Triumphus heroicus Christi

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Triumphus heroicus Christi
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 19

TRIUMPHUS CHRISTI HEROICUS.

(PL 19 0385B)
Cum faber astrorum mortis pateretur acerbum
In cruce supplicium, sese non posse dolores
Ferre Creatoris mundus clamabat, et astra:
Ignivomi solis lumen nox abstulit atra:
Contremuit tellus, scopuli, rupesque dehiscunt. 5
Et quid opus multis? lugebant cuncta creata.
Rex coeli ut Christus Phlegethontis regna subivit,
Princeps regali Pluto prospexit ab aula,
Ad sua dum sensit concurrere limina Christum:
O socii, exclamat, iam tempus sumere tela, 10
Quandoquidem hic, sanie perfusus membra, propinquat,
Praedaturus opes nostras, umbrasque animasque.
Scandite tecta alacres, hostemque a limite telis
Arcete obiectis, multa et compage serarum. (0385C)
Regalem interea nos hic tutabimur armis 15
Obiicibus crebris, et duris vectibus aulam.
Agmine facto illi summa ad fastigia currunt,
Vocibus horrisonis et tecta et moenia complent.
Ecce autem Christus per tetra silentia rupit
Lumine sidereo, claraque in luce refulsit. 20
Heus agite, umbrarum proceres, attollite portas,
Portarumque seras, et magnos demite vectes.
Quid miseri audetis contra capere arma Tonantem?
Hic ego rex vester, frustra est obsistere regi,
Haec ubi dixisset, subitus pavor occupat omnes, 25
Turmatim effugiunt, ululatibus aera complent. (0386B)
Nec mora, cum sonitu postes cecidere solutis
Cardinibus, magnamque dedit collapsa ruinam
Ianua, et admittunt concussa palatia Christum.
Obstupuit prior ipse Charon, seque abdit in ulva, 30
Et canis obstupuit claudens tria Cerberus ora,
Gorgones, Harpiaeque tremunt, pavet ipsa Megaera,
Tisiphone, Alecto, perculsae luce molesta,
Ultrices Dirae, Furiae, Parcaeque sorores.
Et quid multa? silent gemitus, tormenta, dolores. 35
Quo simul ingreditur Christus, tremere omnia circum.
Sed gaudent animae sanctae, manesque piorum. (0386C)
Primus Adam ante alios palmas ad sidera laetus
Extulit, et Dominum devota est voce precatus;
Exspectate venis miseris, o sancte Redemptor, 40
Da requiem, finemque malis, fer ad astra redemptos:
Sic pater Abramus, puer Isacus, atque Iacobus
Procedunt alacres, iuxta formosus Ioseph,
Et Moses sanctus, et vita insignis Aaron,
Et Iosue invictus, reliqui regesque ducesque, 45
Et patriae vindex Machabaeus origine Iudas,
Inde alii patres, fama super aethera noti.
Candidus ille chorus Christum reverenter adorat.
Regius ante alios vates, notissima proles
Stirpis Iessaeae, citharam tangebat eburno 50
Pectine, et ad numeros una omnes voce precati
Dulce melos pangunt concordi carmine vates. (0387A)
Ante alios iuvenis, qui Christum nuper ad undas
Tinxerat, hic laetis concentibus agnifer ibat:
Salve, Erebi victor, domitor salve inclyte mortis, 55
Destructor scelerum, salve, o fortissime vindex
Amissae vitae, salve, o spes una salutis,
Aspice plasma tuum, sancte, et venerande Creator,
Et post tot gemitus nos duc ad regna polorum.
Tum Christus verbis animas affatur amicis: 60
Ponite corde metum, tristes secludite curas:
Ipse, ubi tempus erit, vos ad mea regna reducam.
Haec dicens, fractis portarum molibus intrat
Horrendi Ditis regnum: quem protinus inde
Extractum, vinclis, et carcere fraenat opaco. 65
Horrendum ille tonans, nequicquam palpitat artus,
Immordetque seras, indignaturque teneri. (0387B)
At Deus, ille Stygis domitor, Phlegethonte relicto,
Intulit Elysio raptos de carcere patres.
Intulit Elysio raptos de carcere patres.
Hinc redit a tumulo redivivus, pervigil ipsum 70
Miles ubi clausum studio servabat inani.
Quos tremor attonitos sic fecerat, ut neque dictis
Auderent contra, aut sumptis insurgere telis.
Sed Solymam ingressi magnis terroribus urbem,
Surrexisse aiunt magno cum robore Christum. 75
Interea sese vitae reparator amicis,
Discipulisque suis redivivum praebuit, et post
Quadraginta dies coelestia regna revisit.
Quem mox venturum rursum exspectamus ab alto,
Arbiter ut iusta cunctis det praemia lance. 80
  Rex ergo noster Christus super omnia regnat. (0388A)
Et veluti quondam belli statuere trophaea
Magnanimi Graium proceres, regesque Latini:
Sic Christus statuit celebris victricia pugnae
Signa suae, signa aeternos mansura sub annos. 85
  Arboris ipse crucem posuit, venerabile lignum,
De cuius ramis, fractis cervicibus, huius
Vincti dependent oculis turgentibus hostes.
  Ante alios Stygius Pluto de stipite pendet,
Arcubus attritis, telis, laqueis, pedicisque. 90
  Hinc alia Mortis de stipite pendet imago,
Pallida, caeca, ferox, elinguis, frigore torpens,
Dentibus excussis, et truncis naribus ora
Horrida commonstrans, et hiantia guttura late.
  Fronde alia inferni dirupti ianua pendet, 95
Postibus attritis, cum cardinibusque, serisque. (0388B)
  Fronde alia ira Dei, et sibi mens male conscia pendent,
Omnia quae Christi roseo sunt tersa cruore.
  Fronde alia patris primaevi syngrapha pendet,
Dilaniata modis miseris, exstinctaque prorsus. 100
  Tandem sordifluus valido de stipite mundus,
Plenus dissidiis, et multo crimine pendet,
Et variae pompae, et crudelia facta tyrannum.
  Hos hominum Christus saevos absorbuit hostes,
Ut neque iam possint ultra damnare fideles. 105
His equidem tentare datum, sed vincere nostrum est.
Id quoque per Christum, cuius victoria nostra est.
Cum Patre, qui aeternum sancto cum Flamine regnat. 108