Treaty of Nerchinsk

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

PACTUM NERTSCHIAE

27 Augusti, 1689, O.S.

Sancti Sinarum Imperatoris mandate missi ad determinandos limites Magnates.

Som Go Tu Praetorianorum militum praefectus interioris palatii Palatinus, Imperii consiliarius etc.

Tum Que Cam interioris palatii palatinus, primi ordinis comes, Imperialis vexilli dominus, Imperatoris avunculus etc.

Lam Tan vnius etiam vexilli dominus

Pam Tarcha item vnius vexilli dominus

Sap so circa Sagalien Via aliasque terras generalis exercituum praefectus

Ma La vnius vexilli praefectus

Wen Ta exterorum tribunalis alter praeses et caeteri una cum missis.

Dei gratia magnorum dominatorum Tzarum Magnorumque Ducum loannis Alexiewicz, Petri Alexiewicz totius magnae ac parvae, nee non albae Russiae Monarcharum, multorumque dominiorum ac terrarum Orientalium, Occidentalium ac Septemtrionalium, Prognatorum Haeredum, ac Successorum, dominatorum ac possessorum

Magnis ac plenipotentibus Suae Tzareae Majestatis Legatis Proximo Okolnitio ac locitenente Branski Theodoro Alexiewicz Golovin dapifero ac locitenente Iélatomski, loanne Eustahievicz Wlasoph Cancellario Simeone Cornitski

Anno Cam Hi 28° crocei serpentis dicto 7ae Lunae die 24 prope oppidum Nipchou congregati tum ad coercendam et reprimendam insolentiam eorum inferioris notae venatorum hominum, qui extra proprios limites, sive venabundi, sive se mutuo occidentes, sive depraedantes, sive perturbationes aut tumultus quoscumque commoventes pro suo arbitrio excurrunt, tum ad limites inter utrumque Imperium Sinicum videlicet et Ruthenicum clare ac perspicue determinandos ac constituendos, tum denique ad pacem perpetuam stabiliendam aeternumque foedus percutiendum, sequentia puncta ex mutuo consensu statuimus ac determinavimus.

I

Rivulus nomine Kerbichi, qui rivo Chorna Tartaricé Vrum dicto proximus adiacet et fiuvium Sagalien Vla influit, limites inter utrumque Imperium constituet. Item a vertice rupis seu montis lapidei, qui est supra dicti rivuli Kerbichi fontem et originem et per ipsa huius montis cacumina usque ad mare, utriusque Imperii ditionem ita dividet, ut omnes terrae et fluvii sive parvi sive magni qui a meridionali huius montis parte in fluvium Sagalien Vla influunt sint sub Imperii Sinici dominio, omnes terrae vero et omnes rivi qui ex altera montis parte ad Borealem plagam vergunt sub Euthenici Imperii dominio remaneant, ita tamen, ut quicunque fluvii in mare influunt et quaecumque terrae sunt intermediae inter fluvium Vdi et seriem montium pro limitibus designatam prointerim indeterminatae relinquantur. De his autem post uniuscuiusque Imperii legatorum in proprium regnum reditum rité examinatis et clare cognitis vel per legatos vel per litteras postea determinabitur. Item fluvius nomine Ergon qui etiam supra dictum fluvium Sagalien Vla influit, limites ita constituet, ut omnes terrae quae sunt ex parte meridionali ad Sinicum, quae vero sunt ex parte boreali, ad Ruthenicum Imperium pertineant : et omnes aedes quae ex parte dicti fluminis meridionali in faucibus fluvii nomine Meyrelke extructae sunt ad littus boreale transferentur.

II

Arx seu fortalitia in loco nomine Yagsa a Russis extructa funditus eruetur ac destruetur. Omnesque illam incolentes Rutheni Imperii subditi cum omnibus suis cuiuscumque generis rebus in Russi Imperii terras deducentur.

Atque extra hos limites determinatos nullam ob causam utriusque Imperii venatores transibunt.

Quod si unus aut duo inferioris notae homines extra hos statutos limites vel venabundi, vel latrocinaturi divagabuntur, statim in vincula coniecti ad illarum terrarum constitutos in utroque Imperio Praefectos deducentur, qui cognitam illorum culpam debitâ poenâ mulctabunt : Si vero ad decem aut quindecim simul congregati et armis instructi, aut venabuntur, aut alterius Imperii homines Occident, aut depraedabuntur de hoc ad uniuscuiusque Imperii Imperatores referetur, omnesque huius criminis rei capitali poenâ mulctabuntur, nec bellum propter quoscumque particularium hominum excessus suscitabitur, aut sanguinis effusio procurabitur.

III

Quaecumque prius acta sunt, cuiuscumque generis sint, aeternâ oblivione sopiantur. Ab eo die quo inter utrumque Imperium haec aeterna pax iurata fuerit, nulli in posterum ex altero Imperio transfugae in alteram Imperium admittentur : sed in vincula coniecti statim reducentur.

IV

Quicumque veró Rutheni Imperii subditi in Sinico et quicumque Sinici Imperii in Ruthenico nunc sunt, in eodem statu relinquantur.

V

Propter nunc contractam amicitiam atque aeternum foedus stabilitum, cuiuscumque generis homines litteras patentes iteneris sui afferentes, licité accedent ad regna utriusque dominii, ibique vendent et ement quaecumque ipsis videbuntur necessaria mutuo commercio.

VI

Concilio inter utriusque Imperii legatos celebrato, et omnibus utriusque Regni hmitum contentionibus diremptis, paceque stabilita, et aeterno amicitiae foedere percusso, si hae omnes determinatae conditiones rité observabuntur, nullus erit amplius perturbationi locus.

Ex utraque parte hujus foederis conditiones scripto mandabuntur, duplexque exemplar huic conforme sigillo munitum sibi invicem tradent magni utriusque Imperii legati.

Demum et iuxta hoc idem exemplar eaedem conditiones Sinico Ruthenico et latino idiomate lapidibus incidentur, qui lapides in utriusque Imperii limitibus in perpetuum ac aeternum monumentum erigentur.

Datum apud Nipchou anno Cam Hi 28° 7ae Lunae die 24.