Troades

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Troades
Saeculo I
editio: incognita
fons: incognitus

Personae

I

Andromacha

Pyrrhus

II

Hecuba

Agamemno

Ulixes

III

Talthybius

Calchas

Senex

Helena

Nuntius

Taciti

Astyanax

Polyxena

Chorus Thebanorum


(51)
Hecvba

Quicumque regno fidit et magna potens
dominatur aula nec leves metuit deos
animumque rebus credulum laetis dedit,
me videat et' te, Troia: non umquam tulit
documenta fors maiora, quam fragili loco 5
starent superbi, columen eversum occidit
pollentis Asiae, caelitum egregius labor;
ad cuius arma venit et qui frigidum
septena Tanain ora pandentem bibit,
et quae vagos vicina prospiciens Scythas
ripam catervis Ponticam viduis ferit,
et qui renatum primus excipiens diem 10
tepidum rubenti Tigrin inmiscet freto,
excisa ferro est, Pergamum incubuit sibi.
en alta muri decora congesti iacent 15
tectis adustis; regiam flammae ambiunt
omnisque late fumat Assaraci domus.
non prohibet avidas flamma victoris manus:
diripitur ardens Troia, nec caelum patet
undante fumo: nube ceu densa obsitus 20
ater favilla squalet Iliaca dies.
stat avidus irae victor et lentum Ilium (52)
metitur oculis ac decem tandem ferus
ignoscit annis; horret afflictam quoque,
victamque quamvis videat, haut credit sibi 25
potuisse vinci, spolia populator rapit
Dardania; praedam mille non capiunt rates.
Testor deorum numen adversum mihi,
patriaeque cineres teque rectorem Phrygum
quem Troia toto conditum regno tegit, 30
tuosque manes quo stetit stante Ilium,
et vos meorum liberam magni greges,
umbrae minores: quicquid adversi accidit,
quaecumque Phoebas ore lymphato furens
credi deo vetante praedixit mala, 35
prior Hecuba vidi. gravida nec tacui metus
et vana vates ante Cassandram fui.
non cautus ignes Ithacus aut Itbaci comes
nocturnus in vos sparsit aut fallax Sinon:
meus ignis iste est, facibus ardetis meis. 40
sed quid ruinas urbis eversae gemis,
vivax senectus? respice infelix ad hos
luctus recentes: Troia iam vetus est malum,
vidi execrandum regiae caedis nefas
ipsasque ad aras maius admissum scelus 45
Aeacidis armis, cum ferox, scaeva manu
coma reflectens regium torta caput,
alto nefandum vulneri ferrum abdidit;
quod. penitus actum cum recepisset, libens
ensis senili siccus e iugulo redit. 50
placare quem non potuit a caede effera (53)
mortalis aevi cardinem extremum premens
superique testes sceleris et quoddam sacrum
regni iacentis? ille tot regum parens
caret sepulcro Priamus et flamma indiget 55
ardente Troia, non tamen superis sat est:
dominum ecce Priami nuribus et natis legens
sortitur urna praedaque en vilis sequar.
hic Hectoris coniugia despondet sibi.
hic optat Heleni coniugem. hic Antenoris; 60
nec dest tuos. Cassandra, qui thalamos petat.
mea sors timetur, sola sum Danais metus.
Lamenta cessant? turba captivae mea,
ferite palmis pectora et planctus date
et iusta Troiae facite, iamdudum sonet 65
fatalis Ide, iudicis diri domus.

Chorus Troadum Hecuba

Non rude vulgus lacrimisque a ovum
lugere iubes:
hoc continuis egimus annis,
ex quo tetigit 69
Phrygius Graias hospes Amyclas 70
securique fretum
pinus matri sacra Cybebae.
deciens nivibus canuit Ide, (54)
deciens nostris nudata rogis,
et Sigeis trepidus campis 75
decumas secuit messor aristas,
ut nulla dies maerore caret.
sed nova fletus causa ministrat:
ite ad planctus,
miseramque leva, regina, manum. 80
vulgus dominam vile sequemur:
non indociles lugere sumus.

Hec.

Fidae casus nostri comites,
solvite crinem,
per colla fluant maesta capilli 85
tepido Troiae pulvere turpes:
complete manus, 102
hoc ex Troia sumpsisse licet.
paret exertos turba lacertos;
veste remissa substringe sinus
uteroque tenus pateant artus.
cui coniugio 90
pectora velas, captive pudor?
cingat tunicas palla solutas,
vacet ad crebri verbera planctus
furibunda manus — placet hic habitus,
placet: agnosco Troada turbam. 95
iterum luctus redeant veteres,
solitum flendi vincite morem:
Hectora flemus.

Chor.

Solvimus omnes lacerum multo
funere crinem; 100
coma demissa est libera nodo (55)
sparsitque cinis fervidus ora.
cadit ex umeris vestis apertis
imumque tegit suffulta latus; 105
iam nuda vocant pectora dextras:
nunc, nunc viles exprome, dolor.
Rhoetea sonent litora planctus,
habitantque cavis montibus Echo
non, ut solita est, extrema brevis 110
verba remittat,
totos reddat Troiae gemitus:
audiat omnis pontus et aether.
saevite, manus, 113
pulsu pectus tundite vasto,
non sum solito contenta sono: 115
Hectora flemus.
HEC Tibi nostra ferit dextra lacertos
umerosque ferit tibi sanguineos,
tibi nostra caput dextera pulsat,
tibi maternis ubera palmis 120
laniata iacent:
fluat et multo sanguine manet
quamcumque tuo 122
funere feci rapta cicatrix.
columen patriae, mora fatorum,
tu praesidium Phrygibus fessis, 125
tu murus eras umerisque tuis
stetit illa decem fulta per annos:
tecum cecidit summusque dies
Hectoris idem patriaeque fuit.
Vertite planctus: Priamo vestros 130
fundite fletus, satis Hector habet.

Chor.

Accipe, rector Phrygiae, planctus,
accipe fletus, bis capte senex,
nil Troia semel te rege tulit,
bis pulsari Dardana Graio 135
moenia ferro
bisque pharetras passa Herculeas.
post elatos 137
Hecubae partus regumque gregem
postrema pater funera cludis
magnoque Iovi victima caesus 140
Sigea, premis litora truncus.

Hec.

Alio lacrimas flectite vestras:
non est Priami miseranda mei
mors, Iliades.
felix Priamus dicite cunctae: 145
liber manes vadit ad imos,
nec feret umquam victa Graium
cervice iugum; 147
non ille duos videt Atridas
nec fallacem cernit Vlixen;
non Argolici praeda triumphi 150
subiecta feret colla tropaeis;
non adsuetas ad sceptra manus
posterga dabit
currusque sequens Agamemnonios
aurea dextra vincula gestans 155
latis fiet pompa Mycenis.

Chor.

