Jump to content

Tuum illud

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Tuum illud
1908

editio: Acta Santae Sedis
fons: ASS 1908 p. 200

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X APPROBAT OPUSCULUM EPISCOPI LIMERICIENSIS CIRCA SCRIPTA CARD. NEWMAN*

VENERABILI FRATRI EDUARDO THOMAE EPISCOPO LIMERICIENSI - LIMERICUM


Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam benedictionem.

Tuum illud opusculum, in quo scripta Cardinalis Newman tantum abesse ostendis ut Encyclicis Nostris Litteris Pascendi sint dissentanea, ut valde cum iisdem congruant, vehementer Nobis probari scito: melius enim cum veritati servire, tum hominis dignitati non poteras. Apparet, inter eos, quorum errores per eas Litteras damnavimus, quasi quoddam constitutum esse factum, ut quae ipsi commenti sint, hisce e praeclarissimi viri nomine commendationem petant. Ita contendunt passim, se ex illo fonte et capite praecipua quaedam sumpsisse, ob eamque causam non potuisse a Nobis suas ipsorum improbari doctrinas, quin siñiul atque adeo prius improbarimus quae talis tantusque auctor docuisset. Quod, nisi cognitum sit, elati animi tumor quantum ad obruendam mentem valeat, incredibile videatur inveniri, qui sese putent atque ostentent catholicos, quum in ipsa intima religionis disciplina auctoritatem privati doctoris, quamvis insignis, magisteria Apostolicae Sedis anteponant. Quorum non modo tu contumaciam coarguis, sed fallaciam. Nam, si in iis, quae hic ante catholicam professionem scripserat, licet fortasse aliquid deprehendere, quod similitudinem quamdam habeat cum certis Modernistarum formulis, iure id negas istis suffragari: propterea quod et longe alia ibidem est subiecta vocibus sententia, aliudque scribentis est propositum, et ipse auctor, in aditu ad Ecclesiam catholicam, omnia sua scripta Ecclesiae ipsius auctoritati detulit, utique emendanda, si viderentur. Quod autem ad libros attinet, quos magno vel numero vel pondere confecit catholicus, vix opus est, cum hac haeresi cognationem ab eis repellere. Etenim in luce Angliae, quod nemo ignorat, sic Henricus Newman perpetuo causam catholicae fidei scribendo egit, ut eius opera simul civibus suis maxime esset salutaris, simul a decessoribus Nostris maximi fieret: itaque dignus est habitus, quem Leo XIII, aestimator certe sagax hominum atque rerum, Cardinalem diceret; cui quidem in omni deinceps vita merito fuit carissimus. Profecto in tanta lucubrationum eius copia quidpiam reperiri potest, quod ab usitata theologorum ratione alienum videatur: nihil potest, quod de ipsius fide suspicionem afferat. Recteque affirmas, mirum non esse, si quum indicia haeresis novae nulla apparerent, certis quibusdam in locis non ita cautum adhibuit loquendi genus: sed perperam doloseque Modernistas facere, qui illa verba, invito totius orationis contextu, ad suam ipsorum sententiam detorqueant. Nos igitur gratulamur tibi, quod memoriam optimi et sapientissimi viri, pro tua scriptorum eius omnium notitia, egregie ab iniuria vindicaris: simulque, quantum in te fuit, effeceris, ut inter populares tuos, Anglos praesertim, iam desinant qui hoc nomine abuti consueverunt, imperitos decipere. Atque utinam illi auctorem rite sequantur Newman, non ita nempe ut praeiudicatis opinionibus addicti scrutentur eius volumina, ex hisque dolo malo eliciant aliquid, quo illas confirmari contendant; verum ut sincera et integra eiusdem principia, documenta spiritusque percipiant. Multa e tali magistro discent praeclara: in primis autem, sanctum habere magisterium Ecclesiae, inviolate tueri traditam a Patribus doctrinam, et, quod caput est ad custodiam catholicae veritatis, Successori Beati Petri summa cum fide obsequi et obedire. Tibi praeterea, Venerabilis Frater, tuoque clero ac populo, quod missa communi stipe tenuitati Nostrae subvenire pie studuistis, grates agimus ex animo: atque ad concilianda vobis, primumque omnium tibi, divinae benignitatis munera, itemque ad testandam benevolentiam Nostram, peramanter Apostolicam benedictionem impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die X Martii anno MCMVIII, Pontificatus Nostri quinto.


PIUS PP. X

  • ASS, vol. XLI (1908), pp. 200-202.