UBI PRIMUM
Ubi primum placuit Deo, qui dives est in misericordia, humilitatem nostram in suprema Beati Petri Sede collocare, et Vicariam Domini nostri Iesu Christi porestatem Nobis, nulloquamvis meritorum suffragio suffultis, ad universae Ecclesiae suae gubernationem committere; auribus insonare nostris visa est Divina illa vox: Pasce agnos meos; pasce oves meas, iniuncta videlicet Romano Pontifici, eiusdem Petri Successori, cura regendi, non modo Gregis Dominici agnos, qui sunt populi per totum terrarum Orbem diffusi, sed etiam oves, nimirum Episcopos, qui veluti agnorum matres, populos in Christo Iesu generant, iterumque parturiunt. Pastoris igitur etiam vestri voces excipite Fratres, per has nostras litteras; et in partem sollicitudinis, cuius plenitudo commissa Nobis Divinitus est, vocati, intelligite ex ipsis admonitionibus, et cohortationibus nostris, quanta Nos premat cura non praetermittendi ea, quae officii nostri sunt, quantaque itidem sit vis paternae nostrae in vos charitatis, qua ad maxime optandum adducimur, ut de profectu sanctarum ovium fiant gaudia aeterna Pastorum.
1. In primis vero date operam, [5] omnique studio atque ope satagite, ut morum integritas, et Divini cultus studium eluceat in Clero, utque Ecclesiastica Disciplina sarta testa servetur. et ubi collapsa fuerit, redintegretur. Satis enim constat, nihil esse, quod omnem populum ad pietatem, religionem, et Christianae vitae institutionem efficacius instruat, excitet, inflammet, quam eorum exemplum, qui Divino se ministerio dedicarunt. Itaque in id mentis vestrae acies primato dirigenda est, ut cum accurato delectu ii Clericali militiae adscribantur, a quibus merito possit expectari. ut iis in lege Domini ambulantibus et de virtute in virtutem euntibus, eorum vita cunctis afferat venerationem, et eorum opera Ecclesiis vestris spiritualem afferat utilitatem. Melius enim profecto est pauciores habere Ministros, sed probos, sed idoneos, atque utiles, quam plures, qui in aedif"cationem Corporis Christi. quod est Ecclesia, nequicquam sint valituri. Quantam idcirco Episcoporum cautionem ea in re Sacri Canones requirant, non ignoratis Fratres; sed ab eorum norma, quae omnino servari debet. ne patiamini vos abduci Umano ullo respectu, vel importuniis ambientium suggestionibus, vel fautorum precibus. Apostoli vero praeceptum, ut ne manu cuiquem nimis propere imponantur. tute potissimum servari necesse est, ubi de promovenclis ad Sacros Ordines. et ad Sacratissima Mysteria, quibus nihil est divinius, agendum sit. Non enim sufficit aetas, quae per sacras Ecclesiae leges unicuique Ordini praescripta est, nec indiscriminatis omnibus, qui in inferiori aliquo Ordine iam sint constati, suo quasi iure patere debet adtus ad sublimiorem; sed studiose, magnaque adhibita diligentia investigandum a vobis est, an eorum, qui priora susceperint ministeria, talis fuerit vivendi ratio, et in sacris scientiis progressio, ut vere digni iudicandi sint, quibus dicatur: ascende superius; cum alioquin expediat in inferiori potius aliquos remanere gradu, quam cum suo maiori pericolo, et aliorum scandalo ad altiorem provehi.
2 Et quoniam supra quam dici possit, interest eos, qui in sortem Domini vocantur, ab ineunte aetate et pietatem, morumque integritatem, et ad canonicam disciplinam, veluti novellas plantationes in iuventute sua, informari: cordi idcirco vobis esse debet, ut ubi forsan nondum instituta fuerint Clericorum Seminaria, quam citissime instituantur, vel iam instituta amplificentur, si maiori alumnorum numero pro Ecclesiarum conditione opus sit, adhibitis in eum finem mediis, quorum parandorum potestate Episcopi iam sunt instructi, et quibus alia etiam, si de eorum necessitate edocti a vobis fuerimus, addituri et Nos sumus. Eadem vero Collegia singulari vestra sollicitudine foveantur, necesse est, videlicet ea saepe invisendo, singulorum adolescentium vitam, indolem, et in studiis profectum explorando, Magistros idoneos, virosque ecclesiastico spiritu praeditos ad eorum culturam destinando, literarias ipsorum exercitationes, sive Ecclesiasticas functiones quandoque praesentia vestras decorando, aliqua demum Beneficia iis, qui virtutum suarum specimen clarius praestiterint, maioremque laudem retulerint, conferendo. Huiusmodi enim irrigationem arbusculis hisce, dum adolescunt, ministrasse non vos poenitebit, sed vestra opera laetissimum deinde vobis referet fructum in uberi bonorum operariorum copia. Consueverunt quippe Episcopi saepius dolere messem quidem esse multam, operarios autem paucos: at fortasse eis quoque dolendum esset, non eam, quam debuissent, industriam ipsos adhibuisse, ut operarii ad messem pares aptique formarentur; boni namque, et strenui operarii non nascuntur, sed fiunt; ut autem fiant, ad Episcoporum solertiam industriamque maxime pertinet.
