Simulque attende quare non dixerit, omne lignum, et tacuerit, neque rursum addiderit omne lignum fructiferum, sed significanter adjecerit: subtus omne lignum frondosum. Quamobrem si intelligas cur praecipiatur in Lege: Non plantabis omne lignum juxta altare Domini Dei tui, nec facies nemus (Deut. XVI, 21): nominatim quippe interdicitur ne lucus plantetur in templo, si observa veris quare dictum sit: Fornicata est illic, et dixi postquam fornicata est haec omnia: Ad me convertere, et non est conversa, et vidit praevaricationem ejus praevaricatrix Juda, de nobis dici intellige, qui derelinquentes 874 pactum, quod cum Deo fecimus, non servamus, neque respicimus priorem populum, testamentum, et repromissiones, et nobilitatem generis per peccatum simile perdidisse. Si essetis filii Abraham, opera patris vestri faceretis (Joan. VIII, 39): dicit eis Dominus. Et in alio loco Joannes Baptista: Ne incipiatis, inquit, dicere in vobis, quia patrem habemus Abraham: dico enim vobis, quia potens est Dominus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Luc. III, 8): lapides esse nos significans, quia ad similitudinem lapidum obdurantes corda nostra renuimus veritatem. Et vere omnipotens Deus suscitabit filios Abrahae de lapidibus, si permaneamus in adoptione ejus, et spiritum per quem adoptati sumus, custodiamus in nobis. Vidit ergo praevaricationem Israel praevaricatrix Juda, quae non servavit pactum quod cum Deo fecerat: Et vidit quoniam de omnibus, in quibus moechabatur, comprehensa est illa generatio. Omnia quippe quae passus est Israel, nos qui sumus Juda, legentes in sacris voluminibus, invenimus quoniam de omnibus quibus comprehensa est, in quibus moechabatur habitatio Israel, dimisit eam Dominus, et dedit ei libellum repudii. Et cum deberemus ex his quae illi passi sunt, nos ad meliora converti, et inspicere quod [ Al. quia] illi propter peccata traditi sunt captivitati, et interfecti ab inimicis, et civitates eorum igni exustae sunt: cum itaque, ut diximus, haec nobiscum deberemus [ Al. debuerimus] reputare, quia si Deus naturalibus ramis non pepercit, quantum magis nec nobis parcet? si illos qui de patriarcharum genere descendebant, sic propter peccata dimisit, quid nos necesse sit vocatos exgentibus pati? nihil horum reputamus, et ideo nos vocatos ut illi incitentur ad zelum, videntes servos aliquando [ Al. quondam], liberos, ignobiles aliquando, nunc Dei filios. Si autem illi tanta passi sunt, quanto magis nos, si peccaverimus, pejora patiemur? In quibus moechabatur habitatio domus Israel, dimisi eam, et dedi ei libellum repudii in manus ejus, et non timuit praevaricatrix Juda haec, quae fecit habitatio Israel, quia dimisi eam, 875 et dedi ei libellum repudii. Nec timuit praevaricatrix Juda, ut ne ipsa propter peccata sua, similia sustineret. Si quis nuper emptus domum emptoris et domini fuerit ingressus, sciscitatur ab aliquo conservo, quis de prioribus servis offenderit dominum, quid promeruerit: et si voluerit in domo domini perseverare, cavet ea facere, quae eos fecisse audit [ Al. audivit], qui verberibus et tormentis, et relegatione digni exstiterunt. Deinde diligentissime inquirens quid fecerunt illi qui libertatem a domino meruerunt, omni labore nititur, ut ea faciat, quae eos fecisse cognovit. Et nos itaque qui non eramus servi Dei, sed idolorum, et daemonum, et postea ex gentibus congregati credidimus in Christum, legamus Scripturas, videamus quis justificatus sit, quis offenderit Deum, et cum omni observatione nitamur ea facere quae justos legimus fecisse, et caveamus in hoc incidere in quae inciderunt hi qui traditi sunt captivitati, et ejecti de haereditate Dei. Et non timuit praevaricatrix Juda, sed [Al. et] abiit, et fornicata est et ipsa. Post fornicationem, in qua prius [ Al. primus] corruit Israel, fornicata est etiam Juda. Et facta est fornicatio ejus in nihilum, et moechabatur in ligno [Al. lignum] et lapide [Al. lapidem ]. Quando peccamus duro contra Deum corde, nihil aliud facimus, nisi cum lapide fornicamur. Quando in voluptate peccamus, moechamur subtus omne lignum nemorosum. Et in his 876 omnibus non est conversa ad me praevaricatrix Juda ex toto corde suo, sed in mendacio. Et nos conversi sumus ad Dominum; sed quia non ex toto corde conversi, dicitur: Non est conversa ad me praevaricatrix Juda ex toto corde suo, sed in mendacio. Neque vero ait: Non est conversa ad me praevaricatrix Juda et tacuit: sed, Non est, inquit, conversa ad me praevaricatrix Juda ex toto corde suo, verum in mendacio: ut ostenderet eos qui convertuntur, si non ex toto corde convertuntur, in mendacio, non in veritate converti. Quapropter legamus veteris Testamenti historias, et prophetas, et si quos justificatos invenerimus, imitemur ea, per quae illi justificati sunt. Legamus Evangelia, et omne novum Testamentum. Legamus apostoli Pauli Epistolas universas, et scribamus in cordibus nostris, viventes juxta praecepta coelestia, ut non tradatur et nobis libellus repudii, sed cohaeredes [ Al. haeredes] efficiamur cum Christo Jesu, et videbimus quod plenitudine gentium Ecclesiam Dei introeunte, in novissimis salvetur Israel, secundum illud eloquium: Cum autem plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit, et fiet unus grex, et unus pastor (Rom. XI, 25; Joan. X, 10), docens in commune populum suum magnificare omnipotentem Dominum cum Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.

INCIPIUNT HOMILIAE XIV IN EZECHIELEM. HOMILIA PRIMA. De prima visione Ezechielis (Cap. I). 877. Non omnis qui captivus est propter peccata sustinet captivitatem. Nam cum omnis multitudo Judaeorum causa peccati derelicta fuerit a Deo, et captivitatem sustinens comprehensa sit a Nabuchodonosor, atque ejecta de terra sancta, in Babyloniam usque perducta sit: pauci tamen justi, qui erant in populo non ob culpam suam sustinuerunt captivitatem, sed ob id ne peccatores, qui fuerant jugo captivitatis oppressi, omnino subsidium non haberent. Fingamus quippe, peccatoribus in Babyloniam abductis, justos in antiquis finibus resedisse: fiebat ut numquam peccatores remedium consequerentur. Disposuit igitur clemens et benignus, et hominum amator Deus inter supplicia quibus peccatores punit, etiam visitationis suae miscere pietatem, nec immoderata poena miseros premere. Semper talis est Deus noster, excruciat nocentes, sed quasi pius pater tormentis clementiam sociat. Si autem vis agnoscere vera esse, quae dicimus, vide quid acciderit in Aegypto a fame. Si voluisset interficere tantum Aegyptios, et punire cruciatos in septennali fame, fecisset utique quod voluerat, et neque Joseph in Aegyptum descendisset, neque Pharao vidisset somnium de his, quae Aegypto fuerant eventura, nec regi fuisset ostensum a principe vinariorum, esse quemdam, qui possit regi somnium interpretari. Nunc vero, ut cernis, Deus flagellat quasi pater, parcit autem 878 non solum Israel, verum et Aegyptiis, cum alieni sint ab eo, propter propriam mansuetudinem. Et manifestum est quia boni Dei opus super eos exerceatur, dum Joseph descendit in Aegyptum, dum Pharao somniis admonetur, dum princeps vini interpretem indicat, dum interpres disserit vasa, atque ita ubertatis tempore, frugibus congregatis, posterioris famis penuria vincitur. E quibus omnibus perspicuum est non esse immoderatam iram, quae ab haereticis in Creatore reprehenditur. Poteramus quidem multas historias retexere ad haec probanda quae dixi, sed ne videar a proposito recedere, compendium facio sermonis. Propositum quippe mihi est explanare de eo, quod propter peccata sua captivus abductus sit populus Israel. Et ne forte aliquis arbitretur peccatores a Deo traditos, ab eo ulterius non gubernari, et semel in captivitatem redactos, ultra dispensationem ejus, et misericordiam non mereri, praesentem locum diligentius consideremus. Daniel non peccavit, Ananias, Azarias, Misael a peccato immunes fuerunt, et tamen captivi effecti sunt, ut ibi positi captivum populum consolarentur, et per exhortationem vocis suae poenitentes in Jerusalem restituerent castigatos pro tempore. Septuaginta quippe annis servitutis supplicia pependerunt, ac sic deinde in sedes proprias reversi sunt, quia sanctus prophetarum sermo dejectos animos sublevaverat. Verum non solum ii quatuor 879 in captivitate prophetae exstiterunt, sed et Ezechiel unus ex eis fuit, et Zacharias filius Barachiae captivitatis tempore sub Dario rege cecinit. Invenimus etiam Aggaeum multosque alios prophetarum iisdem prophetasse temporibus, ex quibus indicatur, Deum non tantummodo punire peccantes, verum et misericordiam miscere suppliciis. Quod si dubitas, audi voces tormenta patientium, quomodo sacratim, et in cruciatibus suis clementiam Dei eloquantur: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos in lacrymis et in mensura. Non ait indifferenter, in lacrymis; sed, in lacrymis et in mensura. Misericordia quippe Dei in pondere. Si non esset utile conversioni peccantium adhibere tormenta peccantibus, nunquam misericors et benignus Deus poenis scelera puniret: sed quasi indulgentissimus pater ob hoc corripit filium, ut erudiat: quasi providentissimus magister ita severitate frontis lascivum discipulum castigat, ne amari se sentiens pereat. Vide Salomonem sapientissimum omnium, quid de Dei correptionibus suspicetur: Fili, noli esse pusillanimis in disciplina Dei, neque deficias correptus ab eo (Eccl. VII). Quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit. Nullus est enim, inquit Apostolus, filius, qui cum peccaverit, non flagelletur a patre. Et ad hoc mirabiliter addidit dicens: In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus (Hebr. XII). Quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes, adulterini, et non filii estis. Sed sit [ Al. si] forsitan aliquis, qui ipso nomine irae offensus criminetur eam in Deo. Cui respondebimus, non tam iram esse iram Dei, quam necessariam dispensationem. Audi quod sit opus irae Dei, ut arguat, ut corrigat, ut emendet: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Psal. VI). Qui haec loquitur scit Dei furorem non esse inutilem ad sanitatem, sed ad hoc adhiberi ut curet aegrotantes, ut emendet eos, qui sermonem ejus audire contempserunt. Idcirco nec deprecatur ne talibus remediis emendetur, ne cum poenali medela recipiat pristinam sanitatem, quasi si servus jam inter flagella positus, 880 Dominum precetur, repromittens ei se imperata facturum, et dicat: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me. Omnia quae Dei sunt, bona sunt, et meremur corripi. Ausculta quid dicat: Arguam eos in auditu angustiae eorum. Ideo audivimus ea, quae de tribulatione sunt, ut emendemur. In maledictis quoque Levitici scriptum est: Si post ista non obedierint, neque conversi fuerint ad me, apponam eis plagas septem super peccata eorum. Si autem post haec conversi non fuerint, emendabo eos (Levit. XXXVI). Omnia Dei, quae videntur amara esse, in eruditionem et remedia proficiunt. Medicus est Deus, pater est Deus, dominus est, non asper, sed lenis est dominus. Si veneris ad eos, qui puniti sunt secundum eloquia Scripturarum, compone Scripturas Scripturis, ut et te Apostolus docet, et videbis ibi dulcissima esse, ubi amarissima existimantur. Scriptum est in propheta: Non vindicat bis in idipsum in judicio (Num. I). Vindicavit semel in judicio per diluvium (Gen. VII, 19), vindicavit semel in judicio super Sodomam et Gomorrham, vindicavit semel in judicio super Aegyptum, et sexcenta millia Israelitarum (Exod. XIV). Noli existimare quod haec ultio poena tantum fuerit peccatoribus, quasi post mortem, et supplicia iterum a supplicio excipiendi sint. Puniti sunt in praesenti, ne in futuro jugiter punirentur. Cerne pauperem in Evangelio, squalore et penuria premitur, et postea in Abrahae sinu requiescit. Recepit mala sua in vita sua (Luc. XVI). Unde scis an receperint, qui in diluvio sunt necati, mala sua in vita? Unde nosti utrumne restituta sint Sodomae et Gomorrhae mala sua in vita sua? Audi testimonium Scripturarum. Vis Testamenti veteris testimonium discere? vis novi edocere? Restituetur Sodoma in antiquum: et adhuc dubitas an bonus sit Dominus puniens Sodomitas? Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, dicit Dominus miserans Sodomitas (Mar. VI). Benignus ergo est Deus, clemens est Deus. Solem suum vere oriri facit super bonos et malos: et pluit vere super justos et injustos: non solum hunc, quem oculis cernimus solem, sed et illum solem, qui oculis mentis aspicitur. Ego malus eram, et ortus est 881 mihi sol justitiae. Ego malus eram et venit super me pluvia justitiae (Matth. V). Bonitas Dei est etiam in his, quae amara existimantur. Igitur in civitate constitutus est Prophetes, et cerne quae videat, ne dolores sentiat captivitatis (Ezech. I). Deorsum videt labores, sed sursum elevans oculos, apertos suspicit coelos, cernit sibi reserata coelestia, videt similitudinem gloriae Dei, videt quatuor animalia, de quibus multus sermo, et difficilis interpretatio est. Cernit aurigam quatuor animalium. Cernit rotas se invicem continentes. Auriga quatuor animalia non totus est igneus, sed pubetenus a pedibus, et exinde usque ad summum electri fulgore rutilat. Non enim solum tormenta habet Deus; sunt in eo etiam refrigeria. Punit peccatores; sed per ea mysteria, quae deorsum sunt. Neque enim Propheta ignem vidit in capite, aut in his membris, quae a lumborum confinio ad summa consurgunt. Igneus est Dominus; sed a renibus usque ad pedes, ut demonstret eos, qui in generatione versantur, igne indigere. Renis quippe coitus significatio est. Adhuc in lumbis Abraham patris erat Levi, quando ei occurrit Melchisedec (Hebr. VII.) Et in psalmo dicitur: De fructu lumbi tui ponam super sedem meam (Ps. CXXXII). Igneus est a renibus usque ad deorsum Dominus. Generationis enim et libidinis opera gehennae suppliciis corripiuntur. Igneus est Deus; sed non totus est igneus: superiora ejus electrum sunt. Electrum non solum argento, verum et auro pretiosius est. Electrum autem pro exemplo fulgoris Scriptura posuit, non quod Deus vere electrum sit. Et quomodo non est tale electrum Deus, quale videbatur: sic non est talis ignis, qualis a renibus usque ad pedum finem apparuit. Ignis iste consumit, et non est appositum quid consumat, ut tu quaerens reperias, quid sit illud, quod a Dei igne consumitur. 882 Deus noster ignis consumens est (Deut. IV). Quid consumit ignis iste? Non ligna, quae cernimus, non sensibile fenum, non stipulam, quae videtur: sed si superaedificaveris fundamento Jesu Christi opera peccati ligna, opera peccati fenum, opera peccati inferiora stipulam, venit ignis, et universa ista examinat (I Cor. III). Quis est iste ignis, quem Lex praedicat, et Evangelium non tacet? Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Quis est, Apostole, ignis iste, qui probat opera nostra? Quis est ignis iste sic sapiens, ut custodiat aurum meum ut argentum meum splendidius ostendat, ut illaesum relinquat eum, qui in me est lapidem pretiosum, ut mala tantum consumat quae feci, quae superaedificavi ligna, fenum, stipulam? Quis est iste ignis? Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut accendatur (Luc. XII). Jesus Christus dicit, quam volo ut jam accendatur. Bonus enim est, et novit quia si ignis iste fuerit accensus, malitia consumetur. Scriptum est in Prophetis: sanctificavit eum in igne ardenti, et voravit tanquam fenum silvam (Zach. XIII). Et rursum: Emittit Dominus Sabaoth in tuum honorem contumeliam, et in tuam gloriam ignis ardens accenditur, id est, ut tu glorificeris emittitur ignis in opera peccatorum tuorum. Vis adhuc a Propheta discere, quia tormenta boni Dei sint ad utilitatem eorum, qui ea sustinent, constituta? Ausculta eumdem prophetam dicentem: Habes carbones ignis, sedebis super eos: ii erunt tibi adjutorio (Esai. LVII). Haec oportebat abscondere, et in medium non proferre, sed haeretici nos impellunt, ut celanda efferamus in publicum, quia tecta sunt utiliter apud eos, qui adhuc parvuli juxta animae aetatem sunt, qui metu indigent magistrorum, minis et terroribus corripiendi sunt, et possint consequi bonitatem, ut per amara remedia a vulneribus peccatorum aliquando desistant. 883 Semper enim sacramenta Dei propter parvulos auditores velaminibus quibusdam operiuntur. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Legis et Prophetarum Deus abscondit multitudinem bonitatis suae non diligentibus, sed timentibus se. Parvuli quippe sunt, nec possunt cum emolumento suo discere quod amentur a Patre, ne dissolvantur, ne despiciant bonitatem Dei. Quapropter cum audieris de populi captivitate, credere quidem vere accidisse eam juxta historiae fidem, sed in signum rei alterius praecessisse, et subsequens significasse mysterium. Nam et tu, qui vocaris fidelis, qui conspicis pacem, Christus quippe pax nostra est, in Jerusalem commoraris. Si autem peccaveris derelinquet te visitatio Dei, et traderis captivus Nabuchodonosor, et traditus duceris in Babylonem. Cum enim confusa fuerit anima tua a vitiis, et perturbationibus, abduceris in Babylonem, quoniam Babylon confusio interpretatur. Etsi rursum poenitentiam egeris, et per conversionem veri cordis misericordiam Dei impetraveris, mittitur tibi Esdras, qui te reducat, et aedificare faciat Jerusalem. Esdras quippe interpretatur adjutor, et mittitur tibi verbum juvans, ut revertaris in patriam tuam. Sacramentum est et id quod in aenigmate et a Daniele dicitur, et ab Apostolo abscondente pariter et revelante narratur: In Adam omnes morimur, et in Christo omnes vivificamur (I Cor. XV). Fuit quippe Adam in paradiso, sed serpens captivitatis ejus causa exstitit, et fecit, ut ejiceretur sive de Jerusalem, sive de paradiso, et veniret in locum hunc lacrymarum. Serpens hostis est contrarius veritati. Contrarius autem non a principio creatus est, neque statim super pectus, et ventrem suum ambulavit, neque fuit ab initio maledictus. Sicuti Adam et Eva non statim ut facti sunt, non peccaverunt: ita et serpens fuit aliquando non serpens, cum in paradiso deliciarum moraretur. Unde postea corruens ob peccata meruit audire: Tu signaculum similitudinis, corona decoris in paradiso Dei natus es, donec inventa est iniquitas in te, ambulasti immaculatus in omnibus 884 viis tuis (Ezech. XXVIII). De quo etiam Job memorat, quia in conspectu omnipotentis Dei superbierit: Cecidit quippe de coelo lucifer, qui mane oriebatur, contritus est super terram (Job XI). Vide consonantiam prophetici Evangelicique sermonis. Prophetes dicit: Cecidit de coelo lucifer, qui mane oriebatur, contritus est super terram (Isa. XIV). Jesus loquitur: Videbam Satanam, quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. XVIII). In quo differt dicere fulgur aut luciferum de coelo ruentem? Quod ad rem pertinet, omnis consonantia de cadente est. Deus quippe mortem non fecit, nec malitiam operatus est. Liberum arbitrium et homini, et Angelo ad universa permisit. Hic jam intelligendum est, quomodo per arbitrii libertatem, alii ad bonorum conscenderint summitatem, alii corruerint in malitiae profundum. Tu vero, homo, quare non vis arbitrio te tuo derelictum? Quare aegre fers niti, laborare, contendere, et per bona opera teipsum causam tuae fieri salutis? An magis te delectabit dormientem, et in otio constitutum aeterna prosperitate requiescere? Pater meus, inquit Dominus Jesus Christus, usquemodo operatur, et ego operor (Joan. XV); et tibi displicet operari qui ad opera natus es? Non vis opus tuum fieri justitiam, sapientiam, castitatem? Non vis tuum opus esse fortitudinem, aliasque virtutes? Igitur in captivitatem ducuntur, qui propter peccata sua servitutis meruere supplicia. Et venit Jesus Christus praedicare captivis remissionem, et caecis visum (Luc. IV). Iste clamat eis, qui sunt in vinculis: Egredimini, et iis, qui versantur in tenebris: Videte. Et nos fuimus in vinculis peccatorum, et nos aliquando versabamur in tenebris, adversum rectores tenebrarum mundi istius concertantes: venit Jesus omnium prophetarum vocibus praedicatus, dicens ligatis: Exite: et constitutis in tenebris: Aspicite. Si autem vis audire Ezechielem filium hominis in captivitate praedicantem, et iste typus erat Christi: Ideo factum est, ait, in trigesimo anno in quarto mense, in quinta mensis, et ego eram in medio captivitatis secus flumen Chobar, et aperti sunt coeli. Secus fluvium ergo Chobar Ezechiel cum triginta esset annorum apertos vidit coelos. Et Dominus 885 Jesus Christus incipiens erat quasi triginta annorum secus fluvium Jordanem, et aperti sunt coeli (Joan. I; Luc. III). Et per omnem prophetiam Ezechieli dicitur: Fili hominis. Quis autem filius hominis, ut Dominus meus Jesus Christus. Respondeant mihi haeretici, qui nativitatem illius ut phantasma eludunt, quare Christus filius hominis appellatur? Ego affirmo filium hominis eum fuisse. Nam qui passiones assumpsit humanas, necesse est ut ante passionem susceperit nativitatem. Neque enim potuit humanos affectus, verba, consuetudines, crucem, mortem recipere, si non reciperet humanitatis exordium. Et consequens erat, nativitatem ejus auferentes, auferrent etiam passionem, et simpliciter dicere: Non est crucifixus Jesus. Nunc vero crucem confiteris, et non erubescis. Judaeis scandalum praedicas crucifixum, et gentibus stultitiam (I Cor. I), et minus scandalum passione vel morte, erubescis nativitatem ejus confiteri. Nimirum minus scandali est, Jesum natum fuisse, quam mortuum, aut si scandalum Christiana fides non veretur, cur times dicere minora, qui [ Al. quia] majora ausus es confiteri? Praesertim cum nativitas illius non ex semine viri, et mulieris somno convenienti esse credatur, sed juxta prophetae eloquium dicentis: Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isai. VII). Hoc quod dicitur, Emmanuel, non unum nomen sonat, sed rem significat. Adveniente quippe Jesu, dicimus, nobiscum Dominus. Non frustra ergo in trigesimo anno prophetat Ezechiel. Nam et nomen ejus figura Christi est. Interpretatur quippe Ezechiel, imperium Dei: imperium autem Dei nullus est nisi Christus Jesus. 886 Filius quoque Buzi scribitur, quod interpretatur, contemptus. Si venias ad haereticos, et audias eos spernentes, et pro nihilo ducentes Creatorem, et insuper etiam criminantes, videbis juxta illos contemptissimi Creatoris Filium Dominum nostrum Jesum Christum. Quod si quis reluctatur, et non vult haec, quae exposuimus, quasi prophetiam recipere, quaeram ab eo cur scriptum est, in trigesimo anno vitae Ezechielis apertos fuisse coelos, et vidisse eum eas visiones, quae in libro ejus continentur. Quid mihi prodest annorum numerus, nisi hoc ut discam, trigesimo anno et Salvatori, et prophetae coelos fuisse reseratos, et spiritalibus spiritalia comparans, cognoscam universa, quae scripta sunt, ejusdem esse Dei sermones? Quippe verba sapientium ut stimuli, et quasi clavi in altum confixi quia compugentibus dati sunt a pastore uno (Eccl. XII). Ego et hoc quod dicitur, in quarto mense, quinta mensis, juxta possibilitatem sensus mei investigans, precor a Deo, ut idipsum possim intelligere, quod Scripturarum ejus congruit voluntati. Novus annus imminet jam Judaeis, et primus mensis apud eos a novi anni numeratur exordio. Agitur autem pascha de numero novi anni. Principium mensium iste vobis erit in mensibus anni (Exod. XII). Ab hoc anno numera mihi quartum mensem, et intellige baptizatum Jesum in quarto mense novi anni. Eo enim mense, qui apud Romanos Januarius nuncupatur, baptismum Domini factum esse cognoscimus, qui est mensis quartus ab anno novo juxta supputationem Hebraeorum. Et quia de quatuor elementis mundi subsistens corpus assumpserat, recipiens etiam sensus humanos, ideo forsitan et in quarto mense, et 887 in quinto die mensis est intuitus visionem. Et ego eram in medio captivitatis. Videtur mihi ironic ῶs dictum: Et ego eram in medio captivitatis. Et ego, quasi si dicat juxta historiam quidem propheta, et ego qui non tenebar in peccatis populi, eram in medio captivitatis: juxta allegoriam autem Christus, et ego veni in locum captivitatis, veni ad eos fines, ubi servi, ubi captivi detinebantur. Habes istiusmodi Salvatoris nostri voces in Prophetis, indignantis, quia non faciamus homines digna dispensatione ejus, et maxime nos, qui in eum putamur credere. Dicit quippe ad Patrem suum: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam (Psal. XXIX). Invenio quoque et aliam istiusmodi vocem, quae ex Salvatoris nostri persona dicitur per prophetam quaerentem animas plenas justitiae, plenas sensuum divinorum, plenas sanctorum fructuum, et quaerentem veritatis veros botros, sed invenientem plurimos peccatores, et inferaces bonorum, et idcirco dicentem: Heu mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, ad quam non supersit botrus ad manducandum primitiva. Heu mihi (Mich. VII). Quod dicitur, heu mihi, non est primogeniti totius creaturae, non est divinitatis vox, sed humanae animae, quam suscepit, unde infert: Heu mihi, anima mea, quia periit revertens a terra: et qui corrigat inter homines non est. Omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat. Haec idcirco memorata sunt, quia ait prophetes: Et ego eram in medio captivitatis juxta flumen Chobar: quod interpretatur gravitudo. Gravis autem est hujus saeculi fluvius, sicut et alibi sacrate dicitur. Et juxta simplices quoque historiam explicat: juxta eos vero, qui spiritaliter Scripturas audiunt, de anima significat, quae in vitae istius inciderit turbines. Super flumina Babylonis ibi sedimus, et flevimus, dum recordaremur Sion: in salicibus, in medio ejus suspendimus organa nostra, quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt 888 nos, verba canticorum (Ps. CXXXVI). Ista sunt flumina Babylonis, juxta quae sedentes, et reminiscentes patriae coelestis, lugent atque deplorant, ubi suspendunt organa sua, in salicibus Legis et mysteriorum Dei. Scriptum est in quodam libro, quia salignam omnes credentes accipiant coronam. Et in Isaia dicitur: Orietur quasi in medio aquae fenum, et salix super aquam fluentem (Isai. XLIV). Et in solemnitate Dei, quando tabernacula ejus componuntur, salignos ramos in tabernaculorum fixione constituunt. Secus fluvium Chobar. Secus flumen istud gravissimum saeculi. Et aperti sunt coeli. Clausi erant coeli, et ad adventum Christi aperti sunt, ut reseratis illis, veniret super eum Spiritus sanctus in specie columbae. Neque enim poterat ad nos commeare, nisi primum ad suae naturae consortem descendisset. Ascendit Jesus in altum, captivam duxit captivitatem, accepit dona in hominibus. Qui descendit, ipse est, qui ascendit super omnes coelos, ut impleret omnia. Et ipse dedit alios apostolos, alios prophetas, alios evangelistas, alios pastores et magistros in perfectionem sanctorum (Eph. IV). Aperti sunt coeli. Non sufficit unum coelum aperiri, aperiuntur plurimi, ut descendant non ab uno, sed ab omnibus coelis Angeli ad eos, qui salvandi sunt. Angeli qui ascendebant et descendebant super filium hominis, et accesserunt ad eum, et ministrabant ei. Descenderunt autem Angeli, quia prior descenderat Christus, metuentes descendere priusquam Dominus virtutum omnium rerumque praeciperet; quando autem viderunt principem militiae coelestis in terrestribus locis commorari, tunc per apertam viam ingressi sunt sequentes Dominum suum, et parentes voluntati ejus. Qui distribuit eos custodes credentium nomini suo. Tu heri sub daemonio eras, hodie sub Angelo. Nolite, inquit Dominus, contemnere unum de minimis istis, qui sunt in Ecclesia. Amen enim dico vobis, quia Angeli eorum per omnia vident faciem Patris, qui est in coelis (Matth. XVIII). Obsequuntur saluti tuae Angeli, concessi sunt ad 889 ministerium filii Dei, et dicunt inter se: Si ille descendit, et descendit in corpus, si mortali indutus est carne, et sustinuit crucem, et pro hominibus mortuus est, quid nos quiescimus? quid parcimus nobis? Eia omnes Angeli descendamus e coelo. Ideo et multitudo militiae coelestis erat laudantium, et glorificantium Deum, quando natus est Christus. Omnia Angelis plena sunt: veni, Angele, suscipe sermone conversum ab errore pristino, a doctrina daemoniorum, ab iniquitate in altum loquente, et suscipiens eum quasi medicus bonus, confove atque institue: parvulus est, hodie nascitur senex repuerascens; et suscipe tribuens ei baptismum secundae regenerationis, et advoca tibi alios socios ministerii tui ut cuncti pariter eos, qui aliquando decepti sunt, erudiatis ad fidem. Gaudium enim est majus in coelis super unum peccatorem poenitentiam agentem, quam supra nonaginta novem justos, quibus non est opus poenitentia (Luc. XV). Exsultat omnis creatura, collaetatur, et applaudit his qui salvandi sunt. Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat (Rom. VIII). Et licet nolint ii, qui Scripturas Apostolicas interpolaverunt, istiusmodi sermones inesse libris eorum, quibus possit Creator Christus approbari, exspectat tamen omnis creatura filios Dei, quando liberentur a delicto, quando auferantur [ Al. auferentur] de Zabuli manu, quando regenerentur a Christo. Verum jam tempus est, ut de praesenti loco aliqua tangamus. Vidit Propheta non visionem, sed visiones Dei. Quare non vidit unam, sed plurimas visiones? Audi Dominum pollicentem atque dicentem: Ego visiones multiplicavi (Osee XII). Quinta mensis Hic annus quintus captivitatis regis Joachim: trigesimo anno aetatis Ezechielis, et quinto captivitatis Joachim, Propheta mittitur ad Judaeos. Non despexit clementissimus pater, nec longo tempore incommonitum populum dereliquit. Quintus est annus. Quantum temporis intercessit? Quinque anni interfluxerunt ex quo captivi serviunt. Statim descendit Spiritus sanctus, aperuit coelos, ut hi qui captivitatis jugo premebantur viderent ea quae videbantur a propheta. Dicente quippe eo; et aperti sunt coeli, quodammodo et ipsi intuebantur oculis cordis, quae ille etiam oculis carnis aspexerat: 890 Et factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzii sacerdotem. Sermo Domini, qui in principio erat apud Deum Patrem, Deus Verbum, sermo qui credentes efficit Deos. Si enim dixit illos deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solvi Scriptura, ad quoscumque sermo Dei factus est, facti sunt dii. Ezechiel quoque Deus fuit, quia factus est sermo Dei ad eum: Ego dixi: Dii estis, et filii altissimi omnes. Vos vero ut homines moriemini, et quasi unus ex principibus cadetis (Ps. LXXXII). Ubi habetis in novo Testamento istiusmodi repromissionem? Si oportet instrumenta distinguere, et dicere inter se dissidentes deos, quod quidem nefas est etiam suspicari, sed juxta abusionem dicimus, audacter profecto dicam, multo majorem in veteri Testamento ostendi humanitatem, quam in novo: Ego dixi, Dii estis et filii altissimi omnes. Non ait, quidam dii estis, et quidam non estis: verum omnes dii estis. Si autem peccaveritis, ausculta quid sequitur: Vos vero ut homines moriemini. Non est haec culpa vocantis ad salutem, non ipse causa mortis, qui invitat ad divinitatem, et ad coelestis naturae adoptionem, sed in nostro peccato, et in nostro scelere consistit quod dicitur: Vos autem ut homines moriemini, et quasi unus de principibus cadetis. Multi principes erant et unus ex eis corruit, de quo et in Genesi scribitur: Ecce Adam factus est, non, quasi nos, sed quasi unus ex nobis (Gen. III). Ergo quando peccavit Adam, tunc factus est quasi unus. Et factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi. Etiamsi de Salvatore haec dicta volueris intelligere, ne timeas, habet et sic allegoria intellectum suum: venit sermo Domini ad eum, qui de Virgine nascebatur, id est, hominem, sermo semper in Patre manens, ut fierent utraque unum, et consociaretur homo, quem ob sacramentum et salutem universae humanitatis indueret, divinitati ejus et naturae unigeniti Dei. Factus est sermo Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem in terra Chaldaeorum. Chaldaei de coelestibus disputant: Chaldaei nativitates hominum ratiocinantur. In terra Chaldaeorum, quasi si dicat, eorum qui asserunt fatum, eorum qui causas universitatis astrorum circuitu vendicant. Iste ergo nunc error, et 891 ista mentis perversitas figuraliter in Chaldaeorum terra significatur. In terra Chaldaeorum secus flumen Chobar. Et facta est illic super me manus Domini. Et sermo Domini factus est ad prophetam et manus, ut et factis ornaretur et verbis. Et vidi visiones. Aliqua perstringam, et licet pro angustia temporis ea, quae dixi, possint sufficere, tamen etiam de toto corpore visionis summa quaeque libabo. Et vidi, et ecce spiritus surgens veniebat ab Aquilone. Diligenter considera rerum numerum quae dicuntur: Spiritus surgens, sive auferens veniebat ab Aquilone, ecce una res. Et nubes magna erat in eo: ecce duae. Et splendor in circuitu ejus: ecce tres. Et ignis refulgens: ecce quatuor. Et in medio ejus sicut visio electri in medio ignis: ecce quinque. Et lumen in eo: ecce sex. Post haec similitudo quatuor animalium, et visio eorum, et narratio visionis: ecce septem. Et in medio animalium, quasi carbones ignis: ecce octo. Quis potest ista minutatim exponere? Quis ita est capax spiritus Dei, ut haec Sacramenta dilucidet? Oportebat accusatores Creatoris, et Dei prophetarum primum intelligere quae dicuntur a prophetis, et postea criminari. Qui enim vere accusat, ea debet accusare, quae novit. Si vero haeretici ne prope quidem sunt intellectui divino, quomodo rationabiliter accusant, quos eos nescire convincimus? Discant, quis in hac visione sit sensus. Primum apparet spiritus auferens; secundo nubes magna in spiritu auferente; tertio splendor in circuitu spiritus auferentis; quarto ignis refulgens; quinto in medio ejus sicut visio electri, haud dubium quin in medio ignis; sexto splendor in eodem electro. Confiteor libenter a sapiente, et fideli viro dictam sententiam, quam saepe suscipio. De Deo et vera dicere periculum est. Neque enim ea tantum periculosa sunt quae falsa de eo dicuntur: sed etiam quae vera sunt, et non opportune proferuntur, dicenti periculum generant. Margarita vera est, sed si perverse, discrimen ejus est, quod dicit pedibus eorum. Et ut juxta nos aliquod ponamus exemplum, collectiones istae non solum in Aelia, non tantum Romae, non in Alexandria, sed in omni semel orbe 892 similitudinem referunt sagenae, quae ex omni genere piscium capit. Non possunt universa bona esse quae incidunt in eam. Ait quippe Salvator: Cum extraxerint, et secus littus sederint, eligent bona quidem in vasa sua, mala vero foras projicient. Oportet ergo in sagena totius Ecclesiae esse et bona et mala. Si jam universa munda sunt, quid derelinquimus judicio Dei? Et juxta aliam parabolam, et frumentum et paleae in area continentur, cum frumentum tantum in Christi horrea congregandum sit, et discernantur paleae ab eo, cujus ventilabrum in manu ejus, et mundabit aream suam, et congregabit frumentum in horreum, paleas vero consumet in igne inextinguibili (Luc. III). Neque enim assero aream totum esse mundum, sed aream intelligo esse coetum populi Christiani. Quomodo unaquaeque area circumscribitur, et est plena frumento, vel paleis, nec totum frumentum est, nec totum rursum palea: sic in Ecclesiis terrestribus alius est frumentum, alius est palea. Verum ubi non sua causa, nec per voluntatem paleae sunt (neque enim ex proprio arbitrio frumentum est) hic vero in tua potestate positum est ut sis palea, vel frumentum. Haec nos docere debent, ut si aliquando aliquis in congregationibus nostris viderit peccatorem, non scandalizetur, neque dicat: Ecce peccator in coetu sancto est. Si hoc licet, si hoc conceditur, quare et ego non peccem? Dum in praesenti saeculo sumus, id est in area et in sagena, et boni et mali in ea continentur. Quando autem venerit Christus fiet discretio, et implebitur illud quod ab Apostolo dicitur: Omnes nos oportet assistere ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui, quae gessit sive bona sive mala (II Cor. IV). Haec in prooemio de interpretationibus visionum aestuans animus est locutus, et ambigens quae sileat, quae proferat, quae leviter tacta dimittat, quae ex iis manifestius, quae obscurius exponenda sint, si tamen poterimus implere quod cupimus. Primum ergo videtur spiritus auferens: id quod paulo ante diximus, quia Dominus noster ignis consumens sit, etiam nunc repetimus, et dicimus huic testimonio congruere. 893 Quomodo ponitur spiritus auferens? Deus spiritus est (Joan. IV), et spiritus auferens cernitur. Quid a me aufert, et ab anima mea, ut merito auferens praedicetur? Utique mala: et tunc sentio bonitatem ejus, si a me pessima quaeque sustulerit. Neque vero putandum est finem esse beatitudinis, si a malis liberemur, initium felicitatis est carere peccato; et in Jeremia scribitur (omnia quippe quae in Prophetis scripta sunt clementissimo Deo vendico): Ecce dedi sermones meos in os tuum, ecce constitui te super gentes et regna eradicare, et suffodere, et disperdere, et aedificare, et plantare (Jer. I). Benignus est Deus, dans sermones ad eradicandum. Verum quid est quod eradicari debeat, et subverti? Si qua plantatio in animo mala est: si qua secta nequam, hanc eradicat, hanc subvertit sermo propheticus. Utinam autem contingat ut mihi talis sermo donetur, qui eradicet haereticorum semina, et doctrinam ex Zabuli fonte manantem, qui de ejus anima, qui nunc primum Ecclesiam ingreditur, idololatriae auferat plantationem. Dedi sermones meos in os tuum. Ecce constitui te eradicare, et suffodere: scilicet ut si qua aedificatio pessima est, destruatur. Quam vellem et ego suffodere, quidquid Marcion in auribus deceptorum aedificavit, eradicare, et subvertere, et disperdere, ut Jacob disperdidit idola. Usque ad hodiernum diem est disperdere et aedificare. Haeretici disperdere et subvertere tantum audierunt, in aedificationis autem plantationisque sermone surdas aures averterunt. Neque enim volunt inspicere, quia tristia quaeque prima dicuntur, et secunda quae laeta sunt. Quare nunc ista memoramus? Videlicet ut manifestetur Dei sermo subvertere mala, et aedificare optima, eradicare vitia, quasi agricola bonus, ut in purgato campo uberrima virtutum messis oriatur. Haec propter spiritum auferentem. Vidit enim primum spiritum auferentem, deinde nebulam magnam in eo. Quando purgatus fueris ab auferente spiritu, tantum ut auferatur omne malum a te, et omne quod in tua anima nequitiae versatur, tunc incipies etiam magna nebula frui, quae in spiritu auferente consistit. Quae nebula proxima est ei nebulae, quam in Evangelio legimus, de qua venit vox: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III). 894 Spiritus vero auferens, deinde nebula magna in eo, postea splendidissimum lumen in circuitu ejus. Ablatum est a te malum. Data est tibi nebula magna, ut pluat imbrem super vineam tuam. Secundum illud, quod alibi dicitur: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem (Isai. V), super pessimam videlicet vineam. Si autem hoc de mala jubetur, haud dubium est quin econtrario si bona vinea fueris, pluat super te nebula. Et splendor in circuitu ejus. Deinde: Ignis fulgens, et in medio ejus quasi visio electri. Dupliciter aufert a nobis mala Deus, spiritu et igni. Si boni et intenti ad praecepta Dei simus, et sermonibus illius erudiamur, spiritu mala nostra aufert, secundum illud, quod scriptum est: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis. Si vero spiritus mala non abstulerit a nobis, purgatione ignis indigemus (Rom. VIII). Idcirco diligenter observa conjunctiones singulas. Prima conjunctio est spiritus et nebulae, secunda ignis et luminis, tertia electri et splendoris, ac singula, quae quasi tristitia videntur, jucundiorum vicinitate pensantur. Sive enim spiritus oritur, statim sequitur nebula: sive ignis apparet, adjunctum est ei lumen: sive electrum praecedit, splendor in circuitu ejus est. Oportet quippe nos quasi aurum in fornace, et electrum vehementissimo igne conflari. Et in hoc propheta, quem nunc exponimus, habes sedentem Dominum in medio Jerusalem, et conflantem eos, qui mixti sunt argento et stanno, et aeramento, et plumbo, querula voce causantem de his, qui habent in se commixtionem materiae vilioris. Argentum, inquit, commixtum facti estis, et tamquam granumde uva reprobum argentum facti estis (Ezech. XVI). Quando enim creaturae Dei, quae ab initio bona est, superinducimus de malis nostris vitia ac passiones: tunc argento et auro aes, stannum plumbumque miscemus, et necessarius est ignis ad purgandum. Ideoque sollicite providendum est, ut cum venerimus ad ignem istum, securi transeamus per eum, ad instar auri argentique, et lapidis pretiosi, quae sine foco adultera sunt, vel qui sine foco adulteri sunt: non tam uramur incendio, quam probemur. Ecce spiritus auferens veniebat ab Aquilone. Et hoc quod ab Aquilone veniebat spiritus auferens, et postea redit, habet 895 rationem. Ab Aquilone quippe exardescunt mala super habitantes terram. Aquilo violentissimus ventus, quem alio nomine Dextrum vocamus, qui in quatuor cardinibus coeli, de quibus venti spirare dicuntur, frigidior est atque vehementior. Nec non et illud quod de ordine castrorum apud Israel in Numeris scribitur (Num. I), hujus rei obtinet figuram. Novissima enim castra ad Aquilonem ponuntur Dan; prima castra Juda ad Orientem, deinde pone eum Ruben, postea secundum mare Effrem, in extremo, ut diximus, ad Aquilonem Dan. Et olla, quae succensa describitur, a facie Aquilonis accenditur. Aquilo quippe figuraliter dicitur contraria fortitudo, id est, Zabulus, qui est vere durissimus ventus. Venit enim ab Aquilone spiritus auferens, et nubes magna in eo: vitia ab eo esse exposuimus. Et splendor in circuitu ejus, et ignis fulgens. Potuit dicere, ignis exurens, verum piguit Scripturam tristitiam nominare, et opus ejus ascribere, ideoque pro penali vi splendorem tantum apposuit. Et in medio ejus, quasi similitudo quatuor animalium. Ista visio eorum. Similitudo hominis in illis. Et quatuor facies uni, et quatuor pennae uni, et crura eorum recta, et pennati pedes eorum. Vides qualia sint quae regantur a Deo, ut ibi: Qui sedes super Cherubim appare. Cherubim interpretatur, plenitudo scientiae, et quicumque scientia plenus est, efficitur Cherubim, quem regit Deus. Quid sibi autem volunt quatuor facies? Quae salvanda sunt genuflectunt Domino Jesu, et ab Apostolo tripliciter nominantur, ut in nomine Jesu omne genuflectatur coelestium terrestrium et infernorum (Phil. II). Quae autem genuflectunt Domino Jesu, subjecta sunt ei. Et quae subjecta sunt dicunt: Nonne Deo subjecta est anima mea? Apud ipsum enim salutare meum (Ps. LXI). Et: Oportet eum regnare donec ponat omnes inimicos suos sub pedibus ejus (I Cor. XV). Quid est ergo quartum? Coelestia, terrestria, et inferna tria tantum sunt. 896 Nempe illud: Laudate Dominum, coeli coelorum, et aqua, quae super coelos est, laudet nomen Domini (Psal. CXLVIII). Omnia ista reguntur a Deo, et ducuntur a majestate ejus. Quocumque spiritus ibat, ibant et animalia. Haec ipsa animalia habent similitudinem super se hominis, cum sint quatuor facierum. Nec dictum est in principio, quia facierum quatuor sint, sed quia inter quatuor facies eminet, et principatum tenet facies humana, describitur, et quae dicitur facies humana, et facies leonis a dextris quatuor partium, et facies vituli a sinistris quatuor, et facies aquilae a quatuor partibus. Videamus ergo an tripartitam animam significet, de qua etiam aliorum opinionibus disputandum est, ut animae tripartitae alia quarta fortitudo praesideat. Quae est tripartitio animae? Per hominem rationale ejus indicatur, per leonem iracundia, per vitulum concupiscentia. Spiritus vero qui praesidet ad auxiliandum, non est a dextris, ut homo, vel leo: non est a sinistris, ut vitulus; sed super omnes tres facies consistit. Aquila quippe in alio loco nuncupatur, ut per aquilam, spiritum praesidentem animae significet. Spiritum autem hominis dico, qui in eo est. Atque ita omnia ducuntur nutu Dei, coelestia, terrestria et inferna, et ea quae super coelos sunt: et efficimur nos omnes Cherubim, quae sub pedibus Dei sunt, quibus conjunctae sunt rotae, et subsequimur ea. Non sub rota, neque sub saeculi ditione rebusque versamur, cum jam per passionem Christi sumus a mundi negotiis liberati. Et rota in medio rotae. Si consideres quomodo per contrarios eventus salvatur universitas rerum, sive in his, qui putantur errare, sive in his, qui ab errore dicuntur alieni, videbis quomodo rota in medio rotae sit. Haec autem regit omnia, et quocumque vult torquet totius universitatis Deus in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.

HOMILIA SECUNDA. De eo quod dicitur: Fili hominis, propheta super prophetas Israel, qui prophetant de corde suo, usque: Extendam manum meam ad prophetas, qui vident vana, et divinant mendacia (Cap. XIII). 897 Nullam speciem peccatorum Scriptura reticet, de qua non doceat legentes. Oportuit enim verbum Dei missum ad sanandos eos, qui audiebant, omnem spiritum peccatorum perstringere, et universis hominibus loqui, ut nemo fraudaretur remediis salutaribus, et his medelis, quae vulneribus possint prodesse curandis. Quomodo ergo dicuntur alia de populo, alia de sacerdotibus magnis, et quaedam de presbyteris, ac nonnulla de dispensatoribus, et quidem bonis dispensatoribus laus, malis vero culpa ascribitur: ut alii exhortationem accipiant ad meliora, alii vero ut in pejora non corruant: sic oportet de falsis ac veris prophetis divinam edoceri disciplinam, ut prophetae quidem accipiantur in eam demum partem, qui verbis Dei ministrant: per pseudoprophetas vero designentur Ecclesiarum magistri, qui non recte, seu sermone, seu vita congruunt ei, quam praedicant, disciplinae. Laeti quapropter simus, si nos Scriptura commoneat, docens ut recedamus a vitiis, magis autem si ordinis nostri aliquos Dei sermo perstringat, volentes sanari, et converti a peccatis nostris. Factus est sermo Domini ad prophetam Ezechielem dicens ei, Fili hominis, propheta mihi super prophetas Israel. Fuerunt quidem et prophetae Israel nomine potius quam veritate. Sunt autem et hodie in vero Israel, id est, Ecclesia, quidam pseudoprophetae, et falsi magistri, quibus hic sermo praenuntiat. Si me arguat Dei sermo, tentabo converti, nec quia adversum me aliqua dicuntur, qui videor doctor esse Ecclesiae, debeo tacere: verum mihimetipsi non parcens, cuncta revelabo, quae dicta sunt, ut convertar a vitiis, ut fiam non ex his quos Scriptura nunc corripit, sed ex his qui sermonem Dei verissime praedicantes, in Ecclesia exstiterunt magistri. Propheta super prophetas Israel, qui prophetant, et dices prophetis. Quomodo 898 opus prophetarum erat haec spiritu praedicere quae videbantur: sic eodem spiritu opus est ei, qui exponere cupit ea, quae sunt latenter significata, ut monstret, non ad eum fieri prophetiam, qui contra Dei docet voluntatem, qui prophetat de corde suo. Juxta simplicem quidem intellectum, quidam prophetarum de divino spiritu, loquentes, non de corde suo locuti sunt, sed de sensu Dei: quidam vero simulantes se prophetas, atque dicentes: Haec dicit Dominus, Domino non loquente in eis, pseudoprophetae exstiterunt. Potest autem et super eos, qui docent in Ecclesiis, si aliter quam poscit veritas, docent, praesens sermo congruere. Si quis enim ea, quae Jesus Christus Dominus locutus est, ipsa aeque doceat, non de corde suo, sed de Spiritu sancto loquitur sermones Filii Dei Jesu. Si consentit Sanctus spiritus voluntati ejus, qui in Apostolis locutus est, non de corde proprio loquitur, sed de corde Spiritus sancti, qui est locutus in Paulo, qui est locutus in Petro, et in caeteris apostolis est locutus. Si quis vero legens Evangelium, proprium sensum aptat Evangelio, non ita intelligens, ut Dominus locutus est, iste falsus propheta est, loquens de corde proprio in Evangelio. Et de haereticis quidem nihil absurdum est haec dicta intelligere. Disserunt quippe quasi in Evangeliis, et quasi de Apostolis, αἰώνων suorum fabulas proprio corde exponentes, non in corde Spiritus sancti. Neque enim possunt dicere: Nos autem sensum Christi habeamus, ut videamus ea, quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. XII). Cum autem et super me venerit, qui dicor ecclesiasticus, qui accipio librum sanctum, et nitor eum interpretari, hoc quod de haereticis intelligi potest, quaeso audientes, ut diligenter attendant, et accipiant gratiam spiritus de qua dictum est: Discretio spirituum, ut probati trapezitae facti, diligenter 899 observent quando falsus sim magister, quando vero praedicem quae sunt pietatis ac veritatis. Si itaque invenio in Moyse, et in Prophetis sensum Christi, non de corde proprio, sed de spiritu sancto loquor. Si autem nihil congruum inveniens, mihimetipsi confingor quae loquar, fluctuans in sermonibus, qui sunt alieni a Deo, de meo potius corde, quam de Dei sensibus loquor: Propheta, et dices prophetis, qui prophetant de corde suo. Non ait simpliciter de corde; sed de corde suo. Et prophetabis, et dices ad eos: Audite verbum Domini. Haec ad me, haec ad eum dicuntur, qui doctorem se esse promittit, ut timor Dei major oriatur in nobis, ne periclitemur quasi sub commentario scripto non ab hominibus, sed ab Angelis Dei, sic proferre sermonem. Novi quippe quia cum in judicio illo ordo consederit, de quo prophetavit Daniel (Dan. VII): et libri fuerint aperti, omnes mei conatus, omnes meae expositiones proferentur in medium, sive in justificationem, sive in condemnationem meam. In justificationem quidem mihi erunt, quae benedicta sunt: in condemnationem vero, ea quae secus quam veritas poscit explanata. Ex sermonibus, inquit, tuis justificaberis et ex sermonibus tuis condemnaberis (Matth. XII): quasi habenti non omnes sermones, de quibus justificaretur, neque rursum omnes sermones, de quibus condemnaretur. Si aliquis a sermonibus purus est alienis, et eis qui possint reprehendi, ex sermonibus suis justificabitur, et non condemnabitur. Si autem numquam recte locutus est, sed semper protulit prava, ex sermonibus suis condemnabitur, et non justificabitur. Verum quia nos, qui non sumus ex omni parte perfecti, neque sic dicimus ut semper justificemur, neque sic econtrario sumus peccatores, ut semper condemnemur, et habemus alia verba ex quibus justificemur, et alia ex quibus condemnemur: Deus super stateram suam utraque ponens, expendit diligenter, et judicat in quibus justus sim, et in quibus sermonibus condemnandus. Quod autem in sermonibus facit, hoc idem facit et in gestis. Necesse est enim, ut sint alia facta in quibus justificemur, et alia in quibus condemnemur. Neque enim sic perfectus sum, ut omnia facta habeam, in quibus justus existam: neque sic peccator, ut talia cuncta fecerim, quae me omni ex parte condemnent. Esse autem et alia facta istiusmodi, 900 et alia istiusmodi, ex hoc manifestum est quod dicitur: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium: quorumdam autem et subsequuntur (Rom. II). Similiter autem et bona facta manifesta sunt, et quae aliter habentur, latere non possunt. Aeque de intellectibus. Propter quod et inter se invicem cogitationum accusantium, sive satisfacientium judicium me exspectat de omnibus, quae facio, quae intelligo, quae loquor, et incertus opperior, quidnam mihi in illo judicio futurum sit. Quantoque magis timor Dei mihi incutitur ad recipienda cuncta quae feci, tanto magis custodire me debeo: utinam quidem ab omnibus peccatis, sin autem hoc non possum, saltem queam a maximis. Haec de eo, quod proposuimus de prophetis, qui prophetant de corde suo, ad quos dicitur: Audite sermonem Domini, haec dicit Adonai Dominus, vae iis, qui prophetant de corde suo, qui ambulant post spiritum suum. Duo peccata sunt, unum cordis, aliud spiritus. Primum de meliori parte videamus, ut possimus etiam ea, quae contraria sunt, considerare. Apostolus loquitur: Orabo spiritu, orabo et sensu. Qui sensus in corde habet habitaculum: Psallam spiritu, psallam sensu (I Cor. XIV). Igitur et spiritus est et sensus in nobis. Et quomodo sanctus orat spiritu, orat et sensu: psallit spiritu, psallit et sensu: sic iste qui est falsus prophetes de corde proprio prophetat, et ambulat non post spiritum Dei, sed post spiritum suum. Est quippe quidam spiritus hominis, qui versatur in eo, post quem procul absit ut ego ambulem; sed intelligens sanctum Spiritum Dei post Dominum Jesum meum ambulem. Itaque prophetae, qui prophetant de corde, et ambulant post spiritum non tam Dei, quam suum, omnino, quod Graece dicitur . . . . . . non vident, et est ambigua ex sermone sententia. Sive enim ea, quae sunt generalia . . . . . . id est, generalia non vident, licet quadam ex parte conspiciant, sive (quod ego melius reor) omnino non vident, licet sibi ex parte quadam videantur videre. Alii quippe in nobis oculi sunt meliores his, quos habemus in corpore. Qui oculi aut Jesum Dominum vident, qui eos ad se intuendum creavit, aut certe caeci sunt. Si peccator sum, nihil video, nec possum veritatis lumen aspicere. In judicium quippe, ait, 901 in mundum istum veni, ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX). Si autem justus, accipio gratiam a Deo, et de me quoque dicitur videns. Prophetae enim vocabantur ante videntes. Et: Qui vides, ait, vade, descende in terram Juda, et ibi commorare, et ibi prophetabis. In Bethel autem, jam non adjicies ut prophetes (Amos VII). Et rursum alibi: Visio quam vidit Isaias filius Amos (Isai. I). Beatus cui revelabit Dominus oculos ad videnda mirabilia de lege Dei, juxta obsecrationem prophetae dicentis: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII). Videamus autem et alium sermonem, per quem pseudoprophetae, et falsi magistri corripiuntur, a quo quaeso ut, orantibus vobis, ego purus inveniar. Quae est ergo igitur [ F. ista] correptio? Sicut vulpes in deserto prophetae tui, Israel. Animal vulpes nequam est, versutum, indomabile est, ferum est. Dicite, ait Salvator, vulpi isti: Ecce sanationes perficio hodie, et cras, et tertia die consumor (Ezech. XIII; Luc. XIII). Has vulpes necessarias habuit adversum alienigenas Samson, quarum caudis cum igne vinctis (trecentas enim ceperat) in perditionem eas frugum misit hostilium. Istiusmodi sunt falsi magistri, versuti, maligni, et bestiis similes. Si talis sum, vulpes sum, sed non simpliciter vulpes, verum vulpes in desertis, vulpes in parietinis, vulpes in rupibus, haec enim in diversis sensibus continentur. Versipelles isti et nequam semper in desertis, semper in solitudinibus morantur. Ubicumque enim anima habitatur a Deo, et Spiritu sancto plena est, ibi non potest haereticorum doctrina penetrare, nec valet eorum sermo perrumpere. Ubi autem solitudo Christi, ubi desertum justitiae, ibi nequissimae disciplinae venena versantur. Idcirco: Sicut vulpes, ait, in desertis prophetae tui, Israel. Non steterunt in firmamento. Si considerare volueris magistros, videbis eos infirmos, instabiles, et non valentes dicere: Statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos (Ps. LXXIII): et quia non sunt tales ut steterint, robusta radice fundati: ideo non steterunt in firmamento, sed dilexerunt movere pedes suos. Est autem et hoc grande peccatum saltem paululum 902 pedes movere, ut David psalmista canit: Quam bonus Israel Deus rectis corde: mei vero pene moti sunt pedes. Beatus ille multumque felix, cui robustissime consistenti firmos animae pedes habere concessum est, qui audire a Deo dignus est: Tu vero sta mecum. Verum non tales pseudoprophetae, non tales falsi magistri; neque enim sic steterunt in firmamento. Et congregabant greges filiorum Israel, quos docent, quos instituunt sive haeretici dogma impium praedicantes, sive falsi magistri decipientes eos, quorum aures pruriunt, colligunt greges schismatum adversum Ecclesiam Dei, adversum domum Israel. Non surrexerunt qui dicerent, In die Domini: falsa videntes hi non surrexerunt. Isti vero surgentes dicunt: Consepulti sumus Christo per baptisma, et consurreximus ei (Rom. VI). Habemus quippe ut pignus Spiritus sancti, quem accipiemus ad plenum postquam venerit quod perfectum est: sic pignus resurrectionis, quia in resurrectione perfecta nemo adhuc resurrexit de nobis. Verumtamen resurreximus, Paulo dicente: Consepulti sumus Christo per baptisma, et consurreximus ei. Nondum ergo resurrexerunt, hoc est, necdum resurrectionis baptisma consecuti sunt falsi prophetae, et falsi magistri, qui dicerent, In die Domini, videntes quae falsa sunt, neque aliquando possunt conspicere veritatem. Accipe exemplum. Qui Scripturam legit, et aliter quam scripta est accipit, Scripturam mendaciter videt. Qui vero audit Scripturam, ut se veritatis intellectus habet, et sic eam interpretatur, videt veritatem. Et sancti quidem non divinant. Non enim divinatio in Jacob. Peccatores vero divinant falsa, dicentes: Haec dicit Dominus: et Dominus non misit eos. Audi haereticos, quomodo traditionem apostolorum habere se dicant. Audi falsos magistros, quomodo affirmant doctrinam suam Domini esse doctrinam, sensum suum congruere prophetarum, et dicunt: Haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos. Et coeperunt suscitare sermonem. Non visionem falsam vidistis (Num. XXIII). Et hi enim volunt in defensionem sui quemdam pro se suscitare sermonem; sed arguit eos Dominus, et 903 dicit: Non visionem falsam vidistis, et divinationes vanas locuti estis, et dixistis, dicit Dominus, et ego non sum locutus? Propterea dic: Haec dicit Dominus pro eo quod sermones vestri mendaces sunt. Orate pro nobis, ut sermones nostri non sint falsi. Licet quidam homines ignorantia judicii eos asserant falsos, Dominus non dicat, et recte nobiscum agetur. Si vero mille hominum eos dixerint veros, judicio porro Dei fuerint falsi, quid mihi proderit? Dicunt et Marcionitae magistri sui veros esse sermones, dicunt et Valentini robustissimam sectam, qui fabularum ejus commenta suscipiunt. Quae utilitas? Quia plurimi Ecclesiae haeretica pravitate decepti in eorum conspiravere sententiam, hoc est quod quaeritur, ut Dominus sermonum meorum testis assistat, ut ipse comprobet quae dicuntur sanctarum testimonio Scripturarum. Propter haec ergo ad nos dicit Adonai Dominus: Extendam manum meam ad prophetas, qui vident mendacia. Hae comminationes sunt adversum falsos magistros, et eos, qui loquuntur mendacia. Videamus autem quid de his comminetur: In disciplina 904 populi mei non erunt. Non uno modo a Domino peccatores corripiuntur. Aliter arguitur populus Domini, aliter alienus ab eo: Fili, ne neglexeris disciplinam Domini, neque fatigeris, dum argueris ab eo. Quem enim diligit Dominus castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Prov. III). Argue nos, Domine, verum in judicio, et non in furore: ista correptio populi est. Correptio peccatoris et alieni illa est, quam justus renuit dicens: Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me (Psal. VI). De falsis itaque magistris, et de pseudoprophetis dicitur: In disciplina populi mei non erunt, neque in scriptura Domus Israel scribentur. Sicut et alibi: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Et nunc Scriptura ait: In domum Israel non scribentur, et in terram Israel non intrabunt. Extra repromissionis terram haeretici morabuntur, quae est terra valde bona, et in quam, ut introducamur, oramus, in libro viventium ante conscripti a Jesu Christo, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.

