Origenes; Hieronymus Stridonensis
Migne Patrologia Latina Tomus XXVI
OrHiSt.TrXxHo 26 Origenes; Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Prologus.
245-246 Ante paucos dies quorumdam in Matthaeum et in Lucam Commentarios vos legisse dixistis, e quibus alter et sensibus hebes esset, et verbis; alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret. Quamobrem petistis, ut contemptis istiusmodi nugis, saltem triginta et novem Adamantii nostri in Lucam homilias, sicut in Graeco habentur, interpreter: molestam rem et tormento similem, alieno, ut ait Tullius, stomacho et non suo scribere: quam tamen idcirco nunc faciam, quia sublimiora non poscitis. Siquidem illud quod olim Romae sancta Blaesilla flagitaverat, ut viginti quinque tomos illius in Matthaeum, et quinque alios in Lucam, et triginta duos in Joannem, nostrae linguae traderem, nec virium mearum, nec otii, nec laboris est. Perspicitis enim, quantum apud me et auctoritas vestra, et voluntas valet. Praetermisi paululum Hebraicarum Quaestionum libros, ut ad arbitrium vestrum lucrativis operis haec, qualiacumque sunt, non mea, sed aliena dictarem: praesertim 247 248 cum a sinistro oscinem corvum audiam crocitantem, et mirum in modum de cunctarum avium ridere coloribus, cum totus ipse tenebrosus sit. Fateor itaque antequam ille objiciat, in his Origenem tractatibus quasi puerum talis ludere: alia sunt virilia ejus, et alia senectutis seria. Quae si libuerit, si potuero, si Dominus, ut in Latinum sermonem vertam, dederit commeatum, et praetermissum opus prius explevero, tunc videre poteritis, immo per vos Romana lingua cognoscet, quantum boni et ante nescierit, et scire nunc coeperit. Praeterea Commentarios viri eloquentissimi Hilarii et beati martyris Victorini, quos in Matthaeum diverso sermone, sed una gratia spiritus ediderunt, post paucos dies ad vos mittere disposui; ne ignoretis quantum nostris quoque hominibus sanctarum Scripturarum quondam studium fuerit.
INCIPIUNT XXXIX HOMILIAE IN LUCAM DICTAE IN DIEBUS DOMINICIS.
HOMILIA I.
In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile. Sicut olim in populo Judaeorum multi prophetiam pollicebantur, et quidam erant pseudoprophetae, e quibus unus fuit Ananias filius Agot: alii vero prophetae; et erat gratia in populo discernendorum spirituum, per quem alii inter prophetas recipiebantur, nonnulli quasi ab exercitatissimis trapezitis reprobabantur: ita et nunc in novo Testamento multi conati sunt scribere Evangelia; sed non omnes recepti. Et ut sciatis, non solum quatuor Evangelia, sed plurima esse conscripta, e quibus haec, quae habemus, electa sunt, et tradita Ecclesiis, ex ipso prooemio Lucae, quod ita contexitur, cognoscamus: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem (Luc. I). Hoc quod ait: Conati sunt, latentem habet accusationem eorum, qui absque gratia Spiritus sancti ad scribenda Evangelia prosilierunt. Matthaeus quippe, et Marcus, et Joannes, et Lucas non sunt conati scribere; sed Spiritu sancto pleni scripserunt Evangelia. Multi igitur conati sunt ordinare narrationem de his rebus, quae manifestissime cognitae sunt in nobis. Ecclesia quatuor habet Evangelia, haereses plurima: e quibus quoddam scribitur secundum Aegyptios, aliud juxta duodecim Apostolos. Ausus fuit et Basilides scribere Evangelium, et suo illud nomine titulare. Multi conati sunt scribere: sed et multi conati sunt ordinare. Quatuor tantum Evangelia sunt probata, e quibus sub persona Domini et Salvatoris nostri proferenda sunt dogmata. Scio quoddam Evangelium, quod appellatur secundum Thomam, et juxta Matthiam, et alia plura legimus, ne quid ignorare videremur, propter eos qui se putant aliquid scire, si ista cognoverint. Sed in his omnibus nihil aliud probamus, nisi quod Ecclesia, id est quatuor tantum Evangelia recipienda. Haec idcirco, quia 249 250 in principio lectum est: Multi conati sunt ordinare narrationem de his rebus, quae confirmatae sunt in nobis. Illi tentaverunt atque conati sunt de his rebus scribere, quae in nobis manifestissime sunt compertae. Effectum suum Lucas indicat ex sermone, quo ait: In nobis manifestissime sunt ostensae, id est, πεπληροφορημένων (quod uno verbo Latinus sermo non explicat). Certa enim fide et ratione cognoverat, neque in aliquo fluctuabat, utrum ita esset, an aliter. Hoc autem illis evenit, qui fidelissime crediderunt, et id quod propheta obsecrat, consecuti sunt, et dicunt: Confirma me in sermonibus tuis (Psal. CXVIII); unde et Apostolus de his qui erant firmi, atque robusti, ait: Ut sitis radicati et fundati in fide (Ephes. III). Si quis enim radicatus in fide est, atque fundatus, licet tempestas fuerit exorta, licet venti flaverint, licet se imber effuderit, non convelletur, nec corruet, quia super petram aedificium solida mole fundatum est (Matth. VII). Nec putemus oculis istis carnalibus firmitatem fidei dari, quam mens et ratio tribuit. Infideles quique credant signis, atque portentis, quae humana acies contuetur. Fidelis vero magis prudens atque robustus rationem sequatur et verbum, et sic dijudicet quid verum, quidve falsum sit. Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. In Exodo scriptum: Populus videbat vocem Dei (Exod. XIX). Et certe vox auditur prius quam videtur; sed propterea scriptum est, ut ostenderetur nobis aliis oculis videre vocem Dei, quibus illam aspiciunt qui merentur. Porro in Evangelio non vox cernitur, sed sermo, qui voce praestantior est. Unde nunc dicitur: Sicut ab initio tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Igitur Apostoli ipsi viderunt sermonem: non quia aspexerant corpus Domini Salvatoris; sed quia verbum viderunt Si enim juxta corpus vidissent Jesum, hoc est, Dei vidissent sermonem, ergo et Pilatus qui condemnavit, sermonem Dei vidit, et Judas proditor, et omnes qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum (Matth. XXVI), tolle de terra, talem Dei viderunt sermonem. Sed absit ut quisquam incredulus sermonem Dei viderit. Videre sermonem Dei, tale est quale Salvator ait: Qui videt me, videt et Patrem qui misit me. Sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis (Joan. XIV). Clam Lucae sermonibus edocemur, quod cujusdam doctrinae finis sit ipsa doctrina, alterius vero doctrinae finis in opere computetur. Verbi gratia: Scientia geometriae finem habet ipsam tantum scientiam atque doctrinam. Alia vero scientia est, cujus finis opus exigit: velut in medicina oportet me rationem et dogmata scire medicinae, non ut tantummodo noverim quid debeam facere, sed ut faciam, id est, ut secem vulnera, victum moderatum, castigatumque disponam, aestus febrium in pulsum venarum sentiam, ut curationibus cyclicis humorum abundantiam siccem, temperem, atque restringam. Quae si quis tantum scierit, et non opere fuerit subsecutus, cassa erit ejus scientia. Simile quid scientiae medicinae et operi, etiam in notitia ministerioque sermonis est: Sicut tradiderunt nobis qui a principio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis. Ut ex eo quod dixit: Ipsi viderunt, doctrinam et scientiam significari, et ex eo quod dixit: Ministri fuerunt sermonis, demonstrari opera cognoscamus. Assecuto a principio: Visum est et mihi assecuto ab initio: inculcat, ac replicat, quoniam ea quae scripturus est, non rumore cognoverit, sed ab initio ipse fuerit consecutus. Unde et ab Apostolo merito collaudatur, dicente: Cujus laus in Evangelio est per omnes Ecclesias (II Cor. VIII). Hoc enim de nullo alio dicitur, et nisi de Luca dictum traditur: Visum est et mihi assecuto a principio omnia diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile. Putat aliquis, quod ad Theophilum quempiam Evangelium scripserit: omnes qui nos auditis loquentes, si tales fueritis ut diligamini a Deo, et vos Theophili estis, et ad vos Evangelium scribitur. Si quis Theophilus est, iste optimus et fortissimus est, hoc quippe significantius Graeco sermone dicitur κράτιστος. Nemo Theophilus infirmus est. Et quomodo scriptum est 251-252 de populo Israel, quando egrediebatur ex Aegypto (Exod. XIV), quod non fuerit in tribubus eorum infirmus: sic, ut audacter loquar, dicam quod omnis qui Theophilus est, sit robustus, habens fortitudinem robustam a Deo, tamquam a sermone ejus, ut cognoscere possit eorum verborum, quibus conditus est, veritatem, intelligens sermonem Evangelii in Christo, cui gloria in saecula saeculorum, Amen.
HOMILIA II.
De eo quod scriptum est: Erant autem justi ambo in conspectu Dei, ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
Cap. I. Qui volunt peccatis suis obtendere aliquam excusationem, existimant nullum esse absque peccato, et utuntur testimonio quod in Job scriptum est: Nemo mundus a sorde, ne si unius quidem diei fuerit vita ejus super terram. Numerabiles autem menses ejus (Job. XIV). Cujus sonum tantummodo proferunt, interpretationem penitus ignorantes. Adversus quos breviter respondebimus, quoniam absque peccato esse in Scripturis dupliciter intelligitur: ut sit alterum, numquam omnino peccasse: alterum, peccare desisse. Si igitur aiunt eum absque peccato dici, qui numquam peccaverit, et nos assentimus, nullum esse absque peccato, quia omnes homines aliquando peccavimus, licet postea virtutem secuti sumus. Si vero sic intelligunt hominem non esse absque peccato, ut negent quempiam post vitia ita se ad virtutes referre, ut numquam omnino peccet, falsa eorum sententia est. Potest enim fieri, ut qui ante peccaverit, et peccare desiverit, sine peccato esse dicatur. Sic et Dominus noster Jesus Christus exhibuit sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam (Ephes. V): non quia ecclesiasticus vir numquam habuerit maculam; sed quia nequaquam ultra maculetur: non habentem rugam, non quod ruga veteris hominis in eo aliquando non fuerit; sed quod eam habere desierit. In hunc modum et illud quod sequitur, est intelligendum, ut sit sancta et immaculata, non quod a principio immaculata fuerit: hoc enim suspicari quidem de homine non potest, quod anima ejus maculosa non fuerit; sed quod reputetur pura atque sincera, quae maculari ultra desierit. Haec idcirco diximus, ut doceremus posse hominem ob id quod peccare desivit, vocari absque peccato, et immaculatum. Unde et manifestissime de Zacharia et Elisabeth scribitur: Erant justi ambo in conspectu Dei ambulantes. In omnibus autem erant justi ambo ante Dominum, incedentes in mandatis et justificationibus Domini sine querela. Diligentius laudes Zachariae et Elizabeth, quas sanctus Lucas in sua scribit historia, contemplemur: non tantum ut sciamus illos fuisse laudabiles; sed ut sanctum zelum assumentes, etiam ipsi laude digni efficiamur. Potuerat simpliciter scribere, erant justi ambo, ambulantes in omnibus mandatis; nunc autem necessario additur, justi ambo in conspectu Dei. Potest quippe fieri, ut sit aliquis justus in conspectu hominum, sed in conspectu Dei non. Verbi gratia, quando non habet homo quod de me male loquatur, et in me universa considerans nihil cui detrahat, reperit, justus sum in conspectu hominum. Finge omnes de me aequalem habere sententiam, et quaerere quid detrahant mihi, et tamen invenire non posse, sed consono me ore laudare: justus sum in conspectu hominum plurimorum; verum hominum non est certum judicium. Nesciunt enim utrum in abscondito cordis mei aliquando peccaverim, utrum viderim mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V), et adulterium mihi in corde sit natum. Ignorant 253-254 homines cum me viderint secundum vires meas eleemosynam facere, utrum propter mandatum Dei fecerim, an hominum laudem favoremque quaesierim. Difficilis res est in conspectu Dei justum esse, ut non ob aliam causam quid boni facias nisi propter ipsum bonum, et Deum tantum quaeras boni operis retributorem. Tale quid et Apostolus loquitur: Quorum laus non ex hominibus, sed ex Deo est (Rom. II). Beatus qui in conspectu Dei justus est, atque laudabilis. Homines enim, quamvis certum judicium habere videantur, tamen non possunt ad liquidum pronuntiare. Evenit quippe interdum, ut laudent eum qui non est laudabilis, et ei detrahant qui minime detractione dignus est. Solus Deus et in laude et in vituperatione justus est judex. Unde digne et nunc additur in laude justorum: Erant justi ambo in conspectu Dei. Tale quid et Salomon in Proverbiis cohortatur, dicens: Fili, provide bona in conspectu Dei et hominum (Prov. III). Sequitur Zachariae et Elizabeth alia laudatio. Ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Domini. Quando bene et recte de aliquibus judicamus, in justificationibus Domini gradimur. Quando hoc aut illud facimus, in mandatis illius ambulamus. Unde puto et sanctum Lucam, volentem eos praedicare laude perfecta, dixisse: Erant justi ambo, ambulantes in omnibus mandatis et justificationibus Domini. Dicat mihi quispiam: Si laus ista perfecta est, quid sibi vult hoc quod dicitur, sine querela? Sufficiebat enim dicere, ambulantes in omnibus viis et justificationibus Domini: nisi posset fieri ut ambulet quis in omnibus mandatis Dei, et tamen sine querela non ambulet. Et quomodo potest evenire, ut in omnibus mandatis et justificationibus Dei ambulans sub querela sit? Cui breviter dicam: Nisi hoc ita esset, numquam in alio loco nosceremus scriptum referri: Juste id quod justum est, sequere (Deut. XVI). Nisi enim esset justum aliquid, quod non juste sequeremur, nequaquam nobis praeciperetur, ut juste id quod justum est, sequeremur. Quando enim facimus mandatum Dei, et in conscientia nostra vanae gloriae sordes respergimus, ut placeamus hominibus, aut alia quaecumque non placet Deo, boni operis causa praecedit, quamvis faciamus praeceptum Dei, tamen illud absque querela non facimus, et injuste id quod justum est, sequimur. Difficile ergo est ambulare in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela, secundum testimonium et laudem Dei in Christo Jesu. Quae laus reddenda est in die judicii ab eo, cui omnes nos manifestari oportet ante tribunal ejus, ut recipiat unusquisque quae per corpus gessit, sive bona, sive mala (II Cor. V). Omnes enim stabimus ante tribunal Dei, ut recipiamus quod meremur in Christo Jesu. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
HOMILIA III.
De eo quod scriptum est: Apparuit ei Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi [Al. accensi ].
Cap. I. Quae corporalia sunt, et sensu carent, ut videantur ab alio, ipsa nihil efficiunt; sed tantummodo oculus alterius intentus in ea, sive voluerint illa, sive noluerint, videt, quando in ea contemplationem direxerit. Quid enim potest homo, aut alia res quae circumdatur corpore crasso, cum in praesenti fuerit, facere ne cernatur? Econtrario ea quae sunt superna et divina, ea cum in praesenti fuerint, non videntur nisi ipsa voluerint: et in voluntate eorum est videri, vel non videri. Gratia Dei fuit ut appareret Abraham, vel caeteris prophetis: non quod oculus tantum cordis Abraham in causa fuerit ut cerneret Deum; sed quod gratia Dei ultro se aspiciendam praebuerit viro justo. Hoc autem non solum super Deo Patre intelligas; sed etiam 255-256 super Domino Salvatore, et super Spiritu sancto, et ut ad minora perveniam, super Cherubim et Seraphim. Fieri enim potest, ut et nunc nobis loquentibus assistat angelus, et tamen quia non meremur, eum videre nequeamus. Quamvis enim oculus sive corporis, sive animae nostrae ad contemplandum intendat, nisi sponte apparuerit angelus, et se [ Al. si] videndum praebuerit, et ille qui vere desiderat, non videbit. Itaque ubicumque scriptum fuerit, apparuit Deus illi, vel illi, ut et nunc: Apparuit ei Angelus Domini, stans a dextris altaris incensi, ita ut dixi, intellige. Sive Deus, sive angelus Abrahae vel Zachariae, cum voluerit vel noluerit, aut non videbitur, aut videbitur. Et hoc non tantum in praesenti saeculo dicimus, sed etiam in futuro, cum migraverimus e mundo, quod non omnibus vel Deus, vel angeli appareant, quod scilicet et angelos, et Spiritum sanctum, et Dominum Salvatorem, et ipsum Deum Patrem, is qui de corpore exierit, statim mereatur videre: et ille tantum videbit, qui mundum habuerit cor (Matth. V), et talem se praebuerit, ut dignus Dei sit aspectu. Et quamvis in eodem loco sit, qui mundo corde est, et is qui adhuc aliqua sorde respergitur, unus locus nec nocere quempiam poterit, nec juvare: quia qui mundum cor habuerit, Deum videbit, qui autem talis fuerit, id quod alii cernunt, non videbit. Tale quid mihi intelligendum et de Christo, qui quondam in corpore videbatur, quod non quicumque eum videbant, poterant videre. Videbant quippe tantum corpus illius: secundum vero hoc quod Christus erat, eum videre non poterant. Porro discipuli eum videbant, et magnitudinem divinitatis illius contemplabantur. Propter quod puto et ad Philippum deprecantem atque dicentem: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, respondisse Salvatorem: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem (Joann. XIV). Neque enim Pilatus, qui videbat Jesum, intuebatur Patrem, nec proditor Judas: quia nec ipse Pilatus, nec Judas Christum secundum hoc quod erat Christus videbant, nec multitudo quae coarctabat eum. Illi tantum videbant Jesum, quos aspectu suo dignos esse sciebat. Laboremus ergo et nos, ut et impraesentiarum nobis Deus appareat. Sanctus quippe Scripturarum sermo promisit, quod invenietur ab his qui non tentant eum: apparet autem his qui non sunt increduli in eum: et in futuro non abscondatur a nobis; sed videamus eum facie ad faciem, et habeamus fiduciam bonae vitae, fruamurque conspectu omnipotentis Dei in Christo Jesu, et Spiritu sancto, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
HOMILIA IV.
De eo quod scriptum est: Ne timeas, Zacharia, usque ad eum locum ubi ait de Joanne: Praecedet coram ipso in spiritu et virtute Eliae.
Cap. I. Zacharias, cum angelum vidisset, expavit. Nova quippe facies humanis obtutibus se praebens turbat mentem, animumque consternat. Unde angelus, sciens hanc esse humanam naturam, primum perturbationi medetur dicens: Noli timere, Zacharia: et trepidantem refocillat, novoque laetificat nuntio inferens: Exaudita est oratio tua, et uxor tua Elizabeth pariet filium, et vocabis nomen ejus Joannem, et erit tibi gaudium et exsultatio. Quando justus 257-258 quis oritur mundo, et stadium hujus vitae ingreditur, ministri nativitatis ejus laetantur, et se efferunt in sublime. Quando vero ille nascitur, qui malae vitae praeparatus est, et quasi ob poenas in ergastulum relegatus, minister consternatur, et concidit. Vis exemplum accipere sancti viri, cujus omnis fructus in laude sit? Vide Jacob duodecim genuisse mares, qui omnes populi Dei et partis illius patriarchae et principes exstiterunt: in his omnibus Jacob laetabatur pater, sicut et nunc de Joannis nativitate cunctis gaudium nuntiatur: et qui semel ob utilitatem aliorum ad liberorum opera descenderit, et se voluerit huic ministerio mancipare, obsecret Deum, ut talis ei filius ingrediatur saeculum, super cujus nativitate laetior sit. Scribitur ergo de Joanne: Erit magnus in conspectu Domini (Luc. I). Magnitudinem animae Joannis ostendit, quae oculis Dei pateat: et aliquid minus, quod proprie in animae virtute conspicitur. Ego ita intelligo et illud, quod in Evangelio dicitur, Nolite contemnere unum de minimis istis, qui in Ecclesia sunt. Minimus ibi ad distinctionem majoris intelligitur. Non mihi praecipitur, ut eum qui grandis est contemnam, quia non potest contemni ille qui grandis est; sed dicitur mihi, ne contemnas unum ex minimis. Ut autem scias, quod minimus et parvus non fortuitu dicatur; sed cum ea ratione, quam posuimus, scriptum est: Quicumque scandalizaverit unum de minimis istis (Matth. XVIII). Minimus scandalizatur, grandis non potest scandalum sustinere. Sequitur de Joanne: Et Spiritu sancto replebitur adhuc de utero matris suae. Et nativitas Joannis plena miraculo est. Quomodo enim Domini nostri ac Salvatoris adventum archangelus nuntiavit: ita et Joannis ortum archangelus nuntiat: Spiritu sancto replebitur adhuc de utero matris suae. Populus Judaeorum facientem Dominum nostrum signa atque portenta, et curantem infirmitates eorum, nequaquam videbat: Joannes vero adhuc in utero matris constitutus exsultat, etenim non potest, et ad adventum Matris Jesu de utero gestit erumpere. Ecce enim, ait Elizabeth, ut facta est salutatio tua in aures meas, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Adhuc in matris utero erat Joannes, et jam Spiritum sanctum acceperat. Non enim illud principium erat substantiae ejus, atque naturae, de qua Scriptura loquitur, quod plurimos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum (Matth. IV). Joannes plurimos convertit, Dominus autem non plures, sed omnes. Hoc opus illius, ut omnes convertat ad Deum Patrem. Et praecedet coram ipso in spiritu et virtute Eliae. Non ait in anima Eliae, sed in spiritu et virtute Eliae. Fuit in Elia virtus, et spiritus sicut in omnibus prophetis, et secundum dispensationem corporis in ipso quoque Domino Salvatore: de quo post paululum ad Mariam dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus ergo qui fuerat in Joanne, et virtus quae in illo erat, in hoc quoque apparuit. Ille translatus est: hic vero Praecursor Domini fuit, et mortuus est ante eum, ut ad inferna descendens illius praedicaret adventum. Ego puto, quod sacramentum Joannis usque hodie expleatur in mundo. Quicumque crediturus est in Christum Jesum, praecurrit ante spiritus et virtus Joannis ad animam illius, et praeparat Domino populum perfectum, et in cordis asperitatibus planas facit vias, et dirigit semitas, parare Domino plebem perfectam (Matth. I). Non illo tantum tempore praeparatae sunt viae, et directae semitae, sed usque hodie adventum Domini Salvatoris spiritus Joannis virtusque praecedit. O magna mysteria Domini, et dispensationis ejus. Angeli praecurrunt Jesum: angeli quotidie aut ascendunt, aut descendunt super salutem hominum, in Christo Jesu (Joan. I), cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
259-260 HOMILIA V.
De eo quod Zacharias obmutuit.
Cap. I. Zacharias sacerdos, cum in templo offerret incensum, silentio condemnatur, et retinetur, immo tantum nutibus loquitur, et mutus usque ad ortum Joannis filii perseverat. Quo haec tendit historia? Silentium Zachariae silentium prophetarum est in populo Israel. Nequaquam loquitur eis Deus: et sermo qui a principio erat apud Patrem Deus, ad nos transiit, nobisque non tacet Christus: apud illos usque hodie silet; quamobrem et Zacharias propheta tacuit. Manifestissime ex sermonibus ipsius comprobatur, quod et propheta fuerit et sacerdos. Quid [ Al. Qui] vult autem hoc quod sequitur: Annuebat eis, et damnum vocis nutibus compensabat? Ego puto talia esse opera absque sermone, quae ratione nihil nutibus differunt. Ubi vero ratio et sermo praecesserit, et ita opus fuerit subsecutum, non debent existimari simplices nutus, qui ornantur sermone, aut ratione. Si igitur videris conversationem Judaeorum sine ratione atque sermone, ita ut non queant eorum quae agunt, rationem reddere, intellige quod tunc in Zacharia praecessit, in imagine ipsius hucusque compleri. Circumcisio eorum nutibus similis est. Nisi enim circumcisionis ratio reddatur, nutus est circumcisio et opus mutum. Pascha et aliae solemnitates nutus magis sunt quam veritas. Usque hodie populus Israel surdus et mutus est: neque poterat fieri, ut non surdus esset et mutus, qui a se sermonem abjecerat. Et olim quidem Moyses loquebatur: Ego autem alogos sum (Exod. V, 12): quod licet Latinus aliter expresserit, tamen proprie transferri potest, absque sermone, sive ratione; et postquam hoc ait, accepit rationem et sermonem, quem confessus fuerat se antea non habere. Populus autem Israel, priusquam legem acciperet, absque ratione et sermone quodam modo mutus erat: deinde accepit sermonem, cujus imago fuit Moyses. Iste igitur non confitetur modo, quod tunc confessus est Moyses, eo quod sit mutus et alogos; sed nutibus et silentio indicat se non habere sermonem, et non habere rationem. Nonne tibi videtur confessio esse stultitiae, quando nullus eorum potest legalium praeceptorum et prophetici vaticinii rationem reddere? Cessavit Christus esse in eis, reliquit eos sermo, completum est illud quod in Isaia scribitur: Relinquetur filia Sion sicut tabernaculum in vinea, et sicut custodia in cucumerario, ut civitas quae expugnatur (Isai. I). Quibus relictis, salus translata est ad nationes, ut illi concitentur ad zelum. Intuentes ergo dispensationem et arcanum Dei, quomodo Israel abjectus sit in salute nostra, cavere debemus, ne forte et illi nostri causa ejecti sint, et nos majori supplicio digni simus, propter quos et alii derelicti sunt, et nos nihil dignum adoptione Dei et ejus clementia fecerimus, qua adoptavit nos, et in suos filios reputavit, in Christo Jesu (Rom. XI): cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
HOMILIA VI.
De eo quod scriptum est: Cum autem concepisset Elizabeth, absconderat se: usque ad eum locum ubi ait: Hic erit magnus.
