Liber primus, praefatio | Liber primus, caput II |
liber primus.
De rebus post diluvium, centum triginta annorum spatio gestis.caput i.
De exitu Noë, filiorumque ex arca.
Cum enim in hujusmodi editioribus planitiebus, quæ montium jugis inexistebant, ex limosæ materiæ utique defluxu, jam fontium venæ ad necessarium aquæ usum, quod in infimis planis non fiebat, citiùs, tempestiviùsque aperirentur, campique affluxu humidi agriculturæ idonei aptique redderentur, certè Noëmus meliorem, commodioremque, pro summa ejus circa rerum naturalium cognitionem peritia, stationem optare non poterat; quamvis verò sacer textus de hisce nihil dicat, ratio tamen dictare videtur, uti suprà dixi, id hoc pacto fieri debuisse.
Nôrat enim Noë divino lumine illustratus renascentis mundi statum; Nôrat quàm optimè ingentem orbis terrarum post diluvium metamorphosin. Nôrat denique quamdiù, quotque annis, in montibus commorandum foret, donec inframontana planiora loca habitationi hominum apta forent. Atque hoc pacto factum est, ut is in montibus, veluti statione tutiori, propagandi humani generis initium duceret, donec in immensum exurgente filiorum multitudine ad inferiorem planitiem se conferre cogeretur.
Liber primus, praefatio | Liber primus, caput II |