HOMILIA TERTIA. De eo quod scriptum est: Fili hominis, obfirma faciem tuam super filias populi tui, quae prophetant de corde suo, usque: Obfirma faciem meam super hominem illum, et ponam illum desertum (Cap. XIII). 903 Primum de eo, quod dicitur: Obfirma faciem tuam, requirendum. Deinde si Dominus dederit, investigare debemus filias populi prophetantes de corde suo, et facientes ea, in quibus eas Dei sermo corripiat. Et quod sit alia facies praeter hanc corporis nostri faciem, licet ex multis manifestum sit, attamen et ex his, quae Apostolus memorat, indicatur: Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam, quasi a Domini spiritu (II Cor. III). Hanc faciem corporalem omnes homines habemus revelatam, nisi forte calamitatibus et angustiis premimur. Vultus autem ille, de quo sermo Apostoli est, in multis tectus est, et in paucis revelatus. Qui enim fiduciam habet in vita immaculata, in sensu sano, in fide vera, iste tantummodo non habet confessionis, fraudulentiae, peccatique velamen; sed propter puram conscientiam, 904 revelata facie gloriam Domini contemplatur. Procul autem absit a nobis, ut velatam habeamus hanc faciem. Haec pauca de facie, ut possimus intelligere quid sit, quod sequitur: Obfirma faciem tuam super filias populi tui. Ista facies, id est, principale ( ἡγεμονικὸν) cordis nostri, nisi obfirmata fuerit super eo, quod intelligendum est, ut quomodo videt, sic annuntiet gentibus, illud quod aspicitur, non videtur. Impossibile quippe est, ut aliquis sine obfirmatione vultus, vagus, fluctuabundus, circumlatus omni vento doctrinae, videat quod debet, videat ut debet. Oportet enim volentem intelligere habere faciem, in eo quod intelligere nititur, obfirmatam: ob hanc semper causam prophetaturis primum jubetur, ut faciem suam obfirment; ut nostram autem et nos possimus obfirmare faciem in Evangelio, in Lege, in Prophetis, in apostolis, obfirma eam super 905 Christo, et non super saeculi negotiis. Sed cum in mundialibus curis anima nostra versetur, cum semper ardeat habendi fame, non obfirmamus faciem nostram super ea, quae imperavit Deus, sed super ea, quae Dei sunt adversa praeceptis. Quis, putas, in nobis immundus est ob obfirmationem faciei super his, quae interdicta sunt? Quis intantum sollicitus et cautus, ut diebus ac noctibus in ea obfirmet cordis sui faciem, quae jubentur? Nunc quoque si intellecturi fuimus praesentem scripturam quomodo prophetae dicatur: Obfirma faciem tuam super filias populi tui, ut videat ea quae dicturus est, debemus obfirmare intelligentiam, plenum in intentatione cordis habere tractatum, quod sit hoc, quod significetur, ut tandem ratione superati, recedamus a littera. Ac secundum communem quidem intellectum, videntur quaedam filiae populi prophetantes hoc quod sequitur admisisse peccatum. Assumentes cervicalia consuebant; consuentes non ponebant ea sub capite, sed sub cubito audientium, et velaminibus quibusdam tegebant capita universae aetatis. Haec sunt, quae prophetantibus filiabus populi reputantur quasi magna peccata. Quis autem potest in verbo consistens dicere, quia si quis cervicalia consuat, et consuta sub cubito ponat alterius, delinquat, et a Deo corripiatur? Quis potest asserere, quia si quis velamina faciat ad tegendum caput universae aetatis, impie agat? Invitis nobis ab ipsa Scriptura necessitas imponitur, ut ab apicibus litterae recedentes, verbum, et sapientiam, et voluntatem ejus requiramus ad aperienda peccata, quae clausa sunt, ad illuminanda quae caligant, ut possimus a maledicto extranei fieri, omni cubito manuum, sive manus. Qui in victu corporis occupati sunt, et ne per somnium quidem spirituales videre delicias, quas nos habere vult sermo divinus dicens: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui; qui non noverunt voluntatem beatorum, de qua scribitur: Torrente voluptatis tuae potabis eos: requirunt quasi amatores luxuriae, et non amatores Dei, semper in corporalibus esse deliciis. Signum autem mihi videtur voluptatis carneae, sub cubito manuum cervical assutum. Quia enim in tempore discumbendi ad beneficia corporalia videmur uti consutis quibusdam, et acu pictis sub cubito 906 manuum nostrarum, forsitan sermo divinus per istius modi figuram et argumentum eos culpat magistros, qui per vaniloquentiam, et beatas quasque repromissiones, multitudinem audientium libidini, vitiis, voluptatique permittunt. Debet enim Dei verbum, et Deus homo ea proferre, quae saluti sunt audienti, quae illum hortentur ad continentiam, ad conversationem sanorum actuum, ad cuncta, quae homo studiosus laborum, et non libidinum, debet incumbere, ut possit ea consequi, quae a Deo sunt repromissa. Cum ergo aliquis aptus moribus populi, ut placeat eis, quibus aures pruriunt, loquitur quae gratanter accipiant, loquitur quae vicina sunt voluptati, talis magister consuit cervicalia sub omni cubito manus. Sequitur hoc peccatum habentem, ut faciat etiam amictus ad velandum caput omnis aetatis. Cujus autem rei figura sit etiam velamen, cautius consideremus. Qui fiduciam habet, et vere vir est, velamen non habet super caput suum, sed intecto capite orat Dominum, intecto capite prophetat: per signum corporalis rei etiam spiritalem latenter ostendens, ut quomodo non habet velamen super caput carnis suae, ita non habeat velamen super principale cordis sui. Si quis vero confusionis velamen gerit, et peccati, iste quasi muliebria velamina habet super caput suum. Itaque cum aliquis docuerit ea, quae aurem populi mulceant, et strepitum potius laudatorum, quam gemitum moveant, si blandus inimicus palpaverit potius quam secuerit vulnera, talis homo amictus contexit in capite. Cum autem in luxuriosam orationem dicentis se sermo fuderit, et in lascivum persultaverit eloquium, contexit velamen super caput omnis aetatis; non modo puerorum et juvenum, verum et senum. Quomodo enim faciat signa et portenta ad decipiendos (si fieri potest) etiam electos falsus Christus, et falsus propheta: similiter et hi, qui ad voluptatem meditata deportant, et ista semper inquirunt, quae delectent potius audientes, quam convertant a vitiis, faciunt velamina super caput non modo puerorum et juvenum, sed (si fieri potest) senum quoque et patrum, intantum ut etiam eos decipiant, qui juxta laborem animae in spiritali aetate et senio processerunt. Et 907 potuit quidem dicere propheta super filios populi tui, qui prophetant, sed quasi homines, qui velamina contexant, et cervicalia consuant sub omni cubito manus, mulieres sint, et nullus inter eos viri nomine dignus habeatur, ait propheta: In filias populi tui, quae prophetant de corde suo, et ea faciunt, quae sequuntur. Effeminatae quippe sunt eorum magistrorum et animae, et voluntates, qui semper sonantia, semper canora componunt, et (ut quod verum est dicam) nihil virile, nihil forte, nihil Deo dignum est in his, qui juxta gratiam et voluntatem audientium praedicant: idcirco omnes filias potius, quam filios dixit assuentes cervicalia. Et observa proprietatem verbi, assuentes, ait, non contexentes. An ignoras quod tunica Domini tui Jesu nihil in se habeat consutile, sed ex omni parte contexta sit? Istae ergo consuunt dicta dictis fraudulenter et callide, assuentes potius quam contexentes: et faciunt cervicalia, non in quibus capita reclinent, sed in quibus cubitum: id est, ut manus eorum non sint in labore, non in opere lassescant, sed sint in requie, sint in otio, sint in his gestis, quae voluptatibus serviunt. Haec autem quae diximus, ita se habere ut a nobis intellecta sunt, sequens sermo prophetae lucidius ostendit, dicens: Haec dicit Adonai Dominus: Ecce ego ad cervicalia vestra, in quibus vos convertitis illic animas in dissolutionem. Aperuit aenigma quod latebat, perspicue ostendens consuta cervicalia in dissolutionem animarum fieri. Quis autem potest super sermonem qui legitur, audiens Deum comminantem, quia ipse disrumpat talem subtelam, et talia cervicalia? Ait enim: Ecce ego, non jubeo, sed ipse disrumpo cervicalia consuta sub omni cubito manus. Dei opus est, omnem arguere texturam et dissolvere universam fictionem pessimam, quae nocet his, qui nolunt manibus operari, sed otiosus eis uti. Et disrumpam ea a brachiis vestris, id est, cervicalia, ne ulterius ea cubitis vestris subjecta habeatis. Et emittam 908 animas, quas vos subvertitis, animas eorum. Quae ergo subversio est consuere cervicalia, et subjicere cubitis? Sed ut sermonis sacramentum intelligas, videbis grandem subversionem esse, delicatum hominem juxta corpus efficere. Talia autem sunt verba haereticorum, ubi non est conversatio rigida. Invenies discipulos Valentini moribus dissolutos ad nihil forte, ad nihil virile tendentes, similiter et sectatores Basilidis. Docent insuper et negare inverecunde, quasi praecepto quod de eorum martyrio est. Non id docent quod ostendunt Ecclesiastici, parati tollere crucem, et sequi Salvatorem. Disrumpit ergo, qui haec comminatur sermo Filius Dei, consutiones nequissimas. Praesta mihi, Christe, ut disrumpam cervicalia in animarum consuta luxuriam. Sed quid aliud sequitur? Et velamina disrumpam. Quae se disrupturum esse testatur? non solum cervicalia, verum et velamina. Ideo autem disrupturum, ut caput nudum fiat, ut accepta fiducia, et revelata non solum facie, sed etiam capite, constanter vir ecclesiasticus possit orare. Disrumpam velamina vestra, et liberabo populum meum de manu vestra. Licet vos subvertatis animas per cervicalia, et velamina, ego ista disrumpens liberabo populum meum. Liberat autem populum Deus per conversationem austeram, et a voluptatibus recedentem. Et ultra non erunt in manibus vestris in subversionem: in manibus vestris, qui decipitis audientes, jam non erunt ista cervicalia: Et cognoscetis quia ego Dominus. Si non conscissa fuerint cervicalia, si non velamina disrumpo, non cognoscetis quia ego Dominus. Deliciae quippe et otium, et resolutio non sinunt cognosci eum, qui dicit: Ego sum Dominus. Pro eo quo evertisti cor justi inique. Quomodo in loco signorum dictum est, quia decipiant etiam electos Dei: sic evenit saepe ut justos quoque haeretici supplantent. Amant enim homines voluptatem: quia statim ut apparuerit, tranquilla est, et 909 lasciva, et delectans sensum, et provocans nos ad usum sui. Fugimus amara, licet salutaria sint, et nolumus laborare voluptatibus deliniti, nescientes quia impossibile est, eumdem amatorem esse Dei. Propter quod Apostolus ait de pessimis, quia sint amatores voluptatis magis, quam amatores Dei (II Tim. III). Et ego non avertebam ad confortandas manus iniquorum. Ego non avertebam, sed omnia quae erant aedificationis dispensabam. Istae vero prophetissae effeminatae animae avertebant ad con fortandas manus iniqui, hoc est, ut fortior manus iniquitate fieret, ne omnino averteretur de via sua mala, et vivificaretur, id est, nullus penitus converteretur a via sua pessima, et vivificaretur. Propterea falsa non videbitis, qui docetis falsa. Jam vos non faciam ultra conatu prospero pergere, ut possitis insinuare quae dicitis: et divinationes non divinabitis amplius: Et liberabo populum meum de manu vestra. Oremus, ut et nos liberet Deus de manu talium magistrorum, qui ubicumque fuerint, ad voluptates audientium loquentes, scindunt ac dividunt Ecclesiam, quia plures sunt magis amatores voluptatum, quam amatores Dei. Et scietis, quia ego Dominus. Si convertero divinationes vestras, si fecero silere mendacia, tunc scietis quia ego Dominus. Haec prior prophetia: sequitur et alia, quae ita contexitur: Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt ante faciem meam (Ezech. XIV). Omnia Dei sermo perstringit, et nullam speciem ordinum, qui in Ecclesia constituti sunt, dimittit intactam; verum universa percurrens, omnes sanare desiderat, veluti nunc quaedam ad presbyteros loquitur. Ea enim quae praecesserunt dicta sunt de magistris. Idcirco consideremus et de presbyteris quid dicatur, excutientes nosmetipsos, ne quis nostrum presbyter talis sit, qualis infra exponitur. Et venerunt ad me viri seniorum Israel, et sederunt ante faciem meam. Et factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis. Videamus 910 accusationem, ut scire possimus, utrumne eam in nobis deprehendamus. An non viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam? Numquid respondens respondebo eis: Beati qui mundo sunt corde (Matth. V). Qui enim mundum habent cor, cogitationes suas non ponunt in cordibus suis, sed magis habent in sermone Dei. Qui autem laborant in saecularibus curis, et nihil aliud requirunt nisi quomodo praesentem transigant vitam, hi cogitationes suas ponunt in cordibus suis, ut puta si videris hominem nihil aliud cogitantem nisi mundi negotia, lucra corporalia, et ciborum abundantiam: ex his quae indiguerit, in quibus sollicitus est, in quibus suspirat, futuram tantum alimoniam cum dolore conquirens, poenam cogitationum suarum posuit in corde suo. Arguens igitur quosdam presbyteros istius modi ait ad prophetam sermo divinus: Viri isti, id est, supradicti presbyteri, posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam. Nemo vestrum existimet cruciatus nobis ab alio, quam a nobis irrogari. Deus non facit poenas, sed ea quae patimur ipsi nobis praeparamus. Itaque testimonio, quo frequenter usi sumus, etiam nunc opportune utamur. Ambulate in lumine ignis vestri, et in flamma quam accendistis. Non est ignis alterius nisi vester, qui ligna, qui stipulam, qui materiam futuro incendio coacervastis. Dicit ergo de presbyteris, procul autem absit a nobis. Viri isti posuerunt cogitationes suas in cordibus suis, et poenam iniquitatum suarum posuerunt ante faciem suam. Sed respondens respondebo eis: Numquidnam dignum est istis me respondere, qui venerunt ad te prophetam volentes discere sermones meos? Propter hoc loquere ad eos, et dic eis: Haec dicit Adonai Dominus. Homo, homo ex domo Israel. Omnes homines nati sumus homines, sed non omnes homines homines sumus, 911 sicut saepissime notavi, id quod in Levitico scriptum est: Homo, homo filiorum Israel, aut advenarum, qui appositi sunt in nobis. Estote homines, homines scilicet, quia non omnes homines homines sunt. Ostendamus de Scripturis quomodo quidam homines non sint homines. Homo in honore positus non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, assimilatus est eis (Psal. XLIX). Iste non est homo homo, sed homo jumentum. Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura (Matth. III)? Talis non est homo homo, sed serpens homo. Equi in feminas insanientes facti sunt, unusquisque super uxorem proximi sui hinniebat. Et iste non est homo homo, sed homo equus. Absit igitur a nobis, ut tales simus, qui mereamur audire, non esse nos homines homines; sed aliud quid praeter homines. Si enim boni et mansueti sumus, duplicamus hominis nomen: ut sit in nobis non simpliciter homo, sed homo homo. Considera an invenire valeamus, quid sit illud quod nomen hominis duplicet. Quando iste homo, qui est exterior, homo fuerit, eo qui est interior homo, serpente existente, non est in nobis homo homo, sed tantum homo. Quando vero interior homo juxta imaginem perseveraverit conditoris, tunc nascitur homo, et fit istiusmodi secundum exteriorem, et interiorem hominem, bis homo homo. Porro si quis in hoc vocatus, ut fiat homo homo, posuerit cogitationes suas in corde suo et poenam suam ante faciem suam, et venerit ad prophetam: Ego, inquit Dominus, respondebo ei in his quibus detinetur mens ejus. Docet nos sermo praesens, quomodo poterat singulis respondere, nec importuna admovere medicamina, sed pro qualitate morborum congrua quaeque proferre. Animadverte quod dicimus. Ad medicum decem vadunt decem habentes species infirmitatum. Non omnes eodem modo curat, sed alium isto, et alium illo, ut puta, sanat emplastro, alii aliud tribuit medicamentum, nonnullis quod cauterium nuncupatur imponit, alium amara, alium dulci temperat potione, cujusdam vero vulnera crassiore unguine delinit. Sic et sermo Dei pro qualitatibus hominum loquitur, nec passim sapientiae suae ingerit sacramenta. Ait itaque: Ego respondebo ei in his, quibus detinetur mens ejus. Ut ista videlicet curet, in quibus 912 mens ejus detinetur, ut non faciat declinare domum Israel. Quicumque se ipsum exemplum non praebet bonae vitae, sed perversus incedit, iste per suam pravitatem, dum ad haec quae non debet, inclinatur, facit quodammodo etiam Dei populum declinare secundum corda eorum, quae abalienata sunt a me. Et qui hoc facit, secundum alienatum cor a Deo, in cogitationibus suis facit. Propter quod respondetur eis, in iis, in quibus detinetur cor eorum, et dicitur: Dic ad domum Israel: Haec dicit Adonai Dominus, Convertimini, et avertite vos a studiis vestris. Quia pollicitus est locuturum se eis ea, in quibus detinetur cor eorum: ideo nunc quasi peccatoribus loquitur dicens: Convertimini, et avertite vos a studiis vestris, et avertite facies vestras. Nonne tibi videtur hoc facere? Facies vestrae obfirmatae sunt super ea, quae non debent; convertite eas, et obfirmate in haec, quae vestro sunt emolumento. Propter quod homo homo de domo Israel, et de proselytis qui adveniunt in Israel, quicumque abalienatus fuerit. Potest fieri et hominem hominem, sive creatum hominem hominem: seu perfectum sui hominem hominem effectum abalienari contingit: siquidem et justus secundum eumdem Ezechielem convertitur aliquando a justitiis suis, et peccat. Si ergo istius modi homo posuerit cogitationes suas in corde suo, et poenam iniquitatis suae ante faciem suam, et venerit ad prophetam, ut interroget eum in me: Ego, inquit Dominus, respondebo ei in ipso, in quo detinetur: et obfirmabo faciem meam in hominem illum. Considera quomodo in principio spoponderit clementer se responsurum, ac deinde quomodo, si rursus venerit, necdum curatus, prioribus verbis, obfirmabo, dixit, faciem meam super hominem illum, et ponam illum in desertum. Si enim non obedierit sermonibus commonitionis, sed in delicto perseveraverit, ponam eum in desertum, et in exterminium, et tollam eum de medio populi mei. Ne auferas nos, Deus omnipotens, de medio populi tui, verum conserva nos in populo tuo. Juste autem projicitur, qui digna facit abjectione, ut auferatur a populo Dei, et eradicetur ab eo, et tradatur Satanae. Et in praesenti quidem potest quis egrediens de populo Dei, rursum per 913 poenitentiam reverti; si vero eradicatus fuerit illo ex populo, de quo in quadam parabola dicitur venisse et recubuisse, et introisse quemdam, qui non habebat vestimentum nuptiale, dicente ad eum patrefamilias: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII)? atque ita praecipiente ministris, ut vincientes eum manibus et pedibus, 914 mitterent in tenebras exteriores, difficillime in locum pristinum revertetur. Sed nos non eradicabimur; verum et in praesenti, et in futuro saeculo in Domino nostro Jesu Christo plantabimur, et in eo fructus uberrimos afferemus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA QUARTA. De eo, quod scriptum est: Terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendens manum meam super eam, usque ad id, quod dicitur: Et si fuerint tres viri in medio ejus, Noe, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas (Cap. XIV). 913 Sermo Domini, qui factus est ad prophetam, de peccatrice terra loquitur, quomodo propter delicta sua variis sit excruciata suppliciis, fame, bestiis malis, gladio, morte, morte autem repentina, quae aut ex corrupti aeris vitio sit creata, aut ex quocumque acciderit eventu, et dicitur: Quod si etiam quatuor ultiones meas misero in terram peccatricem, fuerint autem isti tres viri Noe, Daniel, et Job in terra peccatrice, ipsi soli salvi erunt. In comminatione prima, in qua poenam famis a poenis caeteris aperuit, filiorum et filiarum nomina tacuit. In eo vero sermone, in quo bestias malas minatus est terrae, ait: Si filii et filiae eorum salvi fient, sed ipsi soli salvabuntur. Terra autem, et cum paululum reticuisset, adjecit: Et erit in introitu. Rursum in comminatione gladii: Non liberabunt, ait, filios, aut filias. Et in morte similiter est locutus: Non derelinquentur filii aut filiae eorum, sed ipsi soli Noe, et Daniel, et Job liberabunt animas suas. Ingens igitur nobis cura expositionis incumbit, et ob id diligenter debemus attendere, et obsecramus auditores, ut quasi ad aliquod grande spectaculum confluentes faciem mentis intendant, ne obscuritas, relaxatis sensibus, elabatur. Non dixit in praesenti, si peccaverint civitatis aut loci alicujus accolae, sed si terra peccaverit. Et scio, quia simplicior quisque cum audierit, si terra peccaverit, statim ad proclivem feratur intelligentiam, ut terram dicat nominatam pro his, qui morantur in terra: verum sequentia Scripturae istam statim eximent expositionem. 914 Cum enim peccaverit terra, et in sua peccata corruerit, extenditur manus non super habitantes terram, sed super ipsam terram: prima correptione conteritur, ut videlicet ab ea firmamentum panis auferatur, quasi poena sit terrae si fames in ea obtineat, ut fruges semini denegentur. Nam quomodo homo peccator sine prole, et sterilis inter maledictos punitur, juxta id quod in quodam loco scriptum est (ex contrariis enim contraria intelliguntur) et de justo dicitur, non erit sine prole, neque sterilis in vobis, et peccatores sine liberis, et posteritate sui aeterna infertilitate damnantur, ut in domo Abimelech factum est (Gen. XX), et earum quarum clausit Deus vulvam propter peccatum, quod in Isaac commissum est: sic et terra quodammodo sine prole et sterilis relinquitur, fame missa in eam. Putas, verum est, quod asserere sermo praeludit non de habitatoribus terrae, sed de ipsa terra dicitur? Possum paulisper ad altiora conscendens Scripturarum testimoniis approbare quomodo peccator terra dicatur. Dicitur enim ad Adam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III). Possumus dicere, quia et nunc delinquens terra peccator sit. Sed econtrario latissimam Scripturae silvam recensens, coarctor ad suspicandum, quia animalis sit terra ista quam cernimus. Si enim hoc, quod scriptum est: Qui aspicit super terra, et facit eam tremere (Ps. CIII), juxta id quod scriptum est volumus accipere, intelligimus ad aspectum Dei terrae motus concitari: non quos Judaei suspicantur. Nam illi asserunt tremorem terrae commotionem 915 ejus esse, quod longe a veritate diversum est. Et nos quippe solliciti et trementes propter peccata nostra in terra sumus, nec tamen tremor noster corpus concutit ad tremendum: sicuti et in alio loco dicitur: Super quem respiciam, ait Dominus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isai. ult.)? Ex quo manifestum est mansuete et humiliter Deo servientem ad sermones ejus mente potius tremere, quam corpore. Et haec quidem in medio dicta sunt satisfactione ejus testimonii, quod intulimus: Qui aspicit terram, et facit eam tremere. Accipe autem alia dicta de terra: Offenditur terra ab his, qui insident in ea. Quomodo offenditur terra, et quando aversatur ab his, qui in se commorantur? Quando fuerint peccatores. Accipe aliud exemplum: Complacebit sibi terra in sabbatis suis. Econtrario enim quaedam terrae sabbata nuncupantur, in quibus sibi complaceat et laetetur. Necdum dico: Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei (Isai. I). Neque aliud: Audi, coelum, et auribus percipe, terra. Sed nec Jeremiae prophetiam: Terra, terra, audi verbum Domini, scribe virum istum abdicatum (Jerem. XXII). Multa nos latent propter paupertatem memoriae, propter ingenii tarditatem. Multa sunt quae condidit Deus rationabilia, et sunt capacia, non solum principatus et potestates, et rectores tenebrarum istarum, verum etiam et in meliore parte thronos, dominationes, et caetera, quae in nostro intellectu Apostolus reliquit dicens: Et super omne nomen, quod nominatur non solum in saeculo isto, verum et in futuro (Ephes. I). Aer quoque animalibus plenus est, secundum ejusdem Apostoli testimonium praedicantis: In quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis et aeris spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. Est ergo terra, et universa 916 animalia, et per partes animalium varietates. Quando enim offenditur terra, et rursum complacet sibi in sabbatis suis, non omnis offenditur, non omnis exsultat. Quodammodo enim erudita est cum habitatoribus suis, et didicit sabbata sive in umbra, sive in veritate juxta naturae suae agere qualitatem. Unde sacratiore quadam intelligentia sabbatismus exercetur post septem annos terrae sanctae, donec complaceat Deo in ea habitare. Si vero peccatores in ea fuerint, jam non ultra per septimanas annorum, sed per septuaginta terra sabbatum gerit. Habemus sermonem de septuaginta annis tam apud Jeremiam (Jerem. XXV), quam apud Danielem (Dan. IX) sanctis litteris consignatum, et futurum est ut in die judicii non solum homo, sed etiam universa conditio judicetur. Omnis quippe creatura congemiscit, et condolet (Rom. VIII). Si omnis creatura congemiscit et condolet, est autem creaturarum pars terra, et coelum, et caetera quaeque, quae sub coelo sunt, et quae super coelos, et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei; quis scit et de terra, an secundum naturam suam in aliquo peccato teneatur obnoxia? Si enim animal est, si rationabilis est, si indiget auditione sermonis prophetici dicentis: Attende, coelum, et loquar, et audiat terra verba oris mei: Et: Audi, coelum, et auribus percipe, terra: cur non dicamus, ut inter homines est homo audiens et faciens verba, quae jussus est facere, et alius est qui audit, et non implet, quod praecipitur, sicut et Angelus praevaricator? Angelos enim non custodientes principatum suum, sed deserentes proprium habitaculum suum in judicio magnae diei vinculis sempiternis sub tenebris servabit (Judae I). Quando ergo Angeli praevaricantur, et alii sunt, qui Dei praecepta custodiunt, et judicium praestolantur non solum hominum, verum etiam Dei, 917 ut frequenter diximus tam de his, quae in Apocalypsi conscripta sunt, quam et ex aliis innumerabilibus; quare, inquam, non terrae et aeris judicium sit futurum? Si autem non putas huic disputationi consentiendum, per quam asserimus omnem creaturam judicandam, audi et aliud testimonium de terra. Interrogat Deus Cain, qui occiderit Abel fratrem suum: et post multos sermones quos in Genesi legimus, ad extremum de terra dicit: Maledicta terra quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui de manu tua (Gen. IV). Ego nec illud praetereo: Maledicta terra in operibus tuis: et econtrario si quando benedicitur. Legimus et maledictam, et benedictam Dei vocibus terram. Vides ergo, quia merito dicitur: Congemiscit omnis creatura. Et ut ad praecedens revertar exemplum, offenditur terra in insidentibus sibi. Puto quia terra nos ut mater sustinens, et laetetur super bonis filiis, et doleat super peccatoribus. Ita quippe patri filius insipiens dolor est, et ei matri, quae genuit eum. Et non solum huic patri et matri, de quorum semine orimur, sed et illi matri, quae vere mater nostra est. Accepitque Deus humum de terra, et plasmavit hominem. Igitur terra mater nostra est: laetatur quando filium justum sustinet. Laetabatur terra ferens Abraham, Isaac et Jacob. Laetabatur terra in adventu Domini nostri Jesu Christi, dignam se cernens filii Dei sustentatu. Quid necesse est dicere de Apostolis, et prophetis, cum de Domini adventu scriptum sit: Omnis terra clamat cum laetitia? Confitentur et miserabiles Judaei haec de Christi praesentia praedicari, sed stulte ignorant personam cui videant impleta quae dicta sunt. Quando enim terra Britanniae ante adventum Christi unius Dei consensit religionem? Quando terra Maurorum, quando totus semel orbis? Nunc vero propter Ecclesias, quae mundi limites tenent, universa terra cum laetitia clamat ad Dominum Israel, et capax est bonorum secundum fines suos. Statuitque fines gentium juxta numerum filiorum Israel, et facta est pax Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. XXXII). Capax est, inquam, ut animal juxta partium qualitates, et bonorum actuum, et malorum in quibus 918 aut laudem mereatur, aut poenam. Cum igitur dicitur: Terra, quae peccaverit mihi, ut delinquant delictum, mysterium quoddam significatur. Aliter quippe de habitatoribus, aliter de ea dicitur, quae inhabitatur: Coelum et terra pertransibunt (Matt. XXIV). Cur coelum praetergreditur, cur terra pertransit, nisi quia transitus sui quaedam digna fecerunt? Et alio loco: Corrupta est, ait, omnis terra (Gen. VI). Quando corrupta est? ante diluvium, non quod per inundationem diluvii sit corrupta. Ait ergo: Terra quae peccaverit mihi, ut delinquat delictum, extendam manum meam, et conteram ejus firmamentum panis. Extendens Deus manum suam super peccatricem terram, famem immittit in eam. Possum et aliter interpretari, quia terra aliquando delinquat. Terra quippe est anima nostra, ut in parabola Evangelii significatur (Matt. XIII). Anima petra, anima terra bona et fertilis per multam patientiam. Ista igitur terra saepe peccat, saepe non peccat. Et siquidem peccaverit, extendit manum super eam, et conterit omne firmamentum panis ejus. Ne conteras, Omnipotens Deus, firmamentum panis ab ista terra nostra, quin potius largire nobis semen tuum, ut faciat in nobis fructum centuplum. Et emittam in eam famem, et tollam de ea hominem et pecus. Quomodo possum tam reconditas res in publicum proferre? unde mihi ut exponere valeam, cur fames, cur fertilitas, cur abundantia, cur egestas terrae accidant? O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Utrum propter homines et animarum malitiam immittatur fames? an propter Angelos, quibus sunt commissa terrena, si peccaverint, accidant ea quae videmus accidere? Si autem sunt quidam coelestis dispensationis ministri, qui fructibus praesunt, forte et propter illos infertilitas terrae eveniet. Plurima enim operum ejus in absconsis sunt. Non possumus magnitudinem sapientiae effari. Arenam maris et pluviae stillas, et dies saeculi quis dinumerabit? Altitudinem coeli, et latitudinem terrae, et profundum sapientiae quis investigabit (Eccl. I)? Varie ergo mittitur fames super peccatricem terram. Et auferam, inquit, ex ea hominem et pecus. Aliud est terra, aliud homo. Non habitatores terrae, ut quidam putant, nunc pro terra 919 nominat. Si enim habitatores terrae per terram accipi velit, superfluum fuerat dicere: Auferam ex ea hominem et pecus. Gaudet enim terra quando plena est accolis: moeret cum id quod dicitur, acciderit: Auferam ab ea hominem et pecus. De quibus si Dominus, vobis orantibus, ministraverit sensum (si tamen sensus Domini capaces fuerimus effecti), volumus pauca disserere. Quomodo poena matris est in exsilium destinatae privari filiis, aut certe filios suos ad aliam videre provinciam destinari: sic quodammodo mater nostra terra flagellatur pro peccatis suis a Deo, quando aufertur ab ea homo et pecus: laetatur quando homines habet, magis autem quando habet homines optimos, et in Dei studiis viventes, sicut supra exposuimus. Dicitur ergo, quando terra peccaverit, quasi dicatur, si quando peccaverit mater, auferam de domo ejus filium: sic et nunc auferam de ea hominem. Laetatur quippe terra non super bestiis et feris rabidis, sed super pecudibus, quia placida et mansueta animalia diligit. Et auferam de ea hominem et pecus. Et si fuerint isti tres viri, de medio ejus. Quomodo potest in terra peccatrice trium istorum pariter numerus commorari? Quomodo tam diversis temporibus, viventium potest inter se vita conjungi? In praesenti legimus in peccatrice terra eos pariter consistere, id est, Noe, qui in diluvio fuit, et Danielem, qui in captivitate Babylonis commoratus est, et Job, qui temporibus patriarcharum et Moysi vixisse perhibetur. Hoc enim tempus invenimus vitae Job. Quid ergo possumus dicere? Meminisse debemus (ut saepe jam diximus) quia ut homo hominem generat, et Israel generat Israel. Israel quippe cum esset Jacob, generavit Israel populum. Et invenimus in Scripturis, Israel nomen tam in uno homine quam in universo populo dici. Sic non solum Israel Israel, verum et Ruben generat Ruben, et Simeon generat Simeonem, et Levi Levi, et Judas Judam, et reliqui omnes, qui in tribu Juda sunt ab illius stirpe venientes, Judas nuncupantur: et replicatae sunt Scripturae in tribu Juda hominibus Juda. Ea quae in 920 benedictionibus Jacob, per Moysen de Ruben et Simeon et Levi et Juda dicuntur (Gen. XLIX), et caeteris non sic conveniunt patriarchis, ut his qui cognomines eorum propter familiae radicem exstiterunt. Benjamin lupus rapax ad matutinum comedit, et ad vesperam dabit escam. Benjamin ille numquam fuit lupus rapax. Benjamin ille numquam in vesperam dedit escam; sed is, qui natus est ex tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis juxta legem Pharisaeus, circumcisus octavo die, Benjamin praedicabatur lupus rapax ad matutinum comedens, quando juvenis fuit, et in vesperam dans escam, quando credens spiritalem praebuit cibum a se Ecclesiis institutis. Igitur Benjamin Benjamin generat. Quomodo ergo homo ex homine, Benjamin ex Benjamin, sic Juda ex Juda, Ruben ex Ruben nascitur, Ruben quippe vivat et non moriatur, et sit multus in numero. Intantum non erat de patriarcha sermo, sed de populo, qui de patriarcha descensurus erat. Cur haec dicta sunt? videlicet ut praesentem locum exponerem de Noe, et Daniele, et Job. Quomodo enim Israel Israel genenerat, et Job Job, et Ruben Ruben, reliqui reliquos; sic Noe Noe. Et dicam quia de filiis Noe, Sem Noe fuerit. Cham vero non fuerit Noe: neque enim habuit similitudinem patris sui. Et ut non omnes, qui ex Abraham filii Abraham, licet sint de semine ejus, non sunt filii ipsius, quoniam peccatores sunt: sic hi qui habent similitudinem factorum