Cap. I. Quando concepit Elizabeth, abscondebat se mensibus quinque, dicens: Quia sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum in hominibus. Quaero quam ob causam postquam intellexit se esse praegnantem 261-262, publicum declinarit? Ni fallor, hoc est etiam quod hi qui nuptiis copulati sunt, non omne tempus coitus liberum inter se habent; sed est tempus quando recedunt ab opere nuptiarum. Si enim vir senex fuerit et mulier anus, pudoris est maximi servire eos libidini, servire conjugio, quae vel curae corporis et senectae esse Dei videntur voluntate sublata. Haec autem, quae ad sermonem angeli et dispensationem Dei rursum fuerat viro copulata, erubescat [ F. erubescebat] quod anus et pene decrepita ad opus juvenum revertisset. Unde et abscondebat se mensibus quinque: non usque ad nonum mensem, donec partus ingrueret; sed usquequo conciperet Maria. Quando enim illa concepit, et venit ad eam, et facta est salutatio in aures ejus, exsultavit in gaudio infans in utero Elizabeth, et prophetavit Spiritu sancto plena, et locuta est quae evangelicus sermo describit: Et diffamata sunt super omnem montanam verba haec. Quando enim in populo rumor egressus est habere eam in utero prophetam, et aliquid majus esse homine qui gestabatur a Virgine, tunc non absconditur, sed tota libertate se prodit, et exsultat se habere Praecursorem in utero Salvatoris. Deinde Scriptura commemorat, quod mense sexto conceptus Elizabeth missus sit angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cujus nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen Joseph de domo David, et nomen Virginis, Maria. Rursum in mea mente volvens quaero, quare Deus, cum semel Salvatorem judicaret nasci ex virgine, non elegit puellam absque sponso, sed eam potissimum quae jam fuerat desponsata. Et nisi fallor, haec causa est. Debuit de ea virgine nasci, quae non solum sponsum haberet; sed, ut Matthaeus scribit, jam viro tradita fuerat, licet eam vir necdum nosset (Matth. I), ne turpitudinem virginis habitus ipse monstraret, si virgo videretur utero tumenti. Unde eleganter in cujusdam martyris epistola scriptum reperi, Ignatium dico episcopum Antiochae post Petrum secundum, qui in persecutione Romae pugnavit ad bestias: Principem saeculi hujus latuit virginitas Mariae: latuit propter Joseph: latuit propter nuptias: latuit quia virum habere putabatur. Si enim non habuisset sponsum, et ut putabatur, virum, nequaquam potuisset principi mundi hujus abscondi. Statim enim cogitatio diaboli tacita subrepsisset: quomodo ista, quae non concubuit cum viro, praegnans est? Debet iste conceptus esse divinus, debet aliquid humana natura esse sublimius. Econtrario disposuerat Salvator, dispensationem suam et assumptionem corporis ignorare diabolum: unde et in generatione sua celavit eam; et discipulis postea praecipiebat, ne manifestum eum facerent. Et cum ab ipso diabolo tentaretur, nusquam confessus est Dei se esse Filium, sed tantummodo respondebat: Non oportet ut adorem te, nec ut lapides istos panes faciam, ut me de alto praecipitem (Matth. IV). Et cum ista diceret, tacuit semper se esse Filium Dei. Quaere et in alia Scriptura, et reperies voluntatis Christi fuisse, ut adventum Filii Dei diabolus ignoraret. Apostolus enim passionem ejus asserens nescisse contrarias fortitudines, ait: Sapientiam loquimur inter perfectos. Sapientiam autem non saeculi hujus, neque principum saeculi hujus qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nullus principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II). Absconditum igitur fuit a principibus saeculi mysterium Salvatoris. Quod autem econtrario objici potest, solvendum mihi videtur antequam ab alio praeponatur, qua ratione quod principes hujus saeculi latuit, daemonem non latuit, eum praesertim qui in Evangelio loquebatur: Venisti ante tempus torquere nos, scimus te qui sis Filius Dei (Matth. IX). Sed considera, quia minor in malitia noverit Salvatorem: qui vero major est in scelere, et versipellis, et nequam, ex eo ipso, quod in malo major est, impeditur nosse Filium Dei. Nos quoque ipsi, si minus habuerimus mali, facilius possumus ad virtutem procedere. Si vero magis in nobis fuerit mali, ingenti 263-264 labore sudandum est, ut majori malitia liberemur. Haec de eo quod sponsum habuerit Maria.
Quia vero angelus novo sermone Mariam salutavit, quem in omni Scriptura invenire non potui, et de hoc pauca dicenda sunt. Id enim quod ait: Ave, gratia plena, quod Graece dicitur, κεχαριτωμένη, ubi in Scripturis alibi legerim non recordor; sed neque ad virum istiusmodi sermo est, Salve, gratia plena. Soli Mariae haec salutatio servatur. Si enim scisset Maria et ad alium quempiam similem factum esse sermonem, habebat quippe legis scientiam, et erat sancta, et prophetarum vaticinia quotidiana meditatione cognoverat, numquam quasi peregrina eam salutatio terruisset. Propter quod loquitur ei angelus: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam coram Domino. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Is erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Dicitur et de Joanne, erit magnus: et hoc ipsum Gabriel angelus contestatur; sed quando venit Jesus vere magnus, vere sublimis, ille qui prius magnus fuerat, minor effectus est. Ille enim, inquit, fuit lucerna ardens et lucens, et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus (Joan. V). Magnitudo Salvatoris nostri non tunc apparuit quando natus est; sed nunc postquam oppressa ab adversariis videbatur, emicuit. Vide magnitudinem Domini: In omnem terram exivit sonus doctrinae ejus, et in fines orbis terrarum verba illius (Psal. XVIII). Dominus noster Jesus, qui virtus est Dei (Rom. I, et I Cor. I), in omnem diffusus est orbem, et impraesentiarum nobiscum est, juxta illud quod in apostolo legitur: Congregatis vobis et Spiritu meo cum virtute Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V). Virtus Domini Salvatoris et cum his est, qui ab orbe nostro in Britannia dividuntur, et cum his qui in Mauritania, et cum universis qui sub sole in nomine ejus crediderunt. Vide ergo magnitudinem Salvatoris, quomodo in toto orbe diffusa sit, et certe necdum ejus veram magnitudinem exposui. Ascende in coelos, et vide eum, quomodo coelestia repleverit. Apparuit siquidem angelis. Descende cogitatione in abyssos, et videbis eum etiam illuc descendisse. Qui enim descendit, ipse est et qui ascendit, ut impleret omnia, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Ephes. IV). Considera virtutem Domini, quod impleverit mundum, id est, coelestia, terrestria, et infernalia, quomodo et coelum ipsum penetravit, et in superna ascenderit. Legimus enim, quod pertransierit coelos Filius Dei (Hebr. IV). Si haec videris, pariter intueberis non transitorie dictum: Magnus erit; sed verbum opere completum. Magnus est Dominus noster Jesus, et praesens, et absens, tribuitque consortium fortitudinis suae huic coetui nostro atque conventui: quod ut et singuli mereamur accipere; deprecemur Dominum Deum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
HOMILIA VII.
De eo quod scriptum est: Exsurgens autem Maria cum festinatione venit in montana, usque ad eum locum ubi ait; Erit consummatio eorum quae dicta sunt.
Cap. I. Meliores ad deteriores veniunt, ut eis ex adventu suo aliquid tribuant emolumenti. Sic et Salvator venit ad Joannem, ut sanctificaret baptisma illius: et Maria statim ut audivit angelum nuntiantem, quod conceperit Salvatorem, et quod cognata illius Elizabeth haberet in utero, consurgens cum festinatione venit in montana, et ingressa est domum Elizabeth. 265-266 Jesus vero, qui in utero illius erat, festinabat adhuc in ventre matris Joannem positum sanctificare. Denique antequam veniret Maria, et salutaret Elizabeth, non exsultavit infans in utero: sed statim ut Maria locuta est verbum, quod Filius Dei in ventre matris suggesserat, exsultavit infans in gaudio, et tunc primum praecursorem suum prophetam fecit Jesus. Oportebat quoque Mariam cum Dei prole dignissima, post alloquium Dei, ad montana conscendere, et in sublimioribus commorari. Unde et scriptum est: Consurgens Maria in diebus illis, venit in montana. Debuerat etiam, cum esset sollicita, non pigra, properare sollicitudine, et Spiritu sancto plena ad sublimiora perduci, et virtute Dei protegi, a qua fuerat obumbrata. Venit ergo in civitatem Judae, et in domum Zachariae, et salutavit Elizabeth. Factum est cum audisset salutationem Mariae Elizabeth, exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto. Non est itaque dubium quin quae tunc repleta est Spiritu sancto, propter filium sit repleta. Neque enim mater primum Spiritum sanctum meruit, sed cum Joannes adhuc clausus in utero Spiritum sanctum recepisset, tunc et illa post sanctificationem filii repleta est Spiritu sancto. Poteris hoc credere, si simile quid etiam de Salvatore cognoveris. Invenitur beata Maria, sicut in aliquantis exemplaribus reperimus, prophetare. Non enim ignoramus, quod secundum alios codices et haec verba Elizabeth vaticinetur. Spiritu itaque sancto tunc repleta est Maria, quando coepit in utero habere Salvatorem. Statim enim ut Spiritum sanctum accepit, Dominici corporis conditorem, et Filius Dei esse coepit in utero, etiam ipsa completa est Spiritu sancto. Exsultavit ergo infans in utero Elizabeth, et repleta est Spiritu sancto, et clamavit voce magna et dixit:
Benedicta tu inter mulieres. Debemus in hoc loco, ne simplices quique decipiantur, ea quae solent opponere haeretici, confutare. In tantam quippe nescio quis prorupit insaniam, ut assereret negatam fuisse Mariam a Salvatore, eo quod post nativitatem illius juncta fuerit Joseph: et locutus est, quae quali mente dixerit ipse noverit qui locutus est: Si quando igitur haeretici vobis tale quid objecerint, respondete eis, et dicite: Certe Spiritu sancto plena Elizabeth ait: Benedicta tu inter mulieres. Si sancto Spiritu benedicta canitur Maria, quomodo eam Salvator negavit? Porro quod asserunt eam nupsisse post partum, unde approbent non habent. Hi enim filii, qui Joseph dicebantur, non erant orti de Maria, neque est ulla Scriptura quae ista commemoret. Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Et unde mihi hoc, ut veniat Mater Domini mei ad me? Quod ait: Unde mihi hoc, non ignorans dicit: et maxime Spiritu sancto plena, quasi nesciat quod juxta Dei voluntatem Mater Domini venerit ad eam; sed isto sensu loquitur: Quid boni feci? quae opera mea tanta sunt, ut Mater Domini ad me veniat? per quam justitiam, ex quibus bonis, de qua fidelitate mentis hoc merui, ut Mater Domini mei veniat ad me? Ecce enim ut facta est salutatio tua in aures meas, exsultavit in exsultatione infans in utero meo. Sancta erat anima beati Joannis, et adhuc in matris utero clausa, venturaque in mundum, quasi per experientiae sensum, sciebat quae Israel ignorabat. Unde exsilivit: et non simpliciter exsilivit, sed in gaudio. Senserat enim venisse Dominum suum, ut sanctificaret servum suum, antequam de matris utero procederet. Utinam mihi eveniat, ut ab infidelibus stultus dicar, qui talibus credidi. Ipsum opus ostendit et veritas, non me stultitiae, sed sapientiae credidisse; et quia hoc quod stultum apud illos putatur, mihi salutis occasio sit. Nisi enim fuisset coelestis, et beata nativitas Salvatoris, nisi habuisset divini aliquid, et humanitatem hominum superegrediens, numquam totum orbem illius doctrina penetrasset. Si tantummodo fuisset in Mariae utero, et non 267-268 Dei Filius, quomodo poterat fieri, ut et illo tempore et nunc, non solum corporum, sed etiam animarum morbi multiplices curarentur? Quis nostrum non insipiens fuit, qui nunc propter misericordiam Dei habemus intelligentiam, et sitimus Deum? Quis nostrum non incredulus justitiae, qui nunc propter Christum justitiam habemus, sequimurque justitiam? Quis nostrum non errabundus et vagus, qui nunc propter adventum Salvatoris non fluctuamus, atque turbamur, sed sumus in via, in illo videlicet qui ait: Ego sum via (Joan. X)? Possumus et reliqua congregantes videre, quoniam omnia quae scripta sunt de eo, divina admiratione digna referuntur: quod et nativitas illius, et nutrimenta, et virtus, et passio, et resurrectio non solum illo tempore, sed etiam nunc operentur in nobis. Quis vos, o catechumeni, in Ecclesia congregavit? qui stimulus impulit, ut, relictis domibus, in hunc coetum coeatis? Neque enim nos domus vestras singillatim circuivimus; sed omnipotens Pater virtute invisibili subjicit cordibus vestris, quos scit esse dignos, hunc ardorem, ut quasi inviti, et retrectantes veniatis ad fidem, maxime in exordio religionis, cum veluti trepidi et paventes salutis fidem cum timore suscipitis. Obsecro vos, o catechumeni, nolite retrectare: nemo vestrum formidet et paveat, sed sequimini praeeuntem Jesum. Ille vos trahit ad salutem, congregat in Ecclesiam, nunc quidem super terram: si autem dignos fructus feceritis, in Ecclesiam primitivorum qui scripti sunt in coelestibus. Beata quae credidit, quia erit perfectio his quae dicta sunt ei a Domino. Super quibus et beata Maria magnificat Dominum Jesum. Magnificat autem anima Dominum, spiritus Deum. Quae quam habeant interpretationem, si concesserit Dominus, ut rursus in Ecclesiam congregemur, ut festivi veniatis ad domum Dei, et divinae lectioni praebeatis aures, quaeremus, ventilabimus, disseremus, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
HOMILIA VIII.
De eo quod scriptum est; Magnificat anima mea Dominum, usque ad illum locum ubi ait; Timentibus efficit virtutem.
Cap. I. Ante Joannem prophetat Elizabeth, ante ortum Domini Salvatoris prophetat Maria. Et quomodo peccatum coepit a muliere, et deinceps ad virum usque pervenit: sic et principium salutis a mulieribus habuit exordium, ut caeterae quoque mulieres, sexus fragilitate deposita, imitarentur vitam, conversationemque sanctarum earum, quae vel maxime nunc in Evangelio describuntur. Videamus ergo vaticinium virginale. Magnificat, ait, anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Duae res, anima scilicet et spiritus, duplici laude funguntur. Anima Dominum praedicat, spiritus Deum. Non quod alia laus Domini, alia Dei sit; sed quia qui Deus est, idem et Dominus est: et qui Dominus est, idem et Deus sit. Quaeritur quomodo magnificet Dominum. Si enim Dominus nec augmentum, nec decrementum, recipere potest, et quod est, est: qua ratione nunc Maria loquitur: Magnificat anima mea Dominum? Si considerem Dominum Salvatorem imaginem esse invisibilis Dei (Coloss. I), et videam animam meam factam ad imaginem conditoris, ut imago esset imaginis, neque enim anima mea specialiter imago est Dei; sed ad similitudinem imaginis prioris effecta est: tunc videbo quoniam in exemplum eorum, qui solent imagines pingere, et uno (verbi causa) vultu regis accepto ad principalem similitudinem exprimendam artis industriam commendare, unusquisque nostrum ad imaginem Christi formans animam suam, aut majorem ei, aut minorem ponit imaginem, vel obsoletam, vel sordidam, aut claram, atque lucentem, et splendentem ad effigiem imaginis principalis. Quando igitur grandem fecero imaginem imaginis, id est, animam meam, et magnificavero eam opere, 269-270 cogitatione, sermone, tunc imago Dei grandis efficitur, et ipse Dominus, cujus imago est in nostra anima, magnificatur. Et quomodo crescit Dominus in nostra imagine, sic si peccatores fuerimus, minuitur atque decrescit. Sed nos pro imagine Salvatoris alias nobis imagines induimus: pro imagine Verbi sapientiae, justitiae, caeterarumque virtutum, diaboli formam assumimus, ut dicatur de nobis: Serpentes, generatio viperarum (Matth. XXIII). Et leonis personam induimus, et draconis, et vulpium, quando venenati, crudeles, callidi sumus: necnon et hirci, vel porci, quando ad libidinem promptiores. Memini quondam Deuteronomium disserentem in eo loco ubi scriptum est: Ne faciatis omnem similitudinem omnis animalis (Deut. IV), dixisse me quoniam spiritalis est in alios facere imaginem masculi, in alios feminae: illum similitudinem habere volucrum, illum reptilium, atque serpentium, et alium facere similitudinem Dei. Haec quomodo intelligantur sciet qui illa legerit. Anima itaque Mariae primum magnificat Dominum, et postea exsultat in Deo. Nisi enim antea crederemus, exsultare non possemus. Quia respexit, inquit, in humilitatem ancillae suae. In quam humilitatem Mariae respexit Dominus? Quid habebat Mater Salvatoris humile atque dejectum, quae Dei Filium gestabat in utero? Quod ergo dicit: Respexit in humilitatem ancillae suae, tale est quasi dixerit: Respexit in justitiam ancillae suae, respexit in temperantiam, respexit in fortitudinem atque sapientiam. Dignum quippe est, ut virtutes respiciat. Respondeat aliquis, et dicat: Intelligo quomodo Deus justitiam ancillae suae, sapientiamque respiciat: quomodo autem intendat humilitatem, non satis liquet. Consideret qui quaerit talia, quoniam proprie in Scripturis una de virtutibus humilitas praedicetur. Ait quippe Salvator: Discite a me quia mansuetus sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Quod si vis nomen hujus audire virtutis, quomodo etiam a philosophis appellatur, ausculta eamdem esse humilitatem quam respiciat Deus, quae ab illis ἀτυφία, sive μετριότης, dicitur. Sed et nos quodam eam possumus appellare circuitu, cum aliquis non est inflatus, sed ipse se dejicit. Qui enim inflatur, cadit, secundum Apostolum, in judicium diaboli: siquidem et ille ab inflatione coepit atque superbia. Ut non, inquit, inflatus in judicium incidat diaboli (I Tim. III). Respexit super humilitatem ancillae suae. Humilem me, inquit, et mansuetudinis sectantem dejectionisque virtutem respexit Deus. Ecce enim amodo beatam me dicunt omnes generationes. Si simpliciter intelligam omnes generationes, super credentibus illud interpretor. Si autem altius aliquid fuero scrutatus, animadvertam quanti profectus sit dicere: Quia fecit mihi magna qui est potens: quoniam omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XVIII). Respexit autem Deus in humilitatem beatae Mariae, propterea fecit illi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Et misericordia ejus in generationes generationum. Misericordia Dei non in unam generationem, nec in duas, neque in tres, sed nec in quinque, verum in sempiternum extenditur in generationes generationum, timentibus potentiam ejus. Fecit virtutem in brachio suo. Licet infirmus ad Dominum accesseris, si timueris eum, audire poteris repromissionem quam tibi ob timorem tuum Dominus pollicetur. Quae est ista repromissio? Timentibus, inquit, se fecit virtutem. Virtus, sive imperium, potestas est regia. Et enim κράτος, quod nos imperium possumus appellare, ab eo dicitur quod imperet, sive sub se universa contineat. Si ergo timueris Dominum, dat tibi fortitudinem, sive imperium, dat regnum, ut factus sub Rege regum, possideas regnum coelorum, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
271-272 HOMILIA IX.
De eo quod scriptum est: Manebat cum ea mensibus tribus, usque ad cum locum ubi ait: Et loquebatur benedicens Dominum.
Cap. I. Tam eorum quae dicta sunt, quam illorum quae facta referuntur, debet ratio esse sancto Spiritu digna, et Christi fide, ad quam credentes vocamur. Unde et nunc causa quaerenda est, quare Maria post conceptum venerit ad Elizabeth, et manserit cum ea mensibus tribus, aut quid causae fuerit, ut Lucas, qui Evangelii scribebat historiam, etiam hoc scriberet, quod manserit cum ea mensibus tribus, et postea regressa sit in domum suam. Utique debet aliqua esse ratio, quam si Dominus aperuerit cor nostrum, sequens sermo monstrabit. Si enim eo quod tantum venit Maria ad Elizabeth, et salutavit eam, exsultavit infans in gaudio, et Spiritu sancto plena Elizabeth prophetavit ea quae in Evangelio scripta sunt, et in una hora tantos profectus habuit, nostrae conjecturae relinquitur, quid in tribus mensibus Joannes profecit, assistente Maria Elizabeth. Valde quippe indignum est in puncto horae atque momento exsultare infantem, et quodammodo gaudio lascivisse, repletamque esse Spiritu sancto Elizabeth: per tres vero menses, nec Joannem, nec Elizabeth, ex vicina Matris Domini et ipsius Salvatoris praesentia profecisse. Exercebatur ergo, et quodammodo in athletico sancta matre, per tres menses urgebatur Joannes, et praeparabatur in matris utero, ut mirabiliter natus, mirabilius nutriretur. Quod enim extra consuetudinem nutritus est, non refertur scriptum, quomodo matris fuerit lactatus uberibus, quomodo in sinu gerulae constitutus, sed statim sequitur: Et erat in desertis, usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Deinde legimus: Elizabeth autem completum est tempus ut pareret, et peperit filium. Multi putant superflue dici: Elizabeth autem completum est tempus ut pareret, et peperit filium (Marc. I). Quae enim mulier potest parere, nisi tempus pariendi ante compleverit? Sed qui Scripturas diligentissime contemplatur, et audit populum loquentem, attendat lectioni, observans tam in veteri, quam in novo Testamento, sicubi scriptum in ortu peccatoris inveniat: Completum est tempus ut pareret, numquam omnino reperiet. Sed ubicumque justus nascitur, ibi completur dies, illic in mundum completur adventus sui. Ortus justi, plenitudinem habet: peccatoris nativitas, ut ita dicamus, vacuitatem atque inanitatem. Haec de eo quod scriptum est: Completum est tempus ut pareret. Congratulabantur matri ejus vicini, et cognati, et volebant in honorem patris puero nomen ponere, ut vocaretur Zacharias. Porro Elizabeth, sancto Spiritu suggerente, aiebat: Joannes est nomen ejus. Deinde cum illi causas justas quaererent cur Joannes potissimum vocaretur, cum in genere ipsius nullus haberet hoc nomen, interrogant patrem, qui non valens respondere (manu et litteris est locutus). Scripsit enim in pugillari, Joannes est nomen ejus: statimque ut stylus impressus est cerae, lingua, quae prius fuerat vincta, laxata est. Recepit eloquium, non humanum, quoniam ligata fuit lingua ejus; humana tamen non fuit. Vinxerat enim eam incredulitas. Statim ut soluta est, humana esse desinit, et loquebatur benedicens Deum, et prophetavit ea quae scripta sunt in Evangelio, de quibus, praebente Domino Jesu Christo, cum tempus fuerit, disseremus: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
273-274 :HOMILIA X.
De eo quod scriptum est: Plenus Spiritu sancto prophetavit, usque ad eum locum ubi ait: Antecedet enim coram Domino parare vias ejus.
Cap. I. Plenus Spiritu sancto Zacharias, duas prophetias generaliter nuntiat, primam de Christo, alteram de Joanne. Quod manifeste de verbis ipsius approbatur, in quibus quasi de praesentia, et qui versaretur in mundo loquitur Salvatoris, ac dein de Joanne: Repletus enim Spiritu sancto prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Visitante enim et Deo volente redimere populum suum, mansit Maria cum Elizabeth, postquam ei locutus est angelus, mensibus tribus, ut per ineffabilem quamdam virtutem, non solum Joannem, sicut dudum diximus, sed etiam Zachariam, ut nunc Evangelicus sermo declarat, praesens Salvator instrueret. Paulatim quippe et hic per tres menses sancti Spiritus augmenta capiebat, et cum nesciret erudiebatur, et de Christo prophetavit dicens: Qui dedit redemptionem populo suo, et suscitavit cornu salutis nobis in domo David, in qua secundum carnem natus est Christus. Et vere quia fuit cornu salutis, in domo David prophetia ista concinitur. Vinea enim facta est in cornu (Isai. V). In quo cornu? In Christo Jesu, in illo in quo nunc scribitur: Suscitavit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum suorum prophetarum: salutem ex inimicis nostris. Non putemus nunc de corporalibus inimicis dici, sed de spiritalibus. Venit enim Dominus Jesus fortis in praelio, destruere omnes inimicos nostros, ut nos de insidiis eorum liberaret. De manu inimicorum nostrorum et de manu eorum qui nos oderunt. Facere misericordiam cum patribus nostris. Ego puto quod, in adventu Domini Salvatoris, et Abraham, et Isaac, et Jacob fruiti sint misericordia Dei. Neque enim credibile est, ut qui prius viderent diem illius, et laetati sunt, postea in adventu ipsius, et nativitate de Virgine, nihil utilitatis acceperint. Et quid de patriarchis loquor? Ad altiora Scripturarum auctoritatem sequens audacter ascendam, quoniam praesentia Domini Jesu et dispensatio illius non solum terrena, sed etiam coelestia juverit. Unde et Apostolus ait: Pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive super terram, sive in coelis (Ephes. II). Si autem in coelis et in terra praesentia Domini profuit, cur paveas dicere quod adventus illius etiam majoribus profuit, ut impleatur quod dicitur: Facere misericordiam cum patribus nostris, et recordari testamenti sancti sui, juramenti quod juravit ad Abraham patrem nostrum, ut daret nobis absque timore de manu inimicorum liberari? Crebro de hostium manu aliqui liberantur, sed non absque timore. Cum enim metus discrimen ante praecesserint, et ita de inimicorum manu quis fuerit erutus, liberatur quidem, sed non sine timore. Porro adventus Domini Jesu de manu inimicorum absque timore nos eruit. Non enim sensimus inimicos nostros, nec eos vidimus repugnantes; sed nescimus quomodo repente de faucibus eorum et insidiis erepti sumus, in puncto atque momento, et transtulit nos in haereditatem partemque justorum. Et liberati sumus de manu inimicorum sine metu, ut serviamus Deo in sanctitate et justitia coram eo omnibus diebus nostris. Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Apud memetipsum quaerens rationem quare non quasi de Joanne, sed ad Joannem ipsum dicat [ Al. dicens]: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, et reliqua, superfluum enim fuit ad non audientem loqui, et ad parvulum atque lactantem apostropham facere: hanc puto posse me reperire, quod quomodo mirabiliter Joannes natus est, et angelo 275-276 praedicante, venit in mundum, et tribus mensibus Maria juxta Elizabeth commorante, fusus est in terram, sic etiam cuncta quae super eo scripta sunt, mirabiliter facta referuntur. Quod si dubitas statim de utero matris effusum posse verba patris audire, et scire quid sit hoc quod ad se dicitur: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis, considera multo fuisse mirabilius quod praecessit: Ecce ut facta est vox salutationis tuae in aures meas, exsultavit infans in gaudio in utero meo. Si enim adhuc in ventre matris conclusus audit Jesum, et audiens exsilivit, atque laetatus est, quare non credas eum jam genitum prophetiam patris audire et intelligere potuisse, dicentem ad se: Et tu, puer, propheta Excelsi vocaberis, antecedes enim coram Domino parare vias ejus? Ideo reor Zachariam festinasse, ut loqueretur ad parvulum, quia sciebat eum post paululum in eremo moraturum, nec se ejus posse praesentiam habere. Puer enim erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel (Exod. III). Et Moyses in desertis moratus est; sed post, et expletis jam aetatis suae annis, fugit ex Aegypto, et per alios annos pecora custodivit: Joannes vero statim ut natus est, transiit ad deserta, et qui major fuit inter natos mulierum, majori nutrimento dignus apparuit. De quo propheta loquitur: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam (Malac. III). Recte angelus dicitur qui missus fuerat coram Domino, et prophetantem patrem statim ut natus est, audire potuit, et intelligere. Quamobrem nos qui tantis mirabilibus credimus, credamus pariter resurrectioni, credamus et repromissionibus quae venturae sunt, regnoque coelorum quod nobis quotidie spiritus pollicetur. Quae omnia ut scripta sunt, mirabiliter plusquam sentire possumus, accipiamus in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XI.
De eo quod scriptum est: Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu, usque ad eum locum ubi ait: Haec est descriptio prima quae facta est sub praeside Syriae Cyrino.
Cap. I et II.
