Turris Babel/Liber secundus/Praefatio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, praefatio
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus Liber secundus, sectio I Fairytale right blue.png
præfatio.


C
Um post Arcam Noëmi, Turri Babylonica in rebus humanis nil famosius, et commemoratione dignius peractum legamus, utpote in quo non tantum sacrarum literarum interpretes, sed et profani scriptores, Historici, Poëtæ, Oratoresque, tum antiquitate, tum doctrinæ excellentia celebres, summa cum laude, et admiratione ingenium suum exercuerint; certè et ego, stupore et admiratione, dum hæc paulò penitius expenderem, non semel impulsus, thema tam nobile, et gloriæ amplitudine confertum, calamo subigendum censui; et quamvis ambitiosa nominis gloria, et toti mundo dominandi immodicus ardor ad adeò insanæ molis fabricam primos hosce mortales, etiam cum omnipotentis Dei indignatione adegerit; quia tamen multi etiam viri omnigena rerum cognitione sublimes capere non possunt, quomodo in primævo posterioris mundi sæculo, homines adhuc rudes; et idiotæ, et nullâ scientiarum artiumque peritiâ instructi, tanti moliminis opus, non dicam animo concipere, sed ne attentare quidem ausi sint. Hæc, inquam , me impulerunt, ut quoad liceretCuriositaas argumenti., quantumque angustæ mentis meæ capacitas permitteret, hoc argumentum, quam minutissima expositione, tum ad veritatis rerum abstrusissimarum notitiam, tum ad curiosiorum ingeniorum oblectationem in lucem educerem. Contigit itaque, ut cum post quatuor circiter lustrorum curricula, thema hoc celeberrimum in publico consessu, advenarum ex toto orbe Patrum Congregationis VII. Societatis Jesu, in Romani Collegii Atheneo publica demonstratione exhibitum, non exiguo applausu, à nemine non exceptum fuerit, atque adeò plures unicè à me contenderent, ut id ad multorum utilitatem oblectationemque publicæ luci committerem. Quod uti tunc temporis à me multiplici occupationum varietate præpedito in executionem deduci non potuit, ita modò post Arcæ Noëmicæ sacram historiam, hoc argumentum stupendum de Turri Babylonica, à Noëmi filiis, nepotibus, pronepotibusque post diluvium exstructâ, optimo sanè jure, et quam opportunissimè Noëmicæ Arcæ succenturiandum censui. Lector cœptis faveat.

Fairytale left blue.png Liber secundus Liber secundus, sectio I Fairytale right blue.png