Danielis, Daniel sunt; qui imitantur patientiam Job, Job fiunt. Noli ergo dicere: Beatus Noe, quoniam dignus effectus est, ut in diluvio solus eligeretur a Domino, et caeteris inundatione pereuntibus, cum suis servaretur incolumis: sed considera, quia si et tu feceris ea, quae fecit Noe, eris Noe. Audi Salvatorem dicentem: Si essetis filii Abrahae, opera Abrahae faceretis (Joan. VIII). Igitur si quis filius est Abraham, facit gesta Abraham: si quis filius est Noe, facit opus Noe: si quis filius est Danielis, facit id quod fecit Daniel. Si quis sequitur per quod gloriosus effectus est, ut puta omnis qui substantiam suam perdit; et sustinens patienter tam jacturas rerum 921 familiarium, quam mortes filiorum, dicit: Dominus dedit, Dominus abstulit; ut Domino visum est, ita factum est: sit nomen Domini benedictum in saecula (Job. I): qui incenditur corporis malis, et flagellatur vario malorum suorum dolore, et nihilominus in ipsis suppliciis glorificat Dominum; qui potest respondere divina, et inter cruciatus propheticam vocem emittere, qualem emisit Job, imitator est Job. Atque ita in hunc modum et Noe, et Daniel, et Job in eodem possunt tempore reperiri. Quia autem nunc Ezechiel non de his dixerit, quos in Scripturis lectitamus, videlicet quos aut translatio, aut mors de praesenti vita subtraxerit, de alio quoque loco approbare conabimur. Daniel qui traditus est Eunuchorum principi cum Anania, Azaria, Misaele, eunuchus fuit, et est in praesenti dictum: Noe et Daniel et Job, filios et filias non liberabunt (Dan. I), et reliqua. Fingamus quippe filios habuerit Noe, quomodo filii Danielis, docebuntur, quem eunuchum fuisse Judaei tradunt? Verum quia fertilis et sancta fuit anima illius, et propheticis divinisque sermonibus multos liberos procreavit, idcirco dicitur: Si fuerint in tempore illo, vel isto, ut Noe et Daniel et Job, et ipsi soli salvabuntur. Et nos ergo possumus fieri Daniel, et ut non enumerem omnes sanctos, possum esse Paulus, si fuero imitator ejus dicentis: Imitatores mei estote (I Cor. XI); si cauterium, quo signatus est Paulus, habuero; si eamdem figuram, qua ille figuratus est in Christo, possedero, per quam, ut bonus pater, aiebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis (Galat. IV). Si vero ex dissimilitudine signaculi 922 coarguor, quia aliam formam habuerit Paulus quam ego in anima habeam, me ipsum decipio dicens: Filius meus es tu, semen Pauli. Noli mirari quod filius Apostoli fias. Habeto virtutes, et eris filius Christi. Filioli, inquit, adhuc pusillum vobiscum sum (Joan. XIII). Cum autem fueris Christi, eris et omnipotentis Patris, quia unum sunt, unitaeque naturae. Ad hoc laborat justus, in hoc studium suum omne convertit, ut Danielis et Job, et Noe, et Abrahae filius ostendatur ad adoptionem Dei, et jam non vocetur hominum nominibus, sed vocabulis filiorum Dei. Si ergo fuerint tres viri isti. Non indiget Spiritus sanctus, ut etiam nunc Noe et Danielem, et Job ostendat: Tres viri isti in medio ejus. Dicit mihi eruditus auditor: Tres in praesenti nominantur, sermo vero tuus plurimos affirmat, et Daniel et Job, et Noe. Cui sic respondebimus: Omnis multitudo similium unus est, et non plures, qui similes sunt. Non plura corpora, sed unum corpus omnes sumus, juxta id quod scriptum est: Vos autem estis corpus Christi, et membra ex parte. Et Salvator noster venit quaerere et salvare quod perierat (I Cor. XII), in sacramento nonaginta novem ovium non errantium, et unius perditae. Venit quippe filius hominis quaerere et salvare quod perierat. Quomodo enim unum corpus plura sunt corpora, et una ovis plures sunt oves, quae perierant, hoc pacto omnes Noe, Daniel, et Job in unum Noe, Job et Danielem rediguntur. Ipsi in justitia sua salvabuntur, dicit Dominus Adonai. Prius nomen Dei quatuor litterarum est, quod interpretatur naturaliter Deus. 923 Ergo emittitur propter peccata terrae fames. Terra vero secundum omnes sensus quos supra diximus, et quoscumque intelligentiae auditorum relinquimus, ut ex nostris dictis ipsi sibi alias intelligentias reperirent. Videamus autem et aliud opus irae divinae emittentis in terram peccatricem bestias pessimas. Aiunt etiam Judaei, si quando lupi homines devoraverint, impetum facientes in domos, et caeterae bestiae, ut historia refert, leones quondam in humanum genus immissos, et alio tempore ursos, istiusmodi devorationes ex Dei indignatione descendere. Et hunc interim sensum, ut sequamur litteram ab altiori intellectu recedentes, nunc sequi videmus prophetam. Qui autem spiritalis est, judicans omnia, et a nullo dijudicatur, confidenter dicit multas esse bestias, quas emittit Deus in peccatricem terram, si tamen terra nostra peccaverit: Adversarius noster diabolus ut leo rugiens ambulat quaerens quem devoret (I Pet. V). Illa quoque historia, quae Scripturas diligenter observantibus in planum se praebet intellectum, istiusmodi habet significationem: quando duo ursi ad parvulos missi sunt, qui contumelias faciebant prophetae, dicentes: Ascende, calve; ascende, calve. Ursi namque illi in signum erant aliarum bestiarum, quae vere ferae, vere sunt rabidae, quae mittuntur in hanc peccatricem terram. Procul autem absit a nobis, ut bestiae ad nos pro Dei ultione mittantur, quin potius in oratione dicamus: Ne tradideris bestiis animam confitentem tibi. Ego novi perseverantes in fide justos feris traditos, et laceratos ab eis consummasse martyrium, nec tamen beatos esse desisse. Non enim bestiis fuerant traditi spiritalibus et invisibilibus, quae lacerant animas peccatorum, et dentes suos in impiorum corda defigunt. Quemadmodum enim si pastor ex ore leonum evellat duo crura ovis, vel extremum auriculae, ita evellentur filii Israel. Traditur ergo aliquando terra bestiis, ad eversionem, ut auferatur ab ea homo et pecus (Amos III). Et observa diligenter differentias comminationum. In prima comminatione famis ait: Ipsi soli salvabuntur, 924 Noe, Daniel et Job. In secunda vero, ubi bestias immissurum se esse testatur, filii et filiae nuncupatae sunt: Verumtamen ipsi soli salvi erunt, dicit Adonai Dominus. Qui locus dupliciter intelligitur. Ac primum secundum communem sensum exponamus ob nonnullorum insipientiam, qui sensum animi sui, Dei esse asserunt veritatem, et frequenter dicunt: Futurum est ut unusquisque nostrum precibus suis eripiat quoscumque voluerit de gehenna: et iniquitatem introducunt ad Dominum, non videntes, quod justitia justi super eum erit, et iniquitas iniqui super eum, et unusquisque in proprio peccato morietur, et in propria justitia vivet. Nihil mihi conducit martyr Pater, si non bene vixero, et ornavero generis mei nobilitatem, hoc est testimonium ejus, et confessionem, qua illustratus est in Christo. Nihil prodest Judaeis dicentibus: Nos de fornicatione nati non sumus, unum patrem habemus Dominum (Joan. VIII), et post modicum: Abraham pater noster est. Quaecumque dixerint, quaecumque sibi assumere voluerint, si non habuerint fidem Abraham, incassum gloriantur. Neque enim ideo salvabuntur, quia sunt filii Abraham. Quoniam ergo quidam non recte opinantur, necessario interposuimus etiam sensum litterae dicentis: Filios et filias non liberabunt Noe, Daniel et Job, sed ipsi soli salvi erunt. Nemo nostrum confidat in justo patre, in matre sancta, in fratribus castis. Beatus homo, qui spem habet in semetipso, et in via recta. Ad eos autem qui in sanctis fiduciam habent, non incongrue proferimus exemplum: Maledictus homo, qui spem habet in homine (Jer. XVII). Et illud: Nolite confidere in hominibus. Sed et aliud: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus (Ps. CXLV, CXVIII). Quod si necesse est in aliquo sperare, omnibus derelictis, speremus in Domino dicentes: Si constiterint adversum me castra, nontimebit cor meum. Cum haec se ita habeant, etiam alia nobis quaestio oboritur, quam diligenter debemus excutere, ut Scripturarum veritas elucescat: Quare cum tanti sint justi, nunc tantummodo tres nominantur, Noe, Daniel et Job? 925 Audivi quondam a quodam Hebraeo hunc locum exponente atque dicente, ideo hos nominatos, quia unusquisque eorum tria tempora viderit, laetum, triste, et rursum laetum. Vide Noe ante diluvium, considera mundum integrum, et eumdem, post, Noe in totius orbis naufragio solum cum filiis suis et animalibus in arca servatum: considera quomodo post diluvium egressus sit, et plantaverit vineam, quodammodo secundi rursus orbis creator existens. Talis est justus: vidit mundum ante diluvium, id est ante consummationem: vidit mundum in diluvio, in corruptione et in interitu peccatorum, quae in die sunt eventura judicii: rursum videbit mundum in resurrectione omnium peccatorum. Dicit mihi aliquis: Concedo de Noe, ut tria tempora viderit, quid respondebis mihi de Daniele? Et hic ante captivitatem in patriae floruit nobilitate, et deinceps, in Babylonem translatus, eunuchus effectus est, ut manifeste ex libro ipsius intelligi potest: vidit et reversionem in Jerusalem. Ut autem probetur, quod ante captivitatem in Jerusalem fuerit, et post captivitatem eunuchus effectus sit, assumamus id quod ad Ezechiam dictum est: Accipient de filiis tuis, et facient spadones in domo regis (Isai. XXXIX). Deinde post septuaginta annos invenitur deprecans Deum, ut completo jam tempore captivitatis, rursum ingrediatur Jerusalem. Habemus orationem ejus in volumine proprio conscriptam (Dan. IX), nec tamen 926 possumus invenire ubi sit mortuus. Vidit ergo tria tempora, ante captivitatem, in captivitate, et post captivitatem. Talis justus est. Videamus autem, an et Job tria tempora habuerit. Fuit quidem locuples: erant quippe ei oves septem millia, cameli tria millia, juga boum quingenta, et supellex multa valde, filii septem, et filiae tres. Deinde accepit potestatem diabolus adversus eum. Vide tempora commutata. Dives in liberis pater, repente orbus efficitur: dives in censu Dominus, ad ultimam deducitur egestatem: ecce duo tempora. Post haec apparet ei Dominus, et loquitur ei de nube, et ipse Job ea, quae sunt in libro ejus scripta, respondit (Job. I). Igitur in primo tempore Dei laudibus praedicatur; in secundo tentationi traditur, et saevissimo ulcere percussus a pedibus usque ad caput tristia et dura perpetitur. Ad extremum factae sunt ei oves quatuordecim millia, cameli sex millia, juga boum mille, asinae pascentes mille, et nascuntur ei filii septem et filiae (Job. ult). Atque ita et in Job tria tempora deprehendimus, quae in justis hominibus reperimus. Tria vident justi tempora; praesens, et commutationis, quando judicaturus est Deus, et futurum post resurrectionem mortuorum, id est, vitae coelestis perpetuitatem in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA QUINTA. De eo quod quatuor ultiones pessimae, id est, gladius, fames, bestiae malae, et pestilentia inducuntur super terram peccatricem: et de parabola qua dicitur: Fili hominis, quid fiet ligno vitis (Cap. XIV et XV)? 925 Fames, quae propter peccatricem inducitur terram, juxta possibilitatem nostrarum virium discussa est, et post famem de bestiis pessimis diximus, quas immittet Deus super peccatores. Quatuor enim ultiones in principio proposuimus, e quibus reliquae duae sunt de romphaea, et de morte. Et in prima quidem filiorum et 926 filiarum nomen tantum est: in secunda vero et tertia, quam nunc conamur exponere, filiorum et filiarum nomen annexum est, id est, in romphaea, qua corruunt, qui caede ejus digna fecerunt. Quis est ergo iste gladius, id est, romphaea, quam nos formidare debemus, nequando mittatur super terram nostram, super terram 927 quam figuraliter exposuimus, ut et nobis necesse sit transire per gladium duplex aliquid habentem in poena? Habitus quippe ipsius gladii dividit et secat eum, in quem infertur: si vero ad acumen aciei ejus etiam tactus ipse poenalis est, dupliciter torquetur, qui hoc gladio puniendus est. Scriptum est enim: Statuit igneam rompheam, et Cherubim custodire viam ligni vitae (Gen. III). Et quomodo si gladius acutus et caedens inferatur in corpus, duplicem tribuit cruciatum adustionis et caedis: sic et romphaea, quae ad custodiam Paradisi statuta memoratur, quam nunc ob expositionem gladii praesentis assumpsimus, duplicia infert tormenta, dum adurit et dividit. Ut autem necessarium aliquid, ex quibus Deus sensum nostrum illuminat, in loco praesenti interponamus, accipe exemplum. Aiunt studiosi medicinalis disciplinae, ad quasdam corporum curationes necessariam esse non solum sectionem ferri, verum etiam adustionem. Nam ad eos, qui canceris veterno computrescunt, candentem sive novaculae laminam, sive quodcumque acutissimi ferri genus adhibent, ut per ignem radices canceris evellantur, per incisionem autem putrida caro truncetur, et via pateat medicaminibus injiciendis. Quis, putas, nostrum canceris, ut ita dicam, habet simile peccatum, ut non ei sufficiat, aut simplex acumen ferri, aut sola ignis adustio, sed utraque adhibeantur, quo uratur, et secetur? Audi Salvatorem rationem ignis et ferri in duobus locis significantem. In alio loco ait: Non veni mittere pacem super terram, sed gladium (Matt. X). In alio vero: Ignem veni mittere super terram, et utinam jam ardeat (Luc. XII). Igitur defert utrumque Salvator, gladium et ignem, et baptizat, quae non potuerunt Spiritus sancti purificatione purgari. Sacramenta divina sunt ineffabilia, et soli Deo cognita: plus tamen in gratiarum donatione, quam in tormentorum varietatibus constituta. Neque enim medici ex disciplina artis suae rationabiliter eos, quibus medentur, secant, urunt, dantque poculum amarissimi temperamenti, 928 multaque alia, prout causa postulat, faciunt: Deus autem universitatis Dominus, sine rationabili quadam sapientia, et sine dispensatione digna majestatis suae poenas tantum infert peccatoribus. Neque enim, ut existimant, ad hoc tantum adhibet supplicia, ut torqueat, sed quasi pater scit vulnera omnium nostrum: scit qua ex causa, quod ulcus natum sit, quae putredo infelicis animae, ex quo ducatur exordio, qualis species doloris, ex quo peccato veniat: scit et formas, modos, et numeros peccatorum; qui semel, bis, terque peccaverit; qui in una specie delictorum saepe ruit, qui in diversis vitiorum speciebus singulis tantum vocibus erraverit. Haec omnia nos juxta sapientiam Dei quaerere [ Sup. debemus], secundum illud, quod scriptum est: Scrutans corda et renes Deus, et supplicia, quae ab eo irrogantur, sic intelligere, quasi digna Deo, et convenientia dispensationi ejus, nos vult non tantummodo cruciari. Omnia quippe ad hoc condidit, ut essent; et salutares fecit generationes mundi, et non est in eis medicamentum perditionis; sed quia quod ille voluit nos contemnendo non fecimus, et ille quod cupierat, non exercuit in nobis, disputatio nos coegit, ut aliquid de poenarum specie diceremus, quae inferuntur ad terram. Debemus autem nosse, quia non statim ubi fames fuerit, sequatur et mors. Potest quippe fieri, ut aliquis famem sustinens perseveret in vita, licet inedia, et squalore, et macie discrucietur. Potest fieri, ut, immissis bestiis malis, statim non omnes pereant, fugae auxilio reservati. Potest evenire ut, cedente romphaea, cesset interitus. Modo vulnerantur quidam, et secantur, et, ut ita dicam, crebris ictibus confunduntur, nec tamen pereunt. Idcirco nunc poena novissima in enumeratione poenarum mortis infertur. Istiusmodi quiddam et sacratissimus Apostolus sentiens loquebatur: Novissimus inimicus destruetur mors (I Cor. V). Audebo dicere, sed novissimus inimicus destruetur mors. Fuit quidam ante mortem inimicus, id est 929 romphaea: fuit quidam ante mortem inimicus, bestiae pessimae: fuit quidam ante bestias pessimas inimicus, fames. Haec omnia inimica sunt religionis inimicis. Si enim non vis amicus fieri Deo invitanti te ad reconciliationem, et dicenti per Apostolum: Obsecro vos per Christum reconciliari Deo (II Cor. V), quid de Deo causaris, cum in causis sub inimicorum imperio esse voluisti? An ignoras idcirco Deum in Aegypto immisisse furorem et iram, et angustiam, immissionem per Angelos pessimos, quia inimici illius erant, et ab ejus adversario regebantur? Procul autem absint a nobis quatuor istarum supplicia poenarum, fames, bestiae pessimae, gladius, mors. Quidquid enim horum fuerit illatum, ad eos venit qui inimici Dei sunt: amicos ejus praeterit, neque ausum est eos contingere, qui de ejus necessitudine gloriantur. Et quomodo de igne bene creditum est, Scripturis testantibus, quia transeant per eum justi, et non comburantur: Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit: sic et in his suppliciis inveniatur aliquis Daniel, Noe, et Job, et nihil poenarum sustinebit. Haec specialiter per singula supplicia exposuimus, quae in extrema parte in unum propheta consocians ait: Haec dicit Adonai Dominus: Si autem quatuor vindictas meas pessimas, romphaeam, et famem, et bestias pessimas, et mortem immisero. Quo? non super terram, sed super Jerusalem. Terra enim si puniatur, sufficit ei una correptio. Si autem corripiatur Jerusalem, super quam invocatum est nomen Dei (II Petr. II), quatuor ei cruciatus pariter inferuntur. Multo nobis utilius fuerat divino non credidisse sermoni, quam post credulitatem adhuc rursum ad peccata converti, quae ante commisimus. Considera enim quomodo Scriptura super terram singillatim supplicia dicat inferri, et non apponat quam terram: quando vero ad Jerusalem veniat: Si autem et quatuor vindictas meas pessimas, romphaeam, et famem, et bestias pessimas, et mortem immisero in Jerusalem; nos indicans Jerusalem, qui peccantes quidem nos Jerusalem sumus, quae destruitur; in praeceptis vero permanentes, Jerusalem dicitur, quae salvatur. Omnes lamentationes, quas legimus in Jerusalem. omnes querimoniae, quibus eam plangit Deus, 930 ad nos pertinent, qui gustavimus sermonem Dei, et postea mandatis ejus contraria fecimus. Non plectitur Salomonis jura contemnens, non sic punitur Lycurgi scita destituens. Aliud supplicium est ejus, qui legem Dei per Moysem traditam conculcat, et despicit: maxima omnium est ejus poena, qui praecepta filii Dei pro nihilo duxerit. Irritam enim quis faciens legem Moysi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur (Hebr. X); quanto magis putatis deteriora supplicia mereri illum, qui Filium Dei conculcaverit! Ait ergo, quos enumeravimus, Filium Dei non conculverunt, sed tantum legem Dei ingressi sunt: maximeque hi, qui ante adventum Domini fuerunt. Sed neque hi, qui crucifixerunt Salvatorem meum, rei sunt ingentis poenae, sicut hi, quibus ait Apostolus: Filium Dei conculcans, spiritui gratiae contumeliam faciens (Ibid.): et si quid aliud significat in eo loco in quo eorum peccata replicat, qui post fidem in Deum peccaverunt. Haec propter quatuor ultiones pessimas, quae inducuntur super Jerusalem. Et omnes quidem, qui didicimus divinas Scripturas, sive bene, sive male vivamus, Jerusalem sumus. Si male vivimus, illa Jerusalem, quae cruciatibus punitur, et sustinet quatuor ultiones: si bene, illa Jerusalem, quae in Dei sinu requiescit. Et est magna distantia, ut in reliqua terra, sic et in ipsa Jerusalem. Omnes enim, qui in Ecclesia peccatores sunt, qui sermonem Dei gustaverunt, et transgrediuntur eum, merentur quidem supplicia; verum pro modo graduum unusquisque torquebitur. Majorem poenam habet, qui Ecclesiae praesidet, et delinquit. An non magis misericordiam promeretur ad comparationem fidelis Catechumenus? Non magis venia dignus est laicus, si ad diaconum conferatur? Et rursum comparatione presbyteri diaconus veniam plus meretur? Quae autem sequantur, me tacente, cognoscitis. Idcirco formidans judicium Dei, et ante oculos mihi proponens illum judicii ordinem, qui in Scripturis continetur, recordor dicti illius: Pondus ultra te ne leves. Sed et illud: Noli quaerere fieri judex, ne non valeas auferre iniquitates. Quid mihi prodest quia prior sedeo in cathedra resupinus, honorem 931 majoris accipio, nec possum habere dignitate mea opera condigna? Nonne majori poena cruciabor, quia honor justi mihi ab omnibus defertur, cum peccator sim (Eccl. VII)? Necessarium fuit diligentius retractantem ea, quae de quatuor terrae ultionibus dicebantur, id addere, quod Jerusalem quippe erat in tribu Benjamin: et sacerdotes templi, et Levitae, qui Dei ministeriis serviebant, et caeteri ordines, quos scripturarum sermo comprehendit, in ea morabantur. Haec accipit quatuor ultiones pessimas, quae non sunt similes in his qui in ea habitant. Neque enim eodem modo, et ad populum, et ad Levitas comminatio dirigitur. Israelites enim peccans in Israeliticum delictum corruit. Qui autem major est ab Israelita, quanto nobilior fuerit in ordine idem Levites, et sacerdos, tanto majora supplicia sustinebit. Si autem princeps sacerdotum peccaverit, dicit ad eum Heli consacerdos suus: Si delinquens peccaverit vir in virum, orabunt pro eo: si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro eo (I Reg. II)? Haec in expositionem ejus sermonis, quo comminabantur et singulae specialiter in peccatricem terram ultionis, et pariter congregatae in infelicem Jerusalem. Videamus autem et sequentia Scripturae. Quae cum in parabola audierit propheta, nos tantum sensum debemus exponere, ipsum testimonii ordinem derelinquentes et auditorem mittentes ad librum: Lignum vitis ut in fructu est honorabilius lignis omnibus, maxime his quae in saltu fructificant: sic ad caetera opera inutillus omnibus lignis est (Ezech. XV). Et vascula quaedam possunt fieri, et in diversa opera necessarii usus ad ministrandum; de palmitibus autem vitis non solum vas aliquod, et in opus utile quid fieri non potest, sed neque paxillus quidem est utilis. Ait ergo sermo divinus, quia ut palmes vitis honorabilior fit caeteris lignis, si afferat fructus: sic ab omnibus inferior judicetur, si id non habeat, unde praecellit; atque in hunc modum eos, qui imbuti sunt eloquiis Dei, honorabiliores esse omnibus, et quocumque modo in vineae positos dignitate, cum afferant fructus, botros salutis, de qua scriptum est: Ego vero te plantavi vineam fructiferam totam veram (Jer. II). Et alibi: Vinea Domini domus Israel est (Isai. V). Et rursum: 932 Vineam de Aegypto transtulisti (Ps. LXXIX), et reliqua. Si autem non attulerint fructus, intantum ut a Deo dici possit: Quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae? tunc multo deteriores inveniri ab his lignis, quae licet viliora sint, tamen suos afferunt fructus. Quomodo enim praecellunt ligna silvarum vineas inferaces, eodem modo, intra quamdam dispensationem sapientiae divinae, ex lignis vilioribus aliqua domui necessaria fabricantur. Neque vero turberis, putans nos extra Scripturas affirmare quod dicimus futurum esse, ut de lignis silvae aliquid utile fiat, id est, de me ipso si non attulero proprios naturae meae fructus. Siquidem et Apostolus imaginem quamdam eorum vasorum, quae sunt in humana conversatione, assumit dicens: In magna autem domo, non sunt tantum [Al. autem] vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia (nota quia vasa lignea nuncupaverit); et alia quidem in honorem, alia vero in contumeliam (II Tim. II). Ista vasa lignea, quae esse in magna domo Apostolus praedicat, non sunt facta de vitibus, non de palmitibus vinearum, sed ex aliis lignis, quae vilioris ordinis in nemoribus fructificaverunt. Quantum ergo malum est, et quale discrimen, ut ligna quondam vilia inveniantur in magna patrisfamilias domo, et palmes vitis meae inutilis in domo sit, et in ignem projiciatur? Hoc enim scriptum est, quia annuam putationem ejus consumat ignis. Haec in Ezechielem. Salvator vero hujus parabolae sensum in Evangelio ita perstrinxit, dicens: Ego sum vitis, vos palmites, Pater meus agricola: omnem palmitem, qui in me manet, et fructus affert, Pater meus putat, ut fructus majores afferat: palmitem, qui manet in me, et fructum non affert, Pater meus excidit et in ignem mittit (Joan. XV). Vides vicinitatem utrorumque sermonum? Vides quomodo Pater excidat, et in ignem jaciat? Nos insensati, quasi negligenda quidem Scriptura sit, nolentes ea discere, quae nobis incutiant metum, sed ea audire cupientes, quae prurientibus auribus incutiunt voluptatem, libenter audivimus quae nos subvertant, quae decipiant. Qui dicit proximo suo, ignoscit nobis peccata nostra Deus, siquidem et in talibus sacramentis ludimus, vicissim nobis pollicentes, mappam mittet Deus. Et quia bonus est, et omnium peccata dissolvit, 933 oportebat nos sedere, et sollicito corde dicere: Si heri peccavimus, hodie poenitentiam agamus. Verum huic palmiti (animal quippe est) qui dicit: Potens est Deus, et bonus agricola, qui non me excidat, et in ignem mittat: respondebit agricola: Sed si talis est palmes, ut frustra sit in vite, numquid poterit relinqui? Nonne si dimittatur impediet vitem, ne pro sicco palmite, virides et fructuum feraces afferat palmites? Quomodo enim boni agricolae est excidere, et amputare [ Al. computare] quae sicca sunt, et tradere in escam ignis infructuosos ramos: sic boni Dei est, de omnibus vitibus infructuosos 934 palmites amputare, et igni tradere in perditionem. Verum nos ipsi nos ludimus, et decepti pariter ac decipientes volumus magis errare cum plurimis, quam ab errore converti: cum magis id quaerere debeamus, quod aedificet, quod timorem Dei augeat, quod ad poenitentiam revocet, quod in confessionem sceleris adducat, quod nos faciat diebus ac noctibus cogitare, quomodo Domino placeamus, ut fiamus in vera vite Christo Jesu fructiferi palmites, et radici ejus adhaerentes: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA SEXTA. De eo quod dicitur: Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas; usque: Effudisti fornicationem tuam in omni transitu (Cap. XVI). 933 Consideranti mihi constantiam prophetarum, miraculum subit, quomodo vere credentes Deo magis quam hominibus contempserint mortem, pericula, contumelias et omnia quae passi sunt ab eis: qui arguebantur, dum voluntati Dei in prophetatione deserviunt. Admirabar quondam Isaiam antequam compararem Ezechieli, et obstupescebam quomodo diceret: Audite sermonem Domini, principes Sodomorum; attendite legem Dei, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus (Isa. I). Dicebat enim haec, cum posset dicere, vel tacere. Neque enim (ut quidam suspicantur) mente excidebant prophetae, et ex necessitate spiritus loquebantur. Si alii, inquit Apostolus, revelatum fuerit sedenti, prior taceat (I Cor. XIV). Ex quo ostenditur potestatem habere eum, qui loquatur, cum velit dicere, et cum velit tacere. Et ad Balaam dicitur: Verumtamen verbum, quod immitto in os tuum, hoc observa loqui (Num. XXII): quasi potestatem habente eo, ut accepto verbo Dei, diceret seu taceret. Quid est ergo, quod in Ezechiele admiror? Quia cum ei fuisset imperatum, ut testaretur, et notas faceret Jerusalem iniquitates ejus, non posuit ante oculos ejus periculum, quod ex praedicatione erat secuturum; sed ut Dei tantum praecepta servaret, locutus est quaecumque 934 mandavit. Esto, sit mysterium, sit revelatio sacratae intelligentiae de Jerusalem, et his quaecumque super eam dicuntur; attamen prophetans, et fornicationis illam arguit, quia divaricaverit pedes suos omni transeunti, et maledica voce testatur, increpans scelerum civitatem. Sed quia confidebat Dei se facere voluntatem, paratus et mori et videre, loquebatur intrepidus. Videamus ergo ipsam prophetiam, et primo quidem, quomodo in potestate sit positum prophetae, utrum dicat an non, consideremus. Factus est sermo Domini ad eum, dicens: Fili hominis, testificare Jerusalem iniquitates ejus, et dices: Haec dicit Dominus, non in necessitate aspirationis, sed in voluntate dicentis Dominus posuit, ut testificaretur ad Jerusalem iniquitates ejus, et ait: Dices. Quid dices? Haec quae sequuntur. In propheta erat audiente, dices: utrum diceret necne, quomodo fuit positum in Jona. In potestate quippe ejus erat audientis: Dic, adhuc tres dies, et Ninives subvertetur (Jon. III), si velit dicere, vel tacere. Et quia in arbitrio ejus positum erat, et noluit dicere, vide quanta eum sunt consecuta postea: periclitata est navis propter eum, forte repertus est latens, cetus devoravit abjectum. Hi ergo prophetae, quicumque post Jonam fuerunt, considerantes forsitan ea, quae venerunt ei, sive aliis prophetis: 935 videbant quoniam ex omni parte angustiae eis imminebant: secundum saeculum persecutio, si dicerent vera: secundum Dominum offensa, si timentes homines, proferrent falsa pro veris. Idcirco testificatus est Ezechiel, et notas fecit Jerusalem iniquitates ejus, et dixit: Haec dicit Dominus: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, Pater tuus Amorrhaeus et mater tua Cethaea. Quae civitatum sic fuit elevata, et altum sapuit in mundo, ut civitas Dei? Et tamen haec ipsa sibi magna promittens, quasi proxima Dei, et civitas ejus, quia peccavit, arguitur a Spiritu sancto, ut degener, et extranea. Pater enim ejus Amorrhaeus, jam non Deus. Quamdiu non peccavit, pater ejus erat Deus: quando vero peccavit, pater ejus Amorrhaeus factus est. Quamdiu non peccavit, pater ejus Spiritus sanctus fuit: quando peccavit, mater ejus Cethaea facta est. Quamdiu non peccavit, radicem habuit Abraham, et Isaac, et Jacob: quando peccavit, radix ejus Chananaea facta est. Saepe miratus sum id, quod dictum est a Daniele ad presbyterum peccatorem, cui pro peccato nomen imponens, Semen, inquit, Chanaan, et non Juda. Magnus quidem Daniel constantissime presbyterum peccatorem semen Chanaam appellans et non Juda (Dan. III). Major vero comparatione ejus Ezechiel, non uni presbytero, neque duobus hominibus nativitatem objiciens contumeliosam, sed, Radix, inquiens, tua, et generatio tua de terra Chanaan. Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea. Quia Jerusalem multa peccata commisit, ideo increpans illam propheta, non uno neque duobus, sed tribus nominibus insignivit. Septem in Genesi gentes enumerantur a Deo in uno loco, quem tradidit filiis Israel. Septem autem hae sunt, In terram, inquit, Chananaeorum, et Amorrhaeorum, et Cethaeorum, et Pheresaeorum, et Evaeorum, et Gergesaeorum, et Jebusaeorum. Si possibile fuisset et septem istas congregare, ut per eas ignobilitatem peccatricis Jerusalem exprobraret, fecisset utique propheta. Nunc vero quid fecit? Amorrhaeum elegit ex septem, et Chananaeum, et ait habere communionem peccatricem Jerusalem, quippe ad Chananaeum, juxta radicem, et nativitatem, proprie ad Amorrhaeum secundum 936 patrem, proprie ad Cethaeam secundum matrem. Si in Jerusalem tanta dicuntur, de qua tam grandia, et tam mira conscripta sunt, quae ei sunt repromissa, quid futurum est misero mihi, si peccavero? Quis mihi erit pater, aut quae mihi erit mater? Tantae talisque Jerusalem radix, et generatio de terra Chananaeorum, pater ejus Amorrhaeus, et mater Cethaea nuncupatur. Ego si peccavero, qui in Christo Jesu credo, et tanto me magistro tradidi, quis mihi futurus est pater? Non utique Amorrhaeus, sed nequior quidam pater. Quis est iste? Quivis, qui peccatum facit, ex diabolo natus est: Et iterum: Vos ex patre diabolo estis (I Joan.). Si igitur Jerusalem dicitur de radice, et nativitate terrae Chananaeae, quid dicetur ad nos? Inveniuntur et nobis patres, qui nos generant in peccatis. Ut enim si bonus fuero, et in optimo actu constitutus, dicit mihi Jesus: Fili, dimittuntur tibi peccata tua (Matt. IX); dicit mihi Paulus discipulus Jesus: In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui: ita si factus fuero peccator, generans me in peccatis diabolus, et assumens sibi eam vocem, qua pater Deus ad Salvatorem locutus est, dicit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. IV). Et alii autem plures patres mei erunt, ad quos iturus sum. Unusquisque ad suos proficiscitur patres. Si quis est ab Abraham, dicitur ad eum: Tu autem vade ad patres tuos, cum pace educatus in senectute bona. Si quis vero egreditur de saeculo non cum pace, sed cum peccatorum bello, et senectute non bona, inveteratus dierum malorum, utique dicitur ad eum: Tu autem vade ad patres tuos cum bello nutritus in senectute mala (Gen. XV). Docemur a Deo sub aliis nominibus, quid facere debeamus. In qua die nata es, non alligaverunt manus tuas, sive non est excisus umbilicus tuus. In Hebraeo quippe sic habetur: non est excisus umbilicus tuus. Allegorice inducit Jerusalem quasi puellam ab infantia genitam. Quae autem de Jerusalem dicuntur, sciamus ad omnes homines, qui in Ecclesia sunt, pertinere. Primum ejus tempus tale est, secundum quale describitur: procul autem absit a nobis ut tertium tempus tale habeamus, quale dicitur ad Jerusalem. Omnes enim qui primum fuimus peccatores, Jerusalem vocamur a Deo, et habemus ea quae prima dicuntur. 