3 Sed et illud maximi momenti est, ut iis animarum cura committatur, qui doctrina, pietate, castis moribus, et illustribus bonorum operum exemplis ita aliis praelucere possint, ut vere lux [6] et sal populi sint, et habeantur. Hi nimirum praecipui adiutores vestri sunt in grege vobis credito informando, regendo, perpurgando, in viam salutis dirigendo, et ad Christianas virtutes incitando. Ex quo pronum est intelligere quanti vestra etiam referat, eos ad Parochiale officium obeundum eligi, qui ad fructuosam plebium gubernationem merito iudicentur aptiores. In id vero potissimum quoque incumbite, ut quicumque animarum curam gerunt, diligenter, dibus saltem Dominicis, aliisque festis de praecepto, plebes sibi commissas, pro sua, et earum capacitate, pascant salutaribus verbis, docendo ea, quae Christifideles ad salutem scire oportet, ac esplicando Divinae legis capita, Fideique dogmata, et pueros eiusdem Fidei rudimentis imbuendo. quacumque prava in contrario consuetudine, ubicumque esset, prorsus sublata. Quomodo enim audient sine praedicante? Aut quomodo recte credendi, recteque agendi normam assequi poterunt populi, si animarum curatores in eiusmodi officio segnes, remissi, ac desides fuerint? Quare non satis animo comprehendi, aut verbis explicari potest, quanta Christianae Reipublicae pernicies impendat ex eorum, quibus animarum cura demandata est, negligentia in pueris praesertim catechismo instruendis. Proderit autem plurimum, si studueritis, ut et qui curam animarum gerunt, et alii, qui ad poenitentium confessiones excipiendas destinati sunt, per aliquot dies spiritualibus exercitiis, quotannis vacent: in eo quippe pio recessu renovabuntur spiritu mentis suae, et induentur virtute ex alto, ad ea impensius alacriusque peragenda, quae suarum partium sunt pro Divini Numinis gloria, et spirituali proximorum utilitate et salute.
4. Iam vero scitis, Fratres, Divino praecepto mandando esse omnibus animarum Pastoribus. oves suas agnoscere, easque Verbi Divini praedicatione, Sacramentorum administratione, ac bonorum omnium operum exemplo pascere; hisque, ac caeteris Pastoralis Officii muniis satisfacere, ut par est, minime posse eos, qui gregi suo non invigilent neque assistant, vineamque Domini, in qua positi sunt custodes, non custodiant assidue. Itaque in statione vestra maneatis oportet, et personalem in Ecclesia vestra vel Dioecesi, servetis residentiam, ad quam ex vi muneris Vestri obligati estis quemadmodum pluribus Generalium Conciliorum Decretis, et Praedecessorum nostrorum Constitutionibus luculenter declaratum, praescriptumque est. Cavete autem, ne existimetis fas esse Episcopis per tres Menses singulis annis pro libito, aut quacumque ex causa abesse. Ut enim hoc vere liceat Episcopis, constat habendam esse rationem, ut absentiam huiusmodi aequa requirat causa, simulque consultum sit, ne gregi detrimentum obveniat. Mementote autem Iudicem futurum esse eum, cuius oculis omnia nuda et aperta sunt, adeoque videte, ut causa talis vere sit, quae probari iure possit supremo huic Pastorum Principi, a quo ovium vobis creditarum sanguis est quantocius requirendus: in quo quidem iudicio, frustra Pastor contenderet ea se excusatione tueri, quod lupus oves, absente se, ac inscio, abductas devoraverit: nam si res penitus inspiciatur, satis apparet nullum prope malum, aut scandalum in Dioecesi sic destituta contingere, quod non sit ei adscribendum, cuius erat, subditos a recta semita deflectentes revocare monitis, allicere exemplis, voce confirmare, auctoritate et caritate continere. Porro quis etiam non in telligat, multo satius esse negotia alibi per alios, ubi oportuerit, peragi, quam per se ipsum ab Episcopo extra Dioecesim suam morante; negotium vero omnium maximum custodiendi et gubernandi gregis ab eo per se non per administros curari? Sint enimvero quantumvis idonei, probatique Ministri, non tamen eorum vocem sic solent audire oves, ut vocem veri sui Pastoris: non vicariam illorum operam supplere satis vigilantiam, atque operam ipsius Epi [7] scopi, qui peculiari Sancti Spiritus gratia ad id opitulatur, experientia ab unde compertum est.