Bifarie in Scripturis sanctis crescere quid dicitur: unum corporaliter, ubi voluntas humana nihil prodest, alterum spiritaliter, ubi causa crescendi in studio consistit humano. De hoc ergo quod secundum posuimus, id est, spiritali, nunc Evangelista narrat: Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu. Quod dicit, tale est: crescebat spiritu, nec in eadem permanebat mensura qua coeperat; sed semper crescebat in eo spiritus, et per singulas horas atque momenta spiritu succrescente, anima quoque sua incrementa capiebat, et non solum anima, sed etiam sensus et mens augmenta spiritus sequebatur. Illud quod praecepit Deus: Crescite et multiplicamini (Genes. I), qui simpliciter et juxta litteram accipiunt, quomodo exponere potuerint nescio. Esto enim multiplicamini referatur ad numerum, et dum plures fiunt quam prius fuerant, multiplicatio habet locum: hoc vero quod sequitur, Crescite, non est in nostra potestate. Quis enim hominum non velit ad staturam suam adjicere (Matth. VI), ut longior fiat? Si ergo propterea quid praecipitur ut fiat, stultum est quippe praecipere, quod is cui praecipias, facere non possit: et praecipitur nobis ut crescamus, utique id praecipitur quod facere non possumus. Vis scire quomodo intelligitur, Crescite? ausculta quid Isaac fecerit, de quo dicitur: Isaac proficiebat, et major fiebat, donec factus est magnus, vel vehementer nimis (Genes. XXI). Semper enim voluntas illius ad meliora se tendens, habebat profectus suos, et mens divinius aliquid contemplabatur, et exercebat se memoria, ut plura in thesauro suo conderet, ut firmius retineret. Atque in hunc modum evenit, ut qui omnes virtutes suas in animae agro excoluerit, impleret mandatum praecipiens, Crescite. Quamobrem et Joannes adhuc parvulus crescebat, et multiplicabatur. Difficillimum autem est parvulum 277-278 spiritu crescere, et inter mortales petrarum. Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu (Matth. XXIX). Aliud est crescebat, aliud confortabatur. Infirma est humana natura, et ut fieri possit fortior, divino auxilio indiget. Legimus, Caro infirma. Quo igitur auxilio confirmanda est? Utique spiritu. Spiritus enim promptus, caro autem infirma. Qui vult fortior fieri, non debet nisi in Spiritu confortari. Multi confortantur carne, corpore roborantur; athleta autem Dei spiritu roborandus est, et cum sic fuerit confortatus, sapientiam carnis elidet, et spiritalis effectus, subdet corpus animi imperio. Non putemus ergo simplicem de Joanne historiam esse conscriptam, et quae nihil ad nos pertineat, in eo quod dicitur, crescebat et confortabatur spiritu: sed ad imitationem nostram, ut multiplicati spiritaliter juxta eum quem diximus sensum, incrementa capiamus. Et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Dixit nuper quod et conceptus Joannes stupendum quid habuerit, quando exsultavit infans in utero, et suum necdum genitus Dominum recognovit: et nativitas non impar miraculum, quando ad eum velut audientem Zachariae prophetantis sermo convertitur, dicens: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis. Digne igitur qui sic conceptus fuerat, et natus, non exspectavit, ut a patre nutriretur usque ad diem ostensionis suae ad Israel, sed recessit, fugiens tumultum urbium, populi frequentiam, viciniam civitatum, et abiit in deserta, ubi purior aer erat et coelum apertius, et familiarior Deus, ut quia necdum sacramentum baptismi, nec praedicationis tempus advenerat, vacaret orationibus, et cum angelis conversaretur, appellaretque Dominum, et illum audiret respondentem atque dicentem: Ecce adsum (Matth. XI). Sicut enim Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei: sic puto quod Joannes locutus fuerit in deserto, et Dominus responderit ei. Hoc arbitror, certa de Scripturis ratione commotus. Si enim major in natis mulierum Joanne Baptista fuit nemo, Moysi autem respondit Deus, consequenter respondit et Joanni qui major Moyse fuit, qui est nutritus in eremo, cujus nativitatem idem archangelus qui et Domini nuntiavit, cujus pater qui eum nasci non credebat, obmutuit. Erat igitur in deserto Joannes, et nutriebatur novo et extra humanam naturam modo, id ipsum Matthaeo memorante: Cibus autem ejus erant locustae, et mel silvestre (Matth. III). Quia enim minister fuit primi Salvatoris adventus, et tantummodo de dispensatione carnis Dominicae loquebatur, ac prophetia illius eum qui natus fuerat ex Virgine, praecinebat, non habuit domesticum mel, et humana diligentia percolatum, sed silvestre mel, et volucre non grande, non in sublime se elevans, verum volucre parvum, et vix a terra consurgens, et saliens potius quam volans. Quid plura? manifestissime dicitur quod locustae fuerint cibus ejus, parvulum animal et mundum. Considerate ergo, fratres charissimi, quod qui nove natus fuerat, nove nutritus est. Post quae Scriptura subjicit; Factum est autem in diebus illis, exivit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur omnis orbis. Haec fuit descriptio prima a praeside Syriae Cyrino (Luc. II). Dicat aliquis: O evangelica narratio! Quoniam prima descriptio universi orbis sub Caesare Augusto fuerit, et inter omnes etiam Joseph cum Maria desponsata sibi atque praegnante nomen retulerit in censum, ac priusquam descriptio compleretur, ortus fuerit Jesus, diligentius intuenti sacramentum quoddam videtur significare, quod in totius orbis professione describi oportuerit et Christum, ut cum omnibus scriptus sanctificaret omnes, et cum orbe relatus in censum, communionem sui praeberet orbi, ut post hanc descriptionem, describeret quosque ex orbe secum in libro viventium: ut quicumque credidissent in eo, postea cum sanctis illius scriberentur in coelis, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
279-280 HOMILIA XII.
De eo quod scriptum est, angelum venisse de coelo, et ortum Domini nuntiasse pastoribus.
Cap. II. Natus est Dominus meus Jesus, et angelus descendit de coelo annuntians nativitatem ejus. Videamus itaque quem quaesierit, ut eis nuntiaret adventum. Non venit Jerosolymam, non quaesivit Scribas et Pharisaeos, non synagogam ingressus est Judaeorum, sed pastores reperit super greges suos vigilias excubantes, eisque loquitur: Natus est hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Putasne nihil aliud divinus Scripturarum sermo significat, sed tantum hoc quod ad pastores venerit angelus, et eis locutus sit? Audite, pastores Ecclesiarum, pastores Dei, quod semper angelus ejus descendat e coelo, et annuntiet vobis quoniam natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus. Etenim pastores Ecclesiarum, nisi ille pastor venerit, per se bene gregem servare non poterunt, infirma est eorum custodia, nisi Christus cum eis paverit atque servaverit. Dudum in Apostolo lectum est, Dei cooperatores sumus (I Cor. III). Pastor bonus, qui imitatur pastorem bonum (Joan. X), cooperator est Dei et Christi. Et propterea pastor bonus est, qui habet secum pastorem optimum compascentem sibi. Posuit enim Deus in Ecclesia apostolos, prophetas, evangelistas, pastores, doctores, omnia in perfectione sanctorum (Eph. IV). Et haec quidem sunt dicta simplicius. Caeterum si ad sacratiorem oportet ascendere intelligentiam, dicam quosdam fuisse pastores angelos qui res humanas regerent. Et cum horum unusquisque suam custodiam conservaret, et diebus ac noctibus vigilans jam laborem ferre non posset, et hoc ageret industrie, ut gentes quae sibi creditae fuerant, gubernaret, venisse angelum nato Domino, et annuntiasse pastoribus, quod verus esset pastor exortus. Verbi gratia, ut ad exemplum veniam, erat quidam pastor Macedoniae, hic necessarium habebat auxilium Domini: propterea apparuit in somnis vir Macedo Paulo, dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos (Act. XVI). Quid de Paulo loquar? cum haec non Paulo, sed qui in Paulo erat, locutus sit Jesus? Indigent itaque pastores praesentia Christi. Quamobrem angelus descendit de coelo, et ait: Nolite timere. Ecce enim annuntio vobis gaudium magnum. Vere gaudium magnum, his quibus hominum fuerat, et provinciarum cura permissa, Christum venisse in mundum. Multum utilitatis accepit angelus, qui dispensabat Aegyptias res, postquam Dominus descendit e coelo, ut Aegyptii Christiani fierent. Profuit et cunctis, qui diversas provincias obtinebant. Verbi causa, praesidi Macedoniae, praesidi Achaiae, reliquarumque regionum. Neque enim fas est credere malos angelos suis praeesse provinciis, et bonos non easdem provincias habere permissas. Hoc autem quod de singulis provinciis dicit, puto etiam de universis hominibus generaliter debere credere. Unicuique duo assistunt Angeli, alter justitiae, alter iniquitatis. Si bonae cogitationes in corde nostro fuerint, et in animo justitia pullularit, haud dubium quin nobis loquatur angelus Domini. Si vero mala fuerint in nostro corde versata, loquitur nobis angelus diaboli. Quomodo igitur per singulos homines bini sunt angeli, sic opinor et in singulis dispares esse provinciis, ut sint et boni, sint et mali. Verbi gratia, in Epheso propter eos qui in illa urbe peccatores erant, pessimi angeli praesidebant. Rursus quia multi erant credentes in ea, erat et angelus Ecclesiae Ephesiorum, utique bonus. Hoc autem quod de Epheso diximus, super omnibus provinciis cognoscendum. Ante adventum Domini Salvatoris, isti angeli parum poterant creditis sibi utilitatis afferre, et conatus eorum sequi 281-282 non valebat effectus. Quoddam est signum, quam parum prodesse poterant subjectis. Ausculta quod dicimus: Quando angelus Aegyptiorum Aegyptios adjuvabat, vix unus proselytus credebat in Deum, et hoc fiebat, Aegyptios angelo dispensante. Denique quia plerique de Aegyptiis et Idumaeis proselyti accipiebant fidem Christi, propterea Scriptura dicit: Non abominaberis Aegyptium, quoniam advenae eratis in terra Aegypti, et Idumaeum, quia frater tuus est. Filii si nati fuerint eis, in generatione tertia intrabunt in Ecclesiam Dei (Deut. XXIII). Atque ita fiebat, ut de omnibus gentibus nonnulli proselyti fierent, et hoc ipsum angelis, qui gentes habebant subditas, adnitentibus. Nunc autem populi credentium accedunt ad fidem Jesu, et angeli quibus creditae fuerint Ecclesiae, roborati praesentia Salvatoris, multos adducunt proselytos, ut congregentur in omni orbe conventicula Christianorum. Quapropter consurgentes laudemus Dominum, et fiamus pro carnali Israel, spiritalis Israel. Benedicamus omnipotenti Deo opere, cogitatione, sermone, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XIII.
De eo quod scriptum est: Et facta est multitudo exercitus coelestis, usque ad eum locum ubi ait: Invenerunt Mariam et Jesum positum in praesepe.
Cap. II. Dominus noster, atque Salvator in Bethleem, et multitudo coelestis exercitus laudat Deum, et dicit: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis. Haec autem loquitur multitudo coelestis exercitus, quia jam defecerat praebere hominibus auxilium, et videbat se opus quod sibi creditum fuerat, implere non posse absque eo qui vere salvare poterat, et praesules quoque ipsos juvare, ut homines salvarentur. Quomodo igitur scriptum est in Evangelio, quod quidam remis sulcantes mare adversus contrarios ventos jam fessi erant, et viginti quinque, sive triginta stadiis laborantes, portum tenere non poterant, et postea Dominus supervenit, et quiescere fecit fluctus tumentes, navemque cujus hinc inde latera tundebantur, ab imminenti discrimine liberavit (Joan. VI): sic intellige quoniam et angeli volebant quidem hominibus praebere auxilium, et eis ab aegrotationibus suis tribuere sanitatem, quia omnes sunt apparitores spiritus in ministerium missi propter eos qui consecuti sunt salutem (Hebr. I): qui quantum in suis viribus erat, adjuvabant homines. Videbant autem multo inferiorem suam esse medicinam, quam illorum cura poscebat. Porro ut de exemplo possis intelligere quod dicimus, vide mihi urbem in qua aegrotent plurimi, et medicorum frequens adhibeatur manus: sint diversa vulnera, quotidie in emortuam carnem serpens putredo penetret: et tamen medici qui adhibiti sunt ad curandum, nequeant alia ultra invenire medicamina, et artis suae scientia magnitudinem mali vincere; cum haec in talibus nacti sint, eveniat aliquis archiater qui habeat summam in arte notitiam, et illi qui prius sanare nequiverant cernentes magistri manu putredines cessare vulnerum, non invideant, non livore crucientur, sed in laudes erumpant archiatri, et praedicent Deum qui et sibi et aegrotantibus tantae scientiae hominem miserit. In hanc ergo similitudinem et multitudo exercitus angelorum audita est dicens: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis. Postquam enim Dominus venit ad terram, pacem fecit per sanguinem crucis suae, sive eorum quae in terra erant, sive eorum quae in coelis (Ephes. I). Siquidem volentes angeli ut recordarentur homines creatoris sui, cum fecissent omnia quae in suis viribus erant, ut sanarentur, et noluissent illi respicere sanitatem, cernunt eum qui sanare potuit, et glorificantes dicunt: Gloria in excelsis Deo et super terram pax. Diligens Scripturae lector inquirat quomodo Salvator loquitur: Non veni pacem mittere super terram, sed gladium (Matt. X), 283-284 et nunc angeli in ejus nativitate decantant, super terram pax. Siquidem et in alio loco ex persona ipsius dicitur: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Non sicut mundus iste dat pacem, ego do pacem (Joan. XIV). Videat ergo quod inferimus, an possit solvere quaestionem. Si scriptum esset, super terram pax, et hucusque esset finita sententia, recte quaestio nasceretur. Nunc vero in eo quod additum est, hoc est, quod post pacem dicitur, in hominibus bonae voluntatis, solvit quaestionem. Pax enim quam non dat Dominus super terram, non est pax bonae voluntatis. Neque enim ait simpliciter, Non veni pacem mittere, sed cum additamento, super terram: neque econtrario dixit, Non veni pacem mittere super terram hominibus bonae voluntatis. Haec locuti sunt angeli ad pastores, qui non solum eo tempore loquebantur, sed usque hodie nisi locuti fuerint ad pastores, et sua eis opera copularint, dicitur ad eos: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qai aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum laborabit qui custodit eam (Psal. CXXVII). Si audacter expedit loqui Scripturarum sensum sequenti, per singulas Ecclesias bini sunt episcopi, alius visibilis, alius invisibilis: ille visui carnis, hic sensui patens. Et quomodo homo si commissam sibi dispensationem bene egerit, laudatur a Domino: si male, culpae et vitio subjacet; sic et angelus. Scriptum est enim in Apocalypsi Joannis: Sed habes ibi nomina pauca quae polluerunt illud, vel illud. Et rursus: Habes ibi qui doctrinam Nicolaitarum doceant (Apoc. II): ac deinde habes illa vel illa peccata facientes, et accusantur angeli, quibus creditae sunt Ecclesiae. Si autem angelis sollicitudo est, quomodo Ecclesiae gubernentur, quid necesse est de hominibus dicere, quantum metum habeant, ut possint cum angelis laborantibus laborantes salutem consequi? Ego puto inveniri simul posse et angelum et hominem bonos Ecclesiae episcopos, et quodammodo unius operis esse participes. Quod cum ita sit, petamus omnipotentem Deum, ut angeli et homines, Ecclesiarum episcopi, adjumento sint nobis, et sciamus quoniam utrique pro nobis a Domino judicentur. Quod si illi fuerint judicati, et vitium atque peccatum non in eorum incuria, sed in nostra negligentia fuerit inventum, nos arguemur, atque plectemur. Illis enim universa facientibus, et pro nostra salute nitentibus, nos nihilominus a peccatis vacabimus. Porro frequenter evenit, ut nobis laborantibus, illi suum officium non expleant, et in culpis sint. Et factum est, inquit, cum abiissent ab eis angeli in coelos, pastores dixerunt ad invicem. Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph et puerum. Quia festinantes venerant, et non pedetentim, neque fesso gradu, ideo invenerunt Joseph dispensatorem ortus Dominici, et Mariam quae Jesum fudit in partum, et ipsum Salvatorem jacentem in praesepio. Illud erat, de quo propheta vaticinatus est dicens: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui: Bos animal mundum est, asinus animal immundum. Cognovit asinus praesepe Domini sui. Non populus Israel cognovit praesepe Domini sui, sed immundum animal ex gentibus. Israel vero me non cognovit, et populus meus me non intellexit (Isai. I). Intelligentes hoc praesepe, nitamur cognoscere Dominum, et digni fieri scientia ejus, assumere quoque nativitatem et resurrectionem carnis ejus, sed et inclytum ac secundum majestatis ejus adventum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
285-286 HOMILIA XIV.
De eo quod scriptum est: Cum autem impleti essent dies circumcisionis ejus, usque ad eum locum ubi ait: Par turturum et duos pullos columbarum.
Cap. II. Quod mortuus est Christus, pro peccato mortuus est. Non quia ipse peccaverit, neque enim peccatum fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; sed mortuus est, ut nos qui mortui sumus, illo moriente peccatis, nequaquam peccato et vitiis viveremus (Rom. VI). Unde scribitur: Sicut igitur commortui sumus tunc illo moriente, et consurreximus resurgenti: sic cum eo circumcisi sumus, et post circumcisionem solemni purgatione mundati. Unde non jam indigemus circumcisione carnali. Et ut scias propter nos fuisse illum circumcisum, audi Paulum manifestissime praedicantem. In quo habitat, inquit, omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo et circumcisi estis circumcisione sine manibus in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismate, in quo et consurreximus per fidem operationis Dei, qui suscitavit eum a mortuis (Col. I). Et mors igitur, et resurrectio, et circumcisio ejus, pro nobis factae sunt. Cum impleti, inquit, essent dies circumcidendi puerum, vocatum fuerat nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo antequam conciperetur. Vocabulum Jesu gloriosum omni adoratu, cultuque appellari, neque ab eis efferri in mundum, sed ab excellentiori quadam majorique natura. Unde signanter evangelista addidit dicens: Et vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum fuerat ab angelo antequam in utero conciperetur. Dehinc sequitur: Cum jam impleti essent dies purgationis eorum secundum legem Moysi, duxerunt eum Jerosolymam. Propter purgationem, inquit, eorum. Quorum eorum? Si scriptum esset propter purgationem ejus, id est, Mariae quae pepererat, nihil quaestionis oriretur, et audacter diceremus, Mariam, quae homo erat, purgatione indiguisse post partum. Nunc vero in eo quod ait, dies purgationis eorum, non videtur unum significare, sed alterum, sive plures. Ergo Jesus purgatione indiguit, et immundus fuit, aut aliqua sorde pollutus. Temerarie forsitan videor dicere, sed Scripturarum auctoritate commotus. Vide quid in Job scriptum est: Nemo mundus a sorde, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XV). Non dixit, nemo mundus a peccato, sed nemo mundus a sorde. Neque enim idipsum significant sordes 287-288 atque peccata. Et ut scias aliud sordem, aliud sonare peccatum, Isaias manifeste docet dicens: Lavabit Dominus sordem filiorum et filiarum Sion, et sanguinem mundabit de medio eorum, spiritu judicii sordem, et spiritu combustionis sanguinem (Isai IV). Omnis anima quae humano corpore fuerit induta, habet sordes suas. Ut autem scias Jesum quoque sordidatum sentiendum secundum ignominiam crucis, non secundum ipsam quam assumpsit sanctam carnem, de qua Apostolus ait: In similitudinem carnis peccati fuisse propria voluntate, quia pro salute nostra humanum corpus assumpserat, Zachariam prophetam ausculta dicentem: Jesus erat indutus vestibus sordidis (Zach. III). Quod quidem et adversus eos facit, qui negant Dominum nostrum humanum habuisse corpus, sed coelestibus et spiritalibus fuisse contextum. Si enim de coelestibus, et ut illi falso asserunt, de sideribus et alia quadam sublimiori spiritalique natura corpus ejus fuerit, respondeant quare potuerit spiritale corpus esse sordidum, aut quomodo hoc interpretentur quod posuimus, Jesus erat indutus vestibus sordidis. Si autem fuerint necessitate compulsi, ut suscipiant, spiritale corpus sordidum intelligi vestimentum, debent consequenter dicere quoniam illud quod in repromissionibus ponitur completum sit, id est: Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV), et quod polluti et sordidi resurgamus, quod etiam cogitare piaculum est maxime eum qui scit scriptum esse: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in fortitudine; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Oportet ergo, ut pro Domino et Salvatore nostro, qui sordidis vestimentis fuerat indutus, et terrenum corpus assumpserat, ea offerrentur quae purgare sordes ex Lege consueverant. Quod frequenter inter fratres quaeritur, loci occasione commota retracto. Parvuli baptizantur in remissionem peccatorum. Quorum peccatorum, vel quo tempore peccaverunt? aut quomodo potest ulla lavacri in parvulis ratio subsistere, nisi juxta illum sensum de quo paulo ante diximus: Nullus mundus a sorde, nec si unius diei quidem fuerit vita ejus super terram? Et quia per baptismi sacramentum nativitatis sordes deponuntur, propterea baptizantur, et parvuli. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non poterit intrare in regnum coelorum (Joan. III). Cum, inquit, expleti essent dies purgationis eorum. Explentur dies et justitiae. Neque enim statim ut nata fuerit, anima purgatur, nec potest perfectam in ipso ortu consequi puritatem, sed sicut scriptum est in Lege: Si masculum peperit, septem diebus mater sedebit in sanguine immundo, ac deinde triginta tribus in sanguine puro, et ad extremum et ipse infans sedebit in sanguine purissimo (Luc. II): sic quia lex spiritalis est, et umbram habet futurorum bonorum (Rom. VII, et Hebr. X), possumus intelligere purgationem veram nobis evenire post tempus. Ego puto quod et post resurrectionem ex mortuis indigeamus sacramento eluente nos atque purgante, nemo enim absque sordibus resurgere poterit, nec ullam posse animam reperiri quae universis statim vitiis careat. Unde in regeneratione baptismi assumitur sacramentum, ut quomodo Jesus secundum dispensationem carnis oblatione purgatus est, ita etiam nos spiritali regeneratione purgemur. Duxerunt illum secundum legem Moysi in Jerosolymam, offerre 289-290 ante conspectum Domini. Ubi sunt qui Deum Legis negant, qui aiunt non istum, sed alium a Christo fuisse in Evangelio praedicatum? Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege. Ergo putandum est, ut Filium suum bonus Deus sub Lege fecerit Creatoris, et sub inimici jure quod ipse dederat? Quin potius ideo sub Lege factus est, ut redimeret eos qui sub Lege erant (Gal. IV), et aliae legi subjiceret, de qua dudum lectum est, Attendite, popule meus, legem meam, et reliqua. Adduxerunt ergo eum, et statuerunt ante conspectum Domini. Cujus Scripturae praecepta complentes? Nempe illius. Sicut scriptum est, inquit, in Lege Moysi, quia omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur, et ter per annum apparebit omne masculinum in conspectu Domini Dei. Masculina quae ex eo quod vulvam matris aperuerunt sancta erant, offerebantur ante altare Domini. Omne, inquit, masculinum quod aperit vulvam. Sacratum quippiam sonat. Quemcumque enim de utero effusum marem dixeris, non sic aperit vulvam matris suae, ut Dominus Jesus, quia omnium mulierum non partus infantis, sed viri coitus vulvam reserat (Num. VIII). Matris vero Domini eo tempore vulva reserata est, quo et partus editus, quia sanctum uterum et omni dignatione venerationis venerandum ante nativitatem Christi masculus omnino non tetigit. Audeo quid loqui, quia et in eo quod scriptum est: Spiritus Dei veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te (Luc. I), principium seminis et conceptus fuerit, et sine vulvae reseratione novus in utero foetus adoleverit. Unde et Salvator loquitur: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis (Ps. XXI). Videbat in matris utero immunditiam corporum, visceribus ejus hinc inde vallatus, terrenae faecis patiebatur angustias, unde assimilat se vermi, et dicit: Ego sum vermis, et non homo. Ex mare quippe ac femina homo nasci solet, ego vero non ex masculo et femina secundum ritum humanum atque naturam, sed in exemplum vermis natus sum, cujus non est aliunde semen, sed in ipsis, et ex ipsis in quibus coalescit corporibus origo est. Propter quod quia omne masculinum quod aperit vulvam, sanctum Domino vocabitur, ductus est in Jerosolymam, ut appareret ante conspectum Dei, et propter illud quod sequitur, Ut daretur munus pro eo quod in Lege Domini scriptum est: Par turturum aut duos pullos columbarum (Luc. II, 24). Turturum par, et duos pullos columbarum, pro Salvatore videmus oblatos. Ego et aves istas beatas puto quae pro ortu Domini oblatae sunt, et quomodo asinam Balaam miror, et felicitate accumulo, quia digna fuerit non solum videre angelum Dei, sed etiam ore reserato in humanum sermonem erumpere: sic multo amplius has volucres praedico, easque sustollo, quod pro Domino nostro et Salvatore oblatae sunt. Ut offerrent pro eo par turturum, aut duos pullos columbarum. Novum quid forsitan videar inferre, sed pro majestate parum dignum. Sicut nova fuit generatio Salvatoris, non ex viro et muliere, sed ex sola tantum Virgine: sic et par turturum et duo pulli columbarum non fuerunt tales quales oculis carnis aspicimus; sed quales Spiritus sanctus est, qui in specie columbae descendit et venit super Salvatorem, quando in Jordane baptizatus est (Matth. III). Tale fuit et par turturum: non erant illae volucres ut istae quae per aerem volitant, sed divinum quiddam et humana contemplatione augustius, sub specie columbae et turturis apparebat, ut non talibus victimis qualibus omnes homines, ille qui pro toto mundo nascebatur, et pati habebat, coram Domino mundaretur, 291-292, sed ut dispensatio ejus nova omnia, ita novas quoque haberet hostias, secundum voluntatem omnipotentis Dei in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XV.
De Simeone, quod in spiritu ad templum venerit, usque ad eum locum, ubi ait: Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace.
Cap. II. Digna Dei munere quaerenda est ratio. Simeon vir sanctus et Domino placens, sicut in Evangelio scriptum est, exspectans consolationem Israel, responsum acceperat a Spiritu sancto, non se prius mortem obiturum quam videret Christum Domini. Quid ei profuit, ut videret Christum? Utrum hoc tantum in promissione habuit, ut videret illum, nihilque ex visu ejus consequeretur utilitatis? an latet aliquod donum dignum Dei, quod beatus Simeon et meruit, et accepit? Fimbriam vestimenti Jesu mulier tetigit et sanata est (Matth. IX). Si illa ad extremam partem vestimenti tantum emolumenti habuit, quid putandum est de Simeone, qui in suas ulnas accepit infantem, et brachiis tenens laetabatur atque gaudebat videns parvulum a se gestari, qui ad vinctos venerat resolvendos, seque ipsum nodis corporis liberandum: sciens neminem posse de claustro corporis quempiam emittere cum spe futurae vitae, nisi eum quem in brachiis continebat. Unde ad eum loquitur: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace. Quamdiu enim Christum non tenebam, quamdiu illum meis brachiis non arctabam, clausus eram, et de vinculis exire non poteram. Hoc autem non solum de Simeone, sed de omni humano genere sciendum est. Si quis egreditur e mundo, si quis e carcere vinctorum domo dimittitur, ut ad regnandum vadat, sumat Jesum in manibus suis, et circumdet eum brachiis suis, totum habeat in sinu, et tunc exsultans ire poterit, quo desiderat. Considerate quanta dispensatio praecesserit, ut Filium Dei Simeon mereretur tenere. Primum responsum a sancto Spiritu acceperat, non eum videre mortem, nisi prius vidisset Christum Domini. Deinde non fortuitu ac simpliciter ingressus est templum, sed venit in templum in Spiritu Dei. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, Ephes. II). Spiritus igitur sanctus eum duxit in templum. Tu quoque si vis tenere Jesum, et amplexare manibus, et dignus fieri exire de carcere, omni labore nitere, ut ducem habeas Spiritum, veniasque ad templum Dei. Ecce nunc stas in templo Domini Jesu, hoc est, in Ecclesia ejus, hoc est templum de vivis lapidibus exstructum. Stas autem in templo Domini, quando vita tua, et conversatio Ecclesiae fuerit appellatione dignissima. Si veneris spiritu ad templum, invenies parvulum Jesum, levabis illum brachiis tuis et dices: Nunc dimittis servum tuum, Domine, in pace, secundum verbum tuum. Simulque attende quod solutioni, et dimissioni pax addita sit. Non enim ait, Dimitti volo, sed cum additamento, in pace dimitti. Nam et beato Abrahae hoc idem promissum est: Tu autem vades ad patres tuos in pace, nutritus in senecta bona. Quis est qui moriatur in pace, nisi qui habet pacem Dei, quae omnem sensum superat, custoditque cor possessoris sui? Quis est qui de saeculo isto recedit in pace, nisi is qui intelligit quod Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, nihilque inimicum habet adversarium Dei, sed omnem pacem atque concordiam bonis in se operibus assumpsit, et sic in pace dimittitur pergere ad sanctos Patres, ad quos et sanctus Abraham profectus est (Phil. I)? Quid de Patribus loquar? ad ipsum quoque qui patriarcharum princeps et Dominus est, ire Jesum, de quo dicitur: Melius est resolvi et esse cum Christo. Ille habet Jesum, qui audet loqui: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II, 20). Ut igitur et nos stantes in templo, et tenentes Dei Filium, amplexantesque eum, digni remissione, 293-294 et profectione ad meliora simus, oremus omnipotentem Deum, oremus et ipsum parvulum Jesum, quem alloqui, et tenere desideramus in brachiis: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XVI. De eo quod scriptum est: Erant pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de eo, usque ad locum ubi ait: Ecce iste positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel.