937 Secunda autem si post visitationem et notitiam Dei perseveravimus in peccatis, ad nos pertinent. Tertia vero mala quae penitus detestamur, secundum ordinem prosequemur. Nunc ut ad primum redeam, scriptum est quasi de Jerusalem: In qua die nata es, non est excisus umbilicus tuus. Adjutorio Dei indigemus, ut possimus umbilicum non praecisum peccatricis Jerusalem invenire, aut certe praecisum umbilicum ejus, quae non peccavit, exponere. Sive igitur Jerusalem, sive cujuscumque alterius de alia Scriptura quaero umbilicum, ut spiritualibus spiritualia comparans, inveniam quomodo non sit praecisus umbilicus Jerusalem. Scriptum est in Job de dracone: Virtus ejus in umbilico, et fortitudo ejus super umbilicum ventris (Job XL). Scio ex his, quae mihi gratia divina largita est, cum praesentem locum exponerem, me dixisse, quod draco sit fortitudo contraria. Iste est enim draco, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, decipiens orbem terrarum universum. Istius fortitudo in umbilico est. Nec dubium: nam principium malorum omnium in lumbo versatur. Et ideo adhuc in lumbo patris constitutus, qui nasciturus erat, refertur, quia in lumbos semina humana collecta sunt. Fortitudo ergo contraria ubicumque sunt semina, ibi insidiarum suarum vim conatur ostendere. Adversum masculos virtus ejus in lumbis est; adversum feminas virtus ejus in umbilico ventris est. Et vide quomodo honeste viri mulierisque genitalia obtectis nominibus Scriptura nuncupaverit, ne per ea vocabula, quae in promptu sunt, turpitudinem significaret. Si intellectum est exemplum, quod protulimus de Job, intellige mihi quia ut in viro praeputium circumciditur, sic in femina umbilicus amputatur. Cum enim pudica fuit mulier, et mundis usa mutationibus feminarum, scilicet ne in sordidas res, et in peccatorum turpitudines ruat, tunc umbilicus ejus abscisus est. Si vero peccaverit, non est umbilicus ejus abscisus. Increpat ergo Jerusalem quasi 938 mulierem, cui non sit praecisus umbilicus. Septuaginta interpretati sunt in hoc loco: Non alligaverunt ubera tua, sensum magis eloquii exponentes, quam verbum de verbo exprimentes. Ubera autem in Canticis canticorum assumpta sunt in cogitationum tuarum et mentis loco: Quia bona ubera tua super vinum (Cant. I). Et recubuit super pectus Jesu (Joan. XIII), ubi ubera tua sunt, is qui communionem intellectuum ejus habiturus erat. Quando ergo sensus est rigidus, et notio obstricta atque solida, nec defluit sermo, manifestum est quia alligata sunt ubera tua. Cum vero ea quae dicuntur dissoluta sunt, et defluunt, non sunt ubera alligata. Aqua non es lota in salutem. Videamus ea, quae sunt in Jerusalem, ne forte et in nobis reperiantur. Verbi gratia dictum sit: Est quaedam mulier nunc lota, verum quaeritur an et in salutem? ut et nos timeamus propter hoc, quod ait, in salutem. Non lavantur omnes in salutem. Qui accepimus gratiam baptismi in nomine Christi, loti sumus: sed nescio quis lotus sit in salutem. Simon lotus est, et baptisma consecutus perseverabat in Philippi societate: verum quia non erat lotus in salutem, condemnatus est ab eo, qui in Spiritu sancto dixit ad eum: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII). Ingentis est difficultatis eum qui lavatur, lavari in salutem. Attendite, catechumeni, audite, et ex his quae dicuntur, praeparate vosmetipsos, dum catechumeni estis, dum necdum estis baptizati, et veniatis ad lavacrum, et lavemini in salutem, nec sic lavemini ut quidam qui loti sunt, sed non in salutem, ut qui accipit aquam, et non accipit Spiritum sanctum. Qui lavatur in salutem, et aquam accipit et Spiritum sanctum. Quia non fuit Simon lotus in salutem, accepit aquam, et non accepit Spiritum sanctum: putans, quia possit donum Spiritus pecunia comparari, in qua non est locutus [ F. lotus], in salutem. Ad omnem animam peccatricem, quae videtur credere, ista dicuntur quae nunc dicta legimus ad Jerusalem, ut non 939 ad majora conscendam, et ea quaeram, quae ultra meas vires sunt et ingenium. Neque sale salita. Et hoc crimen est Jerusalem, quia non fuerat digna sale Dei. Ego si credidero Domino meo Jesu Christo, ipse me sal faciet, dicetque mihi: Vos estis sal terrae (Matth. V). Si credidero spiritui, qui in apostolo locutus est, sale condior, et possum praeceptum custodire dicens: Sermo vester sit semper in gratia sale conditus (Col. IV). Grande opus est insaliri. Qui sale conditur, gratia plenus est. Nam et in communi proverbio salsus dicitur gratiosus, et econtrario insulsus, qui non habet gratiam. Si igitur gratia nobis a Deo venit, et complemur dono ejus, sale salimur. Rursum peccatrix Jerusalem non est involuta pannis. Observa quod dicimus: Anima renascens et primum in lavacro edita, involvitur pannis. Ipse Dominus meus Jesus pannis involutus est, ut scriptum refertur in Evangelio secundum Lucam (Luc. II). Oportet ergo eum qui renascitur utique in Christo renascentem rationabile et sincerum lac desiderare, et prius quam rationabile et sine dolo lac desideret, debet sale saliri, et pannorum involucris colligari, ne dicatur ad eum, sale non es salitus, et pannis non es involutus. Quia autem ista Jerusalem sint crimina, non circumcidi eam umbilico, et sale non saliri, et pannis non involvi, et aqua non lavari in salutem, sermo indicat reliquus, qui ita contexitur: Neque pepercit in te oculus tuus, ut faceret tibi unum ex omnibus istis. Propterea nihil tibi horum feci, ut paterer aliquid super te, dicit Dominus. Exemplum ab hominibus accipiam: deinde si Spiritus sanctus dederit, ad Jesum Christum et ad Deum Patrem transmigrabo. Quando ad hominem loquor, et deprecor eum pro aliqua re, ut misereatur mei, si sine misericordia est, nihil patitur ex his, quae a me dicuntur: si vero molli est animo, 940 et nihil in eo rigidi cordis obduruit, audit me, et miseretur mei, et molliuntur viscera ejus ad meas preces. Tale mihi quiddam intellige super Salvatorem. Descendit in terras miserans humanum genus, passiones perpessus est nostras, antequam crucem pateretur, et carnem nostram dignaretur assumere. Si enim non fuisset passus, non venisset in conversationem humanae vitae. Primum passus est, deinde descendit, et visus est. Quae est ista, quam pro nobis passus est, passio? Charitas est passio. Pater quoque ipse, et Deus universitatis, longanimis et multum misericors et miserator, nonne quodammodo patitur? An ignoras quia quando humana dispensat, passionem patitur humanam? Supportavit enim mores tuos Dominus Deus tuus, quomodo si quis supportet homo filium suum. Igitur mores nostros supportat Deus, sicut passiones nostras portat Filius Dei. Ipse Pater non est impassibilis. Si rogetur, miseretur, et condolet, patitur aliquid charitatis et fit in eis, in quibus juxta magnitudinem naturae suae non potest esse, et propter nos humanas sustinet passiones. Non pepercit oculus tuus, inquit, in te, ut faceret tibi unum ex omnibus istis, ut paterer aliquid super te. Et quia talis effecta es, projecta es in faciem campi. Deus, ne nos tales esse patiaris, ut projiciamur a te et ab Ecclesia tua in faciem campi, sed magis ut ab angustiis sensuum egrediamur ad campum. Et projecta es in faciem campi. Quare? Pravitate animae tuae in qua die nata es. Potestne aliquis in eadem die qua natus est habere animae pravitatem? Describit passiones nostras, et vitia humana, et solitas pravitates. Pravitate enim nostra, si non rectum fuerit cor, projicimur in campum in die qua nascimur. Si post regenerationem lavacri, si post sermonem Dei rursum peccaverimus, in die qua nascimur, projicimur. Tales saepissime reperiuntur 941 lavati lavacro secundae regenerationis, et non facientes dignos fructus poenitentiae, neque exhilarantes mysterium baptismi timore majore ab eo, quem dum Catechumeni essent, habuerunt, et charitate ampliori ab ea, quam exercuerunt dum auditores sermonis essent, et sanctioribus gestis, quam ante gesserunt. Sequitur istius modi homines hoc, quod dicitur: Projecta es in faciem campi pravitate animae tuae in die, qua nata es. Sed vide misericordiam Dei, vide clementiam singularem. Licet projecta sit Jerusalem in faciem campi, non ita eam despicit, ut projecta sit semper; non ita pravitati suae relinquit, ut in totum ejus obliviscatur, ut non ultra elevet jacentem. Attende quid sequitur: Et transivi per te. Projecta es, ego tamen rursum veni ad te: visitatio mea non tibi defuit post ruinam. Et vidi te conspersam in sanguine tuo. Quasi dicat: vidi te ream homicidiorum, ream sanguinis et mortalium peccatorum. Et dixi tibi: De sanguine tuo vita adimplere. Suge de sanguine tuo, et adimplere vita. Sicut hortus agri dedi te. Misertus sum tui, postquam projecta es: vidi te sanguine peccatisque conspersam: effeci te sicut hortus est agri, et multiplicata es. Quia ad te veni et visitavi te projectam, causa tibi factus sum, ut multiplicareris. Et multiplicata es, et magnificata. Dedi te in multitudinem et magnitudinem, id est, crescere te feci, et multiplicari. Per id enim, quod crescimus, et multiplicamur. Et intrasti in civitates civitatum. Rursum errores exponit Jerusalem introeuntis in civitates civitatum. Quomodo autem ingressa sit criminose in civitates civitatum, consideremus. Si per singulas civitates, in quibus haereses sunt et doctrinae alienae a Deo, ingrediatur quispiam ecclesiasticus, et particeps fiat talium civitatum, audit: Intrasti in civitates civitatum. Mammae tuae erectae sunt. Post tanta crimina rursum floruisti, et venit tibi tempus, et tempus divertentium. Dicitur mihi: Noli allegorizare, noli per figuram exponere. Respondeant quaeso: Jerusalem mammas habet, et est quando non colligentur, est quando erigantur, et umbilicum habet, et quia non est praecisus, arguitur: quomodo possunt ista sine allegorica expositione intelligi? Mammae tuae 942 erectae sunt, et capillus tuus exortus est. Cum omni honestate, ea quae solent virginum evenire corporibus, describit sermo divinus. Et capillus tuus exortus est, tu vero eras nuda et dehonestata. Qui non est Jesum Christum indutus, hic nudus est; qui non est indutus viscera miserationis, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, longanimitatis, ut proximum sustineat, iste dehonestatus est. Tu vero eras nuda et dehonestata, et transivi per te. Secunda vice venit ad eam, vidit eam peccantem, iterum propter peccata discedit, et tamen rursum revertitur, iterum visitat clemens et benignus Deus. Et veni ad te, et vidi te, et ecce tempus tuum, et tempus divertentium. Quid est hoc, quod ait tempus tuum? Tempus significat adolescentium, in quo jam per aetatem possunt fornicari. Et rursum: Et tempus, inquit, divertentium. Qui sunt isti divertentes? Dum sumus parvuli hi, qui divertere nolunt ad eos, qui nituntur evertere, ut sunt Christiani pessimi, daemonia immunda, angeli diaboli, non habent locum, quomodo non possint divertere. Cum autem fuerimus aetate majore, et jam peccare possumus, quaerunt aditum ad nos divertendi, et hoc tam Angeli Dei quam angeli Satanae. Impossibile autem est ut utrique ad nos divertant. Si peccamus, angeli diaboli divertunt ad nos: si stamus fixo gradu, divertunt ad nos Angeli Dei. Venit ergo tempus tuum, et tempus divertentium. Quia tempus venerat divertentium, et Dominus noster Jesus Christus Deus noster rursum visitat miseram Jerusalem, id est, peccatricem animam nostram. Expandi alas meas super te. Consuevit Scriptura pennas [ Al. poenas] nuncupare vestium summitates: ut in Ruth, quae venit abscondite, et, discooperto pallio ad pedes Booz, dormivit sub axilla vestimenti ejus (Ruth. III). Deus ergo quasi veste loquitur indutus: Expandi alas measa super te, et operui [Al. aperui] confusionem tuam. Beatus cujus alis suis Deus protegit confusionem: si tamen perseveraverit in beatitudine, in qua Jerusalem noluit perseverare. Et juravi tibi in testamentum, et intravi in testamentum tecum. Post tanta, ob quae rursum revertitur, rursum recedit, post tam frequentem visitationem, nunc primum ingreditur cum ea in testamentum. Et facta es 943 mihi, et lavi te in aqua. Post haec omnia assumpsi te, et ipse lavi te in salutem, et ablui sanguinem tuum abs te. Haec intelligentes oremus, ut veniat misericordia Dei super nos, et abluat sanguinem ab animabus nostris. Si quid enim morte dignum fecimus, istud sanguis est noster. Ablui sanguinem tuum a te, et unxi te oleo. Et Christos nos vult facere Deus. Et indui te versicoloria. Quanta est benignitas Dei in unamquamque animarum Jerusalem! non unius coloris tunicam, sed multae varietatis largitur credentibus sibi. Hanc versicolorem tunicam jam tunc in signum fecit Jacob, induens filium suum Joseph, et vestivit eum versicoloria (Gen. XXXVII). Si consideres intellectus sectas, facta bona, vere videbis variam tunicam, quam visitatio Dei largitur his qui vocati sunt in salutem. Legem intelligo, prophetas comprehendo, agnosco Evangelia, non me latet Apostolus: et cautus sum, justus sum, misericors sum, et adhuc quaeris aliam tunicam versicolorem, quam induit Dominus Jerusalem dicens: Et vestivi te versicoloria, et calceavi te hyacinthos? Vult calceamenta nostra esse florentia et bene tincta. Quae sunt calceamenta? Audi Paulum apertius praedicantem: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis (Eph. V). Et praecinxi te bysso. Manifestius de hoc cinctorio Apostolus loquitur. Stantes praecincti lumbos vestros in veritate (Ibid.). Veritas enim pro bysso accipitur. Et operui te trichapto. Non inveniens neque intelligens quid esset trichaptum, inveni in alia editione pro trichapto, florens, et in alia indumentum. Igitur induit nos Deus post variam vestem et florenti tunica. Et ornavi te ornamento, et imposui tibi armillas circa manus tuas. Cum mihi dederit occasiones bonorum actuum, armillas circumdat manibus meis. Et catena circa collum tuum. Si me post gesta justitiae intellectu ornaverit veritatis, tunc mihi ornamentum nuptiale, tunc catena collo decora circumdatur. Et dedi inaurem circa narem tuam. Quando verae possum suavitatis et boni odoris sacramenta suscipere, tunc mihi ornat Deus inauribus narem. Et rotulas in auriculas tuas. Ut non solum auriculae, sed etiam grandis rota aurea sit circa auditum tuum. Aurea vero rota est, quae intellectibus volvitur sacris. Et corona glorificationis super caput tuum. 944 Omnipotens Deus, et nobis tribue, ut digni efficiamur corona glorificationis super caput nostrum. Et ornata es auro: id est divinis sensibus: et argento, id est sermonibus sacris. Et opertoria tua byssina. Profunditas sensuum opertorium est byssinum. Et florentia, pro quo verbo Septuaginta τρίχαπτα posuerunt, subtilem nimis amictum, et quasi ad capillorum similitudinem attenuatam vestem significantes. Et versicoloria. Ecce tota est Jerusalem protecta alis, vestita variis, ornata gemmis. Quid post haec facit magnus et hominum amator Deus? Alit eam delicatis cibis. Similam, et mel, et oleum manducasti. Non ait simpliciter farinam, neque hordeaceum panem: hoc quod modo ad vos loquimur, simila est. Sed miserabilis Jerusalem post similam, post mella, post oleum, rursum quasi meretrix increpatur. Idcirco caveamus attentius ne forte nos post verba munda similae, post sermones dulcissimos prophetarum, post oleum, quod laetificat faciem, quo volumus perungere caput, ut jejunium nostrum acceptabile fiat, iterum delinquamus. Non solum autem perungimur hoc oleo, sed et vescimur. Et facta es pulchra valde nimis. Laudat pulchritudinem ejus, laudat speciem, praedicat formam. Et directa es in regnum. Quantus profectus, ut etiam ad regnum dirigatur! Et exiit nomen tuum in gentibus. Haec apta sunt ei, qui postquam liber esse coepit a mundo, in conversatione proficiens ad beatam vitam, nomen quoque gloriosum in saeculo consecutus est. Sed procul absit id quod sequitur: ad hoc enim scriptum est, ut incutiat audientibus metum. Post pulchritudinem, post nomen magnum Jerusalem misera fornicatur. Ideo ne glorieris in crastinum; non enim scis, quid pariat adveniens dies. Et alibi: Fratres, etiamsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo peccato, vos ut spiritales sustinete istiusmodi in spiritu mansuetudinis (Galat. VI). Et rursum: Considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Et exiit nomem tuum in gentibus in specie tua, quoniam consummatum erat in decore speciei, quam constitui in te, dicit Adonai Dominus. Et confisa es in decore tuo. Magna sapuit, et conscientia pulchritudinis suae erecta est speciosa Jerusalem. Et quia alta sapuit, nec se humiliavit, nec glorificavit Deum, audi quid dicatur ad eam: 945 Et fornicata es in nomine tuo, et effudisti fornicationem tuam in omni transitu. Quid est hoc, quod ait, Effudisti fornicationem tuam in omni transitu? Circuit animas nostras fortitudo contraria, et varie perlustrans, quaerit locum, per quem possit irrumpere. Ira suo nomine vult fornicari mecum: juxta conjuncta moribus meis suo nomine tristitia, et vult me facere moerentem: sua parte avaritia infert desiderium auri et argenti, et quorumcumque similium: si me non custodiero, et clausero ostium meum, sed suscepero omnem orationem inimici, dicitur mihi: Effudisti fornicationem tuam in omni transitu, et accepisti vestes tuas, et fecisti tibi idola sutilia. De his quibus te ornavi, quibus 946 pulchra facta es, fecisti tibi idola sutilia. Volo adhuc exponere, quae sunt idola sutilia, quae quidem de vestibus consuerunt. Vestes divinae Scripturae sunt, et sensus, qui est in eis. Consciderunt has vestes haeretici, et consuerunt, dictum dicto, verba verbis jungentes, sed non cum opportuna junctura aptaque, et consuentes, impia sibi simulacra fecerunt, quibus illexerunt quosdam credere, et consentire ad cultum eorum, et fictam suscipere disciplinam. Deus vero omnes nos ab his et aliis simulacris liberet, ut magnificemur in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA SEPTIMA. De eo quod dicitur: Sumens de vestimentis meis fecisti tibi excelsa hinc inde consuta usque: Et ne sic satiata es (Cap. XVI). 945 Catalogus peccatorum Jerusalem, utcumque fuerit intellectus, aedificat audientem. Quomodo enim, si in domo sua quempiam de familia Dominus corripiat, et peccata ejus exponat, alius qui nuper emptus est servus, videns patris familiae disciplinam, quae culpet, quaeve collaudet, instruitur ad non facienda ea quae priores fecere conservi, et ad hoc omni labore festinat, ut ea faciat, per quae alii honorem, et libertatem a Domino promeruerunt: ita et nos audientes, in quibus culpet Deus sive Jerusalem, sive universam Judaeam, sive unam quamlibet ex tribubus specialiter delinquentem, non parum utilitatis accipimus, ne et in haec corruamus, in quae caeteri corruerunt. Est autem principium hodiernae lectionis, quia vestes a Deo acceperit Jerusalem, et fecerit ex his sibi sutilia quaedam simulacra, et fornicata sit super eis. De quibus juxta possibilitatem meam in priori sermone disserui, docens istos, qui Scripturas lacerant, et a verbis verba disrumpunt consuentes ea, et commentitia dogmata componentes, servire idolis, quae earum vestibus induerunt. Non in tabernaculum meum intrabis, foris es, et foris manebis. Scit Scriptura, sanctos intus, peccatores foris esse. Igitur Jerusalem, quia talia 946 peccata commisit, ut non mereatur intrare repromissiones Dei, et dicatur ad eam: Et non intrabis: caveamus ne forte et nobis dicatur, et non intrabis. Neque fiet. Non est completum hoc, quod dicitur: neque fiet, et ideo subaudiendum extrinsecus, ut sensus possit expleri. Ea quae tibi repromissa sunt bona, et acceptura eras, non fient. Sequitur aliud delictum: Et accepisti vasa glorificationis tuae de argento tuo, et de auro tuo, ex quibus dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas. Secundum communem sensum sic intelligi potest: Vasa glorificationis, de quibus Moyses scripsit in Numeris, thuribula, phialas, candelabrum aureum, arcam ab intus et a foris deauratam (Num. VIII), et caetera cepisti, et conflasti ea, et fecisti effigies masculinas, et fornicata es in eis. Secundum allegoriam vero ita explanabitur: Vasa aurea et argentea, id est, thuribula, phialas et caetera istiusmodi habemus in sacris litteris; quando ergo torquemus sensus Scripturae in alterum sensum, qui est contrarius veritati, verba divina conflamus, et res Dei in alias mutamus effigies. Quae facientes incidimus in peccatum, quod nunc commiserat Jerusalem. Vasa glorificationis nostrae sunt lex et prophetae; super his exsultamus, in his efferimur. Quos cum aliter exponimus 947, quam se veritas habet, convertimus vasa glorificationis nostrae de argento rationabili, et de auro sensibili, quod nobis dedit Deus; et facimus nobis imagines masculinas, et fornicamur in eis. Sequitur: Accepisti vestimenta varia et operuisti illa. Varia vestis est: et hinc unus de Scripturis locus, quo induimur, assumentes viscera misericordiae, benignitatis, humilitatis, mansuetudinis, longanimitatis, ad sufferendum invicem. Has varias vestes, et pulchros amictus, quos nobis largitus est Deus, si laceramus, atque conscindimus, et circumdamus falsae doctrinae ad deceptionem hominum, non dubium est, quin variis vestibus operiamus idola. Intelliges autem hoc quod dicitur, si ipsam rem manifestius describamus. Vide mihi aliquem Marcionistam, sive discipulum Valentini, aut certe cujuslibet haeresis defensorem, et considera, quomodo idola sua, id est, figmenta quae ipse composuit, mansuetudine et castitate vestiat, ut in aures audientium facilius ex vitae bonitate ornatus sermo subrepat. Et cum hoc fecerit, intellige eum assumpsisse vestem variam morum, et conversationis optimae, et idolis subjecisse, quae ipse construxit. Ac juxta mei quidem animi sensum multo nocentior est haereticus bonae vitae, et plus in doctrina sua habet auctoritatis eo, qui doctrinam conversatione maculet. Qui enim vitae pessimae est, non facile homines ad falsum dogma sollicitat, nec potest per umbram sanctitatis audientium decipere simplicitatem. Qui vero sermone perversus est, et disciplinis saluti contrarius, mores autem compositos et ornatos habet, nihil facit aliud, nisi accipit indumenta varia instituti boni et conversationis quietae, et circumdat ea idolis suis, ut magis decipiat audientes. Idcirco sollicite caveamus haereticos, qui conversationis optimae sunt, quorum forte vitam non tam Deus quam diabolus instruxit. Nam quomodo quasdam illecebras escarum aucupes proponunt, ut facilius aves capiant per oblectamentum gulae, sic (ut audacius dicam) est quaedam castitas diaboli, id est, decipula humanae animae, ut per istius modi castitatem, et mansuetudinem, et justitiam, possit facilius capere, et falsis sermonibus irretire. Diversis diabolus pugnat 948 insidiis, ut miserum perdat hominem, et bonam malis tribuit vitam ad decipiendos videntes, et malam bonis inurit conscientiam. Mihi ipsi, qui in Ecclesia praedico, laqueos saepe tendit, ut totam Ecclesiam ex mea conversatione confundat. Et ideo plus hi, qui sunt in medio, oppugnantur ab inimico, ut per ruinam unius hominis, quae celari non potest, omnibus scandalum fiat, et impediatur fides per conversationem pessimam clericorum. Omnia, ut diximus, diabolus operatur, et ea quae videntur esse bona, nec sunt, et ea quae per naturam suam mala sunt, omnia adversum humanam commentatur animam. Unde qui curam habet vitae suae, neque mansuetudine haereticorum capitur, ad consentiendum doctrinae eorum, neque meis delictis, qui videor in Ecclesia praedicare, scandalizabitur; sed ipsum dogma considerans, et pertractans Ecclesiae fidem, a me quidem aversabitur, doctrinam vero suspiciet, secundum praeceptum Domini qui ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Omnia quaecumque vobis dicunt, audite et facite: juxta opera autem illorum nolite facere: dicunt quippe, et non faciunt (Matth. XXIII). Iste sermo de me est, qui bona doceo, et contraria gero, et sum sedens super cathedram Moysi quasi Scriba et Pharisaeus. Praeceptum, tibi est, o popule, si non habueris accusationem doctrinae pessimae et alienorum ab Ecclesia dogmatum, conspexeris vero meam culpabilem vitam, atque peccata, ut non habeas juxta dicentis vitam tuam instituere, sed ea facere quae loquor. Nullum imitemur, et si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Jesus. Descripti sunt actus apostolorum, et prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus: illud exemplar firmum est, illud propositum solidum, quod qui sequi cupit, securus ingreditur: si vero quaerimus nobis culpabiles, ad aemulandum, ut cum dicamus: Ille docet, et his quae docet, facit ipse contraria, adversum praeceptum Domini facimus, qui mandavit doctrinas magistrorum magis considerari debere, quam vitas. Haec dicimus de eo, quod scriptum est: Accepisti vestem tuam versicolorem, et operuisti illa, id est vasa glorificationis, quae in idola commutasti. Sequitur: 949 Et oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem eorum (Apoc. VIII). Scriptura docente, didicimus, quia sanctorum oratio sit incensum. Ait enim: Incensum autem orationes sanctorum sunt. Si ergo instituti ad orationem cum illam Deo debeamus offerre, id est, Deo Legis et Prophetarum, Deo Abraham, Deo Isaac, Deo Jacob, et Patri Jesu Christi offerimus, quae ipsi confinximus, intantum ut incensum Dei proponamus idolis, facimus id quod dicitur in praesenti: Oleum meum, et incensum meum posuisti ante faciem eorum. Verum iste de incenso sit intellectus. Quid respondebimus de oleo? Oleum est, quo vir sanctus ungitur, oleum Christi, oleum sanctae doctrinae. Cum ergo accepit aliquis hoc oleum, quo ungitur sanctus, id est Scripturam sanctam instituentem quomodo oporteat baptizari: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: et pauca commutans unxerit quempiam, et quodammodo dixerit: Jam non es catechumenus, consecutus es lavacrum secundae generationis: talis homo accipit oleum Dei, et incensum, et ponit illud ante faciem idolorum. Et panes meos, quos dedi tibi, simila, et melle, et oleo cibavi te. Ecce panes nostri simila mundissima in Scripturis, et mella apum Prophetarum. Ista omnia dedit nobis Deus, et cibavit nos de panibus Prophetarum, et de simila Legis, melle Evangelii, e quibus cibati ponimus eadem ipsa idolis. Cum enim ex dogmatis falsis volentes assumere defensionem, dixerimus, scriptum est in propheta, testatur Moyses, loquitur Apostolus, quid aliud facimus, quam accipientes panes veritatis, proponimus eos simulacris, quae ipsi finximus? Marcion fecit idolum, et proposuit ei panes Scripturarum. Valentinus, Basilides caeterique haeretici fecerunt similiter. Et posuisti illa ante faciem eorum in odorem suavitatis. Naturaliter suavissimi odoris sunt haec, quae nobis largitus est Deus. Quem odorem suavissimum ante idola ponit, qui adversum potestatem Scripturarum aut gerit, aut intelligit. Et factum est, dicit Adonai Dominus, et accepisti filios tuos, et filias tuas, quas genuisti, et immolasti illos in consumptionem. Cum genuerit peccatrix Jerusalem filios et filias, finis eorum, qui nascuntur, occisio est. Neque enim salus 950 finis est pessimorum. Idcirco scriptum est: Immolasti eos in consumptionem. Quam modica fornicata est: interfecisti natos meos, et dedisti eos. Proprie ait: Accepisti filios tuos: significanterque addidit: Occidisti natos meos. Quicumque enim nascuntur in haereticorum doctrinis, et ibi fidei suae principia sumpserunt, hi filii sunt fornicariae et peccatricis Jerusalem. Qui autem natus est in Ecclesia, et deceptus postea fuerit haeretica falsitate, iste cum Filius Dei sit, apprehensus est a peccatrice Jerusalem, et positus victima idolis ejus. Hoc supra omnem fornicationem tuam, et abominationes tuas. Filios Ecclesiae accipere, immolare idolis, hoc supra omne peccatum tuum est. Et non fuisti memor diei infantiae tuae cum eras nuda, et turpiter agens. Praefatus est de nuditate et turpitudine Jerusalem. Oportuit ergo in iniquitate meminisse quomodo pennas meas expanderim super te, et assumpserim te de sanguine tuo, et laverim te. Tu vero horum omnium oblita fuisti. Haec, quae condecent nudam, et turpiter agentem, et commixtam in sanguine suo. Et factum est post omnes malitias tuas: Vae, vae tibi, dicit Adonai Dominus. Et aedificasti tibi domum meretriciam, et fecisti tibi expositionem in omni platea. Si consideres animam expositam amatoribus suis, videbis quomodo faciat domum meretriciam, et suscipiat omnes, quos praediximus amatores. Intellige vero quod dicimus, ex sequentibus, id est, qui sunt amatores Jerusalem. Anima humana multum speciosa est, et mirabilem habet pulchritudinem. Artifex quippe ejus cum eam primum conderet, ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I). Quid hac pulchritudine et similitudine pulchrius? Quidam ergo adulteri, et sordidi amatores, decore ejus illecti, desiderant eam corrumpere et fornicari super eam. Quamobrem sapiens vir Paulus dicit: Timeo autem, ne forte ut serpens decepit Evam in nequitia sua, sic corrumpantur sensus vestri (II Cor. XI). Sensus nostri in fornicatione carnali corrumpuntur: in spiritalibus vero stupris sensus corrumpitur, et ipsa anima vulneratur. Et contaminasti speciem tuam. Etiamsi non homo in peccatis maximis constitutus, tamen quia ingens est animae pulchritudo, minorum quoque societate turpatur. Respice virtutes animae, 951 quae ei insitae sint a Deo, vide pulchritudinem ejus, inventionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem, cujus sit ingenii, quomodo primum intelligat, inde intellecta dijudicet, ut incitetur ad sensus, ut menti sensa commodet, quos habet impetus, quos cogitatus de Deo. Haec possidens magnae pulchritudinis est, sed haereticorum sectis, et extranea religionis institutione corrumpitur. Et transierunt crura tua per omnem transitum, et multiplicasti fornicationem tuam. Est [ Al. et] fornicatio a fornicatione differens: et quomodo in fornicatione carnis est aliquis non nimiae fornicationis, et tamen fornicatione pollutus, alius vero multiplicans fornicationem suam: sic et in ea fornicatione, quae animam suam sensumque commaculat, alius multitudine fornicationis obruitur, alius vero non tam a fornicatione est seductus. Idcirco qua mensura mensi fuerimus remetietur nobis. Et fornicata es in filios Aegypti confines tuos. Filii Aegypti contrariae fortitudines sunt. Nec mirum est si confines nostri Aegyptii dicantur: confines Aegypti et Jerusalem in sua civitate sunt positi, qui sunt magnis carnibus. Non quia isti Aegyptii ingentes carnes habeant (et quidem honeste videtur pudenda eorum, immutato vocabulo, significasse, id est magnis carnibus), sed quia carnei intellectus magnarum nos carnium faciant: ut econtrario est quaedam caro deficiens, de qua dicitur: Quomodo caro mea in terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi. Fornicatur igitur Jerusalem super filios Aegypti, confines suos, et magnarum carnium. Et multipliciter, inquit, fornicata es ad me exasperandum. Multas species fornicationis commisisti ad me concitandum. Quod si extendero manum meam in te, auferam legitima tua, et tradam te in animas eorum qui te oderunt, filios alienigenarum. Vides quia in animas alienigenarum traditur, quae indigna sit usu Legis et sermonum Dei. Qui te diverterunt de via tua, impie egisti, et fornicata es super filios Assur. Primum super filios Aegypti, deinde super filios Assur. Hae species peccatorum sunt. Nam et cum captivos acceperunt Assyrii filios Israel, sanctum est quidem id quod Scriptura refert, scriptum est autem propter frequentem nostram captivitatem quae a spiritalibus 952 Assyriis perpetratur: de quibus Apostolus dicit: Non est nobis certamen adversus carnem et sanguinem, sed adversum spiritalia nequitiae. Et nec sic satiata es et fornicata es, et non satiaberis. Quando quis non impletur delinquens: sed semper prioribus peccatis nova peccata conjungit, colligans ut fune longo, et sicut loro jugi vitulae iniquitates, numquam se ad meliora convertens, neque poenitentiam agens super malis suis, dicitur ad eum: Et non satiaberis, Et multiplicasti testamenta tua ad terram Chanaam. Quando Deus ad nos facit testamenta, et nos consentimus ei, beati sumus: quando vero fornicamur ad spiritalia nequitiae (Eph. VI), tunc convertimus Dei testamenta ad terram Chanaam, pactum ( Al. factum) statuimus cum ea. Hoc autem mihi intellige et in Chaldaeis, et in caeteris gentibus, quando in quolibet aliquo peccato reprehendimur. Et testamenta ad Chaldaeos, et nec sic satiata es. Post catalogum peccatorum, ad peccatricem loquitur Jerusalem. Quid constituam in te, dicit Adonai Dominus, cum facias tu haec omnia opera mulieris fornicariae procacis? Ascendamus paulisper eloquio, quia non semper utile est de fornicationibus loqui, et procul absit, ut aliquis in Ecclesia sit, qui dehortatoriis a fornicatione indigeat sermonibus. Nam si quis necesse habeat audire: Non fornicaberis (Exod. XX), sed illud: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (I Cor. III): iste similis est his, quos Apostolus dicit: Justo Lex non est posita, sed iniquis, et non subditis, impiis, et peccatoribus. Quomodo ergo justo Lex non est posita, verum iniquis et non subditis: sic doctrina ea quae a fornicatione monet recedendum, casto non est posita, sed iniquis, et fornicatoribus, et inobedientibus. Non habemus itaque necessarium, ut discamus a fornicatione discedere, verum ad perfectiora tendamus a principiis elementorum Christi (Rom. XIII). Etenim cum deberetis, ait, magistri esse propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei, et facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo (Heb. V). Omnis sermo, qui praecepit, Non fornicaberis, non adulterabis, non furaberis, non solida esca est, sed quasi lac praebetur infantibus. Athletarum cibus est de omnipotenti Deo, de mysteriis ejus, quae tecta sunt, et latenter 953 in Scripturis significata sentire. Vide quomodo ad Corinthios Paulus loquitur: Lacte vos potavi, non cibo, necdum enim poteratis, sed neque nunc potestis (I Cor. III). Et quia lacte adhuc indigebant, et discunt quae discere parvuli solent: Bonum est homini mulierem non tangere, propter fornicationem autem (I Cor. VII), et caetera. Rursumque instituuntur, ne immolatitia comedant. Ista omnis doctrina lac parvulorum est, et adhuc infantium in Christo. Quomodo vero Ephesiis scribitur, solidum illis praebet cibum. Non auditur quippe in Epheso fornicatio, non auditur in Epheso idololatria, et esus immolationum. Ex quibus docemur quid sit solidus cibus, et quod rationabile et sine dolo lac: moralis locus, quod sit solidus cibus mysticus intellectus. Beatum est igitur, ut festinemus ad ea, quae imperfectiora sunt principia transeuntes. Et quod moralis locus lac sit, Apostolus docet, cum jam aliqua de lacte dixisset addens: Non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis (Hebr. VI). Tales omnes sunt qui adhuc lacte potantur: perfectus autem aliis indiget disciplinis. Haec in medio dicta sint, quia sermone conscenderam, 954 ne ab alterius expositione fornicationis statim aliam fornicationem incurrerem, quam nunc explanabo. Dicitur quippe ad Jerusalem: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis. Quid est quod ait, quod tripliciter fornicata est in filiabus suis Jerusalem? Dei indigemus auxilio, ut ipse nobis obscuritatem istius loci edisserat. Et quomodo Moses audiebat Deum, et deinde ea quae a Deo audierat, proferebat ad populum: sic nos indigemus Spiritu sancto loquente in nobis mysteria, ut orationibus nostris Scripturam possimus audire, et rursum quod audivimus, populis intimare. Quid est ergo: Tripliciter fornicata es in filiabus tuis? Si intelligas fornicationem carnis, et animae, et spiritus, et videas aliquem fornicari in his omnibus, videbis tripliciter fornicantem Jerusalem. Qui vero tripliciter castus est, iste ab Apostolo meretur audire: Deus autem pacis sanctificet nos per omnia, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur (II Tim. ult.), cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA OCTAVA. De eo quod scriptum est: In quo constituam cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias tu haec omnia opera meretricis procacis? usque ad illud: Dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis. 953 Quae primum lecta sunt, exposuimus hodie, sumamus exordium ab eo, quod scriptum est: In quo constituam cor tuum, dicit Adonai Dominus, cum facias tu haec omnia opera meretricis procacis? Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis. Hucusque jam diximus. Sequitur: Quando lupanar tuum aedificasti in capite omnis viae, et basem tuam fecisti in omni platea, et non es facta ut meretrix congregans mercedes. Mulier, quae maechatur similis tibi, a viro suo accepit mercedes, et tu dedisti mercedes: omnibus amatoribus suis dedit mercedes, et tu dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis, et honorabas eos, ut venirent ad te in circuitu a fornicatione tua. Et homo hominem constituere potest, malus in malo, bonus in bono. Corrumpunt enim mores bonos confabulationes pessimae. Nec dubium quin loquentis 954 sermo auditorem ad pejora sollicitet, cum haereticus loquens constituat auditorem suum in haeretica pravitate. Et ut ad meliora veniamus, si potest prodesse, qui loquitur, et vita ejus cum sermone consentit, in bonis constituit auditorem suum. Nos qui minimi sumus loci, si audierimus verbum de castitate praecipiens, constitui super eos conamur. Si ipsi loquimur de pudicitia, et nosmetipsi auditores statuimus in pudicitia. Si de justitia praedicamus, ad justitiam impellimus. Si de fide, fidem insinuamus, ut digne majestati divinae obediamus in Domino. Si ergo nos homines cum simus mali, solemus constituere cor audientis, sive in bonis, si boni sumus, sive in malis, si male agimus: putasne quod Deus non habeat potestatem quempiam in melioribus constituere? aut certe derelinquens 955 eum, fieri ei occasio, ut in pessimis constituatur? Multum utique juxta praesens eloquium peccavit misera Jerusalem, quam saepissime voluit Deus per prophetas suos in melioribus constituere: sed quia noluit consilia audire, noluit Dei recipere praecepta, dubitat Deus, et se dicit nescire quid faciat. In quo constituam cor tuum, dicit Adonai Dominus? Quid faciam? in quo constituam? Multis peccatorum vinculis stringeris, delicta tua prohibent vitam tuam, ut a meis sermonibus constituaris. Ego ipse frequenter constituere volui, loquens tibi per sanctos meos, et non audisti. Nunc ignoro quid faciam, et dico tibi: In quo constituam cor tuum, dicit Adonai Dominus, cum tu facias haec omnia opera mulieris meretricis et procacis? Saepe diximus, quia fortitudines contrariae amant pulchritudines animae humanae, et quando suscipit anima humana semina amatorum suorum, quodammodo fornicetur cum eis: sed quia et in communi vita sunt aliquae meretrices, quae fornicantur cum verecundia latere cupientes: aliae vero, quae non solum pudore delicta non velant, sed cum omni se procacitate prostituunt: ideo assumpsit exemplum animae meretricis in peccatrice ista Jerusalem, et ait eam similem factam mulieris fornicariae procacis in fornicatione sua. Saepe a nobis talia committuntur. Qui enim a religione non penitus recesserunt, vincuntur vero a peccato, et peccantes latere desiderant, similia faciunt meretrici erubescenti. Qui vero religionem penitus aversantur intantum, ut non curent de episcopo, de presbyteris, de diaconis, de fratribus, sed cum omni procacitate delinquunt, similes fiunt meretrici cum fiducia prostitutae. Queritur ergo in praesenti loco de peccatrice Jerusalem Deus, quia facit opera mulieris meretricis inverecundae, et dicit ad eam: Et fornicata es tripliciter in filiabus tuis. Exposuimus hoc, quando nobis dictum est: Aedificasti lupanar tuum in capite omnis viae, et basem tuam fecisti in omni platea. Volumus autem et nunc interpretari quid sit aedificare lupanar, non similiter in omni via, sed in capite omnis viae, ne suffecisse videatur aedificasse lupanar in capite omnis viae, sed insuper et basem suam posuisse in omni platea. Duo ergo generalia peccata peccavit, cum aedificavit lupanar suum in capite omnis 956 viae, et cum fecit basem, et constituit eam in omni platea meretrix Jerusalem. Quae sunt ergo istae viae? State in viis, et interrogate semitas Domini aeternas, et videte quae sit via bona, et ambulate in ea. Multae sunt viae sempiternae, si retinetis eam expositionem, quam frequenter exhibui. Scitis et Moysem viam esse, et singulos prophetarum. Et quomodo multae sunt margaritae, quas necesse est possidere eum qui venturus est ad unam pretiosissimam margaritam: sic oportet ingredi multas vias Mosi, et prophetarum omnium eum, qui venturus est ad dicentem: Ego sum via. Sed dicit mihi aliquis: Quid ad propositum pertinet, quod locutus es? Cui sic respondebo: Aedificavit in omni via Jerusalem lupanar suum. Si consideraveris haereticos omnes alienos a veritate, aedificantes domum ex his sermonibus, qui in Mose leguntur, ex his, quos in Isaia, et Jeremia, et prophetis reliquis invenerunt, intelligis novas doctrinas fornicationem esse Jerusalem, quae aedificat lupanar suum in omni via, sed in capite omnis viae. Si enim praeventus quis fuerit post principium Mosi, exordium prophetarum, ad profundum ejus, et scientiam omnium pervenire, nihil potest facere ista meretrix aedificans lupanar in capite omnis viae: eum quaerit, qui primum Ecclesiam ingreditur, qui fidei elementa suscipit, qui rudis est in sacramentis, eum, qui in exordio fidei constitutus est, vult introducere in lupanar suum, aedificans meretricem domum. Et quia frequenter fornicatio in Scripturis nominatur, exponere volo sermonis istius causam. Ecclesiastici, qui in Ecclesia sunt magistri, mores purgant tam suos quam suorum, et ex hac diligentia aedificavit domum Dei Ecclesiam, et opus eorum aedificatio Dei est. Haeretici aedificant lupanar in omni via: ut puta magister de officina Valentini, magister de coetu Basil dis, magister de tabernaculo Marcionis et caeterorum haereticorum, aedificant meretrici domum. Congregatio enim omnium malignorum lupanar est. Sed quid dicit Scriptura? Fili, ne intendas in malam mulierem; mel enim distillat de labiis mulieris meretricis (Prov. V). Unde ei mel distillat? Distillat enim mel de labiis mulieris meretricis. Ingressa est ad Mosen, ad Isaiam, ad Jeremiam, et de Scripturis eorum sibi mella collegit. 957 Vade ad haereticos loquentes: Haec dicit Moses, haec Isaias, haec Jeremias, et videbis quomodo de labiis eorum non fluant mella, sed distillent decerpentium de Scripturis verba paucissima. Et ideo, mel distillat de labiis mulieris meretricis (Prov. V). In capite ergo omnis viae aedificat lupanar. Esto, intellectum sit lupanar, interpretemur et basem, quam in omnibus plateis posuit meretrix Jerusalem. Scriptum est in alio loco, quomodo in plateis manifeste advocat praetereuntes meretrix: varie quippe peccatum nos ad se trahere festinat, sive per haeresim, sive per gentilem conversationem. Et per haeresim quidem, quando aedificat lupanar in capite omnis viae; per gentilem autem conversationem, quando basem ponit in omnibus plateis. Lata est enim, et patens via, quae ducit ad perditionem (Matt. VII). Cum ergo quae dicit, et in quibus audientes instruere conatur, de Scripturis asserit, aedificat lupanar in capite omnis viae. Cum vero moralis locus fuerit dissolutus, et luxuriosa praecipiens, lascivum fecerit auditorem, quid aliud fecit, quam basem posuit in omni via? Non est facta ut meretrix, congregans mercedes. Videamus meretricem mercedes congregantem, et aliam rursus non congregantem. De hac enim quaeritur quasi de meretrice non congregante mercedes. Cum videro esse meretricem, quae non congreget mercedes, et legero ad istam dictum, quia facta sit ut meretrix non congregans mercedes, dicam congregari mercedes, esse peccando divitem fieri, peccando gloriam in saecularibus comparare, peccando feliciter in mundo agere. Quando per peccatum, ut dixi, ista nascuntur, fornicatur anima, et congregat mercedes fornicationis suae, gloriam, divitias et reliqua quae in perditionem animae suae conquisivit: quando vero fornicatur, et non agit prospere in saecularibus rebus, sed per hoc, quod peccavit, etiam infeliciter vivit in saeculo, 958 meretrix est non congregans mercedes, et contraria faciens, id est, fornicariis mercedes ultro tribuens. Et tu dedisti mercedes omnibus amatoribus tuis. Nonnumquam anima divites facit amatores suos, laetantes in eo, quod acceperint mercedes ab ea. Sed dicit mihi auditor: Manifestius expone quomodo fornicetur anima, mercedes tribuens de rebus viri sui. Sic enim ait et in praesenti, et in aliis frequenter locis sermo divinus, quia sustulerit ea, quae sunt viri, et dederit meretrix Jerusalem amatoribus suis. Quid est hoc, quod largitus est ei vir suus, quae postea facta adultera, omne quod accepit, donat amatoribus suis? Vir animae sermo Dei est, sponsus amator verus, qui dedit ei castitatem, dedit justitiam, dedit caetera bona. Quando ergo voluerit anima sequi fortitudines contrarias, id est (ut planius dicam) decem annis pudice vivens ad extremum fuerit fornicata, accipit bona viri sui, quae multo tempore cum labore quaesierat, et dat ea amatoribus suis. Qui sanguinarii amatores rapiunt ad se virtutes miserae animae, et incedunt jactabundi super divitiis ejus, et dicunt: Abstuli ei decennalem castitatem, eripui ab ea quinquennii justitiam, vindicavi mihi fortitudines ejus: oblitus est omnium bonorum ejus Deus, quae aliquando fecit, quoniam comprehensa est in peccato, et oblitus es ejus, quia confessa est nobis amica nostra secreta, quae audierat, et tradidit omnia bona nobis amatoribus suis. Quae discentes omni custodia servemus cor nostrum, et attendamus, ne quando ea quae viri sunt tradantur amatoribus suis: quin potius invitemus sponsum sermonem et veritatem, ut nobis faciat ornamenta aurea variis expressa signis, per varia praecepta, et ornati effecti praeparemur viro nostro Jesu Christo: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA NONA. Super Ezechielem de eo quod dicitur: Mater vestra Cethaea et pater Amorrhaeus, usque: Et manum egeno et pauperi non porrigebat (Cap. XVI). 959 Qui legit in principio prophetiae Jerusalem, quomodo increpata sit, quasi habens radicem, et generationem de terra Chanaam, patrem Amorrhaeum, matremque Cethaeam: is si legerit etiam haec, quae nunc interpretari nitimur, putabit eadem repeti, et unum sermonem dupliciter praedicari. Sed qui diligens lector est, et ad curam ejus divinae Scripturae significantia pertinet, et confert praeterita praesentibus, et verbum verbo componit, videbit differentiam non fortuitam. Ibi quippe, radix, inquit, tua et generatio tua de terra Chanaam, quod in praesenti non dicitur: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea, quod nunc non significatur. Et iterum ibi primum ponitur, pater tuus Amorrhaeus: secundum, mater tua Cethaea; hic vero: mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus. Ibi quasi ad unam sermo fit: hic quasi ad plurimas. Nec enim (ut superius dixerat) ait, mater tua, sed mater vestra. Quando ergo diffunditur peccatum, et longius malitia procedit, et peccatores sua inter se peccata discerpunt, tunc non peccator unus, verum in uno sunt plurimi; sicut in exordio, quando erat principium delinquendi, necdum erant tantae, quantae nunc sunt multitudines. Unde utile mihi videtur a praesenti sermone paululum recedentem, naturam considerare peccati atque virtutum. Ubi peccata sunt, ibi est multitudo, ibi schismata, ibi haereses, ibi dissensiones; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi unio, ex quo omnium credentium erat cor unum et anima una. Et, ut manifestius dicam, principium malorum omnium est multitudo: principium autem bonorum coangustatio, et a turbis in singularitatem redactio: ut puta nos omnes, si salvandi sumus, ad unionem, ut perfecti efficiamur in eodem sensu, et in eadem sententia, et simus unum corpus et unus spiritus. Si vero tales simus, ut non nos unitas 960 circumscribat; sed et de nobis dici possit: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephae (I Cor. I); et adhuc a malitia scindimur, atque dividimur, non sumus futuri ubi sunt illi, qui rediguntur in unionem. Nam ut pater et filius unum sunt, sic qui unum spiritum habent, in unionem coarctantur. Ait quippe Salvator: Ego et Pater unum sumus. Et: Pater sancte, rogo, ut sicut ego, et tu unum sumus, ita et isti in vobis [Al. nobis] unum sint (Joan. XVII). Et in Apostolo legitur: Donec occurramus omnes in virum perfectum, et in mensuram aetatis plenitudinis in unitatem Christi (Eph. IV). Et rursum: Donec perveniamus omnes in unitatem corporis et spiritus Christi. Ex quo significatur, quia virtus ex plurimis unum faciat, et necesse nobis sit unum per eam fieri, et fugere multitudinem. Et haec quidem dicta sunt, quia in praeterita lectione conscriptum est: Pater tuus, et mater tua, et radix generationis tuae; in praesenti vero: Mater vestra, et pater vester. Ibi non didicimus, licet fuerit sermo de patre Amorrhaeo et de matre Cethaea, sorores habere Jerusalem: hic vero addit: Mater, inquiens, vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus, et soror vestra senior Samaria, haec et filia ejus, quae habitat a sinistris tuis, et soror tua junior, quae habitat a dextris, Sodoma. Quomodo virtus me facit filium Abrahae, si secundum eam vixero: opera quippe Abrahae faciens, filius est Abraham: sic vitia faciunt me filium diaboli. Omnis enim qui facit peccatum, ex diabolo natus est (Joan. III). Virtus me facit etiam fratrem habere Christum, ut cum bonus ac bene moratus fuero, dicat Patri suo: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te (Psal. XXII). Et loquitur ad eam, quae nuntiare poterat verba ejus: Vade, et dic fratribus meis. Quomodo autem virtus fratrem mihi facit Dominum Jesum, ita malitia plurimos fratres acquirit, et hos peccatores: et haec ipsa tunc mihi fratres generat, cum 961 creverit. Siquidem quando exordium erat peccatricis Jerusalem, necdum habebat sororem Samariam, necdum ei erat germana Sodoma: cum vero processit in scelere, ut praeteritus sermo monstravit, effecta est media duarum sororum, senioris Samariae, et junioris Sodomae. Quae sunt istae duae sorores peccatricis Jerusalem? Schisma et separatio populi fecerunt Samariam. Siquidem eo tempore cum decem tribus cesserunt dicentes: Non est nobis pars in David, nec sors in filio Jesse (III Reg. XII), tunc duae vaccae aureae constitutae sunt a Jeroboam, et facta est Samaria scissio: quae magis post captivitatem decem tribuum crevit, quando custodes ab Assyriis ad Israelis terram missi sunt, qui vocantur Samaritani. Somer enim custos interpretatur lingua Hebraeorum. Ergo (ut dicere coeperam) necdum soror mea est Samaria, quamdiu a peccatis longe sum: quando vero peccavero, crescunt mihi duae sorores, senior Samaria, et junior Sodoma. Quae cujus figuram habeat, consideremus. Quicumque promittunt verba divina, et non sicut pollicentur, habent in se praedicationis veritatem, hi in Scripturis figuraliter Samaria nominantur. Vae, inquit, spernentibus Sion, et fidentibus in monte Samariae (Amos VI): vindemiasti principatus gentium. Quasi dixerit: Vae his qui spernunt Ecclesiam, et confidunt super arrogantia et verbis tumentibus haereticorum. Hoc enim est spernere Sion, et confidere in monte Samariae. Si ergo peccamus et nos Ecclesiastici, non sunt a nobis alieni haeretici in dogmatum pravitate. Male enim credit, quicumque peccat. Si conversationem malam habemus, Sodoma soror nostra est. Gentiles quippe sunt Sodoma. Atque ita fratres sumus haereticorum atque gentilium, quando delinquimus; quia Samaria accipitur in haeresi, et Sodoma in gentilitate. Habitat autem a sinistris peccatricis Jerusalem Samaria, a dextris Sodoma. Honorabilius quippe apud eam peccatum est quod facto committitur, et ideo a dextris ejus 962 Sodoma est. Rursumque nec Samaria longe est, quia a sinistris ejus commoratur, et increpatur, quia ambulaverit cum filiabus et sororibus suis in omnibus iniquitatibus, et intantum ambulaverit, ut comparatio delictorum ejus illarum iniquitates fecerit justitiam. Unde oportet agnoscere iniquitates Sodomorum, ut edoctus custodiam me ab eis, nec capiar ignoratione, quae sunt iniquitates Sodomorum. Verumtamen iniquitates Sodomae sororis tuae. Quae iniquitas? Superbia. In saturitate panum et in abundantia affluebant ipsa, et filiae ejus, et manum pauperis indigentis non suspiciebant. Quod inaequalia sint peccata Scripturis utentibus nulli dubium est. Alia quippe magna, alia minora ab his esse dicuntur. Cum autem sunt inaequalia, hoc est, parva, vel maxima, forsitan aliquis inquirat, quod inter universa peccata sit majus, et proclive suscipitur, omnium peccatorum esse majus, sive fornicationem, sive immunditiam, sive quodcumque libidinis inquinamentum. Sunt quidem et ista vere abominabilia atque polluta, sed non talia quale hoc, quod nunc ab Scriptura quasi majus omnium condemnatur, a quo nos observare debemus. Quod ergo est peccatum majus omnibus peccatis? utique illud propter quod, et diabolus corruit. Quod est hoc peccatum in quo tanta sublimitas cecidit, ut elatus in judicium incidat diaboli? Ait Apostolus: Inflatio, superbia, arrogantia peccatum diaboli est (II Tim. III): et ob haec delicta ad terras migravit de coelo. Unde, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Et quid superbit terra et cinis, ut homo arrogantia sublevetur, oblitus quid erit, et quam fragili vasculo contineatur, et quibus stercoribus immersus sit, et qualia semper purgamenta de sua carne projiciat? Quid enim ait Scriptura? Quid superbit terra et cinis (Eccl. X)? et in vita ejus projecit interanea ejus? Superbia peccatis omnibus major est, et ipsius diaboli principale 963 peccatum. Si quando Scriptura diaboli peccata describit, invenies ea de superbiae fonte manantia. Ait quippe: Viribus faciam, et sapientia intellectus auferam fines gentium, et fortitudine eorum depascar, et commovebo civitates, quae inhabitantur, et orbem terrarum universum comprehendam, ut nidum, et quasi confracta ova auferam (Isai. X). Vide sermones ejus, quomodo superbi sint, quomodo arrogantes, et universa pro nihilo ducant. Tales sunt omnes jactatione et superbia inflati. Materia superbiae, divitiae, dignitas, gloria saecularis. Frequenter causa superbiae est ei, qui ignorat habere Ecclesiasticam dignitatem, sacerdotalis ordo, et Leviticus gradus. Quanti presbyteri constituti obliti sunt humilitatis: quali idcirco fuerint ordinati, ut humiles esse desisterent. Quin potius humilitatem sequi debuerant, quia dignitatem fuerant consecuti, dicente Scriptura: Quanto magnus fueris, tanto humilia te ipsum. Et dilectum Synagogae te facit, nobilius submitte caput tuum: ducem te instituerunt, noli elevari, noli fieri ex eis, quasi unus ex ipsis. Oportet humilem, oportet esse dejectum, oportet fugere superbiam malorum omnium caput. Considera Evangelium quasi condemnatione Pharisaei superbia et jactatio feriatur. Stabat Pharisaeus et talia intra se orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum ut caeteri homines, raptores, iniqui, adulteri, et ut iste Publicanus: jejuno bis in sabbato (Luc. XVI). At vero Publicanus, humiliter et mansuete longius stans, non erat ausus neque oculos levare, et dicebat: Propitius esto, Deus, mihi peccatori. Et descendit in domum suam Publicanus justificatus. Non simpliciter justificatus, sed justificatus comparatione Pharisaei. Observandus quippe est diligentissime omnis Scripturae sermo, ordo, junctura. Aliud est justificari, aliud ex alio justificari. Simile est Publicanum a Pharisaeo justificatum fuisse illi, quod Sodoma et Samaria ex comparatione peccatricis Jerusalem justificatae sunt. Et necesse est nos id scire, quia unusquisque nostrum in die judicii ab alio justificetur, et ab alio condemnetur. Etiam cum fuerimus justificati ex alio, justitia illa non tam laudis, quam criminis loco ponitur. Ut puta, si inventus fuero Sodomitica habere peccata, et alius protrahetur 964 in medium, qui duplicia scelera commiserit, justificor quidem, sed justificor non ut justus, verum ut ex comparatione ejus, qui plura commisit, judicor justus, cum a justitia longe sim. Vae illi homini, qui a multis peccatoribus justificatur: ut econtrario multum beatus, qui comparatione justorum justus ostenditur. Invenimus in Scripturae laudibus positum, bonis esse meliorem: ut puta, nullus sic fecit rectum ante faciem Domini, ut ille, et ille, nullus sic pascha celebravit ut Josias. Ex quo ostenditur comparationem fieri justorum, et illum vere esse justum, qui sic justificari mereatur. Utinam et ego collatus sapientibus sapiens reperiar, et justis judicer justus! Nolo quippe justificari ab iniquis, quia talis justitia criminosa est. Haec anticipans locutus sum quia in his quae lecta sunt, dicitur: Justificasti sorores tuas in omnibus iniquitatibus tuis, quas fecisti (II Par. XXV). Justificatae sunt enim Samaria et Sodoma ex iniquitatibus Jerusalem. In omnibus iniquitatibus tuis, quas fecisti illas super te. Idcirco diligentius attendamus, ut possimus agnoscere, omnes nos in die judicii a pejoribus nostris justificandos, et rursum a nobis alios justificari. Unus solus est qui justificatur ab omnibus, et ipse nullum justificat. Ut puta, Sodoma justificatur ab Jerusalem, quia ab se sceleratiora commisit: et forte Jerusalem ab alia aliqua, quae se pejor est, civitate. Sic est quidam justificandus ab Antichristo, qui ad illum comparatur, et illius iniquitate ac sceleribus minor reperitur. Pessimus vero daemon est, et (ut aiunt) miser, qui ab illo justificatur: forte et pater illius ab eo non justificatur, multo illo sceleratior repertus. Dominus vero meus Jesus Christus justificatur juxta dispensationem carnis, quam ob nostram salutem circumtulit, ab Abraham, ab Isaac, ab Jacob, et a reliquis prophetis. Quando enim omnibus justis, et prophetis, ac beatis, quibusque in comparationem missis invenitur contrarium huic, quod dicitur de Sodoma et Jerusalem, magis glorifico Salvatorem nostrum. Quod autem dico istiusmodi est, et Deo largiente, orantibus vobis, praebebo de Scripturis explanationem. Fecit Sodoma peccatum: Samaria quoque peccavit, iniquitatibus obruta est Jerusalem, 965 sed minora peccata a majoribus justificantur sub exemplo, quo Sodoma justificatur a sorore sua Jerusalem. Quomodo igitur iniquitas justificat, sic condemnat aliquando justitia. Verum, quaeso, exspecta paulisper, donec docearis quemadmodum dicatur condemnare justitia. Iniquitas mea justitia est comparatione majoris iniquitatis. Sic et justitia mea ex comparatione multiplicis justitiae iniquitas reputatur. Propterea non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Fuerit licet justus Abraham, et justus Moyses, justus unusquisque illustrium virorum: sed ad comparationem Christi non sunt justi. Lux eorum cum ejus luce composita tenebrae reperiuntur. Et quomodo lumen lucernae ad solis radios obscuratur, et velut alia quaedam caeca materies contenebrescit: sic, licet fulgeat justorum omnium lumen ante homines, non tamen fulget ante Christum. Luceat quippe lumen vestrum, non simpliciter dictum est, sed luceat ante homines (Matth. V). Ante Christum non potest lumen fulgere justorum. Ut splendor lunae, et micantia coeli sidera, priusquam sol oriatur in stationibus suis rutilant, orto vero sole, absconduntur: sic lumen Ecclesiae, ut lumen lunae, priusquam oriatur lumen illud verum Solis justitiae resplendet, et clarum est ante homines: cum autem Christus venerit ante eum, contenebrescit. Dicitur et alibi: Lux in tenebris lucet (Joan. I). Quae est ista lux, quae lucet in tenebris? Justorum lux in tenebris lucet. In quibus tenebris? ubi est nobis certamen adversus rectores tenebrarum istarum (Eph. VI). Haec qui diligentius longiusque discusserit, non poterit inflari, videns lumen suum ad comparationem majoris luminis tenebras reputari. Quid est justitia mea, etiamsi Paulus Apostolus fiam? quid castitas, etiamsi Joseph? quid fortitudo, etiamsi Judas Machabaeus exsistam? quid alia virtus sapientiae, etiamsi Salomon appaream, ad comparationem Dei, et ad eorum qui meliores sunt? Ergo, ut dicere coeperamus, iniquitas justificat, et justitia aliorum comparatione condemnat. Idcirco: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Psal. L), dicitur ad Deum. Si me vult salvare Deus non affert in judicium lumen suum: si vult esse incolumem, non defert lumen 966 Christi sui: alioquin puniet me; defert vero lumen minorum, comparans mihi inferiores quosque. Quanto amplius majores mihi melioresque contulerit, tanto plus justus ero, si illi a me reperti fuerint minores. Similiter est illud intelligere, quod ab Apostolo dicitur: Alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum: stella enim a stella differt in claritate: sic resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41). Verbi gratia: fulgens et illud sidus non in conspectu lucidioris stellae, sed obscurioris micat. Quis nostrum potest ad instar fulgere lunae? Quis lucidioris siderum coruscare lumine? Secundum id quod scriptum est in Daniele: Fulgebunt sicut stella in saecula (Dan. XII). Et haec quidem necessario disputamus, ut procul a superbia recedamus: Sodomiticum quippe peccatum est superbi iniquitas. Haec Sodomorum sororis tuae superbia unde nascatur, et quas habeat radices, adjungit: In saturitate panum, et in abundantia affluebant (Gen. XIII). Si soli litterae attendas, multa abundantia antiquitus in Sodomis fuit. Erat quippe terra eorum ut paradisus Dei, et ut terra Aegypti. Si autem a carnali intellectu ad spiritalem conscenderis, ut videas quomodo superbia Sodomorum in saturitate panum et in abundantia fluxerit, utilitatem capies et ad vitae officium, et ad alia quaedam majora majoribus corrigenda. Proponamus primum id, quod ante multos dies lectum est, divitem vestitum bysso et purpura, quotidie deliciis luxuriaque laetantem, et Lazarum vulnerum tabe et vermium pedore confectum, quaerentem, solatium famis suae, micas, quae de mensa ejus decidebant (Luc. XVI). Opportune autem nunc in hunc locum exemplum istud incidit, ut perspicuum fiat quae iniquitas divitis fuerit. Locuples erat, abundabat deliciis. Non enim accusavit eum Scriptura, quasi divitias in iniquitate possederit: non eum criminatus est sermo divinus, quod meretricibus dedit: non homicidam, aut aliud quodcumque scelerum facientem. Sed si consideres hoc, quod in praesenti scriptum est, et illud quod in Evangelio dicitur, videbis quia et illius maximum peccatum inter universa peccata superbia fuerit: in saturitate panum et in abundantia affluens non habuit miserationis affectum ad eum, qui ante portas suas 967 confectus ulceribus jacebat: sed in tantam superbiam elatus est, despiciens paupertatem: ut non computaret neque inferorum supplicia, neque communia humanitatis jura, quia oporteret hominem humana sapere, et in alienis calamitatibus pro simili conditione sui quodammodo misereri. Est igitur et dives ille Sodomita. Si enim talia erant peccata Sodomae, ut in saturitate panum et in abundantia fuerit, talis autem est et dives, qui in Evangelio describitur, nulli dubium quin dives ille Sodomita sit. Quomodo autem Sodoma, et filiae Sodomorum superbae fuerunt, tales sunt arrogantes animae et filiae Sodomorum, quaecumque nesciunt dictum: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Hoc erat ei et filiabus ejus. Dehinc sequitur aliud Sodomae delictum, quod debemus dicere, ne in simili crimine reperiamur: Et manum pauperis et egentis non suscipiebat. Considera diligenter enumerationem peccatorum Sodomae. Ego ipse si juxta vires meas manum pauperis et egentis non adjuvero, Sodomiticum habeo peccatum. Sequitur alia accusatio: Et superbe gloriabatur. Et jactatio gloriae Sodomiticum crimen est. Sunt autem quaedam Aegyptia peccata, quaedam Sodomitica: sunt alia Babylonica, alia Assyria, alia Moabitica, et alia Ammantica, Quis sapiens, et intelligit ista? aut quis intelligens, et agnoscet ea (Ose. XXIV, 10)? Quotiescumque legimus ea, quae de Sodomorum subversione conscripta sunt, non dicamus, miserabiles Sodomitae, quorum ulterius fructus terra non affert: miserabiles multumque plangendi, qui tam lugubria et tam dira perpessi sunt; quin potius convertamus hunc in corda nostra sermonem, scrutemur renes et cogitationes nostras, et tunc videbimus eos quos plangimus, in nobis intrinsecus contineri, et quia Sodomitica, et Aegyptia, et Assyria, et alia universa peccata, quae castigans Scriptura enumerat, versentur in nobis. Polliciti supra sumus majus aliquid de Scriptura dicturos. Sodomae in saturitate panis, et in abundantia, atque deliciis, et istius modi peccatis delinquenti lex loquitur: Attende tibi, ne comedens et bibens repletus, et domos bonas aedificans, ovibus tuis et bobus tuis multiplicatus tibi, argento et auro 968 multiplicatus obliviscaris Dominum Deum. Et in alio loco: Manducavit et bibit, et saturatus est et incrassatus, recalcitravit dilectus (Deut. XXXII). Similia his Salomon in Proverbiis ait: Constitute [Al. constituite] mihi autem necessaria et sufficientia, ut non repletus mendax fiam, et dicam: Quis me videt? aut egens furer, et jurabo nomen Dei. Simpliciterque dicendum, quia nihil sic in arrogantiam elevet, ut divitiae et saturitas, et cibus opum plurimarum, dignitas quoque et potestas. Est autem etiam ad altiora transgressum videre, quia superbiam frequenter nutriam si divinum sermonem intellexero, si sapientior caeteris fuero. Scientia quippe inflat (I Cor. VIII): non ego dico, sed Apostolus. Et ideo vereor, ne et ipse sustollar. Dantur et charismata ad id, quod expedit. Si ad hoc dantur, quod expedit, quis est ille cui non expedit? Et cur non expediat, audi. Inferior sufficit inflationem, et quamdam placitionem sui, dum se putat inter caeteros eminere. Saepe igitur saturitas panum, et abundantia materia est arrogantiae. Saepe autem et de spiritualibus donis superbiae crimen exoritur, et non est utrobique discrimen. Tantus vir Apostolus Paulus necessarium habuit colaphum angeli Satanae ut eum colaphizaret, ne elevaretur multum (II Cor. XII): quia orans et deprecans Deum, impetravit pro multis saepe, quod petiit: cum autem etiam pro hoc petiisset, nec esset quod petierat consecutus, dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea, virtus enim in infirmitate perficitur. Oportet itaque timere eum, qui adhuc in genere humano, et in hac praesenti luce versatur, non solum ea, quae bona putantur in saeculo, sed etiam quae vere bona sunt: quia magna non possumus sustinere. Exhibeo ad probationem praesentis sententiae historiam David, in qua conscribitur in Uriam eum commisisse peccatum. Ante Uriam nullum delictum reperitur in David: beatus homo erat, et sine querela in conspectu Dei. Quia vero conscius sibi vitae immaculatae locutus est quod non debuerat, dicens: Exaudi, Domine, justitiam meam, intende deprecationi meae, auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis: de vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant aequitates: probasti cor meum, et visitasti nocte, igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas (Ps. XVI): 969 et haec dixit, quia visitatio Dei propter conscientiam, et vitae beatitudinem eidem praesentaretur, tentatus est, et nudatus auxilio, ut videret quid humana possit infirmitas. Recedente quippe praesidio Dei, ille castissimus, ille admirabilis in pudicitia, qui audierat: Si mundi sunt pueri maxime a muliere (I Reg.): et acceperat Eucharistiam quasi mundus, non potuit perseverare, sed in eo repertus est crimine, in quo sibi quasi continens applaudebat. Si quis ergo conscius puritatis suae seipsum glorificaverit, non habens memoriam illius dicti: Quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV)? 970 relinquitur, et derelictus discit experimento, quia in his bonis quorum sibi conscius erat, non tam ipse sui exstitit causa quam Deus, qui virtutum omnium fons est. Ex quibus apparet et saturitatem panum, et dona spiritalia ei qui ea non potest sustinere, generare superbiam. Idcirco fugiamus a Sodoma et peccatis ejus: fugiamus a Samaria et criminibus, quibus castigatur misera Jerusalem, ut in universis Deo nobis fortitudinem ministrante, humilitatem et justitiam consequamur in Christo Jesu: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA DECIMA. Super Ezechielem, de eo quod scriptum est: Ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, usque: Et suscitabo ego testamentum meum tecum (Cap. XVI).

