Ubi urbaniano

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

VENERABILIBVS FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS IN POLONIAB REGNO, ET RUSSICI IMPERII REGIONIBVS MORANTIBVS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS.


PIVS PP. IX.


VEBNERABILES FRATRES

SALVTEM BT APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Ubi Urbaniano in Collegio christianae fidei propa¬
gandae huius almae Nostrae urbis die 24 proximi
mensis Aprilis invicto Christi martyri S. Fideli a
Sigmaringa sacro vehementer lamentati sumus, Ve¬
nerabiles Fratres, miseram, et numquam satis de¬
plorandam Poloniae Regni conditionem, et male con¬
sultum motum ibi contra Potenlissimum Principem
excitatum, significavimus etiam, Nos in publicis ephe¬
meridibus legisse severissima sane consilia a Russico
Gubernio suscepta non solum ad eumdem motum
comprimendum, verum etiam ad catholicam religio¬
nem eodem in Regno sensim extirpandam. Atque
eodem tempore manifestavimus, oportere huiusmodi
tristissimos nuncios indubitato modo, ac maiore au-?
ctoritate comprobari, quandoquidem publicis ephe¬
meridibus plena fides adhiberi semper nequit. Nunc
vero ex pluribus variisque fide dignis testimoniis ad
Nos perlatis cum incredibili animi Nostri dolore agno-



vimus, Venerabiles Fratres, verissimas esse acerbi¬
tates, quibus a Russico Gubernio catholica Ecclesia
eiusque ministri, et cultores magis in dies divexan¬
tur ac lacerantur. Etenim certo scivimus, idem Gu¬
bernium iamdiu catholicae Ecclesiae summopere in¬
fensum, omnesque ad funestissimum schisma per¬
trahere exoptans, excitatae perturbationis praetextu
sanctissimam nostram religionem, omnesque catho¬
licos quibusque modis acriter insectari. Hinc, Con¬
ventione cum Nobis, et hac S. Sede inita numquam
plenae executioni mandata, ac publicis pactis de
catholica religione in Poloniae Regno tuenda plane
despectis, plurimisque editis legibus et decretis rei
catholicae maxime adversis, Gubernium idem nun¬
quam intermisit catholica scripta interdicere, et li¬
bros , ephemeridesque catholicae doctrinae omnino
repugnantes, et in Christi hic in terris Vicarium ,
et Apostolicam hanc Sedem summopere iniuriosas,
atque ad Polonum praesertim populum depravandum
accommodatas disseminare, et communicationem cum
Nobis, et hac Apostolica Sede praepedire, et iura-
mentum divinis legibus contrarium praescribere, et
populum contra catholicos sacerdotes excitare , et
prohibere, ne praedicari ac doceri queat discrimen,
quod inter catholicam veritatem et schisma inter¬
cedit , et gravissimis constitutis poenis impedire ,
quominus aliquis ex infelici schismate emergere, et
ad catholicae Ecclesiae sinum redire possit. Hinc Re¬
ligiosi viri ex suis Coenobiis deturbati, eorumque
monasteria militaribus stationibus destinata, et ca¬
tholici Episcopi a sua Dioecesi abrepti , et exilio
multati, et innumeri fere catholici graeci ritus sub-



dolis quibusque machinationibus iamdiu in schisma
violenter tracti, et impediti ad redeundum in ca¬
tholicae Ecclesiae gremium , veluti exoptarent, ac
innumerabiles etiam latini ritus catholici per mixta
praesertim matrimonia catholicae Ecclesiae erepti,
et pueri catholicis parentibus orbati, sub tutelae prae¬
textu, in longinquas regiones amandati, a catholico
cultu avulsi, et in schismatis discrimen adducti. Hinc
innumeri cuiusque generis, aetatis, sexus et condi¬
tionis catholici summopere afflicti, et in remotissi¬
mas terras transducti , et catholicorum templa di¬
repta, polluta, ac in cultum acatholicum, vel in mi¬
litares stationes conversa , et catholici sacerdotes
miserandum in modum vexati, suisque bonis spoliati
ad tristem paupertatem redacti , ac vel in exilium
pulsi, vel in carcerem detrusi vel etiam necati, pro-
ptereaquod in acie vulneratis, morientibusque sacri
ministerii opem, auxiliumque ferre haud omiserunt.
Accedit etiam, ut cum Presbyteri, tum laici in exi¬
lium missi omni sanctissimae nostrae religionis so>
latio, praesidioque carere debeant, utque Lithuaniae
catholicis optio data fuerit vel exsules abeundi in
disiunctissimas regiones , vel deficiendi a catholica
religione. Haec et alia sane lugenda a Russico Gu¬
bernio contra catholicam Ecclesiam indesinenter pa¬
trantur. Equidem Nos immenso moerore confecti
lacrimas continere non possumus, cum videamus,
Vos, Venerabiles Fratres, ac dilectos filios fideles
catholicos omnibus illis gravissimis insectationibus
obnoxios, quibus commemoratum Gubernium catho¬
licam fidem et religionem tum in Poloniae Regno,
tum in aliis praesertim illius Imperii regionibus ad
ultimum discrimen adducere conatur.