Cap. II. Et erant, inquit, pater illius et mater admirantes super his quae dicebantur de eo. Congregemus in unum ea quae in ortu Jesu dicta scriptaque sunt de eo, et nunc scire poterimus singula quaeque digna esse miraculo. Quamobrem mirabatur et pater (sic enim appellatus est Joseph, quia nutritius fuit), mirabatur et mater super omnibus quae dicebantur de eo. Quaenam ergo sunt, quae de parvulo Jesu fama disperserat? Pastores erant in regione illa, vigilantes et observantes custodias noctis supra gregem suum. Venit angelus sub ipsa hora nativitatis Jesu, et ait ad eos: Annuntio vobis gaudium magnum. Ite, et invenietis infantem involutum pannis, et positum in praesepio. Necdum angelus verba finierat, et ecce multitudo coelestis exercitus laudare coepit et benedicere Deum. Cum hoc pastores trepidi perspexissent, et angelus recessisset ab eis, dixerunt ad invicem: Eamus Bethleem, et videamus factum quod Dominus ostendit nobis. Venerunt et invenerunt parvulum. Tam illi quam parentes, videntes quae facta fuerant, admirabantur super hoc. Et de Simeone scribitur, quod rumorem auxerit miraculi, vel magna pars fuerit, tenuitque puerum in brachiis suis, et ait: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, secundum verbum tuum, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Fastigium et, ut ita dicam, culmen super his quae jactabantur de Jesu, et pater et mater illius mirabantur, sermo Simeonis fuit. Non enim sufficit ei tenere parvulum, et ea quae de semetipso scripta sunt proloqui, sed benedixit patri illius et matri: et de ipso quoque prophetavit infante, dicens: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Tuam quoque ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur de multis cordibus cogitationes. Quid sibi vult quod ait, Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel? Huic quid simile in Evangelio secundum Joannem reperi scriptum: In judicium ego in mundum istum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX). Quomodo ergo in judicium venit, ut non videntes de nationibus viderent, et qui prius videbant de Israel caeci fierent: sic venit in ruinam et resurrectionem multorum. In adventu enim Domini Salvatoris, qui prius steterant, corruerunt, et qui ceciderant, surrexerunt. Una haec est interpretatio de eo quod dictum est: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Est autem et altius quid intelligendum adversus eos vel maxime, qui contra Conditorem latrant, et hinc inde de veteri Testamento, quae non intelligunt, testimonia congregantes, simplicium corda decipiunt. Aiunt enim: Ecce Deus Legis et prophetarum, videte qualis sit: Ego, inquit, occidam, vivere faciam: percutiam, et ego sanabo: et non est qui eruat de manibus meis (Deut. XXXII). Audiunt, occidam, et non audiunt, vivificabo: audiunt, percutiam, et audire contemnunt, et ego sanabo. Istiusmodi occasionibus Creatorem calumniantur. Igitur antequam interpretetur quem sensum habeat: Ego interficiam et vivificabo, percutiam et sanabo, opponam eis testimonium Evangelii, dicamque adversum 295-296 haereticos. Innumerabiles quippe haereses sunt, quae Evangelium secundum Lucam recipiunt. Si propterea cruentus, et in tantum saevus et crudelis est Conditor, quia dicit: Ego interficiam, et vivificabo: percutiam, et sanabo, manifestissime est et Jesum ipsius esse Filium; eadem siquidem de eo scripta sunt: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum in Israel. Non in resurrectionem tantum, sed et in ruinam. Si malum est interficere, malum sit et in ruinam venire. Quid respondebunt? Utrumne recedent a cultu ejus, an quaerent aliquam interpretationem, et ad tropologias confugient, ut quod in ruinam venerit, benignitatem magis quam austeritatem sonet? Et quomodo justum erit quando quid in Evangelio tale reperitur, ad allegorias et novas intelligentias confugere: quando vero in veteri Instrumento, statim accusare, et nullam explanationem, quamvis probabilis sit, recipere? Sed et hoc quod sequitur: In judicium ego veni in mundum istum, ut non videntes videant, et qui vident caeci fiant, quamvis quaerant ut edisserant, implere non poterunt. Ego vero quia opto esse Ecclesiasticus, et non ab haeresiarcha aliquo, sed a Christi vocabulo nuncupari, et habere nomen quod benedicitur super terram, et cupio tam opere quam sensu et esse et dici Christianus, aequalem et in veteri et in nova Lege quaero rationem. Loquitur Deus: Ego interficiam: libenter habeo ut interficiat me Deus. Quando enim vetus in me homo est, et vivo adhuc quasi homo, cupio ut occidat in me Deus veterem hominem, et vivificet me ex mortuis. Primus enim, ait, homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV). Secundum hunc sensum intelligitur et illud: In judicium ego veni in mundum istum, ut qui non vident, videant: et qui vident, caeci fiant. Habemus in nobis omnes homines, et aspectum et caecitatem. Adam et videbat, et non videbat. Eva quoque, antequam aperirentur oculi ejus, vidisse describitur. Vidit, inquit, mulier lignum, quia bonum ad comedendum, et optimum oculis ad videndum, et tollens de fructu ligni, comedit, et dedit viro suo, et comederunt (Gen. III). Igitur non erant caeci, sed videbant. Deinde sequitur: Et aperti sunt oculi eorum. Ergo caeci fuerant, nec videbant, quorum oculi postea sunt aperti. Sed qui bene ante viderant, postquam Domini mandatum praetergressi sunt, coeperunt videre male et aspectum obedientiae subripiente delicto, postea perdiderunt. Ego sic intelligo et illud quod dicit Deus: Quis fecit mutum et surdum, videntem et caecum? Nonne ego Dominus Deus (Exod. IV)? Est oculus corporis, quo terrena ista conspicimus, oculus secundum sensum carnis, de quo Scriptura dicit: Frustra incedis inflatus sensu carnis (Colos. II). Cui habemus alium contrarium meliorem, et divina sapientem: qui quia caecus in nobis erat, venit Jesus ut faceret eum videre, ut qui non videbant, viderent, qui autem videbant, caeci fierent. Juxta hunc ergo sensum, et hoc quod nunc habemus in manibus est intelligendum: Ecce iste positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel. Habeo aliquid in me quod male stat, et peccati superbia se erigit: hoc cadat, hoc subruatur. Quod si ceciderit, quod ante ruerat, surgens stabit. Interior homo meus quondam jacebat elisus, et exterior stabat erectus. Antequam crederem in Jesum, bonum in me jacebat, malum stabat. Postquam ille venit, tunc quod in me malum fuit, corruit, et expletum est illud: Semper mortificationem Jesu in corpore circumferentes. Et illud: Mortificate membra vestra super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam, veneficia (Coloss. III), et caetera. Horum omnium utilis ruina facta est. Et de hac ruina dicitur: Ubicumque erit cadaver, illic congregabuntur aquilae (Matt. XIV). Cadaver quippe a casu nomen accepit. Una est haec ruina, ad quam primum 297-298 venit Jesus; nec potest facere resurrectionem, nisi ruina praecesserit. Venit ante destruere quod in me malum fuit, ut, illo destructo et mortificato, consurgat in me et vivificetur id quod bonum est, ut consequamur regnum coelorum per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XVII. De eo quod scriptum est: Erant pater ejus et mater admirantes super his quae dicebantur de eo, et rursum usque ad eum locum ubi de Anna scribitur.
Cap. II. Lucas qui scripsit: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propter hoc et quod natum fuerit sanctum, vocabitur Filius Dei: et qui manifeste nobis tradidit, quoniam Virginis filius Jesus est, nec de humano conceptus est semine: iste patrem ejus Joseph testatus est, dicens: Erant pater illius et mater admirantes super his quae dicebantur de eo. Quae igitur causa exstitit, ut eum qui pater non fuit, patrem esse memoraret? Qui simplici expositione contentus est, dicit: Honoravit eum Spiritus sanctus Patris vocabulo, quia nutrierat Salvatorem. Qui autem altius aliquid inquirit, potest dicere: quia generationis ordo a David usque ad Joseph deducitur (Matt. I), et ne videretur frustra Joseph nominari, qui pater non fuerat Salvatoris, ut generationis ordo haberet locum: pater appellatus est Domini (Luc. III). Admirabantur igitur pater illius et mater super his quae dicebantur de eo, tam ab angelo, quam a multitudine coelestis exercitus, nec non a pastoribus. Omnia quippe haec audientes, vehementissime mirabantur. Dehinc Scriptura ait: Benedixit ei Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicitur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Quomodo Salvator in ruinam et in resurrectionem multorum venerit, est contemplandum.
Qui [ Al. Quid] simpliciter exponit, potest dicere, in ruinam eum venisse infidelium, et in resurrectionem credentium. Qui vero curiosus interpres est, dicit, nequaquam eum cadere qui ante non steterit. Da mihi igitur, qui fuerit ille qui steterit, et in cujus ruinam Salvator advenerit, necnon et eum qui consurgat. Nam utique ille consurgit, qui antea corruerat. Videndum est utique, ne forte Salvator non aliis atque aliis in ruinam venerit et resurrectionem multorum, sed iisdem et in ruinam et in resurrectionem venerit. In judicium, ait, ego veni, ut qui non videbant videant, et qui videbant caeci fiant (Joan. IX). Est enim in nobis quod videbat prius, et postea videre desivit: et aliud quod non videbat, et postea coepit videre. Verbi gratia: Volo videre illis oculis, quibus antea non videbam, et qui mihi postea reserati sunt, quoniam post inobedientiam et Adam et Evae oculi sunt aperti, de quibus superiori sermone tractavimus. Nunc autem interpretandum, quid sibi velit hoc quod ait: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel. Me oportet primum cadere, et cum cecidero, postea bene resurgere, ne Salvator causa fuerit malae ruinae; sed propterea cadere me fecit, ut consurgam, et multo mihi ruina utilior fuerit, quam illud tempus quo videbar stare. Stabam enim in peccato eo tempore, quo peccato vivebam: et quia peccato stabam, prima mihi utilitas fuit ut caderem, et peccato morerer. Denique et sancti prophetae, quando augustius aliquid contemplabantur, cadebant in faciem suam. Propterea autem cadebant, ut peccata per ruinam plenius purgarentur. Hoc ipsum et Salvator tibi primum concedit, ut corruas. Ethnicus eras, cadat in te ethnicus: diligebas scortum, primum in te scortum intereat: peccator eras, cadat in te peccator, ut possis dehinc resurgere et dicere: Si commortui sumus, et convivemus: et si mortis conformes, simul et resurrectionis erimus (Rom. VI). 297-298 Iste igitur in ruinam et in resurrectionem multorum positus est in Israel, hoc est, in his qui plena possunt acie, et ratione conspicere. Et in signum cui contradicetur. Omnibus quae narrat historia de Salvatore, contradicitur. Virgo mater est, cui contradicitur. Marcionitae contradicunt huic signo, et aiunt, penitus eum de muliere non esse generatum. Ebionitae contradicunt signo, dicentes ex viro et muliere ita natum esse, ut nos quoque nascimur. Habuit corpus humanum, et hoc signum est cui contradicitur. Alii enim dicunt, eum venisse de coelis: alii, tale quale nos corpus habuisse, ut per similitudinem corporis etiam nostra corpora redimeret a peccatis, et daret nobis spem resurrectionis. Resurrexit a mortuis: et hoc signum est cui contradicitur, quomodo resurrexit, et utrum ipse, et talis qualis mortuus est, an certe in melioris substantiae corpus resurrexerit. Et est infinita contentio: aliis dicentibus, fixuram clavorum Thomae ostendit in manibus suis (Joan. XX): aliis e regione tractantibus, si idem corpus habuit, quomodo clausis ingressus est ostiis, et stetit? Vides igitur quemadmodum argumentis variis etiam resurrectioni ejus quaestio concitetur, et fit signum cui contradicitur. Ego et hoc quod prophetarum ore praedictum est, puto signum esse cui contradicitur. Sunt enim plures haeretici, qui asserunt eum a prophetis penitus non fuisse praedicatum. Et quid me necesse est multa prosequi? Omnia quae de eo narrat historia, signum est cui contradicitur. Non quod contradicant hi qui credunt in eum: nos quippe omna scimus vera esse quae scripta sunt; sed quia apud incredulos universa, quae de eo scripta sunt, signum sit cui contradicitur. Deinde Simeon ait: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Quis est iste gladius, qui non aliorum tantum, sed etiam Mariae cor pertransit? Aperte scribitur, quod in tempore passionis omnes sint apostoli scandalizati, ipso quoque Domino dicente: Omnes vos scandalizabimini in nocte hac (Matth. XXVI). Ergo scandalizati sunt universi, in tantum ut Petrus quoque apostolorum princeps tertio denegarit. Quid? putamus quod, scandalizatis apostolis, Mater Domini a scandalo fuerit immunis? Si scandalum in Domini passione non passa est, non est mortuus Jesus pro peccatis ejus. Si autem omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratia ejus et redempti, utique et Maria illo tempore scandalizata est. Et hoc est quod nunc Simeon prophetat, dicens: Et tuam ipsius animam, quae scis absque viro peperisse te Virginem, quae audisti a Gabriele: Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, pertransibit infidelitatis gladius, et ambiguitatis mucrone ferieris, et cogitationes tuae te in diversa lacerabunt, cum videris illum, quem Filium Dei audieras, et sciebas absque semine viri esse generatum, crucifigi et mori, et suppliciis humanis esse subjectum, et ad postremum lacrymabiliter conquerentem atque dicentem: Pater, si possibile est, pertranseat calix iste a me (Matth. XXVI). Et tuam ergo animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multorum cordibus cogitationes. Cogitationes erant malae in hominibus, quae propterea revelatae sunt, ut prolatae in medium perderentur, et interfectae atque emortuae esse desinerent, et occideret 301-302 eas ille qui pro nobis mortuus est: quamdiu enim absconditae erant cogitationes, nec prolatae in medium, impossibile erat eas penitus interfici. Unde et nos, si peccaverimus, debemus dicere: Peccatum meum notum feci tibi, et iniquitatem meam non abscondi. Dixi, Annuntiabo injustitiam meam contra me Domino (Psal. XXXII). Si enim hoc fecerimus, et revelaverimus peccata nostra non solum Deo, sed et his qui possunt mederi vulneribus nostris atque peccatis, delebuntur peccata nostra ab eo, qui ait: Ecce delebo ut nubem iniquitates tuas, et sicut caliginem peccata tua (Isai. XLIV). Post Simeonis prophetiam, quia necesse erat ut mulieres etiam salvarentur, venit prophetes mulier, de qua scribitur: Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser. Quam pulcher ordo! Non venit ante virum mulier, sed primum venit Simeon, qui apprehendit infantem, et tenuit in brachiis suis: deinde mulier, cujus non sunt quidem verba digesta; sed dictum est generaliter quod confessa sit Domino, et locuta de eo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel. Et juste sancta mulier spiritum prophetandi meruit accipere, quia longa castitate, longisque jejuniis ad hoc culmen ascenderat. Videte, mulieres, testimonium Annae, et imitamini illud, si quando vobis evenerit ut perdatis viros. Considerate quid de ea scriptum sit: Septem annis vixit a virginitate sua cum viro suo, et reliqua, propterea prophetes fuit. Neque enim ut libet et fortuito Spiritus sanctus habitavit in ea. Bonum est et primum, si qua potest virginitatis gratiam possidere. Si autem hoc non potuerit, sed evenerit ei ut perdat virum, vidua perseveret. Quod quidem non solum post mortem viri, sed etiam cum ille vivit debet habere in animo, ut etiamsi non venerit voluntas ipsius et propositum, a Domino coronetur, et dicat: Hoc voveo atque promitto, si mihi humanum aliquid quod non opto contigerit, nihil aliud faciam quam incontaminata viduaque perseverem. Nunc vero et secundae et tertiae et quartae nuptiae, ut de pluribus taceam, reperiuntur, et non ignoramus quod tale conjugium ejiciet nos de regno Dei. Sicut enim ab ecclesiasticis dignitatibus non solum fornicatio, sed et nuptiae repellunt, neque enim episcopus, nec presbyter, nec diaconus, nec vidua possunt esse digami: sic forsitan et de coetu primitivorum, immaculatorumque Ecclesiae, quae non habet maculam, neque rugam, ejicietur digamus: non quo in aeternum mittatur incendium, sed quo partem non habeat in regno Dei. Memini, cum interpretarer illud, quod ad Corinthios scribitur: Ecclesiae Dei, quae est Corinthi, cum omnibus qui invocant eum, dixisse me diversitatem Ecclesiae, et eorum qui invocant nomen Domini. Puto enim monogamum, et virginem, et eum qui in castimonia perseverat, esse de Ecclesia Dei: eum vero qui sit digamus, licet bonam habeat conversationem, et caeteris virtutibus polleat, tamen non esse de Ecclesia et de eo numero, qui non habent rugam aut maculam, aut aliquid istiusmodi; sed esse de secundo gradu, et de his qui invocant nomen Domini, et qui salvantur quidem in nomine Jesu Christi, nequaquam tamen coronantur ab eo. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
303-304 HOMILIA XVIII. De eo quod scriptum est: Puer autem crescebat et confortabatur, usque ad eum locum, ubi ait: An nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse?
Cap. II. Natus est Dominus meus Jesus, et ascenderunt parentes ejus in Jerosolymam, ut complerent ea quae fuerant in Lege praecepta, et offerrent pro eo par turturum, et duos pullos columbarum. Tenuit eum brachiis suis Simeon, ut dudum lectum est, et prophetavit de eo quae narrat historia: et postquam omnia in more completa sunt, revertuntur parentes quo Jesus tunc agebat: et tamen crescebat et confortabatur sapientia et gratia. Necdum quadraginta dies purgationis impleverat, necdum Nazareth venerat, et jam totam sapientiam respiciebat. Potuit Scriptura dicere, crescebat et confortabatur, et accipiebat spiritum; sed qui evacuaverat se formam servi accipiens (Philip. II), statim ut pro mundatione ejus sacrificium oblatum est, id quod vacuefecerat, adimplevit: non quod corpus ejus illico majus fuerit effectum; sed quod sacratius quippiam demonstraretur, Scriptura referente: Puer autem crescebat et confortabatur, et replebatur sapientia. Quaeramus sicubi alibi de parvulo scriptum sit, crescebat et confortabatur, ut ex collatione multorum quid plus in Domino nostro dicatur, intelligere valeamus. De Joanne: Puer autem crescebat et conforbatur: et tamen non additur, et replebatur sapientia, sed, confortabatur spiritu. Hic vero de Domino: Crescebat, inquit, et confortabatur, et replebatur sapientia, et gratia Dei erat super eum (Luc. II). Haec omnia de puero, qui necdum duodecim annos impleverat, dicta sunt. Cum autem duodecim esset annorum, remanet in Jerusalem. Parentes ejus ignorantes, quaerunt eum sollicite, et non inveniunt. Quaerunt inter affines, quaerunt in comitatu, quaerunt inter notos, et in his omnibus non reperiunt. Quaeritur ergo Jesus a parentibus suis cum patre, qui nutritius et comes fuerat Aegyptum descendentis: et tamen non statim ut quaeritur, invenitur. Non enim inter cognatos et carnis propinquos invenitur Jesus, non in his qui corporaliter ei juncti sunt. In multorum comitatu Jesus meus non potest inveniri. Disce ubi eum quaerentes reperiant, ut et tu quaerens cum Joseph Mariaque reperias. Et quaerentes, inquit, invenerunt illum in templo. Non ubicumque in alio loco, sed in templo. Neque in templo simpliciter, sed in medio doctorum, audientem et interrogantem eos. Et tu ergo quaere Jesum in templo Dei, quaere in Ecclesia: quaere cum apud magistros, qui in templo sunt, et non egrediuntur ex eo. Si enim ita quaesieris, invenies cum. Porro si quispiam dicit se magistrum esse, et Jesum non habet, iste nomine tantum magister est, et ideo apud eum non potest inveniri Jesus Verbum Dei et sapientia. Inventus est, inquit, in medio doctorum. Quomodo in alio loco de prophetis scriptum est, sic et nunc intellige in medio doctorum. Si, inquit, alteri revelatum fuerit sedenti, primus tacet (I Cor. XIV). In medio doctorum sedentem inveniunt eum: et non solum sedentem, sed et sciscitantem et audientem eos. Et nunc praesens est Jesus, interrogat nos, et audit loquentes. Et mirabantur, inquit, omnes. Super quo mirabantur? Non super interrogationibus ejus, licet et ipsae mirabiles erant, sed super responsionibus ejus. Aliud est enim interrogare, aliud respondere. Interrogabat magistros, et quia respondere non poterant, ipse his, de quibus interrogaverat, respondebat. Quod autem responsio non vicissitudinem sermocinandi, sed doctrinam in Scripturis sanctis sonet, Lex divina te doceat. Moyses loquebatur, Deus autem respondebat ei voce. Responsio illa eorum erat, super quibus 305-306 ignorantem Moysen Dominus instruebat. Interdum interrogat Jesus, interdum respondet, sicut supra diximus. Quamquam mirabilis ejus interrogatio sit, tamen multo mirabilior est responsio. Ut igitur et nos audiamus eum, et proponat nobis quaestiones, quas ipse dissolvat, obsecremus illum, et cum labore nimio et dolore quaeramus, et tunc poterimus invenire quem quaerimus. Non enim frustra scriptum est: Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te: oportet enim qui quaerit Jesum, non negligenter, non dissolute, non transitorie quaerere, sicut quaerunt nonnulli, et ideo invenire non possunt. Nos autem dicamus: Dolentes quaerimus te. Et cum hoc dixerimus, ad laborantem animam nostram et cum dolore quaerentem, respondebit, et dicet: Nescitis quia in his quae sunt Patris mei me oportet esse? Ubi sunt haeretici impii atque vesani, qui asserunt non esse Patris Jesu Christi legem et prophetas? Certe Jesus in templo erat, quod a Salomone constructum erat, et confitetur templum illud patris sui esse, quem nobis revelavit, cujus Filium esse se dixit. Respondeant quomodo alter bonus, et alter sit justus Deus. Quia igitur Salvator Creatoris est Filius, in commune Patrem, Filiumque laudemus, cujus lex, cujus et templum est. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
- HOMILIA XIX.
De eo quod scriptum est: Puer autem crescebat et confortabatur, usque ad eum locum ubi ait: Seniores in templo interrogat.
Cap. II. Quia nonnulli qui sanctae Scripturae videntur credere, quasi in gloriam omnipotentis Dei divinitatem Salvatoris negant, justum mihi videtur, ut ipsarum Scripturarum auctoritate doceantur in humanum corpus quiddam venisse divinum: et non solum in humanum corpus, sed in humanam quoque animam. Quamquam si diligenter sensum intendimus Scripturarum, plus aliquid anima illa habuit, quam caeterae hominum animae. Omnis quippe anima hominis, antequam ad virtutes veniat, vitiis sordidatur. Porro anima Jesu numquam peccati sorde maculata est. Siquidem antequam ad duodecimum aetatis pervenerit annum, Spiritus sanctus de eo in Lucae scribit Evangelio: Puer autem crescebat et confortabatur, et replebatur sapientia. Hoc hominum natura non recipit, ut ante duodecim annos sapientia compleatur. Aliud est partem habere sapientiae, aliud sapientia esse completum. Non ambigimus ergo divinum aliquid in carne Jesu apparuisse: et non solum super hominem, sed super omnem quoque rationalem creaturam. Et crescebat, inquit. Humiliaverat enim se, formam servi accipiens, et eadem virtute qua se humiliaverat, crescit. Apparuerat infirmus: quia infirmum corpus assumpserat, et ob id iterum confortatur. Evacuaverat se Filius Dei (Phil. II): et propterea rursum completur sapientia: et gratia Dei erat super eum. Non quando venit ad adolescentiam, non quando manifeste docebat; sed cum adhuc esset parvulus habebat gratiam Dei: et quomodo omnia in illo mirabilia fuerant, ita et pueritia mirabilis fuit, ut Dei sapientia compleretur. Ibant itaque parentes ejus, juxta consuetudinem, in Jerusalem ad solemnem diem Paschae. Et cum factus fuisset annorum duodecim. Diligenter observa, quia priusquam duodecim esset annorum, sapientia Dei et caeteris, quae de eo scripta sunt, complebatur. Cum ergo, ut diximus, duodecim esset annorum, et juxta morem dies solemnitatis expleti essent, et reverterentur parentes cum infantulo Jesu, remansit puer in Jerusalem, et nesciebant parentes ejus. Et hic sublimius quiddam quam humana natura patitur, intellige. Non enim simpliciter remansit, et parentes ejus ubi esset ignorabant; sed quomodo in Joannis Evangelio scriptum est, quoniam insidiabantur ei Judaei, et elapsus est de medio eorum, et non apparuit: sic et nunc 307-308 puto remansisse puerum in Jerusalem, et parentes ejus ubi remanserit ignorasse. Nec miremur parentes vocatos, quorum alter ob partum, alter ob obsequium, patris et matris meruerunt vocabula. Sequitur: Dolentes, inquit, quaerebamus te. Non puto eos idcirco doluisse, quia putarent errasse puerum, vel periisse: nec poterat accidere, ut Maria, quae sciebat se de Spiritu sancto concepisse, quae et angelum loquentem, et currentes pastores, et Simeonem audierat prophetantem, timeret, ne puerum perderet oberrantem. Amove hanc opinionem maxime de Joseph, cui ab angelo praeceptum fuerat, ut tolleret puerum, et in Aegyptum pergeret, qui audierat: Ne timeas tollere Mariam conjugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I et II). Numquam fieri poterat, ut perditum formidaret infantem, quem divinum esse cognoverat. Aliud quidquam dolor et quaestio parentum, quam simplex lector intelligit, sonat. Quomodo enim tu, si quando Scripturas legis, quaeris in eis sensum cum dolore quodam ac tormento, non quo Scripturas errasse, aut perperam quid habere arbitreris; sed quod illae intrinsecus habeant veritatis sermonem atque rationem, et tu nequeas invenire quod verum est: ita et illi quaerebant ne forte recessisset ab eis, ne relinquens eos, ad alia transmigrasset, et quod magis puto, ne revertisset ad coelos, cum illi placuisset, iterum descensurus. Dolentes ergo quaerebant Filium Dei. Et cum quaererent, non invenerunt inter cognatos. Neque enim poterat humana cognatio Dei Filium continere. Non invenerunt inter cognatos, quia divina majora erant notitia scientiaque mortali. Ubi igitur inveniunt eum? In templo. Ibi enim invenitur Filius Dei. Si quando et tu quaesieris Filium Dei, quaere primum in templo, illuc propera, ibi Christum, sermonem atque sapientiam, id est, Filium Dei, reperies. Quoniam vero parvulus erat, invenitur in medio praeceptorum, sanctificans et erudiens eos. Quia parvulus erat, invenitur in medio, non eos docens, sed interrogans, et hoc pro aetatis officio, ut nos doceret quid pueris, quamvis sapientes et eruditi sint, conveniret, ut audiant potius magistros, quam docere desiderent, et se vana ostentatione non jactent. Interrogabat, inquam, magistros, non ut aliquid disceret, sed ut interrogans erudiret. Ex uno quippe doctrinae fonte manat et interrogare et respondere sapienter: et ejusdem scientiae est, scire quid interroges, quidve respondeas. Oportuit primum Salvatorem eruditae interrogationis magistrum fieri, ut postea interrogationibus responderet juxta rationem Dei, atque sermonem. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XX.
