Jump to content

Turris Babel/Liber tertius/Sectio III/Caput I

Checked
E Wikisource

Liber tertius, Sectio III, Caput I
1679
 Liber tertius, sectio III Liber tertius, sectio III, caput II 


Caput i.

De linguae Graecae origine.


TEmpus haud dubiè perdam, si de argumento tam vasto, tam celebri, et antiquo novum quidpiam, in quo à magni ingenii viris jam à bis ferè mille annis, affatim desudatum fuit, adferre me posse ἐπερφαωεστέρως mihi persuasero. Tria itaque cumprimis consideranda occurrunt; primum est, linguae Graecae origo, et antiquitas; secundum, hujus linguae excellentia et dignitas; tertium est propagatio, cultus, ejusque jam ruinae vicinae nova per viros doctos facta, instauratio.
  Lingua Graeca una ex primigeniis; ejus dignitas et praestantia.Ad primum quod attinet, nulli dubium esse debet, quin haec una ex primogeniis linguis, post Hebraeam filiasque ejus, meritò secundum inter omnes linguas locum possideat; verisimile enim est, post divisionem linguarum, à filiis Japheth, qui Turris ruinae praesentes adfuerunt in divisione gentium, hac lingua utique divino nutu beatis eam in primam obviam regionem, quae postea Graecia dicta fuit, translatam fuisse, quae quidem successu temporis tantos progressus fecit, quos satis in hunc usque diem mirari non possumus.
  Et primum quidem hujus linguae propagatorem fuisse Ivan, quem et alii Jonen vocant, filium Japheth, à cujus nomine Ionia posteà Graecia, Ionia communi Arabum, Hebraeorum, Chaldaeorumque scriptorum testimonio dicta fuit; cui subscribit Bibliander in libro de linguarum proprietatibus; centum, inquit, historia sacra Genesis facit filios Japheth, Magog, Madai, Javan, Mosoch, Thyras; nepotes verò fuisse ex Gomero, Ascenez, Riphat et Thogorma; ex Javan autem Elisa, Tharsis, Cethim et Dodanim; ab hisce divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam, et familiam in nationibus suis. Ab Ivane itaque filio Japheth Graecos originem suam obtinuisse, Hecataeus apud Strabonem asserit; confirmat haec Plutarchus in Theseo; de hoc igitur nemo dubitet. Secutus fuit Ivani successu temporis quidam nomine Pelasgus, qui occupata Peloponneso nomine ei indito à suo nomine Pelasgiam appellavit. Quis verò hic Pelasgus fuerit, paucis enodandum duxi. Dico itaque hunc unum fuisse ex domo Heber, qui dum felices in regnis occupandis secreta cognatorum Javan, nepotumque successus audiret, et ipse heroïco spiritu agitatus, nomine Phaleg filii Heber, cui divisionis linguarum nomen impositum fuit, insignitus, sive frater Phaleg, sive nepos fuerit, perinde est, in Peloponnesum abiens, à suo nomine Pelagiam vocavit, quasi diceret פלכגים id est, gentem Phaleg; quae postea corrupta, Pelasgia dicta fuit, et populi Pelasgae, id est, populares Phaleg, et Pausanias, lib. 8. de Arcadicis id haud obscurè innuit: ubi dicit, venisse in Arcadiam hominem quendam Pelasge dictum, quem postea Gorici filium Jovis, et Niobae, quae idem juxta aequivoca Xenophontis sunt, ac Noë, et uxore Rhea prognatum; virum excellentem nobili formâ præditum, ingenio et viribus pollentem, quem Arcades ex splendidis corporis, animique talentis impulsi in Ducem Regemque suum assumpserint, qui et eos, cum rudiores essent, nec ingenio, nec industriâ, ad humanam vitam commodè transigendam pollerent, ad politioris vitæ cultum traduxerit; unde memores beneficiorum à nomine ejus Phalesge, paulatim universam Græciam Pelasgiam, et incolas Pelasgos nominarent. Atque hi primi fuerunt, qui coloniam in Italiam, ubi Aborigenes et Siccani dominabantur, traduxerunt. Quæ omnia in Latio nostro de Latini agri antiquitatibus quàm amplissime prosecuti sumus, ad quas lectorem remittimus.

 Liber tertius, sectio III Liber tertius, sectio III, caput II