Felix Priamus dicimus omnes:
secum excedens sua regna tulit;
nunc Elysii nemoris tutis
errat in umbris interque pias 160
(57)
felix animas Hectora quaerit.
felix Priamus, 161
felix quisquis bello moriens
omnia secum consumpta tulit.

Talthybius Chorus

O longa Danais semper in portu mora,
seu petere bellum, petere seu patriam volunt. 165

Chor.

Quae causa ratibus faciat et Danais moram,
effare, reduces quis deus claudat vias.

Tal.

Pavet animus, artus horridus quassat tremor,
maiora veris monstra (vix capiunt fidem)
vidi ipse, vidi. summa iam Titan iuga 170
stringebat ortu, vicerat noctem dies, 170
cum subito caeco terra mugitu fremens
concussa totos traxit ex imo sinus;
movere silvae capita et excelsum nemus
fragore vasto tonuit et lucus sacer:
Idaea ruptis saxa ceciderunt iugis. 175
nec terra solum tremuit: et pontus suum
adesse Achillen sensit ac stravit vada.
tum scissa vallis aperit immensos specus
et hiatus Erebi pervium ad superos iter
tellure fracta praebet ac tumulum levat. 180
emicuit ingens umbra Thessalici ducis,
Threicia qualis arma proludens tuis
iam, Troia, fatis stravit aut Neptunium
cana nitentem perculit iuvenem coma,
aut cum inter acies Marte violento furens 185
corporibus amnes clusit et quaerens iter
tardus cruento Xanthus erravit vado, (58)
aut cum superbo victor in curru stetit
egitque habenas Hectorem et Troiam trahens.
implevit omne litus irati sonus: 190
cite, ite inertes, manibus meis debitos
auferte honores, solvite ingratas rates
per nostra ituri maria, non parvo luit
iras Achillis Graecia et magno luet:
desponsa nostris cineribus Polyxene 195
Pyrrhi manu mactetur et tumulum riget. '
haec fatus alta nocte demersit diem
repetensque Ditem rursus ingentem specum
coeunte terra iunxit, immoti iacent
tranquilla pelagi, ventus abiecit minas 200
placidumque fluctu murmurat leni mare,
Tritonum ab alto cecinit hymenaeum chorus.

Pyrrhus Agamemnon Calchas

Cum laeta pelago vela rediturus dares,
excidit Achilles, cuius unius manu
impulsa Troia, quicquid accessit morae 205
illo remoto, dubia quo caderet stetit,
velis licet quod petitur ac properes dare,
sero es daturus: iam suum cuncti duces
tulere pretium, quae minor merces potest
tantae dari virtutis? an meruit parum 210
qui, fugere bellum iussus et longa sedens (59)
aevum senecta ducere ac Pylii senis
transcendere annos, exuit matris dolos
falsasque vestes, fassus est armis virum?
inhospitali Telephus regno impotens, 215
dum Mysiae ferocis introitus negat,
rudem cruore regio dextram imbuit
fortemque eandem sensit et mitem manum.
cecidere Thebae, vidit Eetion capi
sua regna victus; clade subversa est pari 220
apposita celso parva Lyrnesos iugo,
captaque tellus nobilis Briseide
et causa litis regibus Chryse iacet
et nota fama Tenedos et quae pascuo
fecunda pingui Thracios nutrit greges 225
Scyros fretumque Lesbos Aegaeum secans
et cara Phoebo Cilla; quid quas alluit
vernis Caycus gurgitem attollens aquis?
haec tanta clades gentium ac tantus pavor,
sparsae tot urbes turbinis vasti modo 230
alterius esset gloria ac summum decus:
iter est Achiilis; sic meus venit pater
et tanta gessit bella, dum bellum parat.
ut alia sileam merita, non unus satis
Hector fuisset? Iliun vicit pater, 235
vos diruistis. inclitas laudes iuvat
et facta magni clara genitoris sequi:
iacuit peremptus Hector ante oculos patris
patruique Memnon, cuius ob luctum parens
pallente maestum protulit vultu diem; 240
suique victor operis exemplum horruit
didicitque Achilles et dea natos mori.
tum saeva Amazon ultimus cecidit metus.
(60)
debes Achilli, merita si digne aestimas,
et si ex Mycenis virginem atque Argis petat. 245
dubitatur et iam placita nunc subito improbas
Priamique natam Pelei nato ferum
mactare credis? at tuam natam parens
Helenae immolasti: solita iam et facta expeto.

Agam.

Iuvenile vitium est regere non posse impetum; 250
aetatis alios fervor hic primus rapit,
Pyrrhum paternus, spiritus quondam trucis
minasque tumidi lentus Aeacidae tuli:
quo plura possis, plura patienter feras.
Quid caede dira nobiles clari ducis 255
aspergis umbras? noscere hoc primum decet,
quid facere victor debeat, victus pati.
violenta nemo imperia continuit diu,
moderata durant: quoque Fortuna altius
evexit ac levavit humanas opes, 260
hoc se magis supprimere felicem decet
variosque casus tremere metuentem deos
nimium faventes. magna momento obrui
vincendo didici. Troia nos tumidos facit
nimium ac feroces? stamus hoc Danai loco, 265
unde illa cecidit, fateor, aliquando impotens
regno ac superbus altius memet tuli;
sed fregit illos spiritus haec quae dare
potuisset aliis causa, Fortunae favor,
tu me superbum, Priame, tu timidum facis. 270
ego esse quicquam sceptra nisi vano putem
fulgore tectum nomen et falso comam
vinclo decentem? casus haec rapiet brevis,
nec mille forsan ratibus aut annis decem:
non omnibus fortuna tam lenta imminet. 275
(61)
equidem fatebor (pace dixisse hoc tua,
Argiva tellus, liceat) affligi Phrygas
vinci que volui: ruere et aequari solo
utinam arcuissem. sed regi frenis nequit
et ira et ardens hostis et victoria 280
commissa nocti quicquid indignum aut ferum
cuiquam videri potuit, hoc fecit dolor
tenebraeque, per quas ipse se inritat furor,
gladiisque felix, cuius infecti semel
vecors libido est. quicquid eversae potest 285
superesse Troiae, maneat: exactum satis
poenarum et ultra est. regia ut virgo occidat
tumuloque donum detur et cineres riget
et facinus atrox caedis ut thalamos vocent?
non patiar, in me culpa cunctorum redit: 290
qui non vetat peccare, cum possit, iubet.

Pyrrh.

Nullumne Achillis praemium manes ferent? 1

Agam.

Ferent, et illum laudibus cuncti canent
magnumque terrae nomen ignotae audient.
quod si levatur sanguine infuso cinis, 295
opima Phrygii colla caedantur greges
fluatque nulli flebilis matri cruor.
quis iste mos est, quando in inferias homo est
impensus hominis? detrahe invidiam tuo
odiumque patri, quem coli poena iubes. 300

Pyrrh.