De eo quod scriptum est: Quid est quod quaerebatis me? usque ad eum locum ubi ait: Conservabat Maria omnia verba haec in corde suo.
Cap. II. Quaerebant Maria et Joseph inter affines Jesum, et non inveniebant: in comitatu, et invenire non poterant. Quaesierunt in templo; sed apud magistros, et in medio praeceptorum inveniunt eum. Ubicumque magistri fuerint, in medio magistrorum invenitur Jesus: si tamen magister sedeat in templo, et numquam egrediatur ex eo. Profuit Jesus magistris suis, et eos quos interrogare videbatur, docuit in medio eorum loquens, et quodammodo concitabat eos ad quaerenda, quae usque ad id locorum, utrum scirent, an ignorarent, nosse non poterant. Invenitur Jesus in medio magistrorum, et inventus dicit quaesitoribus suis: Quid est quia quaerebatis me? Nesciebatis quia in his quae sunt Patris mei oportet me esse? Primum simpliciter sentientes armemur adversus impios haereticos, qui dicunt esse 309-310 conditorem patrem Christi Jesu, neque Deum legis, sed nec prophetarum. Ecce pater, Deus templi asseritur. Erubescant Valentiniani audientes Jesum inquientem: In his quae sunt Patris mei oportet me esse. Erubescant omnes haeretici, qui Evangelium recipiunt secundum Lucam, et quae in eo sunt scripta contemnunt. Haec, ut dixi, sint intellecta simplicius. Quoniam vero infertur: Ipsi autem non intellexerunt sermonem, sensum Scripturae diligentius ventilemus, si erant stulti et insipientes, ut nescirent quid diceret, quia hoc quod ait: In his quae sunt Patris mei, me esse oportet, significaret in templo, an aliud quiddam altius significet, et quod magis aedificet audientes. Unusquisque nostrum si bonus fuerit atque perfectus, possessio Dei Patris est, et habet in medio sui Jesum. Credamus quippe dicenti, Quoniam in his quae sunt Patris mei, me oportet esse. Magis rationabile atque vivens, et verum templum Dei hoc esse suspicor, quam illud quod typice terreno opere constructum est. Unde illo in templo, ut typice fuit, ita recessit et typice. Egressus est enim de templo terreno dicens: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matt. XXIII), et relinquens domum illam venit ad possessionem Dei Patris, ad Ecclesias in toto orbe dispersas, et dicit: In his qui sunt Patris mei, me oportet esse. Tunc ergo non intellexerunt verbum, quod locutus est eis. Simul et illud attendite, quod quamdiu in possessione Patris sui fuit sursum erat, quia necdum plenam fidem Joseph et Maria habebant, propterea sursum cum eo manere non poterant: sed dicitur descendisse cum eis. Crebro Jesus descendit cum discipulis suis, nec semper versatur in monte, nec absque fine sublimia tenet. In monte cum Petro est, cum Jacobo, cum Joanne, et rursum in alio loco cum caeteris discipulis (Matth. XVII). Porro quia non valebant hi qui variis aegrotationibus laborabant, in montem conscendere, idcirco descendit, et venit ad eos qui deorsum erant. Nunc quoque scribitur, Descendit cum eis, et venit Nazareth, et subjiciebatur eis. Discamus, filii, subjecti esse parentibus nostris: major minori subjicitur. Nam quia majorem Joseph videbat aetate, propterea eum parentis honore coluit, omnibus filiis exemplum tribuens, ut subjiciantur parentibus. Quod si patres iis non fuerint, subjiciantur his qui patrum aetatem habent. Quid loquor de parentibus et filiis? Si Jesus filius Dei subjicitur Joseph et Mariae, ego non subjiciar episcopo, qui mihi a Deo ordinatus est pater? Non subjiciar presbytero, qui mihi Domini dignatione praepositus est? Puto quod intelligebat Joseph, quia major se erat Jesus, quod subjiciebatur sibi, et sciens majorem esse subjectum, trepidus moderabatur imperium. Videat ergo unusquisque, quod saepe melioribus praepositus sit inferior, et nonnumquam accidat, ut ille qui subjectus est, melior sit eo qui sibi videtur esse praepositus. Quod cum intellexerit dignitate sublimior, non elevabitur superbia ex eo quod major est, sed sciet ita sibi meliorem esse subjectum, quomodo et Jesus subjectus fuit Joseph. Deinde sequitur: Maria autem conservabat omnia verba haec in corde suo. Plus aliquid quam de homine suspicatur, unde et custodiebat omnia verba ejus in corde suo, non quasi pueri qui duodecim esset annorum, sed ejus qui de Spiritu sancto conceptus fuerat, quem videbat proficere sapientia et gratia apud Deum et homines. Jesus proficiebat sapientia, sapientior per singulas videbatur aetates. Numquid sapiens non erat, ut sapientior fieret? An quoniam evacuaverat se formam servi accipiens, id quod amiserat resumebat, et replebatur virtutibus, quas, paulo ante assumpto corpore, visus fuerat relinquere? Proficiebat ergo non solum sapientia, sed aetate. Est aetatis profectus. Duae in Scripturis feruntur aetates, altera corporis quae non est in potestate nostra, sed in lege naturae: altera animae, quae proprie in nobis sita est, juxta quam, si volumus, quotidie crescimus, et ad summitatem venimus, ut non simus ultra parvuli fluctuantes, et qui circumferamur omni vento doctrinae, sed esse parvuli desinentes, 311-312 incipiamus esse viri, atque dicamus: Quando factus sum vir, destruxi ea quae erant parvuli (I Cor. XV). Hujus, ut dixi, aetatis profectus, qui incrementum habet animae, in nostra est potestate. Si autem non sufficit testimonium, etiam illud de Paulo sumamus exemplum: Donec perveniamus, inquit, omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi (Ephes. IV). In nobis ergo est, ut ad mensuram perveniamus aetatis corporis Christi, et si in nobis est, omni labore nitamur deponere parvulum, et destruere illum, et ad aetates reliquas pervenire, ut nos quoque audire possimus: Tu autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus [Al. nutritos] in senecta bona, utique spiritali, quae est vere senectus bona, canescens et in finem usque perveniens in Christo Jesu. Cui est gloria et honor et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXI.
De eo quod scriptum est: Quintodecimo anno imperii Tiberii Caesaris, usque ad locum ubi ait: Rectas facite semitas ejus.
Cap. III. Quando ad Judaeos tantum sermo propheticus mittebatur, Judaici reges ponebantur in titulo: Verbi gratia: Visio quam vidit Isaias filius Amos, adversus Judaeam et adversus Jerusalem in regno Osiae et Jonathan, et Achaz, et Ezechiae (Isa. I): nec alium quemquam, exceptis Judaeae regibus, Isaiae video tempore designatum. In quibusdam prophetis et Israel reges legimus, sicut ibi: Et in diebus, inquit, Jeroboam filii Joas regis Israel (Amos. I). Quando vero sacramentum Evangelii praedicandum erat, et in toto orbe Evangelium disseminandum, cujus princeps Joannes in eremo fuit, et orbem Romanum Tiberii regebat imperium, et tunc in quintodecimo anno verbum Domini ad Joannem factum esse describitur. Et si tantum his qui de nationibus credituri erant annuntianda salus fuisset, et penitus excludendus Israel, suffecerat dicens: In quintodecimo anno Tiberii Caesaris, praeside Judaeae Pontio Pilato. Quia vero et de Judaea et de Galilaea multi credituri erant, idcirco et haec regna ponuntur in titulo, diciturque: Tetrarcha Galilaeae Herode, et Philippo fratre ejus tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania tetrarcha Abilenae, sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini ad Joannem filium Zachariae in deserto.
Olim verbum Dei fiebat ad Jeremiam filium Elchiae in Anathoth in diebus Josiae regis Judae (Jer. I): nunc sermo Dei fit ad Joannem filium Zachariae, qui numquam factus est ad prophetas in deserto. Sed quia plures filii credituri erant desertae magis quam ejus quae habet virum (Galat. IV; Isai LIV): idcirco factum est verbum Dei ad Joannem filium Zachariae in deserto. Simulque considera quod magis rationem habet si mystice intelligatur desertum, et non secundum simplicem litteram. Qui enim in deserto praedicat, superflue facit ibi vociferari, ubi se loquentem nullus exaudiat. Praecursor ergo Christi, et vox clamantis in deserto, praedicat in deserto animae, quae non habebat pacem (Joan. I). Non solum autem tunc, sed et in praesenti primum lucerna ardens et lucens venit, et praedicabat baptisma poenitentiae, in remissionem peccatorum (Marc. I): deinde lux vera subsequitur, quando lucerna ipsa loquitur: Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III): Fit verbum in deserto, et venit ad omnem circa regionem Jordanis. Quae enim alia loca debuit circuire Baptista, nisi vicina Jordanis, ut quicumque voluissent agere poenitentiam, praesto essent ad lavacrum aquae? Porro Jordanis descendens interpretatur. Descendens autem et largo impetu currens fluvius Dei Salvator noster Dominus est, in quo baptizamur. Quam veram aquam salutarem, in remissionem quoque peccatorum in baptismo praedicat: venite, catechumeni, agite poenitentiam, ut in remissionem peccatorum baptisma consequamini. In remissionem 313-314 peccatorum ille accipit Baptisma, qui peccare desistit. Si quis enim peccans ad lavacrum venit, et [ Al. ei] non fit remissio peccatorum. Propterea obsecro vos, ne absque cautela et diligenti circumspectione ad baptismum veniatis, sed ostendatis primum fructus dignos poenitentiae. Facite aliquid temporis in conversatione bona, mundos vos a cunctis sordibus vitiisque servate: et tunc vobis remissio peccatorum fiet, quando coeperitis et ipsi propria peccata contemnere. Dimittite delicta vestra, et dimittentur vobis. Hoc autem ipsum quod nunc de veteri instrumento ponitur, in Isaia propheta scriptum legimus, ibi enim dicitur: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus (Isai. XL). Vult Dominus in vobis reperire viam, ut possit in vestras animas ingredi, et iter suum facere. Praeparate ei semitam, de qua dicitur: Rectas facite semitas ejus: Vox clamantis in deserto. Vox clamat, praeparate viam. Primo enim vox ad aures pervenit: deinde post vocem, immo cum voce, auditum sermo penetrat. Juxta hunc sensum a Joanne annuntiatus est Christus. Videamus ergo quid vox de verbo annuntiet. Praeparate, inquit, viam Domino. Quam viam Domino praeparemus? Numquid corpoream? Aut potest sermo Dei tali itinere pergere? An intrinsecus praeparanda est Domino, in corde nostro recta et aequalis semita componenda? Haec est via per quam ingressus est sermo Dei, qui in humani corporis capacitate consistit. Magnum est cor hominis, et spatiosum, et capax, si tamen mundum fuerit: Vis ejus magnitudinem latitudinemque cognoscere? Vide quantam divinorum sensuum magnitudinem capiat. Ipse, ait, dedit mihi eorum, quae sunt, notitiam, rationem mundi scire, et opera elementorum, principium et finem et medietatem saeculorum, temporum varietates, et translationem mensium, annorum circulos, et siderum sedes, naturas animalium, et furores bestiarum, spirituum violentias, et cogitationes hominum, diversitates arborum, et vim radicum (Sap. VII, 17). Vides non parvum esse cor hominis, quod tanta capiat. Neque in corporis quantitate, sed in fortitudine ejus intellige, quae tantam scientiam capiat veritatis. Ut autem et simplices quosque quotidianis exemplis ad credendum adducam, quod grande sit cor hominis, videamus. Quascumque urbes transivimus, habemus illas in animo, et qualitates, et situs platearum, murorumque, et aedificiorum in corde nostro versantur. Viam quam ingressi sumus, in memoriae pictura ac descriptione retinemus: mare quod navigavimus tacita cogitatione amplectimur. Non est parvum, ut dixi, cor hominis, quod potest tanta capere. Si autem non est parvum tanta capiens, consequenter in illo via Domini praeparatur, et recta fit semita, ut ambulet in illa sermo Dei, atque sapientia. Praepara viam Domino per conversationem bonam, et egregiis operibus tene semitam: absque offensa ulla deambulet in te Verbum Dei, et donet tibi mysteriorum suorum adventusque notitiam. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXII.
De eo quod scriptum est: Omnis vallis implebitur, usque ad eum locum ubi ait: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
Cap. III. Videamus quae in Christi praedicentur adventu, inter quae primum de Joanne scribitur: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. Et quod sequitur proprie de Domino Salvatore est. Neque enim a Joanne omnis vallis impleta est, sed a Domino Salvatore. Seipsum unusquisque consideret, quis erat antequam crederet: tunc animadvertet, vallem humilem, vallem se fuisse praecipitem in ima demersam. Quando venit Dominus Jesus, et misit Spiritum sanctum vicarium suum, vallis omnis expleta est. Expleta est autem operibus bonis et fructibus Spiritus Sancti. 315-316 Charitas non sinit permanere te vallem. Quod si pacem habueris et sapientiam et bonitatem, non solum vallis esse desistes, sed etiam mons esse incipies Dei. Quod tamen de gentibus quotidie magis fieri videmus, atque compleri, Omnis vallis implebitur; quam de populo Israel, qui de excelso depositus est: Omnis, inquit mons et collis humiliabitur. Mons erat quondam ille populus et collis, qui depositus est atque destructus. Illorum delicto salus gentibus data est ad aemulandum eos (Rom. XI). Quod et si contrarias fortitudines, quae adversus mortales erigebantur, dixeris montes et colles esse depositos, non peccabis. Ut enim impleantur hujuscemodi valles, humiliandae sunt. Sed et hoc quod in adventu Christi prophetatum est, utrum expletum sit, contemplemur. Sequitur enim: Et omnia prava erunt in directa. Unusquisque nostrum pravus erat, si tamen non et usque hodie perseverat: et per adventum Christi qui factus est ad animam nostram, prava quaeque directa sunt. Quid enim tibi prodest, si Christus quondam venit in carnem, nisi quoque ad tuam animam venerit? Oremus ut illius quotidie nobis adventus fiat, et possimus dicere: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. III). Si enim Christus vivit in Paulo, non vivit in me, quid mihi proderit? Cum autem et ad me venerit, et fruitus illo fuero, sicut fruitus est Paulus, tunc et ego Paulo similiter loquar: Vivo jam non ego, vivit vero in me Christus. Consideremus ergo caetera, quae in Christi praedicentur adventu. Nihil te asperius erat. Vide pristinos motus tuos, vide iram, et caetera vitia, si tamen cessaverunt esse quae fuerant, et intelligis nihil te asperius, et (ut significantius loquar) nihil fuisse inaequalius. Conversatio tua inaequalis erat, et sermo et opera inaequalia. Venit ergo Dominus meus Jesus, et exaequavit asperitates tuas, incomposita quaeque vertit in vias planas, ut fieret in te iter sine offensione, et leve [ Forte laeve], atque purissimum, gradereturque in te Deus Pater, et Christus Dominus mansionem apud te faceret, diceretque: Ego et Pater meus veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Sequitur; Et videbit omnis caro salutare Dei. Tu quondam caro eras, immo ut mirabilius loquar, cum adhuc in carne sis, vides salutare Dei. Quid autem sibi velit quod dicitur, omnis caro, eo quod nulla excipiatur quae non videat salutare Dei, relinquo intelligendum his qui sciunt Scripturarum mysteria. Quaenam egredientibus ad baptismum Joannes loquitur, attendendum. Si quis vult baptizari, egrediatur. Manens enim in pristino statu, et mores suos et consuetudinem non relinquens, nequaquam rite ad baptismum venit. Ut autem intelligas quid sit egredi ad baptismum, accipe testimonium et ausculta verba quibus Deus loquitur ad Abraham; Egredere de terra tua (Gen. XII), et reliqua. Egredientibus itaque ad lavacrum turbis, non egressis, sed tantum egredientibus, Joannes loquitur quae sequuntur. Si enim jam egressi fuissent, numquam ad eos diceret, generatio viperarum. Quaecumque igitur ad illos loquitur, ad vos, o catechumeni et catechumenae, loquitur. Qui disponitis venire ad baptismum, considerate non forsitan vobis dici possit, generatio viperarum. Sed et illud quod sequitur, nisi pravitatem venenaque serpentum de corde vestro expuleritis, dicetur ad vos: Quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Magna huic saeculo impendet ira: omnis iram Dei passurus est mundus: tantam vastitatem coeli, et latitudinem terrae, et stellarum choros, splendorem solis, et lunae nocturnae solatia, Dei ira subvertet. Haec enim omnia propter hominum peccata transibunt. Et olim quidem super omnia tantum in terra venit ira Dei, quia omnis caro reliquerat viam suam super terram (Gen. VI): nunc autem et super coelum, et super terram ventura est ira Dei. Coeli pertransibunt, tu autem permanebis (ad Deum dicitur), et omnes sicut vestimentum veterascent (Ps. CII). Videte qualis et quanta ira sit, quae mundum omnem consumptura sit, et puniet eos qui poena digni sunt, invenietque materiam in qua se exerceat. Unusquisque nostrum ex eo quod gessit, irae materiam praeparavit. Secundum duritiam enim tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, dicitur ad Romanos (Rom. II). Dein sequitur: Quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et vobis qui venitis ad baptismum, dicitur: Facite fructus dignos poenitentiae. Vultis scire qui sunt fructus poenitentiae? Charitas fructus 317-318 est Spiritus, gaudium fructus est Spiritus, pax, patientia, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, et reliqua hujuscemodi (Galat. V). Si haec omnia habuerimus, fecimus fructus dignos poenitentiae. Rursum dicitur ad eos qui ad Joannis baptismum veniebant: Et ne incipiatis dicere intra vosmetipsos, patrem habemus Abraham: dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham. Prophetat Joannes novissimus prophetarum expulsionem prioris populi, et vocationem gentium. Illis enim qui de Abraham gloriabantur dicit: Et ne incipiatis dicere in vobismetipsis, patrem habemus Abraham. Et de gentibus rursum loquitur: Dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. De quibus lapidibus? Non utique lapides irrationabiles corporeosque monstrabat, sed homines insensibiles et quondam duros, qui quia lapides et ligna adorabant, impletum est illud quod in psalmo cantabatur: Similes illis fiant [Al. fiunt] qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Ps. CXV). Vere qui faciunt idola, et confidunt in eis, similes sunt diis suis, absque sensu, sine ulla ratione, in lapides lignaque conversi sunt. Cum enim tantum videant creaturarum ordinem, decorem, officium, tantam mundi pulchritudinem, nolunt de creaturis intelligere Creatorem, neque considerant tantae dispensationis aliquam providentiam, aliquem esse rectorem, sed sunt caeci, his tantum oculis mundum videntes, quibus irrationabilia jumenta et bestiae vident. Non enim animadvertunt in his quae vident ratione regi, aliquam inesse rationem. Haec propterea, quia Joannes dixerat: Potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Et nos igitur obsecremus Deum, ut si quando fuimus lapides, vertamur in filios Abrahae pro his filiis qui ejecti sunt, et repromissionem adoptionemque suo vitio perdiderunt. Unum testimonium adhuc de lapidibus ponam. Siquidem in cantico Exodi scribitur: Vertantur in lapides, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec transeat populus tuus iste quem possedisti (Exod. XV). Rogatur itaque Deus, ut paulisper convertantur in lapides; hoc enim Graecus sermo significantius sonat, ἀναλιθούσθωσαν, donec pertranseat populus Judaeorum. Haud dubium quin postquam illi transierint, gentes lapideae esse cessabunt, et pro duro corde recipient humanam in Christo rationabilemque naturam. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXIII.
De eo quod scriptum est: Ecce securis ad radices arborum posita est, usque ad eum locum ubi ait: Venerunt autem et Publicani, ut baptizarentur ab eo.
Cap. III. Joannes illo jam tempore loquebatur: Ecce securis ad radices arborum posita est. Et siquidem jam ingrueret consummatio, et temporum finis instaret, nulla mihi quaestio nasceretur. Dicerem enim hoc quod ait: Ecce securis ad radices arboris posita est, et illud: Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, praecidetur, et in ignem mittetur, propterea prophetatum, quia in illo tempore complebatur. Cum autem tanta post saecula fluxerint, et tam innumerabiles anni ab illo tempore usque ad praesentem diem transierint, quomodo Spiritus sanctus in propheta dicat: Ecce securis ad radices arborum posita est, debemus inquirere. Ego puto Israelitico populo prophetari, quod praecisio ejus vicina sit. His enim qui egrediebantur ad eum, ut baptizarentur, inter caetera loquebatur: Facite fructus dignos poenitentiae; et quasi Judaeis dicebat: Ne incipiatis dicere in vobismetipsis, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis. quia potest Deus ex lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Hoc ergo quod ait: Ecce securis ad radices arborum posita est, Judaeis loquitur. Cui sensui et Apostolicum illud congruit, fractos esse ab hac securi infidelitatis 319-320 ramos atque succisos, ut amputaret ex arbore non radicem, sed ea quae de radice pullularunt, ut in radice pristinae arboris, rami possint oleastri inseri (Rom. XI). Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, praecidetur et in ignem mittetur: hunc enim finem habet, ut incendio concremetur. Deinde tres ordines inducuntur sciscitantium Joannem super salute sua: unus quem Scriptura appellavit populos exeuntes ad baptisma, alius quem publicanos nominat, tertius qui militum appellatione censetur. Interrogabant eum turbae, dicentes: Quid faciemus? Qui respondens eis: Qui habet duas tunicas, det ei qui non habet: et qui habet cibos, similiter faciat. Quod quidem, nescio si turbae conveniat praecipi. Magis enim apostolis quam vulgo congruit, ut qui duas tunicas habet, unam tribuat non habenti. Et ut scias magis hoc apostolis quam populis convenire, audi quid a Salvatore dicatur ad eos: Neque duas tunicas tollatis in via (Matth. XX). Duplex itaque vestimentum quo unusquisque vestitur, et praecipitur ut alterum tribuat non habenti, aliam intelligentiam sonat. Vult enim nos Salvator, quomodo non habemus duobus servire dominis, sic nec duas habere tunicas, nec duplici veste circumdari, ne sit unum indumentum veteris hominis, et alterum novi. Econtrario autem cupit, ut exspoliemus nos veterem hominem, et induamus novum. Hucusque facilis expositio est. Porro quaeritur, quomodo juxta hanc interpretationem jubeatur nobis non habenti tribuere vestimentum. Quisnam est ille qui ne unum quidem indumentum super carnem suam habet, qui nudus est, qui omnino nulla veste coopertus? Neque vero hoc dico, quo non praecipiatur liberalitas, et in pauperes misericordia. Hyperbolica clementia: ut etiam nudos altera tunica protegamus. Sed hoc aio, quod et profundiorem locus iste respiciat intellectum, et oporteat ei dare tunicam qui omnino non habebat. Quis est ergo iste, qui tunicam non habet? Nempe ille qui penitus Deum non habet. Debemus igitur exuere nos, et ei dare qui nudus est. Alius habet Deum, alius omnino non habet, contraria videlicet fortitudo. Et quomodo scriptum est, ut in profundo maris praecipitemus delicta nostra (Mich. VII): sic projici a nobis oportet vitia atque peccata, et jacere super eum qui eorum nobis causa exstitit. Et qui habet, inquit, cibum, similiter faciat. Qui habet cibos tribuat non habenti, ut non solum ei vestimentum, sed etiam id quod possit comedere, largiatur. Venerunt autem et publicani baptizari ab eo. Hoc et juxta simplicem intelligentiam docet publicanos nihil amplius quaerere, quam in Lege praeceptum est; qui enim plus exegerint, non Joannis mandatum praevaricant, sed Spiritus sancti qui locutus est in Joanne. Nescio autem utrum, ut secundum ἀναγωγὴν, aliud quiddam excellentius sermo significet, et an debeamus in tali auditorio res tam mysticas prodere, maxime inter eos qui Scripturarum medullas non introspiciunt, sed tantum superficie delectantur. Periculosum quidem, sed tamen strictim breviterque tangendum. Cum exierimus a saeculo, et haec vita nostra fuerit commutata, erunt quidam in finibus mundi sedentes velut publicanorum officio diligentissime perscrutantes, ne quid sui in nobis inveniant. Videtur mihi princeps saeculi hujus quasi publicanus esse, unde scriptum est de eo: Venit princeps mundi istius, et in me habet nihil (Joan. XIV). Illud quoque quod in Apostolo legimus: Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui honorem, honorem; nemini quid debeatis nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII), sacrate intelligendum est. Quamobrem consideremus ne forte cum non habuerimus, quod pro vectigali queamus reddere, ipsi trahamur ob debitum, ut solet apud saeculi quoque fieri vectigales, quando quis pro debito ipsi reipublicae serviturus includitur. Complures e nobis, ab istiusmodi publicanis tenendi sunt: quos Jacob ille vir sanctus non magnopere formidabat, nec verebatur, ut de publicanorum vectigalibus in eo aliquid reperiretur. Unde et audacter ad publicanum illum loquebatur Laban: Cognosce si quid tuarum rerum est apud me (Gen. XXXI). Super quod agit testimonium Scriptura dicens: Et non cognovit Laban apud Jacob quicquam. Docet igitur Salvator noster et Spiritus sanctus qui locutus est in prophetis, non solum homines, sed etiam angelos, et virtutes 321-322 invisibiles. Quid loquar de Salvatore? prophetae quoque ipsi et apostoli, omne quod resonant, non solum hominibus, sed et angelis praedicant. Quod ut scias verum: Attende, inquit, coelum, et loquar; in conspectu angelorum psallam tibi; et: Laudate Dominum, coeli coelorum, et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4); et: Laudent eum angeli; et: In omni loco potestatis ejus benedic, anima mea, Domino. Inveniens in plurimis locis, et maxime in psalmis, et ad angelos sermonem fieri, data homini potestate, ei tamen qui Spiritum sanctum habet, ut et angelos alloquatur. E quibus unum exemplum ponam, ut sciamus angelos quoque humanis vocibus erudiri. Scriptum est in Apocalypsi Joannis: Angelo Ephesiorum Ecclesiae scribe: Habeo aliquid contra te (Apoc. II); et rursum: Angelo Ecclesiae Pergami scribe: Habeo quippiam contra te. Certe homo est qui scribit angelis, et aliquid praecipit. Ego non ambigo et in coetu nostro adesse angelos, non solum generaliter omni Ecclesiae, sed etiam singillatim. De quibus Salvator ait: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII). Duplex hic adest Ecclesia, una hominum, altera angelorum. Si quid juxta rationem, et juxta Scripturarum dicimus voluntatem, laetantur angeli, et orant nobiscum. Et quia praesentes angeli sunt in Ecclesia, in illa dumtaxat quae meretur, et Christi est, propterea orantibus feminis praecipitur, ut habeant velamen super caput propter angelos, utique illos qui assistunt sanctis, et laetantur in Ecclesia (I Cor. XI). Quos quidem nos, quia peccatorum sordibus oculi nostri obliti sunt, non videmus, sed vident apostoli Jesu ad quos loquitur: Amen amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis (Joan. I). Quod si haberem hanc gratiam, ut quomodo apostoli, sic viderem, et sicut Paulus aspexit, intuerer, cernerem nunc angelorum multitudinem, quod videbat Elisaeus, et Giezi qui cum eo steterat non videbat. In metu erat Giezi, ne ab hostibus caperetur, solus Elisaeus videns. Sed Elisaeus ut prophetes Domini, deprecatur, et dicit: O Domine, aperi oculos pueri istius, et videat quoniam multo plures nobiscum sunt quam cum illis (IV Reg. VI). Et statim ad preces sancti viri angelos quos prius Giezi non videbat, intuitus est. Haec idcirco diximus, ut ostenderemus et publicanos doceri a Joanne, et non solum eos qui reipublicae vectigalibus serviunt, sed etiam illos qui veniebant ad poenitentiam. Et alii erant a corporalibus publicani, sicut et alii milites, qui egrediebantur ad baptismum poenitentiae. Venit enim non Joannes et propheta tantum, sed etiam ipse Salvator, et hominibus, et angelis, et virtutibus caeteris salutarem poenitentiam praedicare, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II): cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
323-324 HOMILIA XXIV.