969 Primum quidem est, nullum opus facere confusionis; sed omnia talia, quae possunt Deum libera fronte respicere. Quia vero (ut homines) saepe peccamus, sciendum secundam, ut ita dicam, navem post confusionis opera esse erubescere, et pro sceleribus suis verecundos oculos dejicere, neque sic procaci vultu incedere, quasi nihil omnino peccaverit. Bonum est quippe post confusionis opera confundi: quia saepe et hoc malitiae artifex inoperatur, ne peccator ad poenitentiam redeat, et sic agat quasi adhuc in justitia perseveret. Videre possumus, et ex quotidiana vita discere, multos hominum post peccata sua non solum non lugere, quod fecerunt, verum etiam procaci fronte defendere proprias ruinas. Grande itaque beneficium in Jerusalem conservatur, si tamen credat dicenti Domino: Et tu confundere. Neque putes ad Jerusalem tantum haec esse dicta, et non ad singulos nostrum, qui delictis tenemur obnoxii. Unusquisque enim seipsum consideret, quid fecerit confusione dignum, quid turpe locutus sit, super quo non habeat audaciam, quasi dicto bono, quid cogitarit tale quod rubore dignum videtur, ab eo qui cordis et renis occulta considerat: et cum diligenter perviderit cogitationes, facta, 970 sermones, tunc audierit prophetam dicentem: Et tu confundere. Post quod a Propheta jungitur: Et accipe ignominiam tuam in eo, quod justificasti sorores tuas. Sequitur confusionem ignominia, et dat Deus ei, qui confusione digna gessit, etiam ignominiam: dixitque ad eum, Et accipe ignominiam tuam. Poteris autem intelligere quod dicitur, si consideraveris quae quotidie in civitatibus fiant. Inhonoratio civi est de patria sua exsulare, et infamia decurioni eradi de albo curiae, et cujuscumque alterius conditionis homini relinqui quidem in vita, sed cum ignominia, sive in operibus publicis, sive in insula aliqua solitudinis vivere. Intellige autem mihi justum judicem ei, qui digna infamia fecerit, dicentem: O tu, qui poenae reus es, noli exsilium tuum cum moerore suscipere: non enim mereberis misericordiam, si irasceris ad poenam: quin potius intellige digne te pati quod pateris: et cum te humiliaveris, atque dixeris justum de te factum esse judicium, forsitan misericordiam consequeris ab eo, qui potest post condemnationem ad pristinum statum revocare. Quomodo enim licet magno principi liberare aliquem de insula, et de exsilio, et de publicis vinculis: multo magis licet universitatis Deo eum, qui 971 inhonoratus est, in honorem pristinum restituere, si tamen sentiens delictum suum confessus fuerit digne se sustinuisse quod passus est. Dabo et aliud exemplum de Ecclesiastica consuetudine. Infamia est a populo Dei et Ecclesia separari. Dedecus est in Ecclesia surgere de consessu presbyterii, projici de diaconatus gradu. Et quidem eorum qui abjiciuntur, alii seditiones commovent, alii vero judicium in se factum cum omni humilitate suscipiunt. Quicumque igitur exiguntur, et dolore depositionis suae congregant populos ad schisma faciendum, et sollicitant multitudinem malignorum, non accipiunt inhonorationem suam in praesenti, sed thesaurizant sibi thesaurum in die irae. Qui autem cum omni humilitate sive digne, sive indigne, depositisunt, Deo judicium derelinquunt, et patienter sustinent, quod de se judicatum est, isti et a Deo misericordiam consequentur, et frequenter etiam ab hominibus revocantur in pristinum gradum et in gloriam quam amiserant. Doctrina ergo optima est: quomodo hoc quod dicitur: Et tu confundere, sic et illud quod sequitur: Et accipe ignominiam tuam. Et haec dico, ut profundiorem aliquem sensum de futura inhonoratione interponam. Et ibi quippe erit aliqua ignominia his, qui dignum opus ignominia fecerant. Siquidem resurgent alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium, et confusionem aeternam (Dan. XII). Quid autem est hoc aliud nisi poenam infamiae sustinere? Dum ergo adhuc licet nobis, debemus minorationem nostram patienter ferre, ut cum hic tristitiam fortiter sustinuerimus, in futuro saeculo moveamus (ut ita dicam) viscera misericordiae Dei, et benignitatem ejus, ut nos revocet in pristinum statum de ignominia et confusione: quomodo econtrario impossibile est lapidei cordis aliquem, et penitus non sentientem delictum suum, et ante vultum Dei omnipotentis superbientem, misericordiam consequi. Videmus enim quosdam bonos quidem libenter de se latam ferre sententiam, et ob salutem suam Dei justificare judicium: malos vero blasphemare adversus providentiam Dei, et dicere: Non sum digne adjudicatus huic infamiae, injuste ista perpetior. Si justificamus providentiam, solvimus nostram infamiam. Si vero non recipimus judicia Dei, multiplicamus 972 infamiam. Quomodo autem infamiam, sic et supplicia, sic et caetera. Quae sunt enim huic, accidere consuerunt his qui a Deo pro delictis propriis condemnati sunt. Et tu confundere, et accipe ignominiam tuam in eo, quod justificasti sorores tuas. Plus meremur ignominiam, quando talia facimus, quibus peccatores alii justificentur, ut comparatione delictorum meorum, malorum scelera antiquitus condemnata misericordia liberet, eo quod ego subsequens pejora commiserim. Dicitur ergo ad peccatricem Jerusalem: Accipe ignominiam tuam in eo, quod justificasti sorores tuas. Deinde si quis complevit hoc, quod scriptum est: Confundere: si quis prosecutus est sententiam Dei sequentem: Accipe ignominiam tuam in eo, quod justificasti sorores tuas: videat etiam gratiam, quomodo pro confusione vicissitudo clementiae restituatur, quia non contempserit judicium Dei, sed cum omni humilitate susceperit quod de se fuerat judicatum. Quid ergo repromittitur? Avertam aversiones eorum aversione Sodomorum, et sororum ejus in eo, quod justificasti sorores tuas, Sodomam et Samariam. Sodomam minorem, et Samariam seniorem, ut in praeteritis diximus. Avertam aversionem eorum, id est, trium, quarum averterat aversionem, ad meliora convertit: primo Sodomorum, deinde Samariae, tertio vero Jerusalem. Cum autem, ait, avertero aversionem Sodomorum, et Samariae, et Jerusalem, tunc in antiquum restituentur: primum Sodoma, cujus priores averterit aversiones: secundo Samaria, quam secundo converterit: tertio Jerusalem, cui tertiae aversiones tribuuntur. Igitur sanitates peccantibus in aversione Sodomorum, et filiarum ejus, in aversione ipsius Jerusalem: et tribuuntur his, qui magis amantur a Deo, tardius. Sodoma quippe justificata ab Jerusalem, prima consequitur misericordiam, id est, gentiles. Samaria vero, hoc est, haeretici, in secundo loco accipiunt sanitatem. Tertio vero, quasi indigni velocioris medelae in pristinum statum restituuntur, qui fuerunt de Jerusalem. Ante ergo gentiles, ante haeretici clementiam consequenter quam nos: si tamen fuerimus impii, si et nos peccata depresserint. Quanto enim propiores fuerimus Deo, et ad beatitudinem 973 viciniores, tanto cum peccaverimus longius fiemus ab ea, proximi terribilium maximarumque poenarum. Justum est quippe judicium Dei, et potentes potenter tormenta patiuntur (Sap. VI). Qui autem minimus est, meretur citius misericordiam. Minima est Sodoma: et post eam in comparatione Jerusalem minima, non tamen sicut Sodoma Samaria est: et ideo primum illarum avertit aversiones, et postea Jerusalem dicens: Avertam et aversionem tuam. Tertio enim gradu hoc dicitur ad Jerusalem. Unum quando avertit aversionem meam, si inventus fuero Jerusalem, et peccator in medio sororum mearum. Cum audiero: Ut feras tormentum tuum. Ideo tertio loco ait: Avertam aversionem tuam, et post omnes: Ut feras tormentum tuum, et dehonesteris de omnibus quae fecisti. Est quaedam mensura peccati, quam unusquisque recipiet pro eo, quod peccavit. Si habuero quinquaginta peccata, quinquaginta habebo ignominias: si centum, duplicabitur mihi poena pro factis, et pro magnitudine delictorum tribuetur mihi ignominia. Maximis peccatis magnus cruciatus adjungitur. Deus autem solus verus Judex magnitudines peccatorum, et ignominiae qualitates, et peccati numerum potest pervidere. Dicitur itaque ad Jerusalem: Ut feras tormentum tuum, et dehonesteris de omnibus, quae fecisti in exacerbando me. Vide econtrario satisfacientem Deum, quodammodo per haec verba testantem, quod iram ipse non habeat, sed peccator sibi ad iram concitat Deum. Unde et Apostolus ait: An divitias bonitatis, et mansuetudinis ejus, et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducat? Juxta autem duritiam tuam, et impoenitens cor thesaurizas tibi iram (Rom. I). Separavit hic sermo iracundiam a Deo. Revera enim iracundia aliud quiddam a Deo est, nec ei ut insita copulatur. Unde et de peccatoribus dicitur: Emisisti iram tuam, et comedit eos (Psal. LXXVII). Nemo quod sibi socium est et cognatum emittere potest, verum emittitur quod aliud est ab eo, qui emittit. Sic et nos peccando 974 irritamus Deum ut mittat iram, quam ipse non habet. Post haec, id est, post aversionem dicitur: Sodoma, soror tua et filiae ejus restituentur sicut erant ab initio. Venio ad imagines et figuras, et video quanto tempore excruciata Sodoma restituatur in antiquum. Si autem id quod per figuram dictum est, ita se habet, quid de eo fiet, qui vere Sodoma fuerit? Statim post diluvium decima generatione passa est Sodoma ea quae in Genesi leguntur (Gen. XIII). Erat enim prius quasi paradisus Dei, et quasi terra Aegypti: verumtamen factum est Sodomae id quod etiam nunc vestigiis regionis ejus perspici licet. Ecce quanti jam temporum circuli transierunt, ecce tria millia annorum sunt, et Sodoma nondum est restituta: non illa Sodoma, quae in signo et in aenigmate ponitur, sed illa, quae in veritatis ratione perspicitur. Aiunt Hebraei Sodomam in eumdem statum restituendam, in quo et antea constitit, ut rursum paradiso Dei et terrae Aegypti comparetur. Si hoc se sic habet, et sive futurum est, sive non: quaerentur enim istiusmodi res apud eos qui doctissimi sunt: ut autem fiat quod dicitur, complebuntur mihi annorum tria millia, et tunc restituetur excruciata [ Al. excruciatur] tribus millibus annorum Sodoma, id est, anima mea: Sodoma, meis poena peccatis. Grande intervallum temporis inter restitutionem et ruinam positum est. Etiamsi restituaris ita ut antiquitus eras, vide quanta exhaurias mala, quantis primum calamitatibus opprimaris. Hoc autem quod de Sodoma diximus, et de Samaria quoque intelligere debemus. Et ipsa quippe necdum est restituta, sed ex eo tempore, quo decem tribus ejectae sunt de Judaea et de Samaria, et captivitatem sustinuit, et nomen accepit, non habens accolas suos. Restituetur autem et illa, sicut in principio fuit, cum decem tribus fuerint reversae, ut solvatur id quod scriptum est: Captivus ductus est populus in Assyrios usque in hodiernum diem (IV Reg. XVII). Si autem tanto post tempore restituetur id, quod praecessit in signum, quando tu restitueris, si tamen restitueris, Samaritana et haeretica anima, quae simulacris, et 975 feriis non veris, ac figmentis de Jeroboam corde venientibus credidisti? Quando restitueris, o anima infelix, cum post tanta saecula restituatur exemplum tui? Si autem hoc super Sodoma et Samaria fit quae justificatae sunt ab Jerusalem, quid dicendum est de ipsa Jerusalem, quae supradictarum scelera [ Al. scelere] justificavit? Et restituemini sicut ab initio fuistis. Et tu et filiae tuae restituemini sicut fuistis in principio. Scit hoc, quod dicit: Sicut fuistis in principio, et Isaias dicens: Et constituam judices tuos ut prius, et consiliarios tuos ut in exordio (Isai. I). Et nisi esset Sodoma soror tua in auditu, in ore tuo, in diebus superbiae tuae, quemadmodum nunc opprobrium es filiarum Syriae, et omnibus, quae sunt in circuitu tuo filiarum alienigenarum, quae circumdant te in gyro. Impietates tuas tu porta. O clementissimum Deum satisfacientem de restitutione, atque dicentem: Impietates tuas, et iniquitates tuas porta! Non frustra dico restitueris: sed cum impietates tuas, et iniquitates tuas exhauseris, tunc in locum pristinum restitueris. Quomodo vulnera, quae in corpore sunt, saepe parvo tempore accidunt: medelae vero vulnerum cum tormentis adhibentur ingentibus, non juxta aequalitatem temporis, quo illatae sunt, sed juxta rationem curationis: verbi gratia, in puncto horae fractura manus et pedis contritio accidit: hoc quod in modico factum est, mensibus fere tribus, ac longo tempore vix curatur: sic et voluptas, quae nervos animae succidit, et luxuria, et semel universa peccata, cum in parvo tempore infelicem animam illexerunt, et ad vitia traxerunt, magnum postea tempus in suppliciis et cruciatibus promerentur. Propter quod hoc dicit Dominus: Et faciam in te sicut fecisti, sicut sprevisti haec praevaricando testamentum meum, et memor ero. Primum quomodo fecisti faciam tibi, deinde memor ero testamenti mei, quod feci tecum in diebus infantiae tuae. Fecit quippe testamentum in diebus infantiae ejus. Diximus autem supra quomodo cum ea fecerit testamentum. Et suscitabo tibi testamentum in aeternum. Ego occido, et ego vivificabo, ait. Qui cum ista promittit, dolores facit, et rursum 976 restituet. Percus sit, et manus ejus sanabunt. Dicitur in Michaea: Iram-Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet ipse causam meam (Mich. VII). Quomodo justificatur causa mea? Quando iram Domini sustinuero, qui divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contempsi, et juxta meam duritiam et impoenitens cor thesaurizavi mihi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Et dehonestaberis in eo, quod suscepisti sorores tuas seniores cum adolescentulis, et dabo tibi eas in aedificationem. Supra unam dixit sororem Sodomam, et aliam Samariam, nunc repetit, et dicit sorores tuas seniores, cum senior tantum Samaria sit, et adolescentior Sodoma; verum quia filiae earum eis connumerantur, dicit omnium unam esse speciem. Quantae autem filiae Sodomorum sunt, tantae et Samariae. Et dabo tibi eas in aedificationem, et non ex testamento tuo, et suscitabo ego testamentum meum tecum. Considera finem repromissionis et cognosces quia ego Dominus, ut memineris, et confundaris, id est, cum receperis peccata tua, et rememorata fueris, tunc confunderis. Et ultra non erit tibi os aperire. Cum recepero peccata mea, et restitutus fuero, facto mecum testamento, tunc amplius intelligo mala mea, et confundor, et conscius mihi ultro memet punio. Vide autem quid mihi eveniat. Ut ultra non sit liberum os aperire a facie ignominiae, et quando eveniat in eo, quod propitietur tibi. Nec tunc quidem, quando propitiatur mihi multa peccanti, possum os aperire: nec quando ignoscit sceleribus meis, alienus sum ab ignominia, sed sentiens scelera mea, perpetuo conscientiae meae igne discrucior. Idcirco quia ignominia et confusio aeterna nobis reposita est, si peccaverimus, omni corde precemur Deum, ut det nobis, usque ad finem et animae et corporis nisu pro veritate contendere: ut etiamsi aliquod tempus constiterit, quod nostram examinet fidem (nam ut aurum probatur in fornace, sic fides nostra in periculo et persecutionibus examinatur), etiamsi persecutio eruperit, inveniat nos praeparatos, ne domus nostra in hyeme corruat, ne aedificatio quasi in arena constructa tempestatibus dissipetur: ut cum flaverint venti diaboli, id est, spiritus pessimi, opera nostra persistant, quae usque ad hanc diem perstiterunt, si tamen non sunt occulte subruta, et in expeditionis accinctu manifestemus charitatem nostram, quam habemus ad Deum in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA UNDECIMA. De eo quod dictum est: Fili hominis, propone aenigma, et dic parabolam ad domum Israel, et dices: Aquila magnarum alarum, etc. (Cap. XVII). 977 Exercitatio corporum, et in totum fortitudinem comparat iis, qui exercentur, et per partes unumquodque membrum sensusque membrorum vegetiores facit ad sufferendum quid, aut ad sentiendum; ut puta oculorum acies, si exercitetur in visu, acutior fiat ad videndum: aures, si frequentius audiant, melius possunt vocum capere dissonantias. Hoc autem et in caeteris membris licet deprehendere, quod in paucis ostendimus. Verum quid mihi prodest ad beatitudinem et ad vitam sempiternam, si corpus exercitationibus roboretur? Quod mihi est emolumentum, etiamsi fortissimo corpore fiam, etiamsi omnibus membris vegetus incedam? Econtrario autem, si sensus animae habuero excercitatos ad sentiendum quid, ad discendum dies noctesque contrivero, non solum in hac vita mihi conducit, sed etiam recedentem de corpore prosequetur. Idcirco in parabolis et in aenigmatibus locutus est Deus, ut extenderet se mens nostra, vel potius in unum colligens dictorum intueatur acumina, et a corporis vitiis recedens, dum intelligit veritatem, vitae suae cursum secundum eumdem dirigat. Haec in prooemio diximus, quia sermo Dei factus est ad Ezechielem, dicens: Fili hominis, narra narrationem, et dic parabolam ad domum Israel. Pro hoc autem quod Septuaginta interpretes posuerunt narrationem, alius, de interpretibus transtulit, propone problema; alius profer problema, alius significa aenigma. Igitur et problema et aenigma et parabola est quod lectum est. Si quando illuminatione indiguimus scientiae Dei, nunc vel maxime et necessarie indigemus, ut non tam ego, quam, orantibus 978 vobis, gratia Dei in me edisserat solutionem problematis, et aenigmatis, sive parabolae. Quae est ergo parabola aquilae, quam in praesenti Spiritus sanctus ostendit? Quae non solum aquila, sed etiam comparatione caeterarum aquilarum, magna aquila, et ingentium alarum, et longa extensu, et plena unguibus, sive (ut quidam interpretatus est) plena plumis scribitur. Non solum his, quae diximus, major est caeteris aquilis, verum in eo vel praecipua est, quod ductum habet intrandi in Libanum. Nam ingrediens illic ab arbore cedri, quae in Libano sita erat electa, teneritudines, et summa quaeque decerpsit, et attulit in terram Chanaan, in civitatem sive negotiatorum, sive negotiatricem, sive translatorum, sive certe (ut Septuaginta interpretati sunt) muratam, et posuit hoc, quod de cedro Libani sumpserat, ut plantaretur et cresceret in terra Chanaan. Post haec eadem aquila de semine terrae unde sumpserat summitates cedri, et extrinsecus sibi semen accepit, et plantavit illud in campo frondifero super aquam multam. Hoc autem ipsum, quod de terra Chanaan fuerat assumptum, ab ea, quae Libani summa quaeque decerpserat, id est, quod secunda vice acceperat, factum est in vitem non fortem, sed infirmam, verum etiam statura pusillam: et palmites hujus vitis infirmae reclinati sunt, pro eo quod de Libano et cedro fuerat assumptum, intantum ut radices suas sub ipsius trunco consitas haberet. Et quidem facta est vitis, et fecit propagines, et extendit arbusta sua. Et post haec venit alia aquila, et ipsa magna magnis alis, et copiosis vel plumis, sive unguibus et 979 ecce ista vitis, de qua nunc diximus, veniente secunda aquila declinavit testamentum suum ad eam, spernens id testamentum, quod prius cum arbore fecerat, in qua reclinata vitis fuerat effecta, et propaginibus factis, arbusta latius fuderat, et complexa est secundam aquilam, et radices suas a priore transtulit ad sequentem. Deinde palmites emisit ad aquilam secundam, ut irrigaret eam cum gleba plantationis ejus in campo bono: et aqua multa. Et quidem irrigata est haec ipsa vitis et translata ad aquilam secundam, ut faceret incrementa, ut afferret fructum, ut fieret in vitem magnam. Idcirco prophetae imperatur ut dicat, quia testamentum transgrediens vitis, quod fecerat cum aquila priore, et statuens illud cum secunda, non dirigatur, neque radices teneritudinis ejus effloreant: quin potius fructus ejus propter transcensionem ejus putreant et arescant omnia quae de ea oriebantur, et jam ultra non habeat brachium magnum et populum multum; evellatur autem radicitus, et licet irrigata sit, tamen non perseveret, et non dirigatur in ubertatem, statimque ut contigerit eam ventus urens, arescat, et cum gleba plantationis suae siccetur. Hoc propositio ipsius historiae exposcit, ut quae obscurius dicta sunt, quibusdam adjunctis sermonibus planius enarremus. Et si tantus labor est, ut ipsum, quod dicitur, intelligatur: quid necesse est dicere, ipsam quaestionem quantam habeat obscuritatem, quae sit aquila prior, quid sit Libanus, quae cedrus, quae summa cedri, quae aquila secunda, quae translatio vitis a priore ad sequentem? Si aliquando Dei indiguimus auxilio, semper autem in intellectu Scripturarum Spiritu sancto indigemus: nunc profecto tempus est, quod nobis praestet auxilium, et pendat ipse quae dixit. Quomodo Salvator noster in Evangeliis quasdam parabolas ipse interpretatur: sic et nunc propheta in secunda prophetia, quae in reliquis lecta est, significat, quia Aquila prior Nabuchodonosor sit rex Babylonis, qui ingressus est in Libanum, id est, Jerusalem: et accepit de summis cedri, id est, regem Jerusalem, et principes ejus, et attulit ea in terram Chaldaeorum, scilicet in Babylonem. Plantavit quippe in captivitatem accipiens filios Israel, et de regio semine, 980 et de genere principum in eadem terra constituit. Post hoc autem, et post regiam stirpem, alia quoque multitudo capta est ab eo, et vitis effecta est, non tam robusta quam fuerat cum fuisset in vinea Dei, et in terra sancta, ubi sacrificia Dei celebrantur, sed erat in Babylone translata vitis infirma. His ita gestis, inter Pharaonem regem Aegypti, et Nabuchodonosor regem Babylonis, bellum ortum est. Igitur populus, qui cum regibus suis ac stirpe optimatum ab Assyriis fuerat afflictus, reperta occasione, qua jugum Nabuchodonosor abjiceret, et ejus imperio liberaretur, intulit se ad secundam aquilam grandem, magnarum alarum, id est, Pharaonem (IV Reg. XXV). Deinde, sic ordine currente rerum, quia Deus non Pharaoni tradiderat, sed Nabuchodonosor, et illi non sustinentes judicium et imperium ejus, excusserant jugum Nabuchodonosor de cervicibus suis, et ad Pharaonem transgressi fuerant, ira Dei super eos ingruit, et contra evenit, quam putaverant. Oportet quippe eum, qui a Deo damnatur, non fugere sententiam ejus, nec voluntatem judicantis velle mutare, verum patientissime sustinere, donec ipse Deus liberet qui damnavit. Igitur, quia ad Pharaonem transtulit se populus, relinquitur ab auxilio Dei, et pejora patitur, quam ante perpessus est a Nabuchodonosor. Diximus solutionem parabolae juxta litteram et id quod scriptum est: sequitur durior interpretatio, et difficilis ad intelligendum, secundum verum Nabuchodonosor, et verum Pharaonem, et ea verba, quae de aquilis praedicta sunt. Idcirco autem ante interpositionem sequentis lectionis, hanc expositionem summatim strictimque praediximus, ut et praesens locus facilius intelligatur, et nihilominus servetur loco suo plenior expositio, et consequens parabola etiam juxta allegoriam latissime disseratur. Verum nunc pauca debemus assumere, et quasi quodam armamento futurae interpretationi viam sternere de his, quae nobis Dei gratia largitur, scientes quid in sequenti plenius exponemus. Ac primum quidem videndum est, quare Nabuchodonosor et Pharao aquilae dicantur. Forsitan quaerit quispiam, qui non otiose et transitorie Scripturas legit: Nabuchodonosor aquila 981 est magna, et magnarum alarum, et hic Pharao alia aquila magna similiter alarum ingentium, et in Lege inter immunda animalia posita est aquila: quare et justus dives effectus praeparat sibi alas aquilae, ut possit converti in domum principis sui? quare etiam repromissio quaedam est apud Isaiam prophetam dicentem: Justi accipient pennas ut aquilae, current, et non laborabunt, gradientur et non esurient? Si enim immunda est aquila, non oportet nos pennas accipere ut aquilam, cum justi fuerimus: neque cum divitiae nobis creverint, oportet praeparare nos nobis pennas aquilae. Cui primum respondendum est, quaedam nomina animalium in Scriptura in utroque genere, id est, in malo ac bono posita: ut puta leo, in bonam accipitur et in malam partem. In bonam sic: Catulus leonis Juda ex germinatione, fili mi, ascendisti, accumbens dormisti, ut leo, et ut catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. XLIX)? In malam vero partem sic: Adversarius noster diabolus, ut leo rugiens, quaerens devorare circuit, cui expedit nos resistere firmos in fide. Sed et malignus supplantare cupiens insidiatur in occulto, ut leo in spelunca sua insidiatur, ut rapiat pauperem. Quomodo ergo leo dicitur et in malam partem et in bonam, non est incongruum etiam aquilam in utramque partem accipi. Et, ut ego suspicor, justus non est aquila, sed quasi aquila, aemulatur quippe aquilam. Et quomodo serpens aereus typus fuit Salvatoris: neque enim serpens erat vere, sed imitabatur serpentem, dicente Domino: Ut Moyses elevavit serpentem in deserto, sic oportet exaltari Filium hominis (Joan. III): eodem modo et justus non tam aquila est, quam aquilae similis, quia ei utile est imaginem aquilae sectari. Juxta hunc intellectum et in alio loco praeceptum accepit justus, ut sit sapiens sicut serpens, non ut fiat serpens, sed ne a veri serpentis capiatur astutia. Si autem sermo Dei Scripturas diligenter excutiens, et spiritus, de quo scriptum est: Spiritus omnia scrutatur etiam alta Dei (I Cor. XII), in alicujus animam venerit, manifestissime ostendet de Scripturis, et aquilam et leonem in partem mundorum animalium posita: Cherubim Dei habere faciem hominis, et faciem leonis a dextris quatuor partium, et faciem vituli, et 982 faciem aquilae a sinistris quatuor partium; et haec, quae in Cherubim videntur, id est, aquila et leo, munda sunt. Nihil quippe immundum est in curru Dei. Et quomodo tu de gentibus credens, mundus effectus es: Et quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris, dicitur de omnibus, quae de coelo pendentia ostensa sunt Petro: sic mundatus est leo et aquila, quae in Cherubim apparuerunt. Nec non est aliud, quod in Christi adventu futurum praedicatur: novit mundum leonem, mundam et aquilam, quae nuncupatur immunda: Lupus enim et agni pascentur simul (Isai. XI). Lupus enim qui cum ove innoxius pascitur non est ultra observandus. Non mihi dicitur de tali lupo: Attendite ab eis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII). Signanter locutus est dicens: Intus autem sunt lupi rapaces. Sunt quippe alii non rapaces, quando lupi et agni pascentur simul, et vitulus et taurus, et leo pariter edent. Cum autem fuerit tam diversarum inter se naturarum in fide Christi facta sociatio, leo non erit jam immundus, verum feritatis suae obliviscetur, et universa animalia, quae in lege Dei dicuntur immunda, conditionis antiquae recipient puritatem. Hoc autem et ex parte jam factum est, et plenissime [ Al. planissime] in secundo complebitur adventu. Praevenit igitur sacramentum, quod ostensum est in Cherubim, rei veritatem: et intantum leonis et aquilae facies cum aliis faciebus cognatae sunt, ut majus nobis videatur vitulo, et tauro, et leone simul pascentibus, id quod apparuit in Cherubim. Ab Isaia quippe nihil de his, quae praedicta sunt, sibi cohaerens, et invicem connexum repromittitur. In Cherubim vero unumquodque animal cum alio cognatum est, facies vituli faciei leonis, et vultus hominis vultui aquilae. Non igitur magnopere mireris cum Pharao, et praecedens eum Nabuchodonosor, aquilae nuncupantur: justus vero pennas assumere dicatur ut aquila, et in Dei parte dives effectus aquilae sibi pennas praeparet ad volandum. Verum ut ad propositum redeam, specialiter quiddam significatur de Nabuchodonosor, quia magna et magnarum alarum, et sui extensione longissima, intantum ut ausus fuerit dicere: Viribus faciam, sapientia intellectus auferam fines gentium, et virtutem eorum 983 depascar, et commovebo civitates, quae inhabitantur, et orbem terrarum universum comprehendam manu ut nidum, et quasi confracta ova auferam (Isai. X). Ecce ista est extensio alarum ejus. Nec hoc ei sufficit, verum unguibus plenus est, et multis plumis, et habet ductum intrandi in Libanum, ut cedri ejus summa decerpat. Quamdiu hi, qui commorabantur in Libano, non peccaverunt, id est, quamdiu in Jerosolymis positi, [ Supp. non] sunt in sceleribus deprehensi, non accepit potestatem ista magna aquila, ut ingrederetur in Libanum, neque assumpsit sibi electa, et cedri semen regium, et principum stirpem. Ista quippe sunt teneritudinis ejus, quae quodam tempore non fuerunt duro corde: attamen rapuit ea, quia peccaverunt in Dominum. Aquila ista grandis, etc., totius arboris cacumina in Chanaan transtulit, quia figuraliter Babyloniorum terra maledicti Chanaan dicitur. De quo ait Noe: Maledictus puer Chanaan, famulus erit fratribus suis (Gen. IX). In civitate quoque negotiatorum, sive negotiatrice, sive transferentium, aut certe murata, posuit hoc, quod de cedro abstulerat, et accepit sibi de semine terrae, jam non de altioribus solum, sed etiam de minoribus, et de populo Judaeorum, et dedit illud in campum frondiferum, super aquam multam respiciendum constituit illud, et exortum est, et factum est in vitem firmam. Infirmatus est vere populus Dei in Babylone, et ideo neque canticum Domini cantare poterat, dicens: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI)? Revera non poterat infirma non esse, quae plantata fuerat in Babylone. Quo pacto vires pristinas reservaret, quae vitis Babylonia esse coepisset. Quae quia in sancta terra fructus non fecerat, ideo translata ab aquila, et in terra posita Chanaan, facta est in vitem infirmam, et in pusillam statura. Quamdiu in terra sancta fuit, ingens vitis erat: quando vero translata est in fines peccatorum, et infirma et parva effecta est. Et tu igitur, vitis, quae me audis, si vis esse magna, noli exire de Ecclesiae finibus, permane in terra sancta Jerusalem. Quod si propter peccata in pejora corrueris, transfereris in aliam terram, et eris in vitem pusillam, et palmites tui decident, et radices tuae siccabuntur, intantum ut postea desideres requiescere super aliam aquilam, 984 ut nunc dicitur, magnarum alarum et plurimorum unguium. Bonum est condemnatum in condemnationis permanere sententia, quamdiu ei libet qui damnavit. Non curramus volentes ad Pharaonem; si enim ad eum currimus, contra Deum facimus, qui dixit: Ego sum Dominus Deus tuus, qui te eduxi de terra Aegypti, de domo servitutis (Deut.). Ad Nabuchodonosor enim non tam sponte properamus, quam condemnati, et pertracti ad eum sumus. Sequitur: Et factum est altera aquila magna magnis alis, et copiosis unguibus, et ecce vitis ista amplexabitur eam, id est, secundam aquilam. Evenit saepe, ut ab una contraria fortitudine ad aliam transferamur. Jusserat enim Deus, ut Israelitarum populus sub Nabuchodonosor jugum colla submitteret, ut legimus in Jeremia, intantum ut comminaretur ei, qui ab ejus servitio declinaret: et eo tempore, quo Jeremiam exposuimus, ea quae nobis gratia Dei, orantibus vobis, largita est, sive certe utcumque sensimus exponere conati sumus. Noluit autem id facere, quod fuerat imperatum; sed palmites suos extendit ad Pharaonem in gleba plantationis ejus, ab eo constituta est in campo super aquam multam, ut fructus afferret uberrimos: et deserta Aegypto, rursum Aegyptum concupivit, putans se ubertatem pristinam consecuturam: hoc in primis cogitans, quod si Nabuchodonosor ad Pharaonem transcenderet, radices firmaret, evelleret staturam, fructus afferret. Sed in contrarium quam putavit omnia reciderunt. Fructus quippe ejus omnis computruit, et pullulationes, quae saltem modicae in Babylonem venerant, mutatione regionis exaruerunt, intantum ut radicitus evulsa sit, ne ultra in brachio magno, aut in populo plurimo convalesceret. Quid in se haec tanta, vel talia continent sacramenta? quid unusquisque sermo significat? Possumus, si tamen habeamus auditores, ad aliam quamdam Jerusalem conscendere, et ibi demonstrare quomodo aquila magna ductum suum fecerit, et in hanc, quam nunc nos possidemus, Babylonem summitates ejus detulerit. Possumus secretiora quaedam de Pharaone loqui: verum, quia tempore coarctamur, et forte audenter promittimur, quod non valemus implere, ad minora redeamus, et secundum mensuram intellectus 985 nostri sic potius exponamus: Venit ad istum Libanum, hoc est, Ecclesiam, ubi hostiae Dei, ubi incensum orationum ejus celebratur, ista magna et vera aquila, Nabuchodonosor, id est diabolus, et rapuit. Absit autem a temporibus nostris: ut de summis cedri, id est, de principibus et de regio semine in Chanaan transferat. Oremus, ne fiat quod saepe factum est. Assumpti enim sunt quidam, et in Babylonem translati, qui in Ecclesia principes fuerunt, et propter peccatum suum de Libani summitate sublati. Super his dicendum est quia aquila magna magnorum unguium, plumis extensa acceperit de cacuminibus cedri, et deraserit eos de Libano, id est, de Jerusalem, et plantaverit in terra Chanaan. Non solum autem aquila ista summa cedri, id est, de optimatum genere, sibi vindicat, 986 sed et terrae semen rapit, et transfert in terram Chanaan quando quis de populo peccat, et de Dei plebe diaboli laqueis praepeditur. Quapropter diebus et noctibus tam pro nobis quam pro fratribus nostris Dei imploremus auxilium, ne quis de Jerusalem transferatur in Chanaan, ne sententia ejus deserta, a voluntate illius ad aliam tendamus aquilam, et veniat super nos ira major, et putrescat universa plantatio, et fructus pariter cum radicibus arescat. Plantatio quippe Jerusalem non potest in alia terra ferre fructus, non facit palmites in finibus alienis; sed statim cum gleba sua siccatur, si non perseveraverit in voluntate Dei, et in Ecclesia ejus, id est, et factis et sermonibus et scientia veritatis Christi Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA DUODECIMA. De eo quod scriptum est: Fili hominis, dic ad domum exasperantem, nescitis quid ista significent (Cap. XVII). 