O tumide, rerum dum secundarum status
extollit animos, timide cum increpuit metus,
regum tyranne! etiamne flammatum geris
amoris aestu pectus ac veneris novae?
solusne totiens spolia de nobis feres? 305
(62)
hac dextra Achilli victimam reddam suam.
quam si negas retinesque, maiorem dabo
dignamque quam det Pyrrhus; et nimium diu
a caede nostra regia cessat manus
paremque poscit Priamus, 310

Agam. Haud equidem nego
hoc esse Pyrrhi maximum in bello decus,
saevo peremptus ense quod Priamus iacet,
supplex paternus,

Pyrrh. Supplices nostri patris
hostesque eosdem novimus. Priamus tamen
praesens rogavit; tu gravi pavidus metu, 315
nec ad rogandum fortis, Aiaci preces
Ithacoque mandas clausus atque hostem tremens.

Agam.

At non timebat tunc tuus, fateor, parens,
interque caedes Graeciae atque ustas rates
segnis iacebat belli et armorum immemor, 320
levi canoram verberans plectro chelyn.

Pyrrh.

Tunc magnus Hector, arma contemnens tua,
cantus Achillis timuit, et tanto in metu
navalibus pax alta Thessalicis fuit.

Agam.

Nempe isdem in istis Thessalis navalibus 325
pax alta rursus Hectoris patri fuit.

Pyrrh.

Est regis alti spiritum regi dare.

Agam.

Cur dextra regi spiritum eripuit tua?

Pyrrh.

Mortem misericors saepe pro vita dabit.

Agam.

Et nunc misericors virginem busto petis? 330

Pyrrh.

Iamne immolari virgines credis nefas?

Agam.

Praeferre patriam liberis regem decet.

Pyrrh.

Lex nulla capto parcit aut poenam impedit.

Agam.

Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor.

Pyrrh.

Quodcumque libuit facere victori licet. 335

Agam.

Minimum decet libere cui multum licet.

Pyrrh.

His ista iactas, quos decem annorum gravi
regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo? [caret.

Agam.

Hos Scyrus animos?
Pyrrh. Scelere quae fratrum (63)

Agam.

Inclusa fluctu —
Pyrrh. Nempe cognati maris:
Atrei et Thyestae nobilem novi domum.

Agam.

EX virginis concepte furtivo stupro
et ex Achilles nate, sed nondum viro —
Pyrrh.


Illo ex Achille, genere qui mundum suo
sparsus per omne caelitum regnum tenet: 345
Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Iove.
Agam.


Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet.
Pyrrh.


. Quem nec deorum comminus quisquam petit.
Agam.


Compescere equidem verba et audacem malo

  • poteram domare: sed meus captis quoque 350

scit parcere ensis, potius interpres deum
Calchas vocetur: fata si poscent, dabo.
Tu qui Pelasgae vincla solvisti rati
morasque bellis, arte qui reseras polum,
cui viscerum secreta, cui mundi fragor 355
et stella longa semitam flamina trahens
dant signa fati, cuius ingenti mihi
mercede constant ora: quid iubeat deus
effare, Calchas, nosque consilio rege.
Cal.


Dant fata Danais quo solent pretio viam: 360
mactanda virgo est Thessali busto ducis;
sed quo iugari Thessalae cultu solent
Ionidesve vel Mycenaeae nurus,
Pyrrhus parenti coniugem tradat suo:
sic rite dabitur, non tamen nostras tenet 365
haec una puppes causa: nobilior tuo,
Polyxene, cruore debetur cruor,
quem fata quaerunt, turre de summa cadat
Priami nepos Hectoreus et letum oppetat.
tum mille velis impleat classis freta. 370

Chorus

Verum est an timidos fabula decipit
umbras corporibus vivere conditis,
cum coniunx oculis imposuit manum
supremusque dies solibus obstitit
et tristis cineres urna cohercuit? 375
non prodest animam tradere funeri,
sed restat miseris vivere longius?
an toti morimur nullaque pars manet
nostri, cum profugo spiritus halitu
immixtus nebulis cessit in aera 380
et nudum tetigit subdita fax latus?
Quicquid sol oriens, quicquid et occidens
novit, caeruleis Oceanus fretis
quicquid bis veniens et fugiens lavat, ,
aetas Pegaseo corripiet gradu. 385
quo bis sena volant sidera turbine,
quo cursu properat volvere saecula
astrorum dominus, quo properat modo
obliquis Hecate currere flexibus:
hoc omnes petimus fata nec amplius, 390
iuratos superis qui tetigit lacus,
usquam est: ut calidis fumus ab ignibus
vanescit, spatium per breve sordidus,
ut nubes, gravidas quas modo vidimus,
arctoi Boreae dissicit impetus: 395
sic hic, quo regimur, spiritus effluet.
post mortem nihil est ipsaque mors nihil,
velocis spatii meta novissima;
spem ponant avidi, solliciti metum: (65)
tempus nos avidum devorat et chaos. 400
mors individua est, noxia corpori
nec parcens animae: Taenara et aspero
regnum sub domino limen et obsidens
custos non facili Cerberus ostio
rumores vacui verbaque inania 405
et par sollicito fabula somnio.
quaeris quo iaceas post obitum loco?
quo non nata iacent. —
Andromacha Senex Astyanax

Andromacha

Quid, maesta Phrygiae turba, laceratis comas
miseramque tunsae pectus effuso genas 410
fletu rigatis? levia perpessae sumus,
si flenda patimur. Ilium vobis modo,
mihi cecidit olim. cum ferus curru incito
mea membra raperet et gravi gemeret sono
Peliacus axis pondere Hectoreo tremens. 415
tunc obruta atque eversa quodcumque accidit
torpens malis rigensque sine sensu fero.
iam erepta Danais coniugem sequerer meum,
nisi hic teneret: hic meos animos domat
morique prohibet; cogit hic aliquid deos 420
adhuc rogare — tempus aeramnae addidit,
hic mihi malorum maximum fructum abstulit,
nihil timere: prosperis rebus locus
ereptus omnis, dira qua veniant habent,
miserrimum est timere, cum speres nihil. 425
Sen.


Quis te repens commovit afflictam metus?
Andr.


Exoritur aliquod maius ex magno malum,
nondum mentis Ilii fatum stetit.
Sen.


Et quas reperiet, ut velit, clades deus?
(66)

Andr.


Stygis profundae claustra et obscuri specus 430
laxantur et, ne desit e versis metus,
hostes ab imo conditi Dite exeunt —
solisne retro pervium est Danais iter?
certe aequa mors est — turbat atque agitat Phrygas
communis iste terror, hic proprie meum 435
exterret animum, noctis horrendae sopor.

Sen.


Quae visa portas? effer in medium metus.
Andr.