De eo quod scriptum est: Ego quidem baptizo vos aqua, usque ad eum locum ubi ait: Ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igne.
Cap. III. Joannem, qui minor est Christo, suscepit populus, reputans et cogitans ne forte ipse esset Christus: eum vero, qui major illo venerat, non suscepit. Vis causam scire? Cognosce: Joannis baptisma videbatur, Christi baptismus invisibilis erat. Ego enim, inquit, baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, major me est, ipse vos baptizabit Spiritu sancto et igni. Quando baptizat Jesus Spiritu sancto, et rursum quando igne baptizat? Numquid uno atque eodem tempore Spiritu et igni baptizat, an vario atque diverso? Vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. Baptizati sunt apostoli post ascensionem ejus ad coelos Spiritu sancto (Act. II): quod autem igni fuerint baptizati, Scriptura non memorat. Sed quomodo Joannes juxta Jordanem fluvium venientes ad baptismum praestolabatur, et alios abigebat dicens: Generatio viperarum, et reliqua; porro eos qui confitebantur vitia atque peccata, suscipiebat: sic stabit in igneo flumine Dominus Jesus juxta flammeam romphaeam (Gen. III), ut quemcumque post exitum vitae hujus, qui ad paradisum transire desiderat, et purgatione indiget, hoc eum amne baptizet, et ad cupita transmittat: eum vero, qui non habet signum priorum baptismatum, lavacro igneo non baptizet. Oportet enim prius aliquem baptizari aqua et spiritu, ut cum ad igneum fluvium venerit, ostendat se et aquae et spiritus lavacra servasse, et tunc mereatur etiam ignis accipere baptismum in Christo Jesu: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum Amen.
- HOMILIA XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus.
Cap. III. Habet periculum et dilectio, si modum transeat. Debet enim qui aliquem diligit, naturas et causas considerare dilecti, et non eum plus diligere quam meretur. Nam si mensuram charitatis, modumque transcenderit, et qui diligit, et qui diligitur, in peccato erunt. Quod ut manifestius fiat ponamus exemplum. Joannem populus mirabatur, et diligebat eum: et revera erat dignus miraculo, ut plus ei quam caeteris hominibus deferretur, quia aliter quam cuncti mortales vixerat. Non omnes sumus simplici contenti cibo, sed varietate delectamur escarum: unum nobis ad potandum vinum sufficit, varii gustus vina mercamur. Joannes vero semper locustis, semper vescebatur melle silvestri, et contentus erat simplici et tenui cibo, ne corpus illius crassioribus pulmentis pinguesceret, et exquisitis dapibus gravaretur; 325-326 hujusmodi quippe natura corpora nostra sunt, ut escis superfluis aggraventur: et cum corpus fuerit aggravatum, anima quoque oneretur, quae per totum diffusa corpus passionibus illius subjacet. Quamobrem recte praecipitur eis qui observare possunt: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus scandalizetur (Rom. XIV). Erat igitur Joannes vitae mirabilis et multum ab aliorum hominum conversatione diversus. Non habebat saeculum, non famulum, non saltem vile tugurium. Morabatur in deserto non solum usque ad diem ostensionis suae ad Israel, verum eo tempore, quo poenitentiam populo praedicabat, erat in solitudine Judaeae, et aqua simplici irrigabatur, ut et in potu esset diversus a caeteris. Nos qui versamur in urbibus, qui in medio populorum sumus, et vestes quaerimus lautiores, et cibos, et habilia: ille vero qui in eremo morabatur, videte quali vestimento indutus fuerit. De pilis camelorum sibi tunicam fecerat, et zona pellicea cingebatur. Omnia ergo in illo noverant, et propter dissimilitudinem vitae universi qui videbant, admirabantur eum, et mirantes studiosissime colebant, super omnia quod poenitentes in remissionem peccatorum baptizabat. Quas ob causas diligebant quidem eum justissime, sed non servabant in charitate modum: cogitabant enim ne forte ipse esset Christus. Quam inordinatam et irrationabilem charitatem cavens apostolus Paulus de semetipso loquebatur: Timeo autem ne quis de me cogitet super id quod videt in me, aut audit ex me, et ne magnitudo revelationum extollat me, (I Cor. XII), etc. Quod metuens ne etiam ipse incurrat, nolebat omnia de se judicare quae norat, ne quis eo plus arbitretur esse quam cerneret, et mensuram honoris excedens, diceret quod dictum fuerat de Joanne, quia ipse esset Christus. Quod quidem nonnulli etiam de Dositheo Samaritarum haeresiarcha dixerunt, alii vero de Juda Galilaeo. Denique in tantam quidam dilectionis audaciam proruperunt, ut nova quaedam et inaudita super Paulo monstra confingerent. Alii enim aiunt hoc quod scriptum est, sedere a dextris Salvatoris et sinistris, de Paulo et de Marcione dici, quod Paulus sedet a dextris, Marcio sedeat a sinistris. Porro alii legentes: Mittam vobis advocatum Spiritum veritatis (Joan. XIV), nolunt intelligere tertiam personam a Patre et Filio, et divinam sublimemque naturam, sed apostolum Paulum. Nonne tibi omnes videntur plus amasse quam expedit, et dum virtutem uniuscujusque mirantur, dilectionis perdidisse mensuram? Quod quidem in Ecclesia patimur: plerique enim dum plus diligunt quam meremur, haec jactant, et loquuntur, sermones nostros doctrinamque laudantes, quae conscientia nostra non recipit. Alii vero tractatus nostros calumniantes, ea sentire nos criminantur, quae numquam sensisse nos novimus. Sed neque hi qui plus diligunt, neque illi qui oderunt, veritatis regulam tenent: et alii per dilectionem, alii per odium mentiuntur. Unde oportet charitati frena imponere, et tantum ei vagandi permittere libertatem, quantum in praerupta non corruat. Scriptum est in Ecclesiaste: Ne sis justus multum, neque ampliora cogites, ne forte obstupescas. Quod exemplum sequens possum simile quid dicere: Ne diligas hominem ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: 327-328 ne ames angelum de toto corde, de tota anima, de tota virtute; sed praeceptum juxta eloquium Salvatoris soli serva Deo. Diliges enim, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII). Respondeat mihi aliquis, et dicat: Salvator praecipit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua, et proximum tuum tamquam teipsum. Volo diligere Christum: doce ergo me quomodo eum diligam. Si enim dilexero eum ex toto corde meo, et ex tota anima mea, et ex tota virtute, contra praeceptum facio, ut alterum absque uno Deo sic diligam. Sin autem minus eum dilexero, quam omnipotentem Patrem, timeo ne in Primogenitum universae creaturae impius et profanus inveniar. Doce me, et ostende rationem, quomodo inter utrumque medius incedens, diligere debeam Christum. Vis scire qua charitate Christus diligendus sit? Breviter ausculta. Diliges Dominum Deum tuum in Christo. Putas diversam habere posse in Patre et Filio charitatem? Simul dilige Dominum Christum. Dilige Patrem in Filio, Filium in Patre, ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute. Quod si aliquis sciscitatur, et dicit: hoc quod asseris de Scripturis proba, audiat apostolum Paulum, qui habebat rationabilem charitatem, loquentem: Certus enim sum, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque potestates, nec praesentia, nec futura, nec fortitudo, nec altitudo, nec profundum, nec alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino Salvatore nostro (Rom. VIII), cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXVI.
De eo quod scriptum est: Cujus ventilabrum in manu, et mundabit aream suam, usque ad eum locum ubi ait: Et congregabit triticum in horreum.
Cap. III. Christus est Deus: et qui adorat eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV). Deus quoque noster, ignis consumens est (Deut. IV). Dupliciter appellatur Deus et spiritus, et ignis. Justis spiritus, ignis peccatoribus. Sed dum et angeli spiritus, ignisque dicuntur: Qui facit, inquit, angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Hebr. I): angeli sanctis quibusque sunt spiritus: his vero qui merentur, addicunt ignem, et fervorem subministrant. Juxta quem sensum et Deus noster atque Salvator, cum sit spiritus, ignem venit mittere super terram. Spiritus, secundum illud quod scribitur: Cum autem conversus fueris ad Dominum, auferetur velamen: et Dominus spiritus est (II Cor. III). Ignem autem venit mittere non super coelum, sed super terram, ut ipse demonstrat dicens: Ignem veni mittere super terram, et quid volo nisi ut jam ardeat (Luc. XI)? Si enim conversus fueris ad Dominum, qui est spiritus, Christus tibi spiritus erit, et non venit ignem mittere super terram. Quod si non converteris ad Deum, sed habes terram et fructum ejus, ignem venit mittere super terram tuam. Huic quid simile etiam de Deo scriptum est: Ignis accensus est furoris ejus, non usque ad coelum sursum, sed usque ad infernum deorsum: et devorabit non coelum, sed terram et germina ejus. Quorsum ista memoravi? Quia et baptismus, quo baptizat Jesus, in Spiritu Sancto est, et igni. Memini eorum, quae nuper locutus sum, nec praeterit explanatio superior; sed volo et novum aliquid inferre. Si sanctus fueris, Spiritu sancto baptizaberis: si peccator, in ignem mergeris; et unum atque idem baptisma indignis et peccatoribus in condemnationem ignemque vertetur: his vero qui sancti sunt, et tota fide ad Dominum convertuntur, Spiritus sancti gratia salusque tribuenda est. Is ergo, qui Spiritu sancto et igne dicitur baptizare, habet ventilabrum in manu sua, et mundabit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. Volo invenire rationem, quare Dominus noster habeat ventilabrum, et quod blando vento leves paleae huc illucque rapiantur, 329-330 grave vero triticum in unum deferatur locum, neque enim absque vento possunt triticum et paleae separari; existimo tentationes pro vento intelligi, quae confuso credentium acervo, alios paleas, alios triticum esse demonstrant. Cum enim anima tua fuerit aliqua tentatione superata, non tentatio te vertit in paleas; sed cum esses palea, levis videlicet et incredulus, ostendit te esse tentatio quod latebas. Econtrario autem cum fortiter tentamenta toleras, non te facit fidelem tentatio, atque patientem, sed virtutem, quae in te erat, patientiae et fortitudinis, et latebat, profert in medium. Putas enim, ait Dominus, aliter me tibi locutum fuisse quam ut pareres justus? Et alibi: Afflixi te, et affeci penuria, ut manifesta fierent, quae erant in corde tuo. In hunc modum et tempestas non facit super arenam aedificium consistere, sed super terram. Quae cum fuerit exorta, id quod super terram fundatum est, non evertet: quod vero super arenam fluctuat, probat illico non bene fuisse fundatum. Quapropter antequam oriatur tempestas, antequam ventorum flabra consurgant, priusquam intumescant flumina, dum adhuc silent universa, omne studium nostrum ad aedificiorum fundamenta vertamus, aedificemus domum nostram variis firmisque lapidibus praeceptorum Dei, ut cum persecutio saevierit adversus Christianos, durusque turbo surrexerit, ostendamus nos habere aedificium super petram Christum Jesum (Matth. VII). Si quis autem (quod procul absit a nobis) negaverit, iste sciat non se illo tempore quo negasse visus est, Christum negasse; sed semina et radices habuisse negandi jam veteres, tunc vero fuisse agnitum quod habebat, et in medium esse productum. Oremus igitur Dominum, ut simus aedificium, quod tempestas nulla subvertat, fundatum supra petram, per Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXVII.
De eo quod scriptum est: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat, usque ad eum locum ubi ait: Spiritus sanctus descendit super eum.
Cap. III. Qui Evangelii sermonem docet, non unam rem nuntiat, sed plurimas. Hoc quippe Scriptura significat, dicens: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat. Itaque etiam alia, quae scripta non sunt, Joannes populo praedicabat: quae autem scripta, considerate quanta fuerint quae annuntiant Christum. Monstravit enim baptismum Spiritus sancti, praedicavit publicanis salutem, docuit milites disciplinam, aream purgari, succidi arbores, et caetera quae Evangelii narrat historia. Exceptis ergo his quae scripta sunt, etiam illa quae scripta non sunt, annuntiasse monstratur in eo quod dicitur: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat populo. Et quomodo in Evangelio secundum Joannem de Christo refertur: Quia multa et alia locutus est, quae non sunt scripta in libro isto, quae si scriberentur, neque ipsum puto mundum capere potuisse libros, qui scribendi erant (Joan. XXI); sic et in praesenti loco intellige, quod forsitan Lucas, quoniam majora quaedam a Joanne annuntiabantur, quam ut deberent litteris credi, voluerit ea nominatim dicere, sed tantum significaverit quod dicta sint: et idcirco dixisse: Multa quidem et alia exhortans annuntiabat populo. Miremur quidem Joannem ex his quae sequuntur, maxime quod inter natos mulierum major Joanne Baptista nemo fuerit (Matth. XI), et in tantam opinionem merito virtutis ascenderit, ut a plerisque Christus putaretur; sed aliud multo mirabilius. Herodes tetrarcha habebat regiam potestatem, et poterat eum, cum voluisset, occidere (Marc. VI): et cum rem fecisset injustam, et contra legem Moysi, ut uxorem fratris sui acciperet, quae habebat filiam de priori viro, non eum timuit, non accepit personam, non cogitavit, ut dixi, regiam potestatem, non formidavit interitum; sciebat enim, etiamsi 331-332 propheta non esset, quod lacessitus eum posset occidere. Haec igitur universa cum nosset, libertate prophetica corripuit Herodem, et incestas nuptias arguit, et ob id clausus in carcere, non de morte sollicitus, non de incerto judicii, sed in vinculis de Christo, quem annuntiaverat, cogitabat. Et quia ipse ad eum ire non poterat, mittit discipulos suos sciscitantes: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Animadvertis, quod et in carcere docuerit, videns eum et in illo loco discipulos habere, et quam ob causam ibidem per se erudiebat. Inter quae etiam cum de Jesu orta esset quaestio, mittit ex discipulis et interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Revertuntur discipuli, et nuntiant magistro, quae Salvator jusserat nuntiari: cujus verbis Joannes armatus ad praelium, confidenter emoritur, et libenter capite truncatur, ipsa vox Domini voce firmatus, verum esse Dei filium quem credebat. Haec de Joanne et libertate ejus, et Herodis insania, qui super multa scelera etiam hoc addidit, ut Joannem primum carcere clauderet, et postea decollaret. Quia vero Dominus baptizatus est, et coeli aperti sunt, et Spiritus sanctus descendit super eum, voxque de coelis intonuit dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. XVII): dicendum est in baptismo Jesu, coelum esse reseratum, et ad dispensationem remissionemque peccatorum, non illius, qui peccatum non fecerat, neque inventus est dolus in ore ejus (Ephes. IV), sed totius mundi apertos esse coelos, et Spiritum sanctum descendisse: ut postquam Dominus ascendisset in excelsum, et captivam duxisset captivitatem, tribueret nobis Spiritum, qui ad se venerat: quem quidem dederat, et resurrectionis tempore dicens: Accipite Spiritum sanctum. Si cui dimiseritis peccata, dimittentur eis: si cui tenueritis, tenebuntur (Joan. XX). Descendit enim Spiritus sanctus super Salvatorem in specie columbae avis mansuetae, innocentis et simplicis. Unde et nobis praecipitur, ut imitemur innocentiam columbarum. Talis est Spiritus sanctus, mundus, et volucris, et sublime consurgens. Quamobrem orantes dicimus: Quis dabit mihi pennas ut columbae, et requiescam (Ps. LV)? id est, quis dabit mihi pennas Spiritus sancti? Et in alio loco sermo propheticus pollicetur: Si dormieritis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae: et posteriora dorsi ejus in virore auri (Ps. LXVIII). Si enim inter medios cleros veteris et novi Testamenti requieverimus, dabuntur nobis pennae columbae deargentatae, id est, sermones Dei, et posteriora ejus auri fulgore et virore radiantia, ut sensus noster Spiritus sancti sensibus compleatur, id est, sermo et mens illius compleatur adventu, et nec loquamur aliquid, nec intelligamus, nisi quod ille suggesserit; sed omnis sanctificatio, tam in corde, quam in verbis, et in opere, a sancto Spiritu veniat in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum, Amen.
- HOMILIA XXVIII.
De Genealogia Salvatoris, eo quod in Matthaeo et in Luca diversi ejus referantur auctores.
Cap. III. Dominus noster atque Salvator, qui multorum Salvator, cujus generationem Scriptura non docuit, quae melior fuit, nunc secundum patrum ordinem natus esse describitur. Et cum divinitas ejus non subjaceat exordio, propter te, qui ortus in carne es, nasci voluit, et tamen non aeque ab Evangelistis nativitatis ejus ordo narratur: quae res nonnullos plurimum conturbavit. Matthaeus enim incipiens nativitatis illius seriem texere, ab Abraham usque ad id pervenit ut diceret: Christi autem Jesu generatio sic erat: et describit non eum qui baptizatus est, sed qui venit in mundum. Lucas vero, exponens nativitatem ejus, non a superioribus ad inferiora deducit; sed cum baptizatum ante dixisset, usque ad ipsum pervenit Deum. Nec eaedem personae sunt in generatione ejus, quando descendere dicitur, et quando conscendere 333-334. Qui enim fecit eum coelis tibi descendentem, mulieres non quaslibet, sed peccatrices, et quas Scriptura reprehenderat, introducit: qui vero baptizatum narrat, nullius facit mulieris mentionem. In Matthaeo enim (Cap. I), ut diximus, nominatur Thamar, quae cum socero fraude concubuit, et Ruth Moabitis nec de genere Israel: et Raab, quae unde sumpta sit, scire nequeo: et conjux Uriae, quae violavit mariti torum. Quia enim Dominus noster atque Salvator ad hoc venerat, ut hominum peccata susciperet (I Cor. V), et eum qui non fecerat peccatum, pro nobis peccatum fecit Deus: propterea descendens in mundum, assumpsit peccatorum hominum vitiosorumque personam, et nasci voluit de stirpe Salomonis, cujus peccata conscripta, et Roboam, cujus delicta feruntur, et de caeteris, e quibus multi fecerunt malum in conspectu Dei. Quando vero de lavacro conscendit, et secundus ordo esse describitur, non per Salomonem, sed per Nathan nascitur, qui ejus arguit patrem super Uriae morte ortuque Salomonis. Sed in Matthaeo semper generationis nomen adjungitur: hic vero penitus siletur: Scriptum est enim ibi: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob genuit Judam et fratres ejus, Judas genuit Phares et Zaram de Thamar, et usque ad finem, genuit, semper apponitur. In Luca vero, ubi de lavacro conscendit Jesus, filius dicitur: Sicut putabatur filius Joseph: et in tam multa serie nominum, excepto quod putabatur filius Joseph, generationis nomen ascriptum non est. In Matthaeo non est scriptum, incipiebat: hic vero, quia de baptismate conscensurus erat, incipiebat legitur, Scriptura referente: Et ipse erat Jesus incipiens. Quando enim baptizatus est, et mysterium secundae generationis assumpsit, ut tu quoque priorem nativitatem destruas, et in secunda regeneratione nascaris, tunc dicitur incepisse. Et quomodo populus Judaeorum, quando erat in Aegypto, non habebat initium mensium: quando vero egressus ex Aegypto, tunc [ Al. nunc] dicitur ad eum: Mensis iste initium mensium primus erit vobis de mensibus anni (Exod. XII): sic qui necdum est baptizatus, nec coepisse narratur. Nec enim frustra additum putemus ad id quod dicitur: Ipse erat Jesus, quod sequitur, incipiens. Sed et quod ait: Quasi annorum triginta, considerandum, Joseph triginta annorum erat, quando dimissus e vinculis, et interpretatus somnium Pharaonis, Aegypti effectus est princeps, ubertatisque tempore triticum congregavit, ut famis tempore haberet quod distribueret. Ego puto quod triginta anni Joseph, in triginta annorum praecesserint Salvatoris. Iste enim Joseph non tale triticum congregavit, quale in Aegypto ille Joseph, sed triticum verum, atque coeleste, ut tempore ubertatis tritico congregato haberet quod distribueret, cum fames esset missa in Aegyptum, non fames panis, neque sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei. Congregat de prophetis, de lege, de apostolis, verba abundantiae: unde quando jam non scribuntur libri, nec novum aliquod conficitur instrumentum, nec mittuntur ab apostolis ea quae ab Jesu in horrea apostolorum fuerant comportata, hoc est in animas eorum, omniumque sanctorum, distribuat et nutriat Aegyptum fame periclitantem, maximeque fratres, de quibus scribitur: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae cantabo te (Psal. XXI). Habent et alii homines verba patientiae: verbaque judicii et reliquarum verba virtutum: hoc est triticum quod Joseph Aegyptiis distribuit. Sed aliud est frumentum quod fratribus, id est, discipulis suis distribuit de Jessem terra, de ea quae ad orientem respicit, triticum evangelicum, triticum apostolicum. De hoc tritico debemus panes facere, ita tamen ut non commisceatur veteri fermento, habeamusque panem novum de Scripturarum tritico, farinamque commolitum in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
335-336 HOMILIA XXIX.
De eo quod scriptum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto reversus est; et de tentatione ejus prima.
Cap. IV. Quando legis in Evangelio, Jesus autem plenus Spiritu sancto reversus est, et in Actibus apostolorum ubi dicitur, quod repleti fuerint Spiritu sancto (Act. II), vide ne aequales putes esse apostolos Salvatori: sed et Jesum, apostolos, et alium quemlibet sanctorum plenos Spiritu sancto cognosce secundum mensuram vasculi sui: et quomodo, verbi gratia, si volueris dicere, haec vasa plena sunt vino vel oleo, non statim judicas quod aequali mensura plena sint (siquidem aliud sextarium capere potest, aliud urnam, aliud amphoram), eodem modo et Jesus et Paulus pleni erant Spiritu sancto: sed multo vas Pauli minus erat vase Jesu, et tamen erat secundum mensuram suam utrumque completum. Accepto itaque baptismo, Salvator plenus Spiritu sancto, qui super eum in specie columbae de coelis venerat, ducebatur a spiritu. Quia enim quotquot Spiritu Dei ducuntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII); iste autem extra omnes proprie Filius Dei erat, ideo et ipsum oportebat Spiritu sancto duci. Siquidem scriptum est: Ducebatur autem in desertum a spiritu (Matth. IV). Quadraginta diebus tentatur Jesus, et quae fuerint tentamenta nescimus: quae ideo forsitan praetermissa sunt, quia majora erant quam ut litteris crederentur. Etsi sic oportet dicere, sicut mundus capere non poterat omnes libros, si scripta fuissent quae fecit et docuit Jesus: sic quadraginta dierum tentationes quibus tentatus est Dominus a diabolo, mundus ferre non poterat, si Scriptura docuisset. Sufficit nobis hoc tantum scire, quod quadraginta diebus in deserto fuerit, et tentabatur a diabolo, et non comederit quicquam in diebus illis. Mortificabat enim sensum carnis jugi continuoque jejunio: et cum completi fuissent dies, esuriit. Dixit autem ei diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. Dic, inquit, lapidi huic. Cui lapidi? utique monstrabat diabolus quem vult panem fieri. Quaenam est ista tentatio, ut rogato Patre a Filio panem, nec lapidem, quod ne ipse quidem adversarius voluit, versipellis fallax, det lapidem pro pane? hoc est enim quod diabolus voluit, ut lapis panis fieret: et non potius, ut non in panem lapidem, sed hominem in lapidem verteret, quem diabolus pro pane monstraverat? Ego puto quod usque hodie lapidem diabolus ostendat et hortetur singulos ad loquendum: Dic ut lapis iste, panis fiat. Omni tentatione qua tentandi erant homines, primus secundum assumptionem carnis tentatus est Dominus. Tentatur autem ob id, ut nos quoque, illo vincente, vincamus. Obscurum fit forte quod dico, nisi manifestius exemplo fiat. Si videris haereticos dogmatum suorum mendacium pro pane comedere, scito lapidem eorum esse sermonem, quem monstrat diabolus. Neque vero existimes unum eum habere lapidem; habet plures lapides, de quibus a Matthaeo introducitur loquens: Dic ut lapides isti panes fiant. Dixit et Marcion, et lapis diaboli ei factus est panis. Dixit Valentinus, et alius lapis ei est versus in panem. Habuit et Basilides ejusmodi, et caeteri haeretici. Unde sollicite providendum, ne forte diaboli lapidem comedentes, putemus pane vesci Dei. Alioquin quae erat tentatio de lapide panem fieri, et a Salvatore comedi? Fingamus enim quod, diabolo proponente, Dominus lapidem in panem verterit [ Al. vertit], et id quod virtute sua ipse fecerat comederit, et satiarit esuriem: quaenam esset ista tentatio, quae victoria diaboli, si haec simpliciter scriberentur? Quae ut diximus ratione perspecta et tentationem ostendunt fuisse si fierent, et victoriam, quod contempta sunt fieri. Simulque monstratur istum panem qui de lapide fiat, non esse verbum Dei, quod pascit hominem, de quo scriptum est: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egredietur per os Dei, vivet homo. Respondebo tibi, o versipellis et nequam, qui me 337-338 tentare non metuis: alius est panis, sermo Dei qui vivificat hominem. Simulque videamus quod haec loquatur non Filius Dei, sed homo, quem Filius Dei dignatus est assumere, quasi de homine enim respondet, et dicit: Scriptum est, non in pane solo vivit homo (Matt. IV); ex quo manifestum, non Deum, sed hominem fuisse tentatum. Scripturae sensum diligenter eventilans, reor invenire me causam, quare Joannes tentationem Domini non descripserit: sed tantum Matthaeus, Lucas, et Marcus. Joannes enim qui a Deo exordium fecerat dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I): nec poterat divinae generationis ordinem texere, sed tantummodo quod ex Deo et cum Deo esset expresserat, adjecit: Et Verbum caro factum est. Porro quia Deus tentari non potest, de quo ei erat sermo: ideo tentari illum a diabolo non introducit. Quia vero liber generationis Jesu Christi de eo in Matthaei Evangelio narratur, et in Luca generatio ejus describitur, et in Marco homo est qui tentatur, propterea ejus fertur simile responsum: non in pane solo vivit homo. Si igitur Filius Dei Deus pro te homo factus est, et tentatur: qui natura homo es, non debes indignari si forte tentaris. Quod si tentatus, illum imitatus fueris qui pro te tentatus est, et omne viceris tentamentum, habebis spem cum eo qui tunc homo fuit, nunc autem homo esse cessavit. Nam si qui quondam homo erat, postquam tentatus est, et recessit ab eo diabolus usque ad tempus mortis, a mortuis resurgens ultra non morietur: omnis autem homo morti subjacet: iste ergo qui nequaquam moritur, jam non est homo, sed Deus est. Si autem Deus est qui quondam homo fuit, et oportet te illi similem fieri, Quando similes ejus fuerimus, et viderimus eum sicuti est, te quoque necesse erit Deum fieri, in Christo Jesu. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXX.
Tentatio Salvatoris secunda.
Cap. IV.
