Jump to content

Translatio corporis S. Hieronymi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Translatio corporis S. Hieronymi
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 22

AucInc.TrCoSHi 22 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Translatio corporis S. Hieronymi

Inter laudabiles praerogativas, quas reverentius almae Urbi divina clementia contulit abundanter, corpora praecipuorum Apostolorum scilicet Petri, et Pauli, Philippi, et Jacobi, Bartholomaei atque Matthiae, Symonis et Judae, nec non pretiosorum Martyrum, Confessorum, Virginum ad tuitionem firmissimam, et gloriam perpetuam possidendam, sibi praebuit exultanter: quorum potentissimis suffragiis temporaliter magnificata eniteat, et ab aeterna jucunditate perenniter in coelestibus gloriosa resplendeat. Inter quos Beatus Hieronymus Doctor egregius locum magnificum in praelibata apud Basilicam perpetuae Virginis Mariae, quae ponitur ad Praesepe, meruit obtinere. Ut in ipsius regali domo decentius quiesceret, quam in vita magnificis et devotissimis laudibus studuit excellentius commendare fideliter.

Qualiter itaque corpus ejusdem mirabilis Doctoris a Bethleem, ubi sepultum fuerat, ad praefatam gloriosae Virginis aulam delatum fuerit, sicut a sanctis, et honestis Episcopis, et ab antiquioribus Patribus, et Sacerdotibus Deum timentibus assertione veridica accepimus, ad laudem ipsius beatissimi brevi quidem sermone cum delectatione legentibus referamus. Igitur postquam illa sancta civitas Hierusalem, propter peccata mortalium, sanctissimis, imo cunctis mansit orbata reliquiis, solo venerandi doctoris corpore manente . . . . . ad magnificam urbem, unde prius cardinalis recesserat, suum corpus sanctissimum reportari, et in praedicta domo Genitricis Altissimi venerabiliter locari.

Apparuit cuidam sanctissimo monacho in partibus ultramarinis manenti, cui placido, et dulci oraculo, inquit, Frater amande, et in coelesti gloria mecum locande, scias me cum auxilio Reginae coelestis a Deo impetrasse, ut corpus meum suis laboribus, et expensis debeas extumulare, et Romam quanto citius integraliter, et devote portare, et januam illius beatissimae cryptae, quae ad praesepe Domini appellatur, in tumulo humili satagens collocare, ut corpus meum in sancta illa Basilica dulcissimae Reginae adhaereat, quam vivens ab infantia mea dilexi, in juventute quaesivi, et in senectute totis viribus, licet insufficiens, praedicavi, et usque ad finem meum piis, et sanctis Scripturarum testimoniis collaudavi.

Quumque ille homo sanctus talia a B. Hieronymo illa visitatione audisset, surrexit propere, et ad locum accessit, et caute duobus sociis comitantibus, beatissimum corpus sustulit, miri odoris flagrantia ibidem exuberante. Occulte ad propria rediit, ne scandalum in locis illis excresceret: secretum tenuit, donec ad Urbem, sicut poposcerat Sanctus, veniret devotius. Et quia jam dictus Monachus Christi fidelissimus a S. Hieronymo intellexerat, ut in talibus populares vitaret auras obsequiis, ne a Curia minorationem suarum reliquiarum aliquam pateretur, ad Basilicam saepe dictam cum duobus illis sociis, clanculo de nocte veniens, solis Canonicis ipsius aulae existentibus, et tam corde, quam mente, submissa voce, laudes Deo, et B. Virgini devotissimas referentibus, inter columnas Basilicae, et januam praesepis plena mentis vigilantia sepelivit.

In quo sepulturae officio nominati quidem Canonici cum monacho, et sociis suis duobus, inenarrabilis odoris suavitatem senserunt, et claritatem immensam, quam in eadem Basilica nunquam viderant, beatis oculis conspexerunt. Aderat namque sepulturae doctissimi laudatoris, et devotissimi sui Hieronymi luna lucidior, et sole splendidior, omnibus adornamentis suavior, rosis et convallium mysticis vallata pretiosis liliis, splendidissima Virgo Maria, quae cuncta praemissa ad honorem sui fidelissimi, et ad possidendum ineffabilem, quam ipse meruerat, gloriam sempiternam dulcissima Domina ministravit: ipsa per Salomonem de se ipsa perhibente suave testimonium, Qui elucidat me, vitam aeternam possidebit.

Gaude itaque, doctor Beate, gaude et exulta, Jesu Christi amice, in caritate vera fundate, quia illa dulcissima coeli, et mundi Regina, quam vivens in saeculo immensis laudibus, et pretiosis praedicationibus elucidasti, in tuo te adventu mirabiliter honoravit, coram judice nostro illo superno aequanimiter magnificavit, et in coelesti palatio cum Angelis et Archangelis perenniter coronavit, atque in hac sua regali, et aula pretiosa locum idoneum tandem tibi honorabiliter praeparavit. Poscimus etiam te consequenter, Venerande et Beatissime Virginis sacerdos, nos tantae et gloriosae Virginis, et tuae sanctitatis, licet indigni, tamen assidui, et devotissimi laudatores, quatenus, sicut nos tuum sacratissimum corpus assiduis laudibus magnificamus in terris, sic tuis precibus Salvatori nostro nos peccatores efficaciter commenda in coelis. Ipso concedente, qui est super omnia Deus benedictus in saecula saeculorum. Amen.