985 Ea, quae jam supra memoravi de duabus aquilis magnis, et magnarum alarum, et magnorum unguium, nec non quae prima et secunda aquila gesserunt, nunc quasi in prophetia, scilicet figurata, vult ex parte sermo divinus exponere, nobis ad intelligendum relinquens quae ipse dimisit intacta. Ac primum quidem, licet saepe jam dixerim, tamen etiam nunc aliquid non novum inferre conabor, quod nostrae animae tribuat salutem, in eo, quod dictum est ad prophetam: Dic ad domum amaricantem, sive exacerbantem. Non enim addidit domum exacerbantem, sive exasperantem me. Et si volumus videre cujusmodi sit peccatum exasperatio, audiamus quam dulcia ei, qui intelligit, eloquia Dei sunt, dicenti: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua (Is. CXVIII). Haec naturaliter dulcia cum assumpserint credentes, aut [ Al. ut] bene vivunt, aut vere contrarium faciunt. Et siquidem juxta divinam regulam ingrediuntur, reservant eloquia Dei in eo dulcore quo nata sunt. Juxta mei autem animi motum puto, quia conversationis bonitate et augeant eloquiorum Dei suavitatem, miscentes dulcedinem vitae dulcori sermonis. Sin vero quis peccet, et extra praecepta Dei perversus incedat, 986 iste accipiens dulcissima eloquia Dei per naturam amarissimi peccati (amarum quippe peccatum est, quod dulcedinem sermonis exterminat), in amarum saporem omnem redigit suavitatem. Quod dicimus plenius animadvertes, accipiens exemplum. Herba quae absinthium nominatur, naturaliter amara est: hanc si secundum qualitatem, et quantitatem mellis in mel injicias, amaritudine sua vincit ejus suavitatem et cogit amarum esse quod dulce est. Hujus herbae vim habet peccatum. Si plura peccavero, plus amaritudinis mitto in dulcedinem sermonum Dei. Si grande fuerit quod delinquo, totum dulcorem mellis verto in acerbum saporem. Et idcirco Deus, qui sermonem suum a peccatoribus conculcatum ulciscitur, unicuique pro qualitate amatoris vitae, et pro modo intentionis, amaritudinem poenarum suppliciorumque restituit. Et siquidem nos, qui haec dicimus, et semel credimus Deo, peccaverimus, exasperare nitimur sermonem ejus: qui vero penitus a fide ejus recesserunt, neque ingressi sunt Ecclesiam, hi non faciunt amara eloquia Dei. Quomodo enim possunt suavitatem exasperare sermonum quibus nondum crediderunt? Ideoque nobis alia servantur 987 tormenta qui videmur credere, et in ipsa credulitate peccamus, ab eorum supplicio, qui ne initium quidem credulitatis habuerunt. Et ne solummodo putemus verbum nos exasperare Domini si peccemus, delictum nostrum usque ad ipsius Dei injuriam pervenit. Scriptum est enim, quod qui peccat, per praevaricationem legis Deum inhonorat. Parum erat si dixisset: inhonorat angelum: nunc autem, per praevaricationem, inquit, legis Deum inhonorat. Quotiescumque praevaricamur legem Dei, toties inhonoramus Deum, et quanto majora delinquimus, tanto majoribus contumeliis afficimus Deum: quanto plura peccamus, tanto plus inhonoramus Patrem et Christum ejus, sicut scriptum est: Quanto magis putatis, deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem Testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Igitur quicumque peccat exasperat et contumeliam facit, et inhonorat tam Dei eloquia, quae suscepit, quam eum, qui docuit. Dic nunc ad domum exasperantem: Nescitis quid sint ista, id est, quae in parabola dicta sunt aquilarum. Dic, cum venerit rex Babylonis ad Jerusalem, et acceperit regem ejus, et principes ejus. Quantum ad historiam pertinet prophetantis, expositum est: Quod Nabuchodonosor venerit in Jerosolymam, et captivos duxerit Sedechiam regem Judaeae, et principes, qui erant cum eo, partem populi Judaeorum (IV Reg. XXV): nec non etiam illud addemus, quomodo plantaverit eos in terra Babylonis. Sed non stemus in littera, nec haereamus in historia, magis autem tu, qui in Scripturis Dei profectum habes, et nosti quia ista omnia figuraliter contingebant illis, scripta sunt autem pro nobis, in quos fines saeculorum decurrerunt. Instat ecce verus Nabuchodonosor, quaerens aliquos capere de nobis. Et primum quidem cupit (si fieri potest) de principibus Ecclesiae captivos sibi ducere. Verum quamdiu Ezechias, Josias, aut certe quicumque justus rex regnat in populo, non potest iste Nabuchodonosor vinctos abducere, aut principes aut populum de Judaea. Si autem nos, qui videmur Ecclesiae praeesse, peccaverimus, locum dantes diabolo adversum Pauli praeceptum dicentis: Nolite locum dare diabolo (Eph. IV): quodammodo per delicta nostra, quae fecimus in Jerusalem, occasionem 988 tribuimus Nabuchodonosor, ut ingrediatur civitatem sanctam, et abducat quoscumque voluerit. Qui vero non peccat excludit Nabuchodonosor, ut non possit in terram Dei ingredi. Ergo omnibus viribus excludamus Nabuchodonosor, ut ad beatum istius Ecclesiae conventum non appropinquet. Excludamus autem eum assumentes clavem scientiae, excludamus eum conversatione, et factis bonis, ut non rapiat regem Jerusalem, et principes ejus, ut non abducat eos in Babylonem captivitatis suae triumphum. Si vero aliquem ex nobis vincere potuerit saevus inimicus, ducit eum in Babylonem, non in locum amplum alicujus terrae, sed in Babylonem animae, id est, confusionem. Frequenter diximus Babylonem confusionem interpretari. Quicumque enim ab eo victus abducitur in confusionem mentis suae transfertur in Babylonem. Respiciamus ad quotidianam vitam. Si quando viderimus animam a peccatis, a vitiis, a tristitia, ab ira, a desideriis, ab avaritia confundi, sciamus istam esse quam diabolus abducat in Babylonem. Si vero principali cordis tranquillitas, serenitas, pax fructum fecerit, sciamus quia Jerusalem versetur in ea, visio quippe pacis intrinsecus est. Et ducit eos ad se in Babylonem, et sumit de semine regni, et disponit ad ipsum testamentum. Omnes qui sermonem Dei suscepimus, regium semen sumus. Etenim genus electum vocamur, et regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (I Pet. II, 9). Si quis ergo ex nobis, qui in ordine regalis seminis constituti sumus, per peccatum suum captivus abducitur a diabolo, haud dubium est, quin de regio genere sit abductus in Babylonem, et faciat testamentum cum Nabuchodonosor, quia jam testamentum Dei spreverit. Impossibile quippe est hominem sine testamento esse. Si habes testamentum Dei in te, non potest testamentum tecum facere Nabuchodonosor. Porro si repulisti testamentum Dei per praevaricationem mandatorum ejus, suscepisti testamentum Nabuchodonosor. Scriptum est enim: Disponit ad eum testamentum suum, et inducit eum in maledictionem. Deus in benedictione nobiscum testamentum facit: Nabuchodonosor vero testamentum suum in maledictione constituit. Non potest in benedictione esse qui pactum fecerit cum Nabuchodonosor. Sed dicit mihi aliquis, qui in Scripturis divinis est eruditus: Invenio in 989 lege Moysi maledictiones constitutas in peccatorem: si ergo praecepto Dei maledictum constitutum est in peccatores, cur non et econtrario apud diabolum quaedam benedictio sit, ut alii apud eum in benedictione fiant, alii in maledictione? Huic ergo acute et acerrime interroganti sic conabor occurrere et dicere quia et quaedam sit benedictio a Nabuchodonosor, quam Deus procul abjiciat a nobis: et maledictio, de qua nunc dicere debemus, quae digne super peccatores venit. Quae est igitur benedictio Nabuchodonosor? Quando aliquis in mundo isto locuples fuerit et feliciter gesserit, et omnia ei prospero cursu fluxerint, intantum ut illud, quod scriptum est, ei possit aptari, Bos ejus non faciet abortionem: et si universam saeculi habuit prosperitatem, benedictio Nabuchodonosor super eum est. Maledictio vero in eo, quando aliquis recedit a Deo, et nihilominus in parte diaboli constitutus miseriis suppliciisque torquetur. Vult igitur Deus, ut nunc Scriptura commemorat, testamentum Israeli maledictionem esse apud Nabuchodonosor. Et ideo quia voluit spernere testamentum Nabuchodonosor rex Jerusalem, et mittens angelos suos in Aegyptum, testamentum cum Pharaone facere conatus est, ait sermo divinus: Non dirigetur, non salvabitur. Quapropter oportet nos ferre patienter, cum a Deo tradimur ultioni. Tradidit quemdam de coetu Ecclesiae Apostolus diabolo in interitum carnis: et tradidit in carnis interitum, non ut perderet traditum, sed ut spiritum traditi conservaret. Ex quo Scriptura ait: Tradere istius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die judicii Domini Jesu (I Cor. V). Traditur autem tormentis peccator, ut recipiat, in praesenti supplicia, et pro peccatis suis cruciatus, in futuro refrigerium consequatur, et dici possit de eo: Recepit mala sua in vita sua. Si quis igitur poenis excruciatus juxta maledictum, in quo Deus posuit peccatores, maluerit fugere supplicia, et mittere ad Aegyptum pro auxiliis comparandis, ad Pharaonem, a quo liberavit Deus populum suum, non dirigetur, non salvabitur. Si quis autem patienter maledictionem sustinuerit, et supplicia Nabuchodonosor, et tempus peccatorum suorum in cruciatu compleverit: quomodo ille qui secundum Epistolas Pauli excruciatus est, ut spiritus ejus salvus fieret in die judicii, iste 990 finem optimum consequetur. Inducit ergo eum maledictionem, et duces terrae ejus accipiet, ut fiant in regnum infirmi. Infirmum efficitur regnum, quod de sancta terra in Babylonem transfertur. Nullus quippe fortis in Babylone, id est, in confusione mentis suae. Omnino non potest extolli homo, qui confusus est, ut custodiat testamentum meum, ut statuat illud, et discedat ab eo, ut mittat nuntios suos in Aegyptum: Iste, quia Nabuchodonosor propter peccata sua tormenta perpetitur, et mittit nuntios suos in Aegyptum, non ferens traditionem, qua hosti concessus est a Deo, ut det ei equos et populum multum, id posuit quod in loco prohibitum est. Non enim multiplicabis tibi equos (Deut. XVII), ait Scriptura. Si dirigatur, si salvabitur qui facit adversa, et praevaricans testamentum. Oportuerat eum, qui traditus fuerat testamento Nabuchodonosor, sustinere supplicium: verum non sustinet, et idcirco dicitur de eo, Non salvabitur. Vivo ego, dicit Dominus Adonai, nisi in loco regis qui constituit eum, qui spernit maledictionem meam, et transgressus est testamentum meum. Est quidam qui inhonorat maledictionem Dei, est et alius qui honorat eam. Nec dubium est quin in praesenti de isto quaeratur Deus, qui maledictionem suam inhonoraverit. Cum enim quis traditus fuerit suppliciis, ut castigetur, et non sustinuerit quod praeceptum est, inhonorat maledictionem Dei. Si vero sustinuerit cum omni mansuetudine, et benedictione, et gratiarum actione ad Deum, iste honorat maledictionem, et cum honoraverit maledictionem, necesse est ut etiam benedictionem illius consequatur: Et transgressus est testamentum meum, cum ipso in medio Babylonis morietur, et non in virtute magna, neque in turba multa faciet Pharao bellum. Non potest ei, qui transgressus fuerit et inhonoraverit maledictionem Dei, Pharao tribuere auxilium; verum in medio Babylonis pro sua praevaricatione morietur. Deinde sequitur et narrat quid peccatores passuri sunt, et post haec prosperiora quaeque commemorat, dicens: Accipiam ergo de electis cedri, et de vertice cordis eorum avellam, et plantabo ipsum in monte excelso. Post maledictiones, quas supra memoravimus, repromissio beatitudinis et dulcissimae pollicitationis in fine sermonis profertur: quia jam qui suppliciis indigebant, fuerant pro peccatis suis tormenta perpessi. 991 Intra memetipsum vero considerans, et diligenter istius loci sensum pertractans, arbitror de apostolis prophetari. Isti quippe sunt de electis cedri, de summitate, de vertice, quos dedit Deus in virorem saeculi, radens corda eorum, et plantans eos in monte excelso Jesu Christo Domino nostro. Et suspendam ipsum in monte alto Israel, et plantabo, et producet propaginem, et faciet fructum. Fecerunt isti propagines, attulerunt fructus. Et erit in cedrum magnam. Considera magnitudinem et sublimitatem Ecclesiae Christi, ut intelligas juxta promissionem Dei factum esse, quod dicitur: Et erit in cedrum magnam, et requiescit super ea omnis avis, et omne volatile sub umbra ejus requiescet. Assume tibi pennas sermonis Dei, et poteris repausare sub hac arbore, quae plantata est in monte excelso. Et requiescet, et propagines ejus restituentur. Vide quomodo in bona parte prophetia finiatur. Sequitur enim: Et cognoscent omnia ligna campi, quod ego Dominus, qui humilio lignum 992 altum. Lignum altum populus Judaeorum est, qui nunc humiliatus, sceleris sui poenas luit, quia in Deum nostrum Jesum Christum manus ausus est mittere. Et extollo lignum humile. Tu eras lignum humile, lignum dejectum, lignum terrae haerens, verum sublimavit te Deus. Et arefacio lignum viride. Lignum viride circumcisionis est populus, qui quondam pullulans et florens fuit, verum nimia nunc siccitate contabuit. Ubi quippe nunc vividus sermo apud eos? ubi virtutum chorus? Et revirescere facio lignum aridum. Tu fuisti lignum aridum, et fecit te revirescere Christi adventus. Ego Dominus locutus sum, et faciam. Quibus dictis, ut et nos revirescamus, ut fructus valeamus afferre, ut germinans lignum et non siccum efficiamur, ut nunquam ad radices nostras ponatur securis, quae in Evangelio praedicatur, attentius Jesum Christum Dominum nostrum cum Patre suo precemur, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA DECIMA TERTIA. De eo quod dicitur: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, et pone faciem tuam contra Sidonem (Cap. XXVII). 991 Praecipitur nobis ab episcopis discutere sermonem principis Tyri, ut laudes ejus culpasque dicamus: nec non jussum est, ut de Pharaone rege Aegypti aliqua retractemus. Plangitur itaque princeps Tyri: nec putandum est hunc hominem esse. In medio quippe Cherubim nullus hominum est creatus, et in paradiso Dei, si simpliciter litteram sequimur, hominum nullus est enutritus. Et cum in paradiso deliciarum, sicuti diximus, nemo fuerit: nunc dicitur princeps Tyri in paradiso deliciarum natus atque nutritus. Quis est iste princeps Tyri? Veniamus ad Danielem, et occasionem intelligentiae reperientes, dicamus non esse principes corporeos, de quibus nunc quaeritur. Post Danielem ab Apostolo petamus exemplum. Deinde rursum prophetarum testimonia vocemus. His omnibus etiam ille copulandus est locus, qui a Moyse in Deuteronomio non tacetur. Age nunc replicemus exempla, incipientes a Daniele. Princeps, ait, videtur Michael. Ibique rursum, princeps Israel (Dan. X): et in consequenti: Michael adjuvabat principem regni 992 gentium. Ad haec addat Apostolus: Gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Judaeo primum et Graeco. Et adjuvare principem Israelitarum, principem regni Graecorum, fortasse jam factum est. In adventu quippe Domini mei Jesu Christi, princeps Israel adjuvit principem regni Graecorum, ut gentes consequerentur salutem, et illi credendo, salvarentur. Atque ita in hunc modum dicitur quidam princeps regni Persarum, sicut dictus est Michael princeps Israelitarum, et alius Graecorum. Non sunt ergo hi homines, nec secundum locorum vocabula, in quibus imperant, nominantur. Unde et Apostolus quasi non de hominibus disputans, ait: Sapientiam enim loquimur inter perfectos, sapientiam autem non hujus saeculi, neque [Al. nempe] principum saeculi istius, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconsam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nullus principum saeculi istius cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Et quod istius saeculi principes crucifixerunt Salvatorem 993 et Dominum, prophetia testis est, dicens: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. Unde et alibi in Psalmis scribitur: Ego dixi, dii estis et filii Excelsi omnes: vos autem ut homines moriemini, et tamquam unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI). Et est ibi sermo de nullo penitus principe corporali. Si igitur est quidam princeps regni Persarum, si est princeps Israelitarum Michael, consequenter et Tyri princeps est: et de his nunc principibus propheticus sermo loquitur. Quoniam autem et de Moyse testimonium polliciti sumus, ausculta quod sequitur: Quando dividebat Altissimus gentes, cum disseminavit filios Adam, statuit fines gentium secundum numerum angelorum Dei, sive, ut melius habet ( secundum numerum filiorum Israel) et facta est pars Domini populus ejus Jacob (Deut. XXXII). Alii principi facta est pars Tyrus, alii Babylon, aliis aliae nationes: atque ita in hunc modum principes possederunt omnes fines gentium. Si quis autem putat legens in Scripturis quasi de hominibus dictum, intelligat altius spiritalis, et a nullo judicatus. Dignoscuntur enim quaedam de Nabuchodonosor rege Assyriorum, quae non conveniunt personae ejus. Dixit enim: In fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam fines gentium, et commovebo civitates inhabitatas, et orbem terrarum omnem comprehendam, et ascendam super sidera coeli, et nubes, et reliqua, et ero similis altissimo (Isai. X). Haec Nabuchodonosor. Sic et princeps Tyri et Pharao. Neque enim intantum agitatus est furiis verus et corporeus Pharao, ut diceret: Mea sunt flumina, et ego feci ea. Hoc autem ante lectum est in prophetia, quae est adversum Pharaonem. Neque umquam principem illum, id est, corporeum Pharaonem, draconem nuncupasset, dicens: Ecce ego super Pharaonem draconem, qui sedit in medio fluminum Aegypti, qui dicit, mea sunt flumina, ego feci ea (Ezech. XXIX). Verum hoc in loco proprio reservetur, quod nunc idcirco assumpsimus, ut per notionem Scripturarum manifestius fieret id quod videbatur occultum. Adversum hos principes est nobis pugna. Et beati apostoli qui missi fuerant ad praedicandum, quando ab his, qui fines gentium possederant, homines abducebant, patiebantur insidias. Verbi gratia dictum sit: Ingressi sunt apostoli Tyrum, persecutus est eos princeps Tyri: ascenderunt Antiochiam, impugnavit eos princeps regni 994 Syriae: iste erat, qui bellabat adversus eos, non omnes qui putabantur, ut Judas proditor. Quomodo enim ille non principaliter putandus est prodidisse Salvatorem: sic etiam apostolis omnibus, qui persecutionem passi sunt, alius fuit princeps persecutionis. Scriptum est quippe de Juda: Et post buccellam introivit in illum Satanas (Joan. XIII). Non est enim nobis pugna adversus carnem et sanguinem, licet videantur ex carne et sanguine qui nos persequuntur. Non eos oderimus, quin potius diligamus, licet inimici nobis velint permanere; misereamur eorum, daemonium habent, patiuntur insaniam. Non tam hi sunt adversum nos, qui nos persequuntur, quam illi, qui corda eorum repleverunt. Verum Domini deprecemur auxilium, ut infirmos habeant conatus tanti adversarii contra humanam animam dimicantes, et dicamus: Nisi quia Dominus erat in nobis, in eo cum exsurgerent homines in nos, forsitan vivos deglutissent nos. Igitur est quidam princeps Tyri, et prophetia non de Hyram nos docet; hoc quippe nomen in tertio Regnorum libro scriptum est (III Reg. V), non de alio principe Tyri, neque de quoquam homine; non nos humana docent eloquia, sed divina, et quaedam ineffabilia, et sacrata sub personis hominum. Pharao homo est: aliud quiddam erudior intelligere Pharaonem. Et Nabal Carmeli homo est, et Hyram homo (I Reg. XXV): sed aliud sub eorum doceor effigie. Quis est tantus et talis, qui a corporalibus conscendat, qui a visibilibus invisibilia contempletur, et possit unumquodque horum secundum Dei intelligere voluntatem? Quis est ergo princeps iste, discamus, ut cognoscentes lamentationem, etiam quod nunc super ea dicitur, evitemus. Plangitur princeps Tyri. Quam bonus Deus, qui etiam eos, qui se negaverunt, deflet! Et hoc venit etiam ex amoris affectu. Nemo quippe plangit quem odit: et qui plangitur, plangitur quidem ut mortuus: verum quasi adhuc quaeratur, quasi vivis desiderio sit, diligitur. Et Jerusalem quando plangitur, scriptum est: Et factum est postquam captus est Israel, et desolata est Jerusalem, sedit Jeremias flens, et lamentans lamentationem istam super Jerusalem, et ait: Quomodo sedet sola civitas, quae abundat populis, facta est ut vidua quae multiplicata erat in nationibus: princeps in regionibus facta est in tributum (Thren. I). Plangitur et Nabuchodonosor. Ubi sunt haereses, ubi sunt qui aiunt istos in perditionem creatos esse? Criminantur 995 Creatorem, ut se criminibus absolvant. Accipe lamentationem istam super regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit qui repetebat? quomodo quievit qui exigebat? In regem Babylonis ista dicuntur: Quomodo cecidit Lucifer de coelo, qui mane oriebatur, contritus est in terram (Isai. XIV)? Et ille de coelo cecidit, et iste signaculum similitudinis, corona decoris, in Paradiso deliciarum nutritus. Ecce omnes de coelo cecidisse, non descendisse referuntur. Dominus vero meus de coelo descendit, et qui descendit, ipse est filius hominis. At non sicut satanas. Non enim descendit de coelo, neque ei mali quicquam acciderat, si descendisset. Audi Jesum dicentem: Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X), non descendentem. Verum non solum Salvator e coelo descendit: quotidie multitudo descendit, et ascendit super filium hominis (Joan. I). Videbis enim coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Et tu exspecta ascensionem tuam. Tantum a ruina consurge, et audi: Exsurge, Jerusalem, a ruina tua. Spera quia scis ascensurus in coelum, et cave ne tibi quoque dicatur: Numquid qui cadit, non resurget? aut aversus non convertetur (Jer. VIII)? Vae qui convertuntur conversione pessima, dicit Dominus. Et iste itaque de his unus est, qui ruerunt, et plangitur ab homine princeps, cum princeps hominem flere debuerit. Homo est Ezechiel, et filius hominis: qui vero plangitur, Nabuchodonosor est, rex Babylonis. Accipe et tu lamentationem tuam super regem Babylonis, et dices: Quomodo quievit qui repetebat? et reliqua. Considera in quantam spem vocatus sis, o homo, qui carne circumdatus dicis: Quasi lac me emulsisti, coagulasti autem me ad similitudinem casei, cute et carnibus me vestisti, ossibus et nervis me contexisti (Job. X). Tu ergo, qui de conditione tua dolebas, ecce plangis, et ille qui carne non est circumdatus, a te plangitur: vocatus es enim in eam spem, de qua ille cecidit. Peccato Israel, salus gentibus subintravit. Audebo aliquid sacratius dicere, in locum angelorum, qui ruerunt, tu ascensurus es, et mysterium quod aliquando illis creditum est, tibi credendum erit, de quo dicitur: Quomodo cecidit Lucifer, qui mane oriebatur? Tu vero lux factus es mundi, tu pro illo factus es Lucifer: unus de stellis erat Lucifer, qui de coelo ruit, et tu si tamen de semine es Abraham, inter stellas coeli computaberis. Eduxit enim 996 Abraham foras, et dixit ei Deus: Respice, sic erit semen tuum (Gen. XV). Hoc autem tunc erit, quando stellae cadent ut folia de coelo, et erit alia gloria solis, et alia gloria lunae, alia gloria stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum (I Cor. XV). Verum noli gloriari adversum istiusmodi ramos, qui in infidelitate ceciderunt, et fracti sunt (Rom. XI): tu quia in fide stas, fide et ascendes. Et per hoc quod plangis principem Tyri, et ea cum lamentatione deploras, quae superius interposuimus, edocere, ne forte in his bonis repertos, quae princeps Tyri habuit, etiam tu incipias ruere, si paululum fueris gloriatus, et non custodieris omni custodia cor tuum. Vide quippe quid dicat ad principem Tyri: Tu signaculum similitudinis. Volo nosse quid fuerit, ut signaculum similitudinis nuncupatus sit. Cum profeceris, accepisti signaculum; quoniam Deus vere hujus pater quem signavit, et misit, et ideo semper credentes signantur a Domino. Jam autem et commune proverbium venit, ut dicamus: ille, et ille non accepit signaculum, et ille signaculum habet. Quis habet signaculum? Ille quem signavit Deus. Audebo aliquid dicere, quia signaculo isto ille signatus est, qui baptizat in Spiritu sancto, et igne, ille qui largitur imaginem coelestis, qui format te ad superiora, ut ultra non portes imaginem terrestris. Cave, homo, ne saeculum istud egrediens, signaculo diaboli sis impressus. Habet quippe ille signaculum. Sicuti portavimus imaginem terrestris, unde, vel quando, vel qui significavit, hoc signo portaverimus imaginem terrestris. Circuit diabolus, et lustrat omnia, volens et ipse signare subjectos sibi. Signat autem singulorum corda considerans, et imprimit in eis figuram terreni per peccata, per vitia, ut portent imaginem terrestris. Audi Jesum quid respondeat, quando imaginem et inscriptionem Caesaris postulatur: Qui habet aures audiendi audiat (Matth. XI); Nam quia non habebat eam imaginem quam petebatur, neque ipse, neque discipulus suus, docet ubi valeat reperiri imago quae quaeritur. Vade, inquit, ad mare, et mitte hamum, et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle, et aperies os ejus: et cum inveneris staterem, tolle illum, et dabis pro me et te (Matth. XVII). Neque ego habeo hanc imaginem, et superscriptionem, neque tu, si tamen vere discipulus meus es, si portae inferorum non praevalent adversum te. Ergo Jesus aliter dat pro se imaginem 997 de mari illam accipiens, quae in pisce fuerat inclusa, similis his piscibus, de quibus hodie lectum est, qui adhaerent in squamis draconis, qui sedet super flumina Aegypti. Vere quippe istiusmodi pisces ibi adhaerent. Quanti et hodie pisces sunt quorum rex est iste qui in aquis multis regnat? Scriptum est quippe de invisibili dracone, quia ipse rex sit omnium qui sunt in aquis; verum tu non es in aquis, sed in ea terra, quae tibi repromittitur. Et haec dicta sunt, ut diligentius ventilaremus, quod sit signaculum similitudinis. Quam beatus fuit in illo tempore quo signaculum similitudinis erat. Tibi adhuc deest ut similitudo signaculi fias, et procul es ab ejusmodi munere. Dixit quidem Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I): attamen necdum consecutus es similitudinem. Fecit quippe Deus hominem, ad imaginem Dei fecit: ubi Dei est similitudo. Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III). Ego sic accipio et hoc quod dicitur a propheta, Deus, quis similis tibi (Psal. XXXIV)? quasi illud: Quis putas, fidelis et sapiens dispensator? sicut et hoc: Cum enim apparuerit, similes ei erimus. Quis est, qui assimiletur ei? Pauci admodum sunt, qui receperunt similitudinem ut apostoli. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Iste ergo, qui nunc plangitur, signaculum erat, et plenus sapientia, quem et tu planges, si factus fueris Ezechiel. Nescio autem si et tu sapientia plenus fueris: interim iste, qui plangitur, plenus erat sapientia, et erat decoris corona. Considera qualis fuerit, qui fuit corona decoris. Non simpliciter decor, nec gloria erat in eo, sed corona gloriae. Hunc autem decorem noli extra te quaerere, sed circa animae religionem, cogitatorium, ubi [ Al. ibi ait meditatorium] ubi intellectuale consistit, ubi vera est pulchritudo. Quod si volueris ibi quaerere decorem, ubi caro est et sanguis, humor et venae, ubi materia corporalis, non poteris invenire. Siquidem verus decor in Salvatore est, et ita ab illo juxta largitudinem et misericordiam ejus in cunctorum divisus est animas. Accingere gladium tuum circa femur tuum, potentissime, specie tua, et decore tuo, et pulchritudine tua (Psal. XLIV, 3). Est igitur aliquis decor in principali cordis nostri, et in anima. Quia autem istiusmodi decor etiam ad animam pertingat humanam, 998 prophetes te doceat dicens: Audi, filia, et vide, et inclina aurem, tuam, et obliviscere populi, et domus patris tui, quia concupivit rex decorem tuum (Ibid., 11), id est, sponsus. Quis ita habet pulchram animam, quis tantum possidet decorem, quis ita est extraneus ab omni foeditate, ut possit ei dici: Concupivi rex decorem tuum? Et tu quidem adhuc istum quaeris decorem, et niteris ad placendum: iste vero a decore, quem habuit, in turpitudinem concidit. Et quomodo in corporibus saepe videmus accidere, ut mulier speciosa, et pulchra facie ab aegrotatione decorem suum perdat, et per senectutem splendorem vultus amittat, eodem modo et anima, quae pulchra erat, per infirmitatem amittit decorem, et per senectutem deformis efficitur. Cum enim susceperit veterem hominem cum actibus suis, senectute ejus pristinum perdit decorem. Venit Jesus ut transferat nos a vetere homine, et senectutis insignibus: ruga quippe, senectutis indicium est: ut ait Apostolus: Ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid istiusmodi, verum, ut sit sancta et immaculata (Ephes. V). Licet igitur a senectute et ruga ad juventutem transcendere: et hoc est in hac parte mirabile, quod corpus ab adolescentia pergit ad senium: anima vero, si venerit ad perfectum, a senecta in adolescentiam transmittitur. Idcirco etiamsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Oportuit te nosse decorem, quem rex concupiscit; oportuit te scire eum, qui aliquando fuit decoris corona: et tu cum fueris consecutus hanc gloriam, cave ne corruas. Siquidem et iste qui corruit, signaculum erat similitudinis, plenus sapientia, et decoris corona. In deliciis paradisi Dei tui inquinatus es. Non ait simpliciter in paradiso, sed in paradiso deliciarum. Quaero utrum sint quaedam paradisi differentiae, et cum quis in paradiso Dei fuerit, tamen non sit in paradiso deliciarum: sicut latro ille prima hora cum Jesu ingressus est paradisum: si a te rogem putasne, in paradisum introgressus est, an non? non dubium quin eum respondeas introgressum. Deinde si rursum a te quaeram, quid ergo introgressus paradisum, statimne deliciarum loco exceptus est? dicas forsitan quia prima hora ingressus sit paradisum, in paradiso 999 deliciarum Dei factus non est. Sin autem jam videris eum accipientem de ligno vitae, et de cunctis arboribus, quas non interdixit Deus, ita ut de omni ligno paradisi vescentem: si aspexeris eum et illius ligni, et omnium quae nunc prohibita non sint, cibum edere: et a te rogem, putasne, iste non solum in paradiso factus est, verum etiam in paradiso deliciarum Dei? quid mihi aliud responsurus es, nisi eum in paradisi deliciis constitutum? Ad hanc beatitudinem tu festinas, qui videris plangere. Iste vero, qui plangitur, fuit quondam in deliciis Dei: omnem lapidem bonum indutus est, sardinum et carbunculum, sapphirum et beryllum, et hyacinthum, et jaspim, et reliquos duodecim lapides. Difficilis est, et ultra vires nostras naturamque hujus loci se expositio sustollit. Quis enim potest naturam uniuscujusque lapidis exponere, et describere sive colorem, sive vim ejus, ut sic valeat reperire, quare lapides isti assumpti sint? Attamen licet non simus tales, qui cuncta intelligere possimus, pauca videamus, quomodo duodecim istis lapidibus indutus fuerit. Si cui divinae litterae curae sunt (ad quam rem saepe exhortamur adolescentes, sed ut video, nihil proficimus, tantummodo tempora consumentes: non enim potuimus aliquos eorum ad id perducere, ut sacris voluminibus insisterent) et duodecim illos lapides, et caetera requirat in Scripturis, inveniet et in Apocalypsi eodem modo, atque ordine nuncupatos. Qui ibi primus: et hic primus est positus, qui secundus secundus, qui tertius tertius, qui quartus quartus, atque ita usque ad duodecimum lapidem, ordo servatus est. Cur ergo, et super quo lapides isti in Apocalypsi nuncupati sunt? Utique super portas Jerusalem coelestis, ibique dicitur, quia prima porta topazium sit, secunda smaragdus, tertia carbunculus, quarta sapphirus, atque ita in hunc modum in singulas portas singuli lapides distribuuntur. Si intellexeris portas Jerusalem, et portas filiae Sion, ubi et oportet te canere Deo. Cantabo quippe, ait, omnes laudes tuas in portis 1000 filiae Sion (Psal. IX, 15): si animadverteris quomodo indutus sit aliquis duodecim lapidibus, et ingressus Jerusalem, et per alias portas ingressus, conspicies virgines duodecim. In libro Pastoris, in quo angelus poenitentiam docet, duodecim virgines habent nomina sua, Fides, Continentia, et caetera: potestis quippe legere, si vultis. Deinde quando turris aedificatur, cum assumpseris fortitudines virginum, pariter accipies et id quod de portis dicitur: ornamentum quippe tibi est unaquaeque virtus, atque ita in hunc modum superaedificant fundamento Christi, non solum aurum et argentum, verum et lapides pretiosos. Prohibitum est autem aedificare ligna, fenum et stipulam (I Cor. III). Intus est igitur iste lapis duodecimus. Et nobis adhuc imperatum est, ut dicamus de Tyro et Sidone, et Pharaone: angustia temporis neque superiora quae coepimus implere permisit, et haec quae volumus enarrare, quasi commenti more perstringenda sunt breviter. Comminatio est in Sidonem, quae interpretatur venatores. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII). Si Hebraice legis, habes, de laqueo Sidoniorum. Igitur Sidonii venatores sunt, et comminatio, quae fit in eos, propter te fit, quoniam volunt te capere, et diligenter observant quomodo auditores Scripturarum de Ecclesia avellant, quomodo de finibus Judaeae ad fines Sidonis transferant: verum tu omni custodia serva cor tuum, et disce quia comminatio in venatores tui causa sit. De Pharaone vero jam aliqua sermo memoravit, affirmans eum draconem sedentem in medio fluminum atque dicentem: Mea sunt flumina, et ego feci illa (Ezech. XXIX). Novi ego differentias fluminum, et scio flumina in quibus draco sedeat, super quae flumina hi, qui de Israel capti fuerant, sedentes, cum carmen Sion canere non possent, flebant, secundum id quod in Psalmis scriptum est: Super flumina Babylonis illic sedimus, et flevimus (Psal. CXXXVI, 1). Et scio aliud flumen, cujus impetus laetificat civitatem Dei, juxta Psalmistae vocem dicentis: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei. Vis audire quis est iste fluvius, cujus impetus laetificat 1001 civitatem Dei? Jesus Christus Dominus noster est fluvius, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Iste est qui ait per Isaiam: Ecce ego declino in vos quasi fluvius pacis (Isai. LXVI). Scio ego quosdam esse fluvios repromissos, qui ex hoc fluvio manant. Omnis enim, qui biberit ex aqua ista, sitiet rursum: Qui autem biberit ex aqua, quam ego dedero, ait Jesus, non sitiet in aeternum, sed erit fluvius in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, et flumina de ventre ejus egredientur (Joan. IV). Habes igitur fluvios sanctos, a quibus procul est draco. Quomodo enim tria sunt impossibilia mihi ad intelligendum, via serpentis supra petram, Petra autem erat Christus, et non est via serpentis ubi est Jesus: sic non possum in 1002 his fluminibus draconis invenire vestigia. Est autem quidam fluvius, quem draco fecit, dicit quippe draco, et comminatur Deus tam draconi, quam fluviis in quibus est draco: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Audi haereticum cum omni versutia et ingenio praedicantem, necdum venisse Jesum Christum. Ista sunt flumina, in quibus versatur draco, et ipse fecit ea, et dicit draco: Mea sunt flumina, et ego feci illa. Idcirco diligenter attende, cum aquam biberis, ne forte de illo fluvio bibas, in quo sedit draco: sed bibe ex aqua viva, et de eo fluvio, in quo est sermo Dei, in quo Dominus noster Jesus Christus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

HOMILIA DECIMA QUARTA. De eo quod dicitur: Porta haec clausa erit, non aperietur, et nemo per eam transibit, quia Dominus Deus transibit per eam (Cap. XLIV). 1001 Et ait Dominus ad eum: Porta haec clausa erit, non aperietur, et nemo per eam transibit, quia Dominus Deus Israel transibit per eam, et egredietur. Et erit clausa. Portas plures templi describit, specialiter Ezechiel filius hominis, et quod de singulis descripserit portis, nunc rursus exponit his, qui habent aures ad audiendum, de porta sanctorum exteriore quae respicit contra Orientem, et clausa sit semper. Et ait Dominus ad eum: Porta haec clausa erit, non aperietur, et nemo per eam transibit, quia Dominus Deus Israel ingredietur per eam, et egredietur, et erit clausa. Et aliam causam addit cur clausa sit porta, non solum quia Dominus Deus transibit per eam, sed quia et dux sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino secundum viam Eloam, quod interpretatur vestibulum portae. Et ingredietur secundum viam ejus, et egredietur. Dominus Deus universitatis conditor per aliquam portam, quae ex sensibili materia est, atque clausa semper ingreditur et egreditur, et ejus causa, qui coelum terramque fundavit, ingrediens et egrediens nusquam porta reserabitur. Verum alia ratio est portae exterioris, et secundum viam sanctorum. Quae est ergo illa ratio, ut clausa permaneat? Supradictus dux ibi sedet, ut nemo eum videat sedentem [ Leg. edentem] panem in conspectu Domini. Qui haec observate legit, nonne quodammodo 1002 Scripturam audit loquentem: Surge qui dormis? Nonne stimulatur ut exsurgat a mortuis, et ea, quae clausa sunt, quaerat? Ego audenter dicam, secretiora quaeque clausa esse, et manifestiora reserata, et non esse clausa. Aperientes ea quae clausa sunt, haec nos dicimus; sed Evangelia testantur: Vae vobis, scribae, et pharisaei hypocritae, et vobis legis doctoribus vae, quia tulistis clavem scientiae, et ipsi non intrastis, et ingredientes prohibuistis (Luc. XI). Est igitur quaedam clavis scientiae ad ea, quae sunt clausa, reseranda: et sunt plurimi, neque ipsi ingredientes, neque eos permittentes, qui ingredi volunt. Et in alio loco sensus Scripturarum liber dicitur esse signatus: Et erunt sermones libri istius, quasi sermones libri signati: quem si dederint homini litteras nescienti, dicentes ei, lege, et dicet, nescio litteras: et dabunt eum homini scienti litteras, dicentes ei, lege, et dicet, non possum legere, signatus est enim (Isai. XXVIII). Manifestius autem voluntatem hujus exempli, Apocalypsis Joannis continet, memorans: Circuivit angelus dicens, quis dignus aperire signacula, et solvere ea, et legere quae scripta sunt? Et nemo inventus est in coelo, neque in terra neque sub terra, qui possit aperire signacula, et legere quae scripta erant in libro. Sed ego flebam. Et venit quidam ad me et dixit mihi: noli flere. Ecce vicit leo de tribu Juda, radix et 1003 genus David, aperire librum et solvere signacula ejus. Et aperuit, qui erat de tribu Juda, et manifestavit quae erant scripta (Apoc. V). Quamdiu non venit Deus meus, clausa erat lex, clausus sermo propheticus, velata lectio veteris Testamenti, et usque ad hanc diem, quando legitur Moyses, velamentum in corde Judaeorum est positum. Sunt autem quidam, qui amant velamentum, et oderunt eos qui de velamine interpretantur: sed nos convertamur ad Dominum, ut, ablato velamine, dicamus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Dei speculantes in eamdam imaginem transformamur a gloria in gloriam (II Cor. III). Verum est quaedam porta, et una, et clausa, per quam nemo transiit. Sunt quippe quaedam universae creaturae incognita, et uni tantummodo nota. Neque enim quicquid novit filius, hoc mundo aperuit. Non capit creatura, quod capit Deus; et ut ad majora veniam, non capiunt signa aequaliter cognitionem. Plus erat in Paulo quam in Timotheo, cum esset vas electionis. Et vere magnum in domo vas, Thimotheus rursum capit quae ego capere non possum. Et est forsitan aliquis, qui etiam me minus capiat: sunt quaedam quae solus Christus capit, et idcirco clausa est janua templi Dei. Quae est enim ista? obsecro. Exterior, quae extra mundanas res, et incorporeas, et, ut ita dicam, immateriales aperit. Neque enim frustra positum est, exteriorem januam semper esse clausam. Quae est ista janua exterior? Sanctorum. Quare clausa? quia Dominus Deus Israel solus ingreditur et egreditur per eam. Quare ingreditur? ut cognoscatur. A quo? a duce. Quis ad clausam portam dux iste? Salvator est, qui panem comedit, qui portam cum Patre claudit, qui spiritali pascitur cibo. Meus cibus est, dicens, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam 1004 opus ejus (Joan. IV). Clausa est itaque janua ut nemo videat magnum sacerdotem panem in sanctis sanctorum comedentem. Ad haec autem probanda quae dicimus, qui Leviticum legit (Levit. VII), ablato ex corde suo velamine, poterit agnoscere mysterium sacerdotum. Ibi quippe de sacrificiis et cibis, quae soli sacerdotes comedunt, refertur. Sunt quidam cibi sacerdotales, quos non comedit sacerdos in domo sua, non cum filiis, licet sacerdotales sint, non cum uxore, licet legitime ei nupserit; sed in loco sancto comedit eos, et comedit ibi escam in sanctis [ Al. sancta] sanctorum. Quomodo sacerdos non comedit escam in domo sua, aut in alio quoquam loco, sed in sanctis sanctorum: sic Salvator meus solus comedit panem, nullo valente comedere cum eo. Est autem quidam locus, in quo comedens, et me secum attrahit ad vescendum: Ecce enim, inquit, ad ostium sto, et pulso, si quis mihi aperuerit, ingrediar ad eum, et coenabo cum eo, et ipse mecum (Apoc. III). Ex quo apparet, et alium posse coenare cum eo. Porro quaedam esca est, qua solus tantummodo vescitur. Excellens quippe ab universa conditione natura ejus, et ab omnibus segregata, facit eum quotidianum panem de Patris natura comedere. Unusquisque nostrum petit panem quotidianum, et petens quotidianum panem, non eumdem nec ejusdem mensurae eum accipit, verum semper in orationibus puris, et munda conscientia, in factis justitiae, quotidianum comedimus panem. Si quis vero minus purus est, alio modo quotidianum comedit panem. Dominus autem, qui omnium judex est, det nobis panem viventem, ut cibati eo, et corroborati possimus in coelum iter facere, glorificantes Deum omnipotentem, per Christum Jesum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.