Tam Filio Dei, quam Antichristo regnandi studium est. Sed et Antichristus regnare desiderat, ut occidat quos sibi subjecerit; Christus ad hoc regnat ut salvet. Et unusquisque nostrum, si felix est, regnatur a Christo, sermone, sapientia, justitia, veritate. Si autem amatores voluptatis sumus magis quam amatores Dei, regnamur a peccato, de quo Apostolus loquitur: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore (Rom. VI). Duo igitur reges certatim regnare festinant: peccati rex peccatoribus diabolus, justitiae rex justis Christus. Sciensque diabolus ad hoc venisse Christum, ut regnum illius tolleret, et hi qui sub eo erant, inciperent esse sub Christo: ostendit ei omnia regna mundi, et hominum hujus saeculi, quomodo alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia, illi populari rapiantur cura [ Al. aura], hi formae capiantur illecebris. Neque vero arbitrandum est, quod regna ei mundi ostendens, Persarum, verbi gratia, regnum Indorumque monstraverit; sed ostendat ei omnia regna mundi, id est, regnum suum quomodo regnaret in mundo, ut cohortans eum facere quod volebat, inciperet etiam Christum habere subjectum. Vis, inquit, in hominibus his regnare? Ostendit innumerabiles hominum multitudines, quae suo tenebantur imperio. Et revera si miseriam 339-340 et infelicitatem nostram simpliciter volumus confiteri, pene totius mundi rex diabolus est: unde et princeps istius saeculi a Salvatore vocatur. Quod ergo dicit: Vides hos homines qui sub meo regno sunt, ostendit ei in puncto temporis, hoc est, in praesenti temporum cursu, qui ad comparationem aeternitatis puncti instar obtinet. Neque enim necessarium habuit Salvator, ut ei dignitates saeculi istius et negotia monstrarentur: statim ut aciem luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia, et eos qui regnarentur a vitiis conspexit, et ipsum principem saeculi diabolum supervenientem, atque gaudentem in propriam perniciem, quia tantos sub suo habebat imperio. Dicit ergo ad Dominum diabolus: Ideo venisti, ut adversus me dimices, et tollas de imperio meo quos nunc subjectos habeo? Nolo contendas, nolo nitaris, ne habeas ullam in certando molestiam. Unum est quod precor: procidens adora me, et accipe regnum omne quod teneo. Verum Dominus noster atque Salvator vult quidem regnare, et omnes gentes subjectas esse ut serviant justitiae, veritati, caeterisque virtutibus; sed vult regnare quasi justitia, ut absque labore regnet, ut nihil faciat indecorum, et non vult absque labore subjectus diabolo coronari, nec sic regnare caeteris, ut ipse regnetur a diabolo. Unde loquitur ad eum Jesus: Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies (Matth. IV). Hos, inquit, omnes propterea volo mihi esse subjectos, ut Dominum Deum adorent, et ipsi soli serviant. Haec est cupido regni mei. Tu autem a me vis accipere peccata, quae dissoluturus veni, quae etiam a caeteris auferre desidero. Scito atque cognosce me in hoc manere quod dixi, ut adoretur Dominus Deus solus, et hos omnes sub meam faciam potestatem, meoque regno subjiciam: cui gaudeamus nos quoque esse subjectos, et deprecemur Dominum, ut regnans peccatum in corpore nostro mortificet, et regnet nobis solus Christus Jesus, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXI.
De tertia tentatione Salvatoris.
Cap. IV.
Scrutamini Scripturas, ut et in his quae putantur esse simplicia, reperiatis non minima sacramenta. Scrutemur principium Evangelicae lectionis, quotquot hodie audivimus, et id quod latebat, procedit in medium. Adduxit autem diabolus Jesum in Jerusalem. Hoc incredibile est, ut diabolus duceret Filium Dei, et ille sequeretur. Sequebatur plane quasi athleta ad tentationem, sponte proficiscens. Non formidabat tentantem, neque insidias callidissimi pertimescebat inimici, et quodammodo loquebatur: Duc quo vis, tenta ut placet. Ad tentandum sponte me tribuo, sustineo quae suggesseris. Praebeo me in quibuscumque tentaveris, invenies me in omnibus fortiorem. Adduxit ergo eum in Jerusalem, et posuit super pinnam templi, et dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Adduxit eum in culmen ad summitatem templi, et hortatur ut se inde praecipitet. Quod cum ille fraudulenter proponeret, et sub ostentatione gloriae niteretur, dicebat Salvator: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Simulque considera quomodo tentet diabolus. Non aliunde tentare audet, nisi de divinis libris et de psalmis sumens testimonium, ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum; scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Unde tibi, diabole, hoc scire quod ista scripta sunt? Numquid legisti prophetas, vel divina eloquia cognovisti? Licet tu taceas, ego pro te respondebo. Legisti non ut ipse ex lectione sanctorum melior fieres, sed ut simplicitate eos qui amici sunt litterae, interficias. Scis quia si de aliis ei voluminibus loqui volueris, non decipies neque habere poterunt auctoritatem assertiones tuae. Sic legit Scripturas 341-342 Marcion ut diabolus, sic Basilides, sic Valentinus, ut cum diabolo dicerent Salvatori: Scriptum est, quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum (Matth. IV). Si quando testimonium de Scriptura audieris, vide ne statim loquenti acquiescas, sed considera illum cujus sit, ac cujus sententiae, cujus sit voluntatis: ne forte simulet sanctum se esse quomodo non est, et venenis infectus haereseos, sub ovis pelle lupus latitet, ne forte loquatur in eo diabolus de Scripturis. Quomodo autem diabolus per occasionem temporum de Scripturis loquitur: sic econtrario Paulus pro utilitate eorum qui audiunt, non solum de Scripturis, sed etiam de saecularibus libris assumit testimonium, et ait: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri (Tit. I, 12). Et rursum de alio: Ipsius enim et genus sumus (Act. XVII, 28). Necnon et de Comico: Corrumpunt mores bonos colloquia mala (I Cor. XV). Sed neque diabolus si de Scripturis locutus fuerit, poterit me hac occasione decipere: neque Paulus, si de gentilibus litteris aliquod exemplum sumpserit, quoquo modo me eloquio deterrebit. Ideo enim assumpsit Paulus verba etiam de his quae foris sunt, ut sanctificet ea. Videamus ergo quod de Scripturis diabolus loquatur ad Dominum. Scriptum est enim: Angelis suis mandavit ad te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Vide quomodo et in ipsis testimoniis versipellis est. Vult enim imminuere gloriam Salvatoris: quasi angelorum indigeat auxilio, offensurus pedem, nisi eorum manibus sublevetur. Assumit testimonium, et interpretatur illud de Christo, quod non de Christo, sed de sanctis generaliter scriptum est. Libere quippe et tota confidentia contradico diabolo, super Christi persona hoc non posse intelligi. Neque enim indiget Angelorum auxilio, qui major Angelis, et melius ipsis haereditatem consecutus et nomen. Nulli angelorum umquam dixit Deus: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Hebr. I). Ad nullum eorum quasi ad filium locutus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. II); sed ad Filium proprie suum, de quo innumerabilia loquitur in prophetis. Non indiget, inquam, angelorum auxilio Filius Dei. Quin potius disce, diabole, quod nisi Jesus adjuverit angelos, offendent pedem suum. Et si quis angelorum visus est offendere, de quibus dudum lectum est, quia angelos judicabimus: ideo offendit, quia non extendit manum suam ad Jesum, ut apprehensus ab eo non offenderet. Quoniam enim in propria virtute confidens, non invocas praesidium Jesu, offendis, et credere in Jesum Christum Filium Dei noluisti. Ut autem scias quod male interpretatus es, et non de Christo, sed de sanctis intelligi quae sequantur, ausculta. A ruina et daemonio meridiano non Jesum Christum liberat Deus, sed sanctos. Lege nonagesimum psalmum, cujus principium: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur, et invenies haec magis justo viro, quam Dei Filio convenire: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit, verumtamen oculis tuis, videbis, et retributionem aspicies peccatorum, et reliqua, super personam justi interpretans. Sed et sic quoque perverse afferens diabolus testimonia, ut assereret super Salvatore intelligi, silet et transit versiculos qui contra se scripti sunt. Cum enim dixisset: angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, tacuit illud quod sequitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quare, diabole, siles, nisi quod tu es basiliscus, tu es omnium serpentium regulus, nocentiora habens venena quam caeteri? Qui statim ut videris aliquem, interficis, et aliam fortitudinem contrariam sociam tui assumis, quae aspis appellatur, et viro justo subjecta est, et idcirco omnia taces. Tu es draco, tu es leo, de quibus scribitur: Super aspidem et basiliscum calcabis, et conculcabis leonem et draconem. Sed licet tu taceas, nos qui scripturas rectius legimus, scimus habere nos potestatem conculcandi te, et datam nobis hanc ditionem, non solum in veteri Testamento sicut nunc cantatur in psalmo, sed etiam in novo, Salvatore dicente: 343-344 Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et omnem virtutem inimici, et nihil vobis nocebunt (Luc. X). Sumamus arma tanta potestate firmati, et universa faciamus: ut per conversationem nostram leonem conculcemus et draconem. Porro ut scias quomodo conculcetur leo et conteratur draco, Pauli Epistolam lege, in qua asserit conculcari peccatores Filio Dei. Sicut ergo qui peccator est conculcatur Filio Dei: sic econtrario qui justus est conculcat leonem et draconem, et omnem virtutem inimici conculcat in nomine Jesu Christi, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXII.
De eo quod scriptum est: Reversus est Jesus in virtute spiritus, usque ad eum locum, ubi ait: Et omnium oculi erant in synagoga intendentes in eum.
Cap. IV. Primum quidem Jesus plenus Spiritu sancto reversus est a Jordane, et agebatur in spiritu in deserto diebus quadraginta. Cum tentaretur a diabolo, quia adhuc vi certaturus erat adversus eum, et semel, et bis, non cum additamento aliquo spiritus ponitur. Quando vero tres tentationes quas Scriptura commemorat, pugnando superavit, quid de spiritu signanter cauteque ponatur, ait: Et reversus est Jesus in virtute spiritus. Virtus addita est, quia conculcaverat draconem, et tentatorem cominus vicerat. Reversus est ergo Jesus in virtute spiritus in Galilaeam terram, et fama exiit per omnem regionem de eo: ipse docebat in synagogis eorum, et glorificabatur ab omnibus. Cave ne beatos illos tantum judices, et te arbitreris primum esse doctrina. Si vera sunt quae scripta sunt, non solum tunc in congregationibus Judaeorum, sed et hodie in hac congregatione Dominus loquitur: et non solum in hac, sed etiam in alio coetu, et in toto orbe docet Jesus, quaerens organa per quae doceat. Orate, ut me quoque compositum, ad canendum, aptumque reperiat. Sicut enim quaerit omnipotens Deus prophetas eo tempore quo prophetia mortales indigent, et invenit, verbi gratia Isaiam, Jeremiam, Ezechielem, Danielem: sic quaerit Deus organa per quae doceat sermonem suum, vel erudiat populos in synagogis eorum, et glorificetur ab omnibus. Nunc magis glorificatur ab omnibus Jesus, quam illo tempore quo tantum in una provincia cognoscebatur. Deinde venit Nazareth ubi nutritus fuerat, et ingressus juxta morem in synagogam die sabbatorum, surrexit legere, et datus est ei liber prophetae Isaiae, et revolvens librum et locum ubi erat scriptum: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Matt. X). Non fortuitu revolvit librum, et apud se vaticinans reperit lectiones, sed et hoc providentiae Dei fuit. Sicut enim scriptum est: In laqueum non cadit passer sine voluntate Patris. Et quia capilli capitis apostolorum omnes numerati sunt; sic forsitan et hoc quod Isaiae potissimum liber inventus est; et lectio non alia, sed haec quae Christi mysterium loquebatur: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me (Isai. XV), Christus est enim qui ista commemorat, non ut libet et casu venisse arbitrandum est, sed providentia, et dispensatione Dei. Quae sunt igitur quae in propheta loquebatur, et postea de se ipse in synagoga personet contemplemur. Evangelizare (ait) pauperibus misit me. Pauperes, nationes significant. Isti enim erant pauperes, nihil omnino possidentes, non Deum, non Legem, non Prophetas, non justitiam, reliquasque virtutes. Ob quam causam misit eum Deus, ut pauperibus nuntiaret: Praedicare captivis remissionem. Captivi nos fuimus, quos tantis annis vinxerat Satanas, habens captivos, sibique subjectos. Venit Jesus praedicare captivis remissionem, et caecis ut viderent. Sermone quippe, et praedicatione doctrinae ejus, caeci vident. Praedicatio ergo remissionis intelligatur non solum super captivis, sed etiam super caecis. 345-346 Emittere confractos in libertatem. Quid ita fractum, atque collisum fuit, ut homo qui a Jesu dimissus est et sanatus? Praedicare annum Domini acceptum. Juxta simplicem intelligentiam aiunt, uno anno Salvatorem in Judaea Evangelium praedicasse, et hoc esse quod dicitur: Praedicare annum Domini acceptum, et diem retributionis: nisi forte quidam Sacramenti in praedicatione anni Domini divinus sermo significat. Futuri sunt enim alii dies, non tales quales nunc in mundo cernimus, et menses alii, et kalendarum ordo diversus. Sicut igitur ista alia, sic annus Domini futurus est placens. Ista autem omnia praedicta sunt, ut post visionem ex caecitate, post libertatem ex vinculis, post sanitatem a diversis vulneribus, veniamus ad annum Domini acceptum. Cum enim haec legisset Jesus, involvens librum reddidit ministro, et sedit, et omnium oculi erant in synagoga attendentes in eum. Et nunc si vultis, in hac synagoga coetuque possunt oculi vestri attendere in Salvatorem. Cum enim principalem cordis tui direxeris aciem ad sapientiam, et veritatem, Deique Unigenitum contemplandum, oculi tui intuentur Jesum. Beata congregatio, de qua Scriptura testatur, quod omnium oculi erant attendentes in eum. Quam vellem istum coetum simile habere testimonium, ut omnium oculi, et catechumenorum et fidelium, et mulierum et virorum, et infantium non corporis oculi, sed animae aspicerent Jesum. Cum enim respexeritis ad eum, de lumine ejus et intuitu clariores vestri vultus erunt, et dicere poteritis: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXIII.
De eo quod scriptum est: Utique dicitis mihi parabolam istam, et caetera, usque ad eum locum ubi ait: Sed nullus eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus.
In Capharnaum, quantum ad lucem historiae pertinet, necdum moratus est Jesus, nec aliquod in ea signum fecisse describitur, quippe in qua non fuit. Porro antequam veniret in Capharnaum, in patria sua, hoc est, in Nazareth fuisse signatur. Utique dicitis mihi parabolam istam: Medice, cura teipsum. Quaecumque audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. Unde puto aliquid in sermone praesenti latitare mysterii, et Nazareth in typo Judaeorum, Capharnaum in typo praecessisse gentilium (Rom. XI). Sciens itaque Jesus quod non haberet in patria sua honorem, nec ipse, nec propheta, nec apostoli, noluit ibi praedicare, sed praedicavit in gentibus, ne sibi a patriae suae hominibus diceretur: Utique dicitis mihi parabolam istam: Medice, cura teipsum. Erit enim tempus quando dicturus sit populus Judaeorum: Quaecumque audivi facta in Capharnaum apud gentes signa atque portenta, fac et apud nos in patria tua. Quae ostendisti universo orbi, ostende et nobis. Praedica sermonem tuum populo Israel; ut saltem cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI). Quamobrem mihi videtur consequenti ordine Nazaraenis interrogantibus respondisse Salvator: Nemo propheta acceptus est in patria sua. Et puto plus juxta sacramentum, quam juxta litteram verum esse quod dicitur, licet Jeremias in Anatoth patria sua non fuerit acceptus (Jerem. I), et Isaias, quaecumque fuit patria illius, et reliqui prophetae; sed magis mihi videtur sic intelligi, ut dicamus patriam fuisse omnium prophetarum, populum circumcisionis, et hanc non recepisse prophetas, et eorum vaticinia: porro nationes quae longe fuerant a prophetis, et eorum notitiam non habebant, suscepisse vaticinium Jesu Christi. Nemo est ergo propheta acceptus in patria sua, hoc est in populo Judaeorum. Nos autem qui eramus alieni a testamento et peregrini a promissionibus (Ephes. II), toto prophetas corde suscepimus, magisque habemus Moysen et prophetas de Christo 347-348 praedicantes, quam illi qui ex eo quod non susceperunt Jesum, nec illos susceperunt qui de illo annuntiaverunt. Unde ad id quod dixerat: Nemo propheta acceptus in patria sua: et aliud adjungit: In veritate enim dico vobis, quia multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est coelum annis tribus, et mensibus sex. Quod dicit tale est: Elias propheta erat, sed erat in populo Judaeorum. Sed quando mirabile quid facturus erat cum essent plures viduae in Israel, reliquit eas, et venit ad viduam in Sareptam Sidoniae, ad gentilem mulierculam, figuram futurae rei explicans, quia occupante fame non panis, neque siti aquae, sed fame audiendi sermonem Dei, venit ad viduam, de qua et propheta testatur dicens: Multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum (Isai. LIV). Et cum venisset, panem illius et alimenta multiplicat. Tu eras vidua in Sarepta Sidoniae, e cujus finibus Chananaea mulier egreditur, et cupit sanari filiam suam, et propter fidem meruit accipere quod petebat. Multae ergo viduae erant in populo Israel, sed ad nullam earum missus est Elias, nisi in Sareptis ad mulierem viduam. Sed et aliud ad eumdem sensum pertinens loquitur: Multi erant leprosi in Israel in diebus Elisaei prophetae, et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus, qui utique non erat ex Israel. Considera usque ad praesentem diem multos leprosos in Israel secundum carnem, vide econtrario leprae squalore perfusos, atque spiritali Elisaeo Domino nostro et Salvatore, te autem purgari baptismi sacramento, et dici ad te: Surge et vade in Jordanem, et lavare, et restituetur tibi caro tua (IV Reg. V). Surrexit Naaman et abiit, et locutus implevit mysterium baptismi, et facta est caro ejus quasi caro pueri, qui in lavacro regenerationis ortus fuerit in Christo Jesu. Cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXIV.
De eo quod scriptum est: Magister, quid boni faciens vitam aeternam possidebo? usque ad eum locum ubi ait: Vade et tu fac similiter.
Cum multa in lege praecepta sint, haec tantum Salvator in Evangelio posuit quae quodam compendio ad aeterna obedientes ducerent. Ad id enim respicit quod legis doctor interrogaverat eum dicens: Magister, quid faciens vitam aeternam possidebo? quae lectio secundum Lucam hodie vobis recitata est: respondit: In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota virtute tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum tamquam teipsum. Ac deinde. Bene, ait, respondisti: hoc fac, et vives. Haud dubium quin sempiternam vitam hoc faciendo accepturus sis, de qua et legis doctor interrogaverat. Simulque perspicue docemur in legis praecepto, ut diligamus Deum. In Deuteronomio scriptum est: Audi, inquit, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua, et reliqua, et proximum tuum quasi teipsum (Deut. VI). Et Salvator super his testatus est dicens: In his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae (Matt. XXII). Volente autem doctore legis justificare semetipsum, et ostendere quod nemo sibi esset proximus, atque dicente: Quis est proximus meus? intulit Dominus parabolam, cujus exordium est: Homo quidam descendebat de Jerusalem in Jericho (Luc. X), et reliqua: et docet nullius fuisse proximum descendentem, nisi illius qui voluerit custodire praecepta, et praeparare se, ut sit proximus 349-350 omni homini qui auxilio indiget. Hoc enim est quod post parabolam in fine ponitur. Quis de his tribus videtur tibi proximus esse ejus qui in latrones incidit? Nec enim sacerdos, nec Levites proximi ejus fuerunt: sed, ut ipse quoque legis doctor respondit, ille qui fecit misericordiam, proximus ejus fuit. Unde et a Salvatore dicitur, Vade, et tu fac similiter. Aiebat quidam de presbyteris volens parabolam interpretari, hominem qui descendit esse Adam; Jerusalem, paradisum; Jericho, mundum; latrones contrarias Fortitudines; sacerdotem, Legem; Levitem, prophetas; Samaritem, Christum: vulnera vero, inobedientiam; animal, corpus Domini; pandochium, id est, stabulum, quod universos volentes introire suscipiat, Ecclesiam interpretari. Porro duos denarios, Patrem et Filium intelligi; stabularium, Ecclesiae praesidem, cui dispensatio credita est. De eo vero quod Samarites reversurum se esse promittit, secundum Salvatoris figurabat adventum. Haec cum rationabiliter pulchreque dicantur, non est tamen existimandum quod ad omnem hominem pertineant. Neque enim omnis homo descendit de Jerusalem in Jericho, nec universi propterea in praesenti saeculo commorantur: licet ille qui missus est, propter perditas oves venerit domus Israel. Homo igitur qui de Jerusalem descendit in Jericho, quia voluit ipse descendere, propterea in latrones incidit. Latrones autem nulli sunt alii, nisi de quibus Salvator ait: Omnes qui ante me venerunt, fures fuerunt et latrones (Joan. X). Verumtamen non incidit in fures, sed in multo furibus nequiores latrones, qui descendentem eum de Jerusalem cum incidisset in illos, spoliaverunt et imposuerunt ei plagas. Quae sunt plagae? quae vulnera quibus vulneratus est homo? Vitia atque peccata. Deinde quia latrones qui nudaverant eum, et vulneraverant, non assident nudo, sed plagis rursus impositis relinquunt eum, idcirco scriptum est: Spoliantes eum, et vulnera apponentes abierunt, eo non mortuo, sed seminece. Factum est autem ut in eadem via primus sacerdos, deinde Levites descenderent, qui forsitan aliis hominibus bona quaedam fecerant, non tamen huic, qui descenderat ab Jerusalem in Jericho. Hunc enim vidit sacerdos, puto Lex vidit: Levites, ut reor, sermo propheticus. Et cum vidissent reliquerunt, et transierunt. Servabat quippe seminecem providentia ei qui fortior erat Lege et Prophetis, Samaritano videlicet, qui interpretatur custos. Iste est qui non dormitat, neque dormit custodiens Israel: propter seminecem profectus est iste Samaritanus non de Jerusalem in Jericho, sicut sacerdos et Levita descendens: aut si descendit, idcirco descendit, ut salvaret custodiretque moriturum. Ad quem locuti sunt Judaei: Samaritanus es tu, et daemonium habes (Joan. VIII). Qui cum negasset se habere daemonium, Samaritem negare se noluit. Sciebat enim se custodem. Itaque cum venisset ad seminecem, et vidisset eum in suo sanguine volutari, misertus accessit ad eum ut fieret ejus proximus. Ligavit vulnera, infudit oleum vino mixtum, neque dixit quod in propheta legitur: Non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturas (Isai. I). Iste est Samaritanus, cujus cura et auxilio omnes qui male habent, indigent. Hujus vel maxime Samaritani indigebat auxilio qui de Jerusalem descendens inciderat in latrones, et vulneratus ab eis, semianimis fuerat derelictus. Ut autem scias quod juxta providentiam Dei Samarites iste descenderit ut curaret eum qui inciderat in latrones, manifesto doceberis ex eo quod secum habebat alligaturas, secum oleum, secum vinum. Quae quidem ego puto, non propter istum unum seminecem, sed propter alios quoque qui ob varias causas fuerant vulnerati, et indigebant alligaturis, et oleo, et vino, secum portasse Samaritem. Habebat oleum de quo scriptum est: Ut exhilaret faciem in oleo (Psal. II); haud dubium quin ejus qui curatus fuerat, oleo etiam tumores vulnerum sedarentur. Sed et vino mundat vulnera, asperitatis aliquid admiscens: eumque qui fuerat vulneratus imposuit jumento, id est, proprio corpori, juxta id quod est, hominem dignatus assumere. Iste Samaritanus peccata nostra portat (Isai. LIII), et pro nobis dolet, portat seminecem, inducit in pandochium, id est, in Ecclesiam, quae omnes suscipit, et nulli auxilium suum denegat, ad quam cunctos provocat Jesus dicens: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati 351-352 estis, et ego reficiam vos (Matt. XI). Et postquam induxit eum, non statim recedit, sed uno die in stabulo cum seminece perseverat, et curat vulnera non solum in die, verum etiam in nocte, reliquam sollicitudinem suam et industriam tribuens. Cumque vellet mane proficisci, de probato argento suo, de probata pecunia sua tollit duos denarios, et onerat stabularium, haud dubium quin angelum Ecclesiae, cui praecipit ut diligenter curet eum, et ad sanitatem usque perducat, quem pro angustia temporis etiam ipse curaverat. Duo denarii notitia mihi videtur esse Patris et Filii, et scientia sacramenti, quomodo Pater in Filio, et Filius in Patre sit: qui vult, mercedes donantur angelo, ut diligentius curet sibi hominem commendatum, et promittitur ei quidquid de suo in medelam seminecis expenderit, illico esse reddendum. Vere Legis et prophetiae custos animarum iste vicinior, qui fecit misericordiam ei qui inciderat in latrones, et proximus ejus apparuit non tam sermone quam opere. Quia ergo possibile est juxta illud quod sequitur, imitari nos Christum, et misereri eorum qui inciderant in latrones, accedere ad eos, ligare vulnera, infundere oleum et vinum, imponere super proprium jumentum, et ferre onera ipsorum; propterea ad talia nos cohortans Filius Dei, non tam doctori legis quam nobis quoque omnibus loquitur: Vade et tu fac similiter. Quae si similiter fecerimus, vitam consequemur aeternam in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXV.
De eo quod scriptum est: Quando vadis cum adversario tuo, et caetera, usque ad eum locum ubi ait: Et novissimum minutum reddes.
