Turris Babel/Liber tertius/Sectio II/Caput I

E Wikisource

Liber tertius, Sectio II, Caput I
1679
 Liber tertius, sectio II, praefatio Liber tertius, sectio II, caput II 

Caput i.

De lingua Hebræa linguarum omnium prima.


HEbræam linguam primigeniam, et à Deo Opt. Max. protoplastis insitam, ac proinde mundo cœvam, nec non divino eloquio exornatam, jure uti dixi primigeniam esse, omnium SS. interpretum doctorumque communis sententia est; et vel ex ipsis primævis nominibus, à Deo in sacra sua Genesi expositis, quàm luculentissimè patet; ut proinde nimiùm audax, ne dicam temerarius censeri debeat, qui contrarium sentiat. Verùm cùm hæc in præcedenti capite de primatu linguarum fusè tradiderimus, eò lectorem relegamus. Quod verò Goropius Becanus BelgicamGoropius Becanus Belgicam primam linguam jocose asserit. linguam primam omnium linguarum dicat fuisse, is illud non tam verè sensisse, quàm lepido quodam ingenii lusu asseruisse, existimandus est; cùm idem et majori jure de Germanico idiomate, cujus Belgica filia quædam est, dici possit, cùm vix ulla monosyllaba vox appellativa in Germanica occurrat, quæ non ad aliqua monosyllaba Hebraica reduci possit, quod et in aliis linguis experientia nos docet. Prima igitur omnium lingua est Hebraïca; quæ lingua sancta dicitur, quia hâc Deus mundi opifex primus omnium Adamum et Evam appropriatis nominibus allocutus est, cui eâdem Protoplastus et Eva, Deo interroganti de lapsu respondere.
  Hæc est prima lingua, quâ primi patriarchæ ab Adamo ad Noëmum, continua successione usi sunt, uti ex nominibus, Adam, Eva, Caïn, Seth, Enos, Caïnan, Melalael, Jared, Enoch, Mathusalem, Lamech, Noë, quæ omnia purè Hebraïca nomina sunt, patet. Hâc post diluvium Noë, et tres filii, Sem, Cham, Japheth, inea ante et post diluvium exercitati usque ad divisionem linguarum 276 annis unà cum universa generis humani congregata multitudine usi sunt; juxta sacra Genesis cap. i. effatum; Erat enim tunc terra labii unius, eorundemque sermonum etc. Duravit itaque lingua sancta ab orbis origine, usque ad divisionem linguarum, annis 1932. Postea vero ex illa à Deo justis de causis immissa confusione, illa pariter in varia, et differentia idiomata distracta, maximam confusionem passa fuit, integrâ tamen in domo Heber usque ad Abraham, Moysen, Judices etc. in synagoga magna Rabbinornm usque ad Christum, et ultra adhuc existente, ad nos tandem pervenit mysteriis confertissima, de quibus vide, si placet, Hebræorum Cabalam, quam in ii Tomo Oedipi Ægyptiaci quàm fusissimè descripsi; de quo, uti supra dixi, nulli dubium esse debet, nisi ei forsan, qui ex Utopia quandam linguam delatam, tunc temporis viguisse, sibi imprudentiùs, ne dicam stolidiùs persuaserit. Sed jam qua ratione, quave occasione illa in alia idiomata declinarit, videamus.

 Liber tertius, sectio II, praefatio Liber tertius, sectio II, caput II