Usor:Barbaking/Sabulorum capsa2
1:2
2:1
3:11
900
777
78:99
76:91
1Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. 2Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. 3Iudas autem genuit Phares et Zarad de Thamar, Phares autem genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram, 4Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson, Naasson autem genuit Salmon, 5Salmon autem genuit Booz de Racab, Booz genuit Obeth ex Ruth, Obeth autem genuit Iesse, Iesse autem genuit David regem. 6David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae, 7Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia autem genuit Asa, 8Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram, Ioram autem genuit Oziam, 9Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz, Achaz autem genuit Ezechiam, 10Ezechias autem genuit Manassem, Manasses autem genuit Amon, Amon autem genuit Iosiam, 11Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigrationem Babylonis. 12Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel, 13Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim, Eliachim autem genuit Azor, 14Azor autem genuit Saddoc, Saddoc autem genuit Achim, Achim autem genuit Eliud, 15Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, 16Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus qui vocatur Christus. 17 (2, 10.)Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim, et a David usque transmigrationem Babylonis generationes · quattuordecim, et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecim. 18Christi autem generatio sic erat (3, 5.)Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, ante quam convenirent inventa est in utero habens de spiritu sancto. 19 (4, 10.)Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20Haec autem eo cogitante, ecce angelus domini in somnis paruit ei ducens Ioseph filii David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. 21Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a domino per prophetam dicentem 23Ecce virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum Nobiscum deus. 24Exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam. 25Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum, et vocavit nomen eius Iesum.
II.
1Cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam 2dicentes Ubi est qui natus est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum. 3Audiens autem Herodes rex turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. 4Et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. 5 (5, 7.)At illi dixerunt ei In Bethleem Iudeae. Sic enim scriptum est per prophetam 6Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda: ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel. 7 (6, 10.)Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis, 8et mittens illos in Bethleem dixit Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. 9Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. 10Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde, 11et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum tus et murram. 12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. 13Qui cum recessissent, ecce angelus domini apparuit in somnio Ioseph dicens Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi: futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. 14Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum, 15et erat ibi usque ad obitum Herodis; ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem Ex Aegypto vocavi filium meum. 16Tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus est valde, et mittens occidit ommes pueros qui erant in Bethleem et in ommibus finibus eius, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a magis. 17Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem 18Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19Defuncto autem Herode, ecce apparuit angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto 20dicens Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israhel: defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. · 21Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israhel. 22Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illuc ire, et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. 23Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth; ut adimpleretur quod dictum est per prophetas quoniam Nazareus vocabitur.
III.
1 (7, 3.)In diebus autem illis venit Iohannes baptista praedicans in deserto 2Iudaeae et dicens Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum caelorum. 3 (8, 4.)Hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem Vox clamantis in deserto Parate viam domini, rectas facite semitas eius. 4Ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos eius; esca autem eius erat lucustae et mel silvestre. 5Tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circum Iordanen, 6et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. 7 (10, 5.)Videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira? 8Facite ergo fructum dignum paenitentiae, 9et ne velitis dicere intra vos Patrem habemus Abraham: dico enim vobis quoniam potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham. 10Tam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. 11 (11, 1.)Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare: ipse vos baptizavit in spiritu sancto et igni. 11Cuius ventilabrum in manu sua, et permundavit aream suam, et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 (13, 40.)Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo. 14Iohannes autem prohibebat eum dicens Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15Respondens autem Iesus dixit ei Sine modo: sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Tunc dimisit eum. 16 (14, 1.)Baptizatus autem confestim · ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli, et vidit spiritum dei descendentem sicut columbam venientem super se. 17Et ecce vox de caelis dicens Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
1 (15, 2.)Tunc Iesus ductus est in desertum ab spiritu ut temtaretur a diabolo. 2 (16, 5.)Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. 3Et accedens temtator dixit ei Si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4Qui respondens dixit Scriptum est Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Tunc assumsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit cum supra pinnaculum templi, 6et dixit ei Si filius dei es, mitte te deorsum: scriptum est enim quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. 7Ait illi Iesus Rursum scriptum est Non temtabis dominum deum tuum. 8Iterum assumit cum diabolus in montem excelsum valde, et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum, 9et dixit illi Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me. 10Tune dicit ei Iesus Vade satanas: scriptum est Dominum deum tuum adorabis et illi soli servies. 11 (17, 6.)Tunc reliquit eum diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. 12 (18, 4.)Cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilacam, 13 (19, 7.)et relicta civitate Nazareth venit et habitavit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Nepthalim; 14ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam 15Terra Zabulon et Nepthalim, via maris trans Iordanen, Galilaeae gentium, 16populus qui sedebat in tenebris lumen vidit magnum, et sedentibus in regione et umbra mortis, lux orta est eis. 17 (20, 6.)Exinde coepit Iesus praedicare et dicere Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum caelorum. 18Ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius, · mittentes rete · in mare; erant enim piscatores. 19 (21, 2.)Et ait illis Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. 20At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. 21 (22, 2.)Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua, et vocavit eos. 22Illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum. 23 (23, 4.)Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. 24Et abiit opinio eius in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. 25Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapolim et Hierosolymis et de Iudaea et de trans Iordanen.
V.