At etiam in hoc acerrimo bello a Russico Gu¬
bernio catholicae Ecclesiae, eiusque sacris iuribus ,
ministris, rebusque illato, alium novum prorsus in
Ecclesiae fastis, et ante hunc diem inauditum ausum
lamentari, et exprobrare 4 cogimur, Venerabiles Fra¬
tres. Siquidem Gubernium idem non solum Vene¬
rabilem Fratrem Sigismundum egregium, omnique
laude dignum Varsaviensem Archiepiscopum a suo
grege divulsum in longinquas regiones amandavit,
verum etiam non dubitavit decernere, eumdem Ve¬
nerabilem Fratrem episcopali in Varsaviensem Dioe-
cesim auctoritate et iurisdictione esse privatum, et
neminem e sua Dioecesi cum ipso posse communi¬
care , et in eius locum sufficere, veluti Dioecesis
administratorem Dilectum Filium Paulum Rzewuski
eius Vicarium Generalem, et Episcopum Prusensem
in partibus Infidelium iam a Nobis electum ac Sof-
fraganeum eiusdem Varsaviensis Antistitis designa¬
tum. Verba quidem desunt, Venerabiles Fratres, ad
buiusmodi factum reprobandum ac detestandum.
Ecquis enim non vehementissime mirabitur, cuna
sciat eo devenisse Russicum Gubernium, ut perpe¬
ram autumet et audeat, Episcopos, quos Spiritus
Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei, sacra eorum
auctoritate ipsis a Deo tradita, et nullo prorsus
modo laicac potestati unquam obnoxia privare, eosque
a propriae Dioecesis regimine et procuratione amo¬
vere? Dum autem haec reprobamus et damnamus,
eodem tempore clare aperleque declaramus, nemi¬
nem memoratae ordinationi posse obedire, omnesque
Varsaviensis Dioeceseos fideles debere eidem Vene¬
rabili Fratri Sigismundo sedulo obtemperare, qui ve¬
rus, legitimusque est Varsaviensis Antistes.



Nihil vero dubitamus, quin idem Dilectus Filius
Paulus Rzewuski sui officii probe memor huiusmodi
Russici Gubernii mandato minime obsequens pergat
Vicarii Generalis munere fungi sibi commisso a Ve¬
nerabili Fratre Sigismundo Archiepiscopo Varsaviensi
suo legitimo Antistite, eique in omnibus diligentis-
sime obedire.

lam vero, Venerabiles Fratres, dum caelum ac
terram testes invocando, de omnibus, quae in Po-
loniae regno, aliisque Russici Imperii regionibus
contra catholicam Ecclesiam, eiusque sacrorum An¬
tistites, ministros , iura , patrimonium , ac dilectos
ipsius Ecclesiae filios gesta sunt et geruntur, vehe¬
menter expostulamus, et etiam atque etiam queri¬
mur persecutionem, quam Russicum Gubernium con¬
tra Ecclesiam gerere non desinit, absit, ut ullo modo
probare velimus male consultos motus in Polonia
misere excitatos. Omnes enim norunt quanto studio
catholica Ecclesia semper inculcaverit, ac docuerit,
omnem animam subditam esse potestatibus subli¬
mioribus, omnesque civili auctoritati subiectos esse,
debitamque obedientiam praestare omnino debere in
iis omnibus, quae Dei, eiusque Ecclesiae legibus
non adversantur. Equidem summopere dolendum,
huiuscemodi motus Russico Gubernio ansam dedisse
ad catholicam quotidie magis divexandam, et oppri¬
mendam Ecclesiam.