5. Ad haec, cum in omni etiam rei domesticae cura nihil sit utilius quam si ipsemet Paterfamilias omnia frequenter inspiciat, suaque vigilantia suorum industriam, et diligentiam alat, propterea vos monemus et hortamur, Fratres, atque etiam vobis iniungimus, ut Ecclesias et Dioeceses vestras (nisi gravis ac legitima interveniat causa, quae aliis id committi postulet) vos ipsi visitetis, vos ipsi oves vestras et pecoris vestri vultum agnoscatis. Formidinis sane ac terroris plena est certissima illa sententia, quam Sopra memoravunus, non admitti Pastoris excusationem, si lupus oves comedit, et Pastor nescit. Multa vero quidem ignorabit Episcopus, multa eum latebunt, vel saltem serius quam oporteret, intelliget, nisi ad omnes suae Dioeceseos partes se conferat, et nisi per se ipsum ubique videat, ubique audiat, ubique explorer, quibus malis medicina facienda sit, et quaenam fuerint eorum causae, quave ratione occurri etiam providenter queat, ne sublata reviviscant. Praeterea cum ea sit humanae imbecillitatis conditio, ut in agro Dominico, cuius cultura commissa Episcopo est, sensim vepres et spinae ac noxiae inutilesque herbae succrescant, certe nisi ad eas amputandas cultor crebro redeat, ille ipse nitor vigiliis eius laboribusque iam partus, progressu temporis deflorescet. Sed neque etiam satis est lustrari a vobis Dioeceses, et opportunis praeceptionibus vestris curationi earum esse prospectum: restat et illud enixe perficiendum a vobis, ut quae in visitationibus constituta fuerunt, vere in effectum perducantur; nam legum etsi optimarum utilitas nulla erit, nisi quod sancitum verbis est, re ipsa ab eis, ad quos pertinet, studiose praestetur. Quapropter postquam ad animarum morbos expellendos, sive avertendos, salutaria paravistis medicamenta, non ideo sollecitudo vestra conquiescat oportet, sed traditorum a vobis praeceptorum executio omni virium contentione urgenda est; idque potissimum per iteratas visitationes estis assecuturi.
6. Postremo, ut multa paucis complectamur, Fratres, in omni sacra et Ecclesiastica functione, et in omai Divini cultus, ac pietatis exercitio vos ipsos auctores, vos duces, vos magistros esse convenit, ut quasi de vestrae sanctitatis splendore, tum Clerus, tum grex universus lumen hauriat, et charitatis vestrae igne incalescat. Itaque in tremendi Sacrificii frequenti et devota oblatione, in solemni Missarum celebratione, in Sacramentis administrandis, in Divinis officiis obeundis, in culto et nitore Templorum, in disciplina domus et familiae vestrae, in pauperum amore, et ope eis ferenda, in aegrotis invisendis et sublevandis, in peregrinis hospitio excipiendis, in omni denique Christianae virtutis opere estote vos forma gregis Vestri, ut omnes imitatores vestri sint, sicut et vos Christi, quemadmodum decet Episcopos, quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Apostolos identidem respicite, in quorum successistis locum, ut eorum vestigia sectemini in laboribus, in vigiliis, in aerumnis tolerandis, in arcendis lupis ab ovilibus vestris, in vitiorum radicibus extirpandis, in Evangelica lege exponenda, in eis, qui erraverint, ad salutarem poenitentiam reducendis. Aderit profecto vobis omnipotens et misericors Deus, in quo nos confortante omnia possumus. Non deerit etiam vobis, ut plane confidimus, religiosorum Principum auxilium. Omnia insuper adiumenta parata vobis erunt ab hac Sancta Sede, quotiescumque nostra Apostolica Auctoritate opus esse censueritis. Magno itaque animo, magnaque fiducia venite ad Nos, qui vos cunctos, ut Fratres et adiutores nostros, coronam nostram amamus in visceribus Iesu Christi. Venite ad vestram et omnium Ecclesiarum Matrem, Caput, et Magi [8] stram, Sanctam Romanam Ecclesiam, unde Religionis origo manavit, ubi Fidei petra, ubi fons Sacerdotalis unitatis, ubi incorruptae veritatis doctrina; nihil enim Nobis optatius, nihil iucundius esse potest, quam una vobiscum Dei gloriae inservire, et Catholicae Fidei custodiae ac propagationi allaborare, atque animas salvas facere, pro quibus ipsum quoque sanguinem et vitam nostram libentissime, si oportuerit, impenderemus. Excitet vos demum, stimulosque currentibus vobis addat ingens ac certa, quae vos manet, remuneratio; nam cum apparuerit Princeps Pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam; coronam utique iustitiae, quae reposita est fidelibus dispensatoribus Mysteriorum Dei, et strenuis vigilibusque speculatoribus domus Israel, quae est Sancta ipsius Dei Ecclesia. Eius autem vices Nos, quamvis indigni, gerentes in terris, Fraternitatibus vestris peramanter benedicimus, necnon Clero, ac populo vestro fideli, eandem Apostolicam Benedictionem nostram paterno affectu impertimur.
Datum Romae, apud Sanctam Mariam Maiorem, die 3 Decembris 1740, Pontificatus Nostri Anno I.
BENEDICTUS PP. XIV