Partes fere nox alma transierat duas
clarumque septem verterant stellae iugum;
ignota tandem venit afflictae quies 440
brevisque fessis somnus obrepsit genis,
si somnus ille est mentis attonitae stupor:
cum subito nostros Hector ante oculos stetit,
non qualis ultro bella in Argivos ferens
Graias petebat facibus Idaeis rates, 445
nec caede multa qualis in Danaos furens
vera ex Achille spolia simulato tulit,
non ille vultus flammeum intendens iubar,
sed fessus ac deiectus et fletu gravis
similisque maesto, squalida obtectus coma. 450
iuvat tamen vidisse; tum quassans caput:
'dispelle somnos' inquit *et natum eripe,
o fida coniunx: lateat, haec una est salus.
omitte fletus — Troia quod cecidit gemis?
utinam iaceret tota. festina, amove 455
quocumque nostrae parvulam stirpem domus. '
mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferens
oblita nati misera quaesivi Hectorem:
fallax per ipsos umbra complexus abit. 460
(67)
O nate, magni certa progenies patris,
spes una Phrygibus, unica adflictae domus,
veterisque suboles sanguinis nimium inclita
nimiumque patri similis: hos vultus meus
habebat Hector, talis incessu fuit 465
habituque talis, sic tulit fortes manus,
Sic celsus umeris, fronte sic torva minax
cervice fusam dissipans iacta comam —
o nate sero Phrygibus, o matri cito,
eritne tempus illud ac felix dies 470
quo Troici defensor et vindex soli
recidiva ponas Pergama et sparsos fuga
cives reducas, nomen et patriae suum
Phrygibusque reddas? sed mei fati memor
tam magna timeo vota — quod captis sat est, 475
vivamus, heu me, quis locus fidus meo
erit timori quave te sede occulam?
arx illa pollens opibus et muris deum,
gentes per omnes clara et invidiae gravis,
nunc pulvis altus, strata sunt flamma omnia 480
superestque vasta ex urbe ne tantum quidem,
quo lateat infans, quem locum fraudi legam,1?
est tumulus ingens coniugis cari sacer,
verendus hosti, mole quem immensa parens
opibusque magnis struxit, in luctus suos 485
rex non avarus: optime credam patri,
sudor per artus frigidus totos cadit:
omen tremesco misera feralis loci.
Sen.


Miser occupet praesidia, securus legat.
(68)

Andr.


Quid quod latere sine metu magno nequit?
Sen.


Ne prodat aliquis, amove testes doli. ,
Andr.

Si quaeret hostis?
Sen. Vrbe in eversa perit.
haec causa multos una ab interitu arcuit:
credi perisse, 490

Andr. Vix spei quicquam est super:
quid proderit latuisse redituro in manus?
Sen.


Victor feroces impetus primos habet. 495


Andr.


Grave pondus illum magna nobilitas premit;
quis te locus, quae regio seducta, invia
tuto reponet? quis feret trepidis opem?
quis proteget? qui semper, etiam nunc tuos, 500
Hector, tuere: coniugis furtum piae
serva et fideli cinere victurum excipe,
succede tumulo, nate — quid retro fugis?
turpisne latebras spernis? agnosco indolem:
pudet timere, spiritus magnos fuga 505
animosque veteres, sume quos casus dedit,
en intuere, turba quae simus super:
tumulus, puer, captiva: cedendum est malis,
sanctas parentis conditi sedes age
aude subire, fata si miseros iuvant, 510
habes salutem; fata si vitam negant,
habes sepulchrum.
Sen. Claustra commissum tegunt;
quem ne tuus producat in medium timor,
procul hinc recede teque diversam amove.
Andr.


Levius solet timere, qui propius timet; 515
sed, si placet, referamus hinc alio pedem.
Sen.


Cohibe parumper ora questusque opprime:
gressus nefandos dux Cephallanum admovet.
Andr.


Dehisce tellus tuque, coniunx, ultimo
specu revulsam scinde tellurem et Stygis 520
(69)
sinu profundo conde depositum meum.
adest Vlixes, et quidem dubio gradu
vultuque: nectit pectore astus callido.
Ulixes Andromacha

Durae minister sortis hoc primum peto.
ut, ore quamvis verba dicantur meo, 525
non esse credas nostra: Graiorum omnium
procerumque vox est, petere quos seras domos
Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt.
sollicita Danaos pacis incertae fides
semper tenebit, semper a tergo timor 530
respicere coget arma nec poni sinet,
dum Phrygibus animos natus eversis dabit,
Andromacha, † vester, augur haec Calchas canit;
et, si taceret augur haec Calchas, tamen
dicebat Hector, cuius et stirpem horreo. 535
generosa in ortus semina exsurgunt suos:
sic ille magni parvus armenti comes
primisque nondum cornibus findens cutem
cervice subito celsus et fronte arduus
gregem paternum ducit ac pecori imperat; 540
quae tenera caeso virga de trunco stetit,
par ipsa matri tempore exiguo subit
umbrasque terris reddit et caelo nemus;
sic male relictus igne de magno cinis
vires resumit. est quidem iniustus dolor 545
rerum aestimator: si tamen tecum exigas,
veniam dabis, quod bella post hiemes decem
totidemque messes iam senex miles timet
aliasque clades rursus ac numquam bene (70)
Troiam iacentem, magna res Danaos movet, 550
futurus Hector: libera Graios metu.
haec una naves causa deductas tenet,
hac classis haeret, neve crudelem putes,
quod sorte iussus Hectoris natum petam:
petissem Oresten. patere quod victor tulit. 555

Andr.


Vtinam quidem esses, nate, materna in manu,
nossemque quis te casus ereptum mihi
teneret, aut quae regio — non hostilibus
confossa telis pectus aut vinclis manus
secantibus praestricta, non acri latus 560
utrumque flamma cincta maternam fidem
umquam exuissem. nate, quis te nunc locus,
fortuna quae possedit? errore avio
vagus arva lustras? vastus an patriae vapor
corripuit artus? saevus an victor tuo 565
lusit cruore? numquid immanis ferae
morsu peremptus pascis Idaeas aves?
Vlix.


Simulata remove verba; non facile est tibi
decipere Vlixen: vicimus matrum dolos
etiam dearum. cassa consilia amove; 570
ubi natus est?
Andr. Vbi Hector? ubi cuncti Phryges?
ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia.
VLBL Coacta dices sponte quod fari abnuis.
Andr.


Tuta est, perire quae potest debet cupit.
Vlix.


Magnifica verba mors prope admota excutit. 575
Andr.


Si vis, Vlixe, cogere Andromacham metu,
vitam minare: nam mori votum est mihi.
Vlix.


Verberibus igni t morte cruciatu eloqui
quodcumque celas adiget invitam dolor
et pectore imo condita arcana eruet: 580
necessitas plus posse quam pietas solet.
(71)

Andr.


Propone flammas, vulnera et diras mali
doloris artes et famem et saevam sitim
variasque pestes undique, et ferrum inditum
visceribus istis, carceris caeci luem, 585
et quicquid audet victor iratus timens:
[VLIX. Stulta est fides celare quod prodas statim.]
animosa nullos mater admittit metus.
Vlix.


Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor
consulere parvis liberis Danaos monet. 590
post arma tam longinqua, post annos decem
minus timerem quos facit Calchas metus,
si mihi timerem: bella Telemacho paras.
Andr.


