Turris Babel/Liber secundus/Sectio I/Caput I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio I, caput I
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio I Liber secundus, sectio I, caput II Fairytale right blue.png

Caput I.

De primævorum hominum post ingressum in terram Sennaar occupatione, et studiis.


N
On est verisimile, filios Noë post primam ex Oriente in terram Sennaar motionem, statim consilium de Turri, et civitate extruenda agitasse, vel ipso sacro textu id testante, Gen. cap. xi. vers. 2.

בנסעם מקדם וימצאו בקעה בארץ שנש וישבו שם


Cum proficiscerentur ex Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Ubi voces (habitaverunt ibi) longam in ea terra moram factam innuunt; et Græca, κατῴχησαν ἐκεῖ, id est, et domibus exstructis habitaverunt ibi. Et ratio Chronologica sat superque docet; si enim subitò Turris fabricam aggressi fuissent, tunc anno 132 ab ortu Phaleg usque ad confusionem linguarum, non nisi viginti circiter anni (posito, quod tot annis in Turris ædificatione laboraverint) elapsi fuissent, quod uti maximum in sacra chronologia absurdum est, ita illud refutatione non eget; cùm jam uti suprà docuimus, omnium melioris notæ chronologorum, et interpretum consensu, linguarum confusio primò anno 275 post diluvium acciderit.

MeritòMora et occupatio hominum in terra Sennaar. itaque primò quæri potest: Quid 123 annorum spatio in terra Sennaar egerint ? quibus rebus, scientiis, artibusque occupati fuerint? Et quamvis sacra scriptura de iis sileat, ratio tamen dictare videtur, ingentem horum hominum multitudinem toto illo tempore, à Noë omnium Duce, et Rege, magno ordine gubernatam fuisse. Quod ita ostendo.

NoëmumReverentia et veneratio Noëmi quem ei exhibebant tanquam generis humani instauratori. cum filiis, cæterisque filiorum generationibus ex Oriente, ut in primo libro ostendimus, movisse, et directione suâ toti humano generi tunc simul congregato præsedisse, quem et omnes tanquam patrem unicum, ducem sapientissimum, et Imperatorem, tum longævitate vitæ, tum fortitudine animi, in superandis difficultatibus imperterritum summâ reverentiâ coluisse, et tantùm non adorasse, nulli dubium esse debet. Hic videns in infinitum penè filiorum suorum multitudinem, propagationisque fœcunditatem, nil aliud egit, quàm ut eos ad transmigrationem, et orbis terrarum inhabitationem faciendam summâ curâ et sollicitudine incitaret, ad præceptum Domini complendum, quod erat, de coloniis per universam terræ faciem deducendis, juxta illud: Crescite et multiplicamini et replete terram. Quæ Josephus fusiùs in suis de Antiquitatibus Judaicis describit.

UtPoliticam vivendi rationem suos edocuit Noë. verò majori cum fructu transmigrationis negotium perageretur, vero haud absimile est, sapientissimum virum interim politicam quandam vivendi rationem familiarum capitibus prescripsisse, modumque in exteris, quas adituri essent, regionibus, ad populos suos gubernandos, juxta omnem justitiæ normam regulas dictasse. Quoniam verò progenies hominum quotidie in magnum exurgebat incrementum, ne alendæ tantæ multitudini hominum necessarius commeatus deficeretOeconomiam suos edocuit Noë., et ut ad se contra injurias quoque aëris defendendos commodè habitarent, mox alios casis, domibus, tentoriisque extruendis deputasse, alios texendis vestibus, pellibus elaborandis; alios ad pecorum, pecudum, armentorumque, tantopere ad victum, vestitumque necessariorum curam destinatos fuisse; fœminis verò quemadmodum in libro primo hujus operis tradidimus, cura rerum huic sexui propriarum relicta. Artes mechanicas edocuit Noë suos.Sic factum est, ut Noëmi curâ et providentiâ, quamdiu cum iis perstitit, nihil innumerabilibus hominibus quâ alendis, quâ conservandis, non dicam rerum necessariarum, sed ne ad luxum quidem quicquam defueritCalcis præparandæ, Metallorum eruendorum fundendorumque artem docuit Noë.: quia verò ad hæc omnia exequenda, artes mechanicæ requirebantur, verisimile putem, eum metallicæ artis regulas, quomodo nimirum ex montium venis illa eruere, ignisque vi fundere, atque in omnis generis instrumenta cudere deberent, quomodo lapides in calcem redigere terrestriumque glebarum proprietatem ad lateres in fornacibus coquendos; medicas quoque herbarum vires, ad corporum infirmitatibus medendum aptas, edocuisse, vel inde patet, quod, Diodoro teste, Babylonii mox post 200, aut 300 annos à diluvioMagna priscorum in fabricis prodigiosis exstruendis industria et solertia., adeò raræ magnificentiæ fabricas erexerint, ut in admirationem totam etiam posteritatem rapuerint, dum capere non potuerunt, quibus aut artibus, aut machinis primævi à diluvio homines adeò stupenda, et prodigiosæ vastitatis τεχνήμαζα, quemadmodum in sequentibus de Turri, de civitate, et muris, hortis pensilibus à Semiramide Nini uxore extructis, atque inter septem miracula computatis, describemus, peregerint. Nam uti ἀποδεικτικῶς paulò post ostendemus ea sanè talia fuerunt, ut omnem etiam nostratium temporum ævo, vel maximis monarchis, mundique potentatibus ad similia pertingendi spem elusisse videantur. Aureas autem statuas, quas Semiramis omnium prima in templo Beli erexit, quis non miretur? Quis enim aurum è fodinis tam citò eruere, præparare , nec non fusoria, et plastica arte in aureas statuas transformare, eam docuit? certè nullus alius, quàm Noë, prout ante diluvium, à Patriarchis edidicerat, et per filios suos nepotesque, quos ipse forsan etiam ex scientia ipsi à Deo infusâ, circa modum et rationem ejusmodi efficiendiPropagatio artium., jam dudùm instruxerat, hi verò filiis, nepotibusque suis ad artem inter suos propagandam, pari industriâ communicarunt; hi postea uti viribus robusti, diuturniorisque vitæ, nec non ingenio præcellentes erant, ita quoque ne ambitionis studio, sive propagandi æterni nominis gloria instimulati, arti à Noë ipsis traditæ, novas insuper artes novis inventionibus auctas, mirum in modum promoverunt; et patet ex Gen. cap. xiv. ubi AbrahamAuri abundantiæ istis primævis seculis. viventibus adhuc Sem, Cham et Japheth, dives auri, et argenti fuisse dicitur. Quid dicam de Chamo? qui in Ægyptum coloniam deducens, mox, uti in tertio tomo Oedipi declaravimus, pyramides illas, grandia miracula Memphi erexisse, nec non infinitâ auri copiâ, non uti pauperes Alchymistæ sibi somniant, lapidis philosophorum beneficio sed ex fodinis ibilem auro turgentibus, aureisque Nili arenis, extraxisse retulimus. Alius itaque Author horum omnium non fuit, quàm Noë, qui, quæ ante diluvium à patre suo Lamech, et avo suo Mathusala, Adami protoplasti traditione oretenus acceperat, is deinde post diluvium, et filiis et posteris communicaverit.

Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio I Liber secundus, sectio I, caput II Fairytale right blue.png