Dum autem eiusmodi christianae, civilique rei-
publicae funestissimos motus reprobamus ac damna¬
mus, haud possumus, quin omnibus summis popu¬
lorum Principibus vehementer inculcemus, ut quan¬
tum in ipsis est, omnia conentur, ne in eos gra-


vissima illacadant divinae sapientiae ad reges verba:

« Quoniam data est a Domino potestas vobis, et
» virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra,

» et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis
» ministri regni illius, non recte iudieastis, nec cu-
» stodistis legem iustitiae, neque secundum volun-
» talem Dei ambulastis; horrende et cito apparebit
» vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui
» praesunt, fiet, exiguo enim conceditur misericordia
» potentes autem potenter tormenta patientur » (*).
Atque etiam omnes summos Principes maiore, qua
possumus, animi Nostri contentione hortamur et
rogamus, ut aliquando intelligere, animadvertere, ac
noscere velint quod populi, cum a sanctissima no¬
stra religione, eiusque salutari doctrina, atque a
debita erga Deum, eiusque Eeclesiam, et leges obe*
dienlia, et a libera cum hac S. Sede communicatione
amoti fuerint, tum perniciosissimis quibusque er-
.roribus, vitiisque depravantur, et iccirco evenit, ut
udem populi, timore et pietate erga Deum sublata,
suavique religionis iugo exuto, et plane abjecta obo-
dientia, quae Deo, eiusque Ecclesiae et legibus o-
mnino debetur, in effrenatam vivendi, agendique
licentiam misere prolabantur, et ambulantes secun¬
dum sua desideria in impietatibus dominationem
spernant, maiestatem blasphement, et contra Prin¬
cipes insurgant eisque obedire recusent.

In summa vero animi Nostri raoestitia ob tan¬
tam malorum congeriem, quae Vos, Venerabiles
Fratres, et fideles curae vestrae commissos premit,

(•) Sap. c. 6. v. 4. 5. 6 . 7.




non parum certe Nos reficit et consolatur egregia
•vestra in Ecclesia tuenda, tantisque ia laboribus ,
aerumnisque propter catholicam fidem perferendis
virtus et constantia. Et quoniam optime nostis ,
beatos esse, qui persecutionem patiuntur propter
iustitiam, ac pulcherrimum et gloriosissimum eBse
pro nomine lesu contumeliam pati, euuique salvum
fieri, qui perseveravit usque in finem, iccirco ni¬
hil dubitamus, quin Vos, Venerabiles Fratres, con¬
fortati in Domino, et in potentia virtutis eius per¬
gatis animo invicto pro Dei, eiusque sanctae Ec¬
clesiae defensione, animarumque salute fortiter di¬
micare, memoria repetentes « quod non sunt con-
» dignae passiones huius temporis ad futuram glo-
» riam, quae revelabitur in nobis » (*). Atque ic¬
circo has Vobis scribimus Litteras,quibus Episcopalem
vestram in tantis tolerandis angustiis fortitudinem,
et in grege' vestrae curae concredito vigilantiam
magis magisque in Domino excitamus, ut nullis
curis, nullis consiliis, nullisque laboribus parcere
unquam velitis, quo fideles Vobis commissi absti¬
nentes se ab omni specie mali, nullisque deterriti
periculis in catholicae fidei et religionis professione
quotidie magis stabiles et immoti permaneant, et
.nunquam ab eiusdem fidei, religionisque hostibus se
decipi, et in errorem induci patiantur. Ac ipsos fideles
Vobis concreditos, Nobisque carissimos omni paterni
animi Nostri affectu et studio monemus, exhorta¬
mur, et obtestamur, ut catholicam fidem, religionem
ac doctrinam, quam singulari Dei beneficio accepe-

I

(*) Rom. c. 8. v. 18.


runt, constantissime profitentes , et cetera omnia
posteriora existimantes per semitas mandatorum
Dei sedulo ambulent, iisque omnibus instent ope¬
ribus, quae caritatem vel in Deum, vel in proximum
praeseferunt, quaeque catholicae Ecclesiae filios om¬
nino decent.

Persuasissimum autem Vobis sit, Nos in humi¬
litate cordis Nostri ferventissimas diu noctuque sine
intermissione clementissimo misericordiarum Patri
et Deo totius consolationis offerre preces, ut 'Vos
induat virtute ex alto, ac divina sua dextera pro¬
tegat, custodiat, defendat, et exurgens iudicet causam
suam, et Ecclesiam suam sanctam a tantis, quibus
istic divexatur, calamitatibus eripiat, et inimicorum
suorum superbiam elidat, eorumque contumaciam
omnipotenti sua virtute prosternat, et uberrima
quaequae suae Bonitatis dona super Vos et fideles
Vobis traditos propitius semper effundat. Atque horum
auspicem, et certissimum peculiaris, qua Vos in Do¬
mino complectimur, benevolentiae pignus Apostoli-
cam Benedictionem ex intimo corde depromptam
Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis
laicisque fidelibus vestrae vigilantiae concreditis pe¬
ramanter impertimus.

>

Datum ex Arce Candui phi die 30 Iulii Anno 1864.

Pontificatus Nostri Anno Decimonono.