Invita, Vlixe, gaudium Danais dabo:
dandum est; fatere quos premis luctus, dolor. 595
gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles,
refer Pelasgis: Hectoris proles obit.
Vlix.


Et esse verum hoc qua probas Danais fide?
Andr.


Ita quod minari maximum victor potest
contingat et me fata maturo exitu 600
facilique solvant ac meo condant solo
et patria tellus Hectorem leviter premat,
ut luce caruit: inter extinctos iacet
datumque tumulo debita exanimis tulit.
Vlix.


Expleta fata stirpe sublata Hectoris 605
solidamque pacem laetus ad Danaos feram —
quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi:
tu cui? parenti — fingit an quisquam hoc parens,
nec abominandae mortis auspicium pavet?
auspicia metuunt qui nihil maius timent. 610
(72)
fidem alligavit iure iurando suam —
si peierat, timere quid gravius potest?
nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos.
nunc totum Vlixen; veritas numquam perit.
scrutare matrem, maeret, illacrimat, gemit; 615
sed et huc et illuc anxios gressus refert
missasque voces aure sollicita excipit:
magis haec timet, quam maeret. ingenio est onus.
Alios parentes alioqui in luctu decet:
tibi gratulandum est. misera, quod nato cares. 620
quem mors manebat saeva praecipitem datum
e turre, lapsis sola quae muris manet.

Andr.


Reliquit animus membra, quatiuntur, labant
torpetque vinctus frigido sanguis gelu.
Vlix.


Intremuit: hac, hac parte quaerenda est mihi; 625
matrem timor detexit: iterabo metum. —
ite, ite celeres, fraude materna abditum
hostem, Pelasgi nominis pestem ultimam,
ubicumque latitat, erutam in medium date.
bene est: tenetur, perge, festina, attrahe — 630
quid respicis trepidasque? iam certe perit.
Andr.


Vtinam timerem, solitus ex longo est metus:
dediscit animus †scire quod didicit diu.
Vlix.


Lustrale quoniam debitum muris puer
sacrum antecessit nec potest vatem sequi 635
meliore fato raptus, hoc Calchas ait
modo piari posse redituras rates,
si placet undas Hectoris sparsi cinis
ac tumulus imo totus aequetur solo.
nunc ille quoniam debitam effugit necem, 640
erit admovenda sedibus sacris manus.
Andr.


Quid agimus? animum distrahit geminus timor: (73)
hinc natus, illinc coniugis sacri cinis,
pars utra vincet? testor immites deos,
deosque veros coniugis manes mei: 645
non aliud, Hector, in meo nato mihi
placere quam te. vivat, ut possit tuos
referre vultus — prorutus tumulo cinis
mergetur? ossa fluctibus spargi sinam
disiecta vastis? potius hic mortem oppetat. — 650
poteris nefandae deditum mater neci
videre? poteris celsa per fastigia
missum rotari? potero, perpetiar, feram,
dum non meus post fata victoris manu
iactetur Hector. — hic suam poenam potest 655
sentire, at illum fata iam in tuto locant —
quid fluctuaris? statue, quem poenae extrahas.
ingrata, dubitas? Hector est illinc tuus —
erras: utrimque est Hector; hic sensus potens,
forsan futurus ultor extincti patris — 660
utrique parci non potest: quid iam facis?
serva e duobus, anime, quem Danai timent.
Vlix.


Responsa peragam: funditus busta eruam.
Andr.

Quae vendidistis?
Vlix. Pergam et e summo
aggere
traham sepulchra, 665

Andr. Caelitum appello fidem
fidemque Achillis: Pyrrhe, genitoris tui
munus tuere.
Vlix. Tumulus hic campo statim
toto iacebit.
Andr. Fuerat hoc prorsus nefas
Danais inausum. templa violastis, deos
etiam faventes: busta transierat furor. 670
resistam, inermis offeram armatis manus,
dabit ira vires, qualis Argolicas ferox
turmas Amazon stravit, aut qualis deo
percussa Maenas entheo silvas gradu (74)
armata thyrso terret atque expers sui 675
vulnus dedit nec sensit, in medios ruam.
tumuloque cineris socia defenso cadam.
Vlix.


Cessatis . et vos flebilis clamor movet
furorque cassus feminae? iussa ocius
peragite. 680
Andr. Me, me sternite hic ferro prius.
repellor, heu me. rumpe fatorum moras,
molire terras, Hector: ut Vlixen domes,
vel umbra satis es — arma concussit manu,
iaculatur ignes — cernitis, Danai, Hectorem?
an sola video? 685
Vlix. Funditus cuncta eruam.

Andr.


Quid agis? ruina pariter et natum et virum
prosternis una? forsitan Danaos prece
placare poteris, conditum illidet statim:
immane busti pondus — intereat miser
ubicumque potius, ne pater natum obruat 690
prematque patrem natus. — Ad genua accido
supplex, Vlixe, quamque nullius pedes
novere dextram pedibus admoveo tuis.
miserere matris et preces placidus pias
patiensque recipe, quoque te celsum altius 695
superi levarunt, mitius lapsos preme:
misero datur quodcumque, fortunae datur.
sic te revisat coniugis sanctae torus,
annosque, dum te recipit, extendat suos
Laerta; sic te iuvenis excipiat tuus, 700
et vota vincens vestra felici indole
aetate avum transcendat, ingenio patrem.
miserere matris: unicum adflictae mihi
solamen hic est.
Vlix. Exhibe natum et roga.
Andr.


Huc e latebris procede tuis, 705
flebile matris furtum miserae.
(75)
hic est, hic est terror, Vlixe,
mille carinis. submitte manus
dominique pedes supplice dextra
stratus adora nec turpe puta 710
quicquid miseros fortuna iubet.
pone ex animo reges atavos
magnique senis iura per omnis
incluta terras i excidat Hector,
gere captivum positoque genu, 715
si tua nondum funera sentis,
matris fletus imitare tuae.
Vidit pueri regis lacrimas
et Troia prior, parvusque minas
trucis Alcidae flexit Priamus. 720
ille, ille ferox, cuius vastis
viribus omnes cessere ferae,
qui perfracto limine Ditis
caecum retro patefecit iter,
hostis parvi victus lacrimis: 725
'suscipe' dixit 'rector habenas
patrioque sede celsus solio;
sed sceptra fide meliore tene. '
hoc fuit illo victore capi:
discite mites Herculis iras. 730
an sola placent Herculis arma?
iacet ante pedes non minor illo
supplice supplex vitamque petit —
regnum Troiae
quocumque volet Fortuna ferat. 735
Vlix.


Matris quidem me maeror attonitae movet,
magis Pelasgae me tamen matres movent,
quarum iste magnos crescit in luctus puer.

Andr.