Nisi esset nobis natura insitum, id quod justum est judicandi, numquam Salvator diceret: Quare autem, et a vobismetipsis non quod justum est judicatis (Luc. XII)? Verum ne ad probationem hujus sententiae longius evagemur, maxime cum multa difficiliora huic capitulo subnexa sint, tantum superbos significasse sufficiet. Quin potius animarum nostrarum ad Deum vela pandamus, deprecemurque adventum sermonis ejus, ut interpretetur parabolam de qua scribitur: Quando vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam, ut liberes te ab eo, ne forte tradat te judici, et judex tradat te exactori, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non inde exies, donec novissimum minutum reddas (Ibidem). Quatuor personas poni video, adversarii, principis, judicis, exactoris, et quia videtur evangelista Matthaeus simile quid locutus in eo quod ait: Esto benevolus adversario tuo dum es in via cum eo, quaero utrum idem sensus sit, an aliqua sit vicinia, siquidem apud Matthaeum una persona praetermissa sit, et alia immutata. Praetermissus est princeps, et pro exactore minister insertus: adversarius vero et judex similiter ab utroque sunt positi. Imus itaque cum adversario nostro ad principem, et oportet nos, dum adhuc in via sumus, fortiter laborare, ut liberemur ab eo. Quoniam ambiguum quippe verbum est, et potest tam ad principem quam adversarium, referri: Ne forte tradat te, sive adversarius, sive princeps, judici, et judex tradat te exactori, et non inde exies, donec novissimum neutrum reddas: pro quo Matthaeus ait: Donec reddas novissimum quadrantem (Matt. V). Verbum vero novissimum uterque scribit: discrepare autem sunt visi, quod hic quadrantem, ille minutum posuit: quaedam mihi sunt secretiora tangenda, ut intelligamus alium esse adversarium, alias tres personas, id est, principem, judicem, exactorem. Legimus (si tamen cui placet hujusmodi Scripturam recipere) justitiae et iniquitatis angelos super Abrahae salute et interitu disceptantes, dum utraeque turmae suo eum volunt coetui vindicare. Quod si cui displicet, transeat 353-354 ad volumen quod titulo pastoris scribitur, et inveniet cunctis hominibus duos adesse angelos: malum, qui ad perversa exhortatur, et bonum qui ad optima quaeque persuadet. Scribitur alibi, quod assistant homini, sive in bonam, sive in malam partem duplices angeli. De bonis etiam Salvator meminit, dicens: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII). Simul quaere utrum parvulorum in Ecclesia semper videant angeli faciem Patris, et aliorum angeli non habeant libertatem vultum Patris attendere: neque enim sperandum est, omnium angelos videre faciem Patris qui in coelis est. Si fuero de Ecclesia, quamvis minimus sim, habet libertatem angelus meus et fiduciam semper videre faciem Patris mei qui in coelis est. Si autem forinsecus, nec de illa Ecclesia quae non habet maculam aut rugam (Ephes. V), aut quid istius modi, et ipsa re probor alienus esse a tali congregatione, non habet fiduciam angelus meus respiciendi vultum Patris mei qui in coelis est. Quam ob causam angeli pro bonis solliciti sunt, scientes quod si nos bene gubernaverint, et ad salutem usque perduxerint, habeant etiam ipsi fiduciam videndi faciem Patris. Quomodo enim si per curam eorum et industriam salus hominibus comparatur, faciem patris semper attendunt: sic si per negligentiam eorum homo corruerit, etiam sui periculi rem esse non nesciunt. Et sicut bonus episcopus, et optimus Ecclesiae dispensator scit sui meriti esse atque virtutis, si oves gregis sibi crediti fuerint custoditae, ita intellige et de angelis. Ignominia angelo est si homo justus creditus fuerit, et peccaverit: ut econtrario gloria est angelo si creditus sibi saltem minimus in Ecclesia fuerit. Videbunt enim non aliquando, sed semper, faciem Patris qui est in coelis, cum alii semper non videant. Secundum meritum enim eorum quorum angeli sunt, aut semper, aut numquam, vel parum, vel plus, faciem Dei angeli contemplabuntur. Cujus rei ad liquidum notitiam Deus noverit, et si quis (licet raro) fuerit inventus quem Christus illuxerit. Videamus ergo primum quis sit adversarius cum quo iter faciamus. Semper nobiscum est adversarius. Infelices nos, atque miserabiles. Quotiescumque peccaverimus, adversarius noster exsultat, sciens quoniam habet facultatem apud principem saeculi hujus, qui se miserat exsultandi et gloriandi, eo quod adversarius, verbi gratia, hujus vel illius, eum fecerit principi saeculi hujus esse subjectum per talia totque peccata, per hoc illudque delictum. Evenit autem interdum, ut si qui fuerit praeparatus armatura Dei, et ex omni parte se texerit, conetur quidem adversarius vulnus inferre, sed facultatem non habeat percutiendi. Semper nobiscum adversarius graditur, numquam nos deserit, quaerit occasionem insidiarum, si quo modo nos subvertere queat, ut in principali [ ἡγεμονικῷ] cordis nostri malam subjiciat cogitationem. Quando vadis ad principem. Quisnam iste princeps est? Quando dividebat Altissimus gentes, quando disseminabat filios Adam, statuit terminos nationum secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel (Deut. X). Igitur principibus, id est, angelis ab exordio terra divisa est. Daniel quippe manifestius quos Moyses angelos nominarat, principes esse testatur, dicens: Princeps regni Persarum, et princeps regni Graecorum, et Michael princeps gentium. Et unusquisque nostrum secum habet adversarium cohaerentem, cujus opus est ducere nos ad principem, et dicere: O princeps, verbi gratia, regni Persarum, iste qui subter erat tibi, eum ut opus fuerat, custodivi: nullus enim de reliquis principibus ad se potuit transducere, ne ille quidem, qui ad hoc se venisse jactabat, ut de cunctis haereditatibus Persarum, sive Graecorum, omniumque nationum raperet homines, et haereditate Dei faceret esse subjectos. Christus Dominus noster omnes principes vicit, et terminos eorum transiens, captivos populos ad se transtulit in salutem. Et tu de parte alicujus principis eras: venit Jesus et rapuit te 355-356 de potestate perversa, et Deo Patri obtulit. Adversarius ergo noster ambulat, ducens nos ad principem suum. Unde ego credens omnia Scripturarum verba habere rationem, non puto frustra judicem apud Graecos, cum articulo positum, qui singularitatis significator est; principem vero sine articulo scriptum esse simpliciter. Quando vadis cum adversario tuo. Signanter ait, tuo. Neque enim omnes omnium sunt adversarii, sed singuli singulos habent, qui ubique eos sequantur, et sint comites. Quando vadis cum adversario tuo ad principem. Non cum articulo principem posuit, ne certum videretur ostendere; sed sine articulo, ut e pluribus unum esse monstraret: quod apud Graecos magis intelligitur. Unusquisque enim nostrum non habet proprium principem. Qui Syrus est, sub Syrorum principe est, et unusquisque sub suo principe gentis est: si tamen hucusque processisse me sufficit, et ab hac disputatione ad aliam transire majorem, ut caeteras quoque gentes etiam commemorem. Unde dicitur: Videte Israel secundum carnem (Num. XI). Prudenti coepisse, dixisse est: licet et hoc in populo coepisse sermonem. Qui te vult, inquit, ducere ad principem suum, et ab alio principe conducere, quando vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam ut libereris ab eo. Nisi omni studio laboraveris, dum adhuc viam carpis, antequam ingrediaris ad principem, priusquam princeps tradat te judici ab adversario praeparatum, postea frustra conaberis. Da ergo operam, ut libereris ab eo, sive a principe ad quem te trahit adversarius. Da operam ut habeas sapientiam, justitiam, fortitudinem, atque temperantiam, et tunc complebitur: Ecce homo, opera ejus ante faciem suam. Nisi dederis operam, non poteris adversarii pactum infringere, cujus amicitia est in Deum. Quando vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam. Latitat in hoc loco nescio quid, et secretum est, in via da operam. Salvator ait: Ego sum via, veritas, et vita (Joan. XIV). Si dederis operam, ut libereris ab adversario, esto in via: et cum steteris in eo qui dicit: Ego sum via, stetisse non sufficit, sed da operam ut libereris ab adversario. Nisi dederis operam, ut ab adversario libereris, quae te sequantur ausculta. Trahit te ad judicem adversarius, sive princeps cum te susceperit ab adversario, trahit te ad judicem. Quam elegans verbum, trahit, ut ostendat quodammodo retractantes et nolentes ad condemnationem trahi et ire compelli? Quis enim homicida concito gradu pergit ad judicem? quis gaudens ad condemnationem suam ire festinat, et non invitus trahitur, ac repugnans. Scit enim se ad hoc ire, ut sententiam mortis accipiat. Ne forte trahat te ad judicem. Quis putas iste judex est? Ego nescio alium judicem nisi Dominum meum Jesum Christum, de quo alibi dicitur. Et statuet oves a dextris, haedos autem a sinistris. Et iterum: Qui confessus fuerit me, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est (Matth. XXV). Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui in coelis est. Trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori. Unusquisque nostrum per singula peccata damnum sustinet, et juxta qualitatem rationemque delicti, damni magnitudo reputatur. Debeo aliquod de Scripturis afferre testimonium super damno mulctaque pecuniae. Alius damnum sustinet quingentorum denariorum, et debet eos, alius quinquaginta denariis condemnatur: quae summa ambobus a creditore conceditur. Porro alius, sicut Scriptura dicit: Oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta (Matth. XVIII), decem millibus talentorum condemnatur. Et quid me necesse est plura persequi? Unusquisque pro qualitate et quantitate peccati, diversam mulctae sententiam expendit. Si parum est quod peccas, ferieris damno minuti, ut Lucas scripsit, ut vero Matthaeus, quadrantis. Verumtamen etiam necesse est hoc ipsum quod exstitit debitor, solvere. Non enim inde exies nisi et minima quaeque persolveris. Qui vero fidelis est, nullo damno percutitur, sed quotidie ditatur: Totus enim mundus 357-358 divitiarum ejus est. Infidelis autem nec obolum habet. Alius damnatur denario, alius mna, alius talento. Et quaesitor hujus negotii, qui mensuras universorum noverit peccatorum. Hoc delictum talento condemnatur: illud peccatum mulctam istiusmodi meretur. Scriptum est enim: Cum autem coepisset facere rationem. Supputanda est omnibus nobis gratia. Non est aliud tempus faciendae rationis nisi tempus judicii, quando liquido cognoscetur quid nobis creditum est, et quid lucri, quidve detrimenti fecerimus, quis nostrum acceperit mnam, qui unum talentum, quis duo, quis quinque (Matth. XXV). Necesse non est plura indicare, cum hoc in commune dixisse sufficiat, reddituros nos esse rationem: et si debitores inventi fuerimus trahi ad judicem, et a judice exactori tradi. Singuli exactores proprios habemus: omnis vero multitudo, pluribus traditur, secundum id quod in Isaia scriptum est: Populus meus, exactores vestri spoliant vos, et qui potentes sunt dominantur vestri (Isai. III). Dominantur exactores, si debuerimus aliquid. Si autem habuerimus fiduciam, et fronte libera vixerimus, servabo praeceptum libens: Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum: cui timorem, timorem: cui vectigal, vectigal: cui honorem, honorem (Rom. XIII). Si omnibus universa reddidero, venio ad exactorem, et intrepida mente respondeo, Nihil tibi debeo. Venit exactor ad deposcendum, resisto ei. Scio enim quod si nihil debuero, in me non habet potestatem. Quod si debitor fuero, mittet me exactor meus in carcerem, illo ordine qui praedictus est. Adversarius enim me ducit ad principem, princeps, ad judicem, et judex tradet me exactori, et exactor mittet in carcerem. Quae est lex carceris istius? Non egredior ex eo, neque me exactor patitur exire, nisi debitum omne persolvero. Non habet exactor potestatem, ut mihi saltem quadrantem, vel minimam portionem valeat concedere, unus est, qui debitoribus non habentibus unde persolvant, potest concedere. Accessit, inquit, ad eum unus qui debebat quingentos denarios, et alius quinquaginta: et cum non haberent unde redderent, ambobus donavit (Luc. VII). Qui donavit, Dominus est: iste vero qui exactor est, non est dominus, sed a domino ad exigenda debita praepositus. Non fuisti dignus ut tibi quingenti, sive quinquaginta denarii donarentur, nec audire meruisti, dimissa sunt tibi delicta tua: sed mitteris in carcerem, et ibi exigeris per laborem et opera, sive per poenas atque supplicia, et non inde exies nisi reddideris quadrantem, vel novissimum minutum, quod Graece tenue dici potest. Peccata autem nostra pinguia sunt. Scribitur enim: Incrassatum est cor populi hujus (Matth. XIII; Act. XXVIII). Aut comparatione majoris, tenue atque subtile. Beatus est igitur, primum qui non peccat, secundo ut in collatione aliquis saltem tenue peccatum habeat. Et inter ipsa quoque tenuia atque subtilia, est diversitas peccatorum. Nisi esset pecunia subtilis, numquam diceretur: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Quomodo sine pecunia diceret novissimum minutum, quod est denarius, sive nummus, sive obolus, vel statera. Quod si magnam pecuniam debuerimus, sicut ille qui scribitur decem millia talenta debuisse (Matth, XVIII), quanto tempore claudamur in carcere, donec reddamus debitum, non possum manifeste pronuntiare. Si enim qui parum debet, non egredietur, nisi exsolvat minutum quadrantem: utique qui tanto debito fuerit obnoxius infinita ei ad reddendum debitum saecula numerabuntur. Quapropter demus operam, ut liberemur ab adversario, dum sumus in via, et jungamur Domino Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
359-360 :HOMILIA XXXVI.
De eo quod scriptum est: Qui voluerit animam suam salvare, perdet eam, usque ad eum locum ubi ait: Regnum Dei intra vos est.
Qui quaesierit, inquit, animam suam salvare, perdet et qui perdiderit eam, salvabit eam. Martyres quaerunt salvare animam suam: propterea perdunt, ut salvent eam. Qui vero volunt salvare animam suam, ut non perdant eam, hi et corpus et animam perdunt pariter in gehennam. Quamobrem nolite timere eos, ait, qui possunt corpus occidere, sed timete magis cum qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Luc. XVII). Hoc ad propositum, juxta vires ingenii nostri breviter dixerimus. Animalis autem non recipit ea quae sunt spiritus (I Cor. II): et idcirco salvari non potest. Seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale (I Cor. XV). Porro qui adhaeret Domino, spiritus unus efficitur. Si ergo qui Domino copulatur, cum animalis esset per id in spiritalem vertitur, et unus est spiritus: nos quoque perdamus animam nostram, ut adhaerentes Domino in unum spiritum transformemur. Sed et de regno Dei interrogatus, respondit Salvator Pharisaeis: Quando venerit, inquit, non venit regnum Dei cum observatione, neque dicunt, ecce hic, aut ecce ibi. Regnum enim Dei intra vos est (Luc. XVII). Non omnibus Salvator dicit, regnum Dei intra vos est: siquidem in peccatoribus regnum peccati est, et absque ulla ambiguitate, aut regnum peccati, aut regnum Dei in corde nostro imperat. Unde sive quae facimus, sive quae loquimur, sive quae cogitamus, contemplemur attentius, et tunc videbimus utrum Dei imperium regnet in nobis, an imperium delictorum. Quam diversitatem sciens Apostolus, quosdam commonet, dicens: Non regnet peccatum in mortali vestro corpore (Rom. VI). Si quis nostrum desiderat regnum Dei, regnatur ab eo. Si quis avaritiae ardore cruciatur, regnatur ab avaritia. Porro qui injustitiam reginam habet, regnatur ab ea. Qui vanae gloriae ambitione sustollitur, regnat ei aura popularis. Qui moeret, qui aliquid reformidat, qui amat, qui desiderat, imperant ei singula, prout perturbationibus variis possidetur. Quae omnia cognoscentes, et quam multa sint genera regnorum, surgamus precemurque Deum, ut auferat a nobis regnum inimici, et possimus sub regno esse Dei omnipotentis, id est sub regno sapientiae, pacis, justitiae, veritatis, quae cuncta in unigenito Dei Filio intelliguntur, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
Lectum est in Evangelio secundum Lucam, quomodo cum venisset Salvator Bethphage, et Bethaniam juxta montem Oliveti, miserit duos e discipulis suis, ut solverent pullum asinae, qui vinctus erat, et super quem nullus hominum aliquando sederat (Luc. XIX). Quod quidem mihi videtur magis ad altiorem intelligentiam, quam ad simplicem historiam pertinere. Asinus vinctus erat. Ubinam? Contra Bethphage et Bethaniam. E quibus Bethania interpretatur domus obedientiae, Bethphage vero, domus maxillarum: sacerdotalis 361-362 quidam locus: maxillae enim sacerdotibus dabantur, sicut in lege praecipitur. Illuc ergo ubi obedientia, ubi locus sacerdotibus mancipatus, mittit Salvator discipulos suos, ut solvant pullum asinae super quem nullus hominum aliquando sederat. Porro quid aliud super asinum sedere potest absque homine? Volo paulisper exemplum sumere, ut quod dicturus sum, possit intelligi. Scriptum est in Isaia: Visio quadrupedum in tribulatione et angustia (Isai. XXX), et reliqua, usque ad eum locum ubi ait: Non proderunt eis divitiae aspidum. Unusquisque nostrum consideret quantas opes aspidum ante portaverit, quantas divitias bestiarum, et quomodo numquam rationabilis homo sederit super asinum nostrum, non sermo Moysi, non Isaiae, non Jeremiae, nec reliquorum omnium prophetarum: et videbit tunc sedisse super nos sermonem Dei atque rationem, quando venit Dominus Jesus, et praecepit discipulis suis, ut euntes solverent pullum asinae, qui prius vinctus fuerat, ut liber incederet. Solutus itaque pullus asinae adducitur ad Jesum, ad cujus solutionem mittens discipulos dixerat: Si quis vos interrogaverit quare solvitis pullum, dicite ei quia Dominus necessarium illum habet. Multi erant domini hujus pulli antequam Salvator cum haberet necessarium: postquam vero ille coepit esse dominus, plures domini esse cessaverunt. Nemo enim potest Deo servire et mammonae. Quando malitiae servierimus, multis sumus passionibus vitiisque subjecti. Solvitur ergo pullus, quia Dominus necessarium cum habet. Vos estis pullus asinae, quid vestri Filius Dei necessarium habet? quid a vobis expetit? salute vestra opus habet, cupit vos solvi vinculis peccatorum. Deinde mittunt discipuli vestes suas super asinum, et sedere faciunt Salvatorem. Assumunt sermonem Dei, et imponunt cum super animas auditorum. Vestibus exuuntur, substernunt eas in via. Super nos sunt vestimenta apostolorum: opera eorum bona, ornamenta nostra sunt, volunt apostoli indumenta sua calcari a nobis. Et revera solutus a discipulis asinus, et portans Jesum, incidit super vestimenta apostolorum, quando doctrinam eorum imitatur et vitam. Quis nostrum ita beatus est, ut sedeat super illum Jesus? Qui quamdiu in monte fuit, cum suis apostolis morabatur: quando vero coepit vicinus esse descensui, tum occurrit ei turba populorum. Si non venisset ad descensum, non ei poterat occurrere multitudo. Descendit, seditque super pullum asinae, et omnis populus voce consona laudabat Deum. Quod Pharisaei videntes, dicebant Domino: Increpas eos. Quibus ille respondit: Si isti tacuerint, lapides clamabunt (Matth. III). Quando nos loquimur, lapides silent: quando nos tacemus, lapides clamant. Potest enim Dominus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Quo tempore nos tacebimus? Quando refrixerit charitas multorum, quando illud quod a Salvatore praedicatum est, fuerit impletum: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? Propterea Domini misericordiam deprecemur, ne nobis tacentibus, lapides clamitent; sed loquamur et laudemus Deum in Patre, et Filio, et Spiritu sancto: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
- HOMILIA XXXVIII. De eo quod scriptum est: Cum autem appropinquasset, vidit civitatem, et flevit super eam, usque ad eum locum ubi ait: Ejecit omnes vendentes columbas.
Cap. XIX.
Cum appropinquasset Jerusalem Dominus noster, videns eam flevit, et dixit: Si cognosceres et tu in die ista quae ad pacem sunt tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quoniam venient dies super te, et circumdabunt te inimici tui vallo. Sacramenta sunt quae dicuntur, et speramus, pandente Deo, aperire posse 363-364 quod latitat. Primum ergo de fletu ejus videndum. Omnes beatitudines quas locutus est in Evangelio Jesus, suo firmat exemplo, et quod docuit, pro testimonio probat. Beati, inquit, mites. Huic simile est de semetipso: Discite a me, quoniam mitis sum (Matth. XI). Beati pacifici: et quis alius ita pacificus, ut Dominus meus Jesus, qui est pax nostra, qui solvit inimicitiam, et in sua eam carne destruxit? Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Nemo sic persecutionem passus est propter justitiam, ut Dominus Jesus, qui pro peccatis nostris crucifixus est. Omnes igitur beatitudines in semetipso Dominus ostendit. Ad quam similitudinem etiam illud quod dixerat, Beati flentes, ipse flevit, ut hujus quoque beatitudinis jaceret fundamenta. Flevit autem super Jerusalem, dicens: Si cognovisses et tu in die ista quae ad pacem sunt tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, et reliqua, usque ad cum locum ubi ait: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. Dicat aliquis auditorum: Manifesta sunt quae dicuntur, et opere completa de Jerusalem. Circumdedit enim eam Romanus exercitus, et ad internecionem usque vastavit, tempusque veniet quando lapis super lapidem non relinquetur super eam. Non nego et illam quidem Jerusalem propter habitatorum scelera fuisse destructam, sed quaero si et ad hanc nostram Jerusalem fletus iste pertineat. Nos enim sumus Jerusalem quae defletur, qui nobis videmur intuitum habere majorem. Quod si post mysteria veritatis, post sermonem Evangelii, post doctrinam Ecclesiae, post visionem sacramentorum ejus, aliquis e nobis peccaverit, plangitur atque fletur. Nemo enim gentilis fletur, sed ille qui fuit de Jerusalem, quod post peccata circumdant eam inimici, contrariae videlicet fortitudines, spiritus nequam, et immittant in circuitu ejus vallum, et obsideant eam, et lapidem super lapidem non relinquant: maxime si post multam continentiam, post aliquot annos castitatis victus quis fuerit, blandimentisque carnis illectus patientiam pudicitiamque amiserit. Si fueris fornicatus, lapidem super lapidem non relinquent super te. Ait enim in alio loco: Non recordabor priorum justitiarum ejus: in peccato suo, in quo deprehensus fuerit, in ipso judicabo eum (Ezech. XXVIII). Haec est ergo quae defletur Jerusalem. Post quae dicitur: Ingressus est templum. Quod cum fuisset ingressus, ejecit eos qui vendebant columbas. Non ejecit ementes, qui enim emunt, et quod emerint possident. Illos ejecit de templo Patris Jesus, qui vendunt et abjiciunt quod habuerant, in similitudinem illius luxuriosi filii, qui substantiam suam accepit a patre, et universa perdidit nimie potando (Luc. XV). Si quis ergo vendit, ejicitur, praecipue si vendebat columbas. Quare alias aves non posuit nisi columbas? Hoc animal simplex est, et decorum. Vereor ne et in nobis vitium istius modi deprehendatur. Si enim ea quae mihi a sancto Spiritu revelata sunt, et credita, ut in vulgus efferrem, pretio vendidero, et absque mercede non docuero, quid aliud facio, nisi columbas, id est, Spiritum sanctum vendo? Quem cum vendidero, ejicior de templo Dei. Quapropter rogemus Dominum, ut omnes emamus potius quam vendamus. Si enim non vendiderimus, cognoscimus et intelligimus salutem nostram: alioquin inimici circumdabunt urbem nostram. Quod si semel nos exercitus hostilis cinxerit, lacrymas Dei non merebimur. Surgamus ergo diluculo, et obsecremus Dominum, ut saltem micas quae de mensa ejus cadunt, comedere possimus. Miratur Scriptura reginam Saba venisse ab extremo terrae audire sapientiam Salomonis: quae cum vidisset prandium, et supellectilem, et ministeria domus ejus, obstupuit, et tota in miraculo fuit (III Reg. X). Nos si tantas Domini nostri opes, tantam sermonis supellectilem, et abundantiam doctrinarum non libenter amplectimur, si non comedimus panem vitae, si non carnibus Christi vescimur, et cruore potamur, si contemnimus dapes Salvatoris nostri, scire debemus quod habeat Deus, et benignitatem, et severitatem. E quibus benignitatem ejus magis orare debemus, in Christo Jesu Domino nostro: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
365-366 :HOMILIA XXXIX.
De quaestione Sadducaeorum, quam proposuerant Domino, mulieris ejus quae septem viros habuit; et rursus de denario quem sibi Salvator jussit ostendi.
Cap. XX. Est haeresis in Judaeis, quae dicitur Sadducaeorum, haec resurrectionem mortuorum negat, et putat animam interire cum corpore, nec post mortem ultra respirare. Igitur quaestionem Domino proponente, composuerunt fabulam mulieris septem virorum, quae post primum virum ad resuscitandum semen prioris alterum duxerit: quo mortuo, tertium quoque, et rursum quartum: atque in hunc modum ad septimum usque pervenerat. Quaeritur ergo in resurrectione mortuorum, quis eam sibi e septem fratribus sit vindicaturus uxorem. Hoc autem problema insidiantes verbis Salvatoris, eo tempore proposuerunt, quo eum viderant de resurrectione docere discipulos. Quibus respondens Salvator ait: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. In resurrectione enim mortuorum neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli in coelis. Qui erunt sicut angeli, utique angeli erunt. Simulque discendum, quod angeli connubia non habeant. Hic vero ubi mors, et nuptiae, et liberi necessarii sunt: ubi immortales, nec conjugio opus est, nec filiis. Proponam mihi quaestionem valde molestam, et quae non facile solvitur, ex persona eorum, qui studiosissimi Scripturarum sunt, et die ac nocte meditantur in Lege Domini (Ps. I). Ubi, inquiunt, scriptum est: Quia neque nubent, neque nubentur? Tam vetus quam novum Testamentum memoria ac mente perlustrans, nusquam memini tale quid relatum. Quod si forte me fallit, qui plus novit doceat. Libenter disco quod nescio. Sed quantum ego existimo, nec in veteri, nec in novo instrumento quidquam tale reperiet. Omnis ergo eorum error de prophetica, quam non intelligunt, lectione surrexit: e quibus illud est in Isaia: Lecti mei non habebunt liberos in maledictionem (Isai. LXV). Et in Deuteronomio in benedictionibus: Benedicti filii uteri tui (Deut. XXVIII). Et putant haec futura in resurrectione, non intelligentes spiritales benedictiones esse praedictas. Paulus enim vas electionis, omnes has benedictiones, quae ponuntur in Lege, spiritaliter interpretans, et sciens non esse carnales, ad Ephesios loquitur: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali, cum a mortuis resurgentes aeternam beatitudinem consequeremur (Ephes. I). Sed et in psalmis simile quid reperientes, eodem labuntur errore. Uxor, inquit, tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Ps. CXXVII), usque ad eum locum ubi ait: Benedicat te Dominus ex Sion, et videas quae bona sunt Jerusalem. Ergo cum instructa fuerit Jerusalem, et instaurata in antiquum statum, tunc visurus est bona quae Scriptura commemorat. Qui spiritaliter intelligunt Jerusalem, et de ea dici sciunt quae coelestis est, quae sursum est, quae est mater nostra (Gal. IV); videbunt bona illius, de quibus saepe diximus, et id quod nunc de psalmo posuimus: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae, filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Quae omnia corporaliter intelligentibus Sadducaeis, qui erant portio Judaeorum, 365-366 dicit Salvator: Nescitis Scripturas, neque virtutem Dei. Haec de quaestione, quam Sadducaei Domino proposuerunt, breviter dicta sint. Porro quod adjectum est de imagine Caesaris, etiam super hoc debemus pauca perstringere. Putant quidam a Salvatore dictum esse simpliciter: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, id est, tributum reddite quod debetis. Quis enim nostrum de tributis reddendis Caesari contradicit? Habet igitur locus quiddam mystici atque secreti. Duae sunt imagines hominis, unam quam accepit a Deo factus in principio, sicut in Genesi scriptum est: Juxta imaginem et similitudinem Dei (Gen. I); altera choici, id est, terreni, postquam propter inobedientiam atque peccatum ejectus de paradiso assumpsit eam, principis saeculi hujus suasus illecebris. Sicut enim nummus atque denarius habet imaginem imperatorum mundi; sic qui facit opera rectoris tenebrarum istarum, portat imaginem ejus cujus habet opera; quam praecepit Jesus esse reddendam et projiciendam de vultu nostro, assumendamque eam imaginem, juxta quam a principio ad similitudinem Dei conditi sumus. Atque ita fit, ut quae Caesaris sunt, Caesari, et quae Dei, reddamus Deo. Ostendite, inquit, mihi nummum. Pro quo in Matthaeo scribitur denarius (Matth. XXII, 19). Quem cum accepisset, ait: Cujus scriptionem habet? Qui respondentes, dixerunt: Caesaris. Ad quos rursum; reddite ergo, inquit, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Quorum consequentiam et Paulus locutus est, dicens: Sicut portavimus imaginem choici, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV). Quod ergo ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, hoc dicit: Deponite personam choici, abjicite imaginem terrenam, ut possitis vobis personam coelestis imponentes, reddere quae sunt Dei Deo. Repetit nos Deus. Quidnam repetit? Lege Moysen: Et nunc quid Dominus repetit a te? et reliqua quae sequuntur. Postulat igitur a nobis Deus, et deprecatur, non quia necessarium habet aliquid, ut ei tribuamus: postulat et postquam ei dederimus, idipsum tribuat in salutem. Quod ut manifestius fiat, ponam parabolam mnarum. Qui unam acceperat mnam, et fecerat decem; et obtulit Domino, a quo sibi credita mna fuerat, accepit et aliam quam antea non habebat. Illius enim mnam, qui non multiplicaverat quod accepit, jubet Dominus auferri, et dari ei qui alias habet. Tollite, inquit, mnam, et date ei qui habet decem mnas. Atque in hunc modum quae dederimus Deo, nobis ea ipsa restituet cum his quae ante non habueramus. Exigit et postulat a nobis Deus, ut habeat occasionem donandi, ut ipsi tribuat qui erogavit. Ipsius enim gratia duplicata est mna, et dignus quibusque plus datum est quam sperabant. Quapropter surgentes oremus Deum, ut digni simus offerre ei munera quae nobis restituat, et pro terrenis coelestia largiatur, in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.