Has, has ruinas urbis in cinerem datae (76)
hic excitabit? hae manus Troiam erigent? 740
nullas habet spes Troia, si tales habet.
non sic iacemus Troes, ut cuiquam metus
possimus esse. spiritus genitor fecit?
sed nempe tractus, ipse post Troiam pater
posuisset animos, magna quos frangunt mala. 745
si poena petitur, (quae peti gravior potest?)
famulare collo nobili subeat iugum,
servire liceat, aliquis hoc regi negat?
Vlix.


Non hoc Vlixes, sed negat Calchas tibi.
Andr.


O machinator fraudis et scelerum artifex, 750
virtute cuius bellica nemo occidit,
dolis et astu maleficae mentis iacent
etiam Pelasgi, vatem et insontes deos
praetendis? hoc est pectoris facinus tui.
nocturne miles, fortis in pueri necem 755
iam solus audes aliquid et claro die.
Vlix.


Virtus Vlixis Danaidis nota est satis
nimisque Phrygibus. non vacat vanis diem
conterere verbis: ancoras classis legit.
Andr.


Brevem moram largire, dum officium parens 760
nato supremum reddo et amplexu ultimo
avidos dolores satio.
Vlix. Misereri tui
utinam liceret, quod tamen solum licet,
tempus moramque dabimus, arbitrio tuo
implere lacrimis: fletus aerumnas levat. 765
Andr.


O dulce pignus, o decus lapsae domus
summumque Troiae funus, o Danaum timor,
genetricis o spes vana, cui demens ego
laudes parentis bellicas, annos avi
demens precabar, vota destituit deus. 770
(77)
non arma tenera patria tractabis manu 775
sparsasque passim saltibus latis feras
audax sequeris nec stato lustri die,
solemne referens Troici lusus sacrum,
puer citatas nobilis turmas ages;
non inter aras mobili velox pede, 780
reboante flexo concitos cornu modos,
barbarica prisco templa saltatu coles.
Iliaca non tu sceptra regali potens
gestabis aula, iura nec populis dabis
victasque gentes sub tuum mittes iugum,
non Graia caedes terga, non Pyrrhum trahes.
o Marte diro tristius leti genus!
flebilius aliquid Hectoris magni nece
muri videbunt, 785

Vlix. Rumpe iam fletus, parens:
magnus sibi ipse non facit finem dolor.
Andr.


Lacrimis, Vlixe, parva quam petimus mora est;
concede patiens, ut mea condam manu
viventis oculos, occidis parvus quidem,
sed iam timendus. Troia te expectat tua: 790
i, vade liber, liberos Troas vide.
Astyan.

Miserere, mater.
Andr. Quid meos retines sinus
manusque matris cassa praesidia occupas?
fremitu leonis qualis audito tener
timidum iuvencus applicat matri latus, 795
at ille saevus matre summota loco
praedam minorem morsibus vastis tenens
frangit venitque: talis e nostro sinu
te rapiet hostis, oscula et fletus, puer,
lacerosque crines excipe et plenus mei 800
(78)
occurre patri; pauca maternae tamen
perfer querelae verba: 'si manes habent
curas priores nec perit flammis amor,
servire Graio pateris Andromachen viro,
crudelis Hector? lentus et segnis iaces? 805
redit Achilles. ' sume nunc iterum comas
et sume lacrimas, quicquid e misero viri
funere relictum est, sume quae reddas tuo
Oscula parenti, matris hanc solacio
relinque vestem: tumulus hanc tetigit meus 810
manesque cari. si quid hic cineris latet,
scrutabor ore.
Vlix. Nullus est flendi modus:
abripite propere classis Argolicae moram.

Chorus

Quae vocat sedes habitanda captas?
Thessali montes et opaca Tempe, 815
an maris vasti domitrix Iolcos?
parva Gortynis sterilisque Tricce,
an frequens rivis levibus Mothone,
an viros tellus dare militares
aptior Phthie meliorque fetu
fortis armenti lapidosa Trachin,
quae sub Oetaeis latebrosa silvis
misit infestos Troiae ruinis
non semel arcus? 825
Olenos tectis habitata raris, (79)
virgini Pleuron inimica divae,
an maris lati sinuosa Troezen?
Pelion regnum Prothoi superbum,
tertius caelo gradus? (hic recumbens 830
montis exesi spatiosus antro
iam trucis Chiron pueri magister,
tinnulas plectro feriente chordas,
tunc quoque ingentes acuebat iras
bella canendo) 835
An ferax varii lapidis Carystos,
urbibus centum spatiosa Crete, 820
an premens litus maris inquieti
semper Euripo properante Chalcis?
quolibet vento faciles Calydnae,
an carens numquam Gonoessa vento 840
quaeque formidat Borean Enispe?
Attica pendens Peparethos ora,
an sacris gaudens tacitis Eleusin?

  • * *

numquid Aiacis Salamina veram
aut fera notam Calydona saeva, 845
quasque perfundit subiturus aequor
segnibus terras Titaressos undis?
Bessan et Scarphen, Pylon an senilem?
Pharin an Pisas Iovis et coronis
Elida claram? 850
Quolibet tristis miseras procella
mittat et donet cuicumque terrae, (80)
dum luem tantam Troiae atque Achivis
quae tulit, Sparte, procul absit, absit
Argos et saevi Pelopis Mycenae, 855
Neritos parva brevior Zacyntho
et nocens saxis Ithace dolosis.
Quod manet fatum dominusque quis te,
aut quibus terris, Hecuba, videndam
ducet? in cuius moriere regno? 860
Helena Andromacha Hecuba

Quicumque hymen funestas, inlaetabilis
lamenta caedes sanguinem gemitus habet
est auspice Helena dignus, eversis quoque
nocere cogor Phrygibus: ego Pyrrhi toros
narrare falsos iubeor, ego cultus dare 865
habitusque Graios. arte capietur mea
meaque fraude concidet Paridis soror,
fallatur; ipsi levius hoc equidem reor:
optanda mors est sine metu mortis mori.
quid iussa cessas agere? ad auctorem redit 870
sceleris coacti culpa. — Dardaniae domus
generosa virgo, melior afflictos deus
respicere coepit teque felici parat
dotare thalamo; tale coniugium tibi
non ipsa sospes Troia, non Priamus daret. 875
nam te Pelasgae maximum gentis decus,
cui regna campi lata Thessalici patent,
ad sancta lecti iura legitimi petit.
te magna Tethys teque tot pelagi deae
placidumque numen aequoris tumidi Thetis 880
(81)
suam vocabunt, te datam Pyrrho socer
Peleus nurum vocabit et Nereus nurum.
depone cultus squalidos, festos cape.
dedisce captam; deprime horrentis comas
crinemque docta patere distingui manu. 885
hic forsitan te casus excelso magis
solio reponet. profuit multis capi.

Andr.


Hoc derat unum Phrygibus eversis malum,
gaudere — flagrant strata passim Pergama:
o coniugale tempus! an quisquam audeat 890
negare? quisquam dubius ad thalamos eat.
quos Helena suadet? pestis exitium lues
utriusque populi, cernis hos tumulos ducum
et nuda totis ossa quae passim iacent
inhumata campis? haec hymen sparsit tuus. 895
tibi fluxit Asiae, fluxit Europae cruor,
cum dimicantes lenta prospiceres viros,
incerta voti — perge, thalamos appara.
taedis quid opus est quidve solemni face?
quid igne? thalamis Troia praelucet novis. 900
celebrate Pyrrhi, Troades, conubia,
celebrate digne: planctus et gemitus sonet.
Hel.


Ratione quamvis careat et flecti neget
magnus dolor sociosque nonnumquam sui
maeroris ipsos oderit: causam tamen 905
possum tueri iudice infesto meam,
graviora passa, luget Andromacha Hectorem
et Hecuba Priamum: solus occulte Paris
lugendus Helenae est. dirum et invisum et grave est
servitia ferre? patior hoc olim iugum, 910
annis decem captiva, prostratum Ilium est,
versi penates? perdere est patriam grave,
gravius timere, vos levat tanti mali (82)
comitatus: in me victor et victus furit,
quam quisque famulam traheret incerto diu 915
casu pependit, me meus traxit statim
sine sorte dominus, causa bellorum fui
tantaeque Teucris cladis? hoc Verum puta.
Spartana puppis vestra si secuit freta;
sin rapta Phrygiis praeda remigibus fui 920
deditque donum iudici victrix dea.
ignosce raptae, iudicem iratum mea
habitura causa est: ista Menelaum manent
arbitria, nunc hanc luctibus paulum tuis,
Andromacha, omissis flecto — vix lacrimas queo 925
retinere,

Andr. Quantum est Helena quod lacrimat
malum.
cur lacrimat autem? fare quos Ithacus dolos,
quae scelera nectat; utrum ab Idaeis iugis
iactanda virgo est, arcis an celsae edito
mittenda saxo? num per has vastum in mare 930
volvenda rupes, latere quas scisso levat
altum vadoso Sigeon spectans sinu?
dic, fare, quicquid subdolo vultu tegis.
leviora mala sunt cuncta, quam Priami gener
Hecubaeque Pyrrhus, fare, quam poenam pares 935
exprome et unum hoc deme nostris cladibus
falli: paratas perpeti mortem vides.
Hel.


Vtinam iuberet me quoque interpres deum
abrumpere ense lucis invisae moras
vel Achillis ante busta furibunda manu 940
occidere Pyrrhi, fata comitantem tua, (83)
Polyxene miseranda, quam tradi sibi
cineremque Achilles ante mactari suum, ,
campo maritus ut sit Elysio, iubet.
Andr.


Vide ut animus ingens laetus audierit necem. 945
cultus decoros regiae vestis petit
et admoveri crinibus patitur manum.
mortem putabat illud, hoc thalamos putat.
at misera luctu mater audito stupet;
labefacta mens succubuit. assurge, alleva 950
animum et cadentem, misera, firma spiritum.
quam tenuis anima vinculo pendet levi —
minimum est quod Hecubam facere felicem potest.
spirat, revixit, prima mors miseros fugit.


Hec.


Adhuc Achilles vivit in poenas Phrygum? 955
adhuc rebellat? o manum Paridis levem,
cinis ipse nostrum sanguinem ac tumulus sitit,
modo turba felix latera cingebat mea,
lassabar in tot oscula et tantum gregem
dividere matrem; sola nunc haec est super 960
votum, comes, levamen, afflictae quies;
haec totus Hecubae fetus, hac sola vocor
iam voce mater, dura et infelix age
elabere anima, denique hoc unum mihi
remitte funus, inrigat fletus genas 965
imberque victo subitus e vultu cadit.
Andr.


Nos Hecuba, nos, nos, Hecuba, lugendae sumus,
quas mota classis huc et huc sparsas feret; 970
hanc cara tellus sedibus patriis teget.
Hel.


Magis invidebis, si tuam sortem scies.
Andr.


An aliqua poenae pars meae ignota est mihi?
Hel.


Versata dominos urna captivis dedit.
Andr.


Cui famula trador? ede; quem dominum voco? 975
(84)

Hel.


Te sorte prima Scyrius iuvenis tulit.
Andr.


Cassandra felix, quam furor sorti exim it
Phoebusque.
Hel. Regum hanc maximus rector tenet.
Hec.


Laetare, gaude, nata. quam vellet tuos
Cassandra thalamos, vellet Andromache tuos.
estne aliquis, Hecubam qui suam dici velit?
Hel.


Ithaco obtigisti praeda nolenti brevis. 980
Hec.


Quis tam impotens ac durus et iniquae ferus
sortitor urnae regibus reges dedit?
quis tam sinister dividit captas deus?
quis arbiter crudelis et miseris gravis
eligere dominos nescit et [saeva manu 985
dat iniqua miseris fata? quis] matrem Hectoris
armis Achillis miscet? ad Vlixen vocor:
nunc victa, nunc captiva, nunc cunctis mihi
obsessa videor cladibus — domini pudet,
non servitutis. [Hectoris spolium feret 990
qui tulit Achillis? ] sterilis et saevis fretis
inclusa tellus non capit tumulos meos —
duc, duc, Vlixe, nil moror, dominum sequor;
me mea sequentur fata: non pelago quies
tranquilla veniet, saevi et ventis mare, 995

  • * *

et bella et ignes et mea et Priami mala.
dumque ista veniant, interim hoc poenae loco est:
sortem occupavi, praemium eripui tibi. —
Sed en citato Pyrrhus accurrit gradu
vultuque torvo. Pyrrhe, quid cessas? age 1000
recludo ferro pectus et Achillis tui
coniunge soceros, perge, mactator senum, (85)
et hic decet te sanguis: abreptam trabe.
maculate superos caede funesta deos,
maculate manes — quid precer vobis? precor 1005
his digna sacris aequora: hoc classi accidat
toti Pelasgae, ratibus hoc mille accidat
meae precabor, cum vehar, quicquid rati.

Chorus

Dulce maerenti populus dolentium,
dulce lamentis resonare gentes; 1010
lenius luctus lacrimaeque mordent,
turba quas fletu similis frequentat.
semper a semper dolor est malignus:
gaudet in multos sua fata mitti
seque non solum placuisse poenae. 1015
ferre quam sortem patiuntur omnes,
nemo recusat.
Tolle felices: miseram, licet sit, 1019
nemo se credet; removete multo 1018
divites auro, removete centum 1020

  • rura qui scindunt opulenta bubus:

pauperi surgent animi iacentes —
est miser nemo nisi comparatus.
dulce in immensis posito ruinis,
nemiuem laetos habuisse vultus: 1025
ille deplorat queriturque fatum,
qui secans fluctum rate singulari
nudus in portus cecidit petitos;
aequior casum tulit et procellas,
mille qui ponto pariter carinas 1030
(86)
obrui vidit tabulaque latus
naufraga, terris mare dum coactis
fluctibus Coras prohibet, revertit.
questus est Hellen cecidisse Phrixus,
cum gregis ductor radiante villo 1035
aureo fratrem simul ac sororem
sustulit tergo medioque iactum
fecit in ponto; tenuit querelas
et vir et Pyrrha, mare cum viderent,
et nihil praeter mare cum viderent 1040
unici terris homines relicti.
Solvet hunc 'questum lacrimasque nostras
sparget huc illuc agitata classis,
cum tuba iussi dare vela nautae
et simul ventis properante remo 1045
prenderint altum fugietque litus,
quis status mentis miseris, ubi omnis
terra decrescet pelagusque crescet,
celsa cum longe latitabit Ide?
tum puer matri genetrixque nato, 1050
Troia qua flagret regione, monstrans
dicet et longe digito notabit:
Ilium est illic, ubi fumus alte
serpit in caelum nebulaeque turpes. '
Troes hoc signo patriam videbunt. 1055
Nuntius Hecuba Andromacha

O dura fata, saeva miseranda horrida!
quod tam ferum, tam triste bis quinis scelus (87)
Mars vidit annis? quid prius referens gemam,
tuosne potius, an tuos luctus, anus?
Hec.


Quoscumque luctus fleveris, flebis meos: 1060
sua quemque tantum, me omnium clades premit;
mihi cuncta pereunt: quisquis est Hecubae est miser.
Nvnt.


Mactata virgo est, missus e muris puer;
sed uterque letum mente generosa tulit.
Andr.


Expone seriem caedis, et duplex nefas 1065
persequere: gaudet magnus aerumnas dolor
tractare totas, ede et enarra omnia.

Nvnt.


Est una magna turris e Troia super,
assueta Priamo, cuius e fastigio
summisque pinnis arbiter belli sedens 1070
regebat acies, turre in hac blando sinu
fovens nepotem, cum metu versos gravi
Danaos fugaret Hector et ferro et face,
paterna puero bella monstrabat senex
haec nota quondam turris et muri decus, 1075
nunc saeva «cautes, undique adfusa dueum
plebisque turba cingitur; totum coit
ratibus relictis vulgus, his collis procul
aciem patenti liberam praebet loco,
his alta rupes, cuius in cacumine 1080
erecta summos turba libravit pedes.
hunc pinus, illum laurus, hunc fagus gerit
et tota populo silva suspenso tremit.
extrema montis ille praerupti petit,
semusta at ille tecta vel saxum imminens 1085
muri cadentis pressit, atque aliquis (nefas)
tumulo ferus spectator Hectoreo sedet.
per spatia late plena sublimi gradu
incedit Ithacus parvulum dextra trahens (88)
Priami nepotem, nec gradu segni puer 1090
ad alta pergit moenia, ut summa stetit
pro turre, vultus huc et huc acres tulit
intrepidus animo, qualis ingentis ferae
parvus tenerque fetus et nondum potens
saevire dente — iam tamen tollit minas 1095
morsusque inanes temptat atque animis tumet:
sic ille dextra prensus hostili puer
ferox t superbe, moverat vulgum ac duces
ipsumque Vlixen. non fiet e turba omnium
qui fletur; ac, dum verba fatidici et preces: 1100
concipit Vlixes vatis et saevos ciet
ad sacra superos, sponte desiluit sua
in media Priami regna. — ...

Andr.


Quis Colchus hoc, quis sedis incertae Scytha
commisit, aut quae Caspium tangens mare 1105
gens iuris expers ausa? non Busiridis
puerilis aras sanguis aspersit feri,
nec parva gregibus membra Diomedes suis
epulanda posuit, quis tuos artus leget
tumuloque tradet? 1110
Nvnt. Quos enim praeceps locus
reliquit artus? ossa disiecta et gravi
elisa casu; signa clari corporis,
et ora et illas nobiles patris notas,
confudit imam pondus ad terram datum;
soluta cervix silicis impulsu, caput, 1115
raptum cerebro penitus expresso — iacet
deforme corpus,

Andr. Sic quoque est similis patri.

Nvnt.


Praeceps ut altis cecidit e muris puer
flevitque Achivum turba quod fecit nefas,
idem ille populus aliud ad facinus redit 1120
(89)
tumulumque Achillis. cuius extremum Litus
Rhoetea leni verberant fluctu vada;
adversa cingit campus et clivo levi
erecta medium vallis includens locum
crescit theatri more. concursus frequens 1125
implevit omne litus:n hi classis moram
hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium
gaudent recidi. magna pars vulgi levis
odit scelus spectatque; nec Troes minus
suum frequentant funus et pavidi metu 1130
partem mentis ultimam Troiae vident:
cum subito thalami more praecedunt faces
et pronuba illi Tyndaris, maestum caput
demissa. 'tali nnbat Hermione modo'
Phryges precantur? sic viro turpis suo 1135
reddatur Helena. ' terror attonitos tenet
utrosque populos, ipsa deiectos gerit
vultus pudore, sed tamen fulgent genae
magisque solito splendet extremus decor,
ut esse Phoebi dulcius lumen solet 1140
iamiam cadentis, astra cum repetunt vices
premiturque dubius nocte vicina dies.
stupet omne vulgus — et fere cuncti magis
peritura laudant, hos movet formae decus,
hos mollis aetas, hos vagae rerum vices; 1145
movet animus omnes fortis et leto obvius.
Pyrrhum antecedit; omnium mentes tremunt,
mirantur ac miserantur, ut primum ardui
sublime montis tetigit atque alte edito
iuvenis paterni, vertice in busti stetit, 1150
audax virago non tulit retro gradum; (90)
conversa ad ictum stat truci vultu ferox.
tam fortis animus omnium mentes ferit,
novumque monstrum est Pyrrhus ad caedem piger.
ut dextra ferrum penitus exactum abdidit, 1155
subitus recepta morte prorupit cruor
per vulnus ingens, nec tamen moriens adhuc
deponit animos: cecidit, ut Achilli gravem
factura terram, prona et irato impetu.
uterque flevit coetus; at timidum Phryges 1160
misere gemitum, clarius victor gemit.
hic ordo sacri, non stetit fusus cruor
humove summa fluxit: obduxit statim
saevasque totum sanguinem tumulus bibit.
Hec.


Ite, ite, Danai, petite iam tuti domos; 1165
optata velis maria diffusis secet
secura classis: concidit virgo ac puer;
bellum peractum est. quo meas lacrimas feram?
ubi hanc anilis expuam leti moram?
natam an nepotem, coniugem an patriam fleam? 1170
an omnia an me sola? Mors votum meum,
infantibus violenta virginibus venis,
ubique properas, saeva: me solam times
vitasque, gladios inter ac tela et faces
quaesita tota nocte, cupientem fugis. , 1175
non hostis aut ruina, non ignis meos
absumpsit artus: quam prope a Priamo steti.
Nvnt.


Repetite celeri maria, captivae, gradu:
iam vela puppis laxat et classis movet.