1 (24, 10.)Videns autem turbas ascendit in montem; et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. 9Et aperiens os suum docebat eos dicens 3Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 4 (26, 10.)Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. 5 (27, 5.)Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. 6 (28, 5.)Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. 7 (29, 10.)Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. 8Beati mundo corde, quoniam ipsi deum videbunt. 9Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei vocabuntur. 10Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. 11 (30, 5.)Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me: 12gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. 13 (31, 2.)Vos estis sal terrae: quod si sal evanuerit, in quo sallietur? ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. 14 (32, 2.)Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; 15neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. 16Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. 17 (33, 10.)Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere sed adimplere. 18 (34, 5.)Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiunt. 19 18 (35, 10.)Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. 20Dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. 21Audistis quia dictum est antiquis Non occides: qui autem occiderit, reus erit iudicio. 22Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: qui autem dixerit fratri suo racha, reus erit concilio: qui autem dixerit fatue, reus erit gehennae ignis. 23Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, 24relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliare fratri tuo, et tunc veniens offers munus tuum. 25 (36, 5.)Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris. 26Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. 27 (37, 10.)Audistis quia dictum est antiquis Non moechaveris. 28Ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. 29Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. 30Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam. 31Dictum est autem Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. 32Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit adulterat. 33Iterum audistis quia dictum est antiquis Non peierabis, reddes autem domino iuramenta tua. 34Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus dei est, 35neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; 36neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. 37Sit autem sermo vester est est, non non: quod autem his abundantius est, a malo est. 38Audistis quia dictum est Oculum pro oculo et dentem pro dente. 39Ego autem dico vobis non resistere malo: (38, 5.)sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram. 40Et illi qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, · remitte et pallium. 41 (39, 10.)Et quicumque te angariaberit mille passus, vade cum illo alia duo. 42Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te ne avertaris. 43 (40, 5.)Audistis quia dictum est Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. 44Ego autem dico vobis Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; 900ut sitis filii patris vestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. 46 (41, 5.)Si enim diligatis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? 47Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne ethnici hoc faciunt? 48Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est.
VI.
1 (42, 10.)Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est. 2Cum ergo facies elemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 3Te autem faciente elemosynam ne sciat sinistra tua quid faciat dextera tua, 4ut sit elemosyna tua in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi 5Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. 6Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio tuo ora patrem tuum in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. 7 (43, 5.)Orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. 8Nolite ergo assimilari eis: scit enim pater vester quibus opus sit vobis ante quam petatis eum. 9Sic ergo vos orabitis Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum, 99adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, 11panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, 12et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, 13et ne inducas nos in temtationem, sed libera nos a malo. 14 (44, 6.)Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis pater vester caelestis delicta vestra; 15si autem non dimiseritis hominibus, nec pater vester dimittet peccata vestra. 16 (45, 10.)Cum autem ieiunatis, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes. Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam. 17Tu autem cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava, 18ne videaris hominibus ieiunans sed patri tuo qui est in abscondito: et pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi. 19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur, ubi fures effodiunt et furantur; 20 (46, 5.)thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque erugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. 21Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. 22 (47, 5.)Lucerna corporis est oculus. Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; 23si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt. 24 (48, 5.)Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet. Non potestis deo servire et mamonae. 19 (49, 5.)Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum? 26Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea, et pater vester caelestis pascit illa: nonne vos magis plures estis illis? 27Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum? 28Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt; non laborant neque nent: 29dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis. 30Si autem faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, 76:91dcus sic vestit, quanto magis vos, minimae fidei? 31Nolite ergo solliciti esse dicentes Quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur? 32Haec enim omnia gentes inquirunt: scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. 33Quaerite autem primum regnum et iustitiam eius: et omnia haec adicientur vobis. 34Nolite ergo esse solliciti in crastinum: crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse. Sufficit diei malitia sua.
VII.
1 (30, 2.)Nolite iudicare, ut non iudicemini: 2in quo enim 777iudicio iudicaveritis iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis. 3 (54, 5.)Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? 4Aut quomodo dicis fratri tuo Sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? 5Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 (52, 40.)Nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos. 7 (53, 5.)Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. 9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? 10Aut si piscem petet, numquid serpentem porriget ei? 11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se. 12 (54, 5.)Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite eis: haec est enim lex et prophetae. 13 (55, 5.)Intrate per angustam portam: quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. 14Quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. 15 (56, 10.)Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: 16a fructibus eorum cognoscetis eos. (57, 5.)Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribolis ficus? 17 (58, 5.)Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit. 18Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere. 19Omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. 20Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. 21 (59, 3.)Non omnis qui dicit mihi Domine domine, intrabit in regnum caelorum; sed qui facit voluntatem patris mei qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum. 22 (60, 5.)Multi dicent mihi in illa die Domine domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia · eiecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 23Et tunc confitebor illis quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem. 24 (60, 5.)Omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram: 25et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram. 26Et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra harenam: 27et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et cecidit; et fuit ruina eius magna. 28 (62, 2.)Et factum est cum consummasset Iesus verba haec, ammirabantur turbae super doctrinam eius: 29erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. VIII.
10Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine, si vis, potes me mundare. 3 Et extendens manum tetigit eum Iesus dicens Volo, mundare. Et confestim mundata est lepra eius. 4Et ait illi Iesus Vide nemini dixeris, sed vade ostende te sacerdoti, et offer munus quod praecepit Moses, in testimonium illis. 5 (64, 3.)Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum 6et dicens Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur. 7Ait illi Iesus Ego veniam et curabo eum. 8Et respondens centurio ait Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit, et alio Veni, et venit, et servo meo Fac hoc, et facit. 10Audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. 11 (65, 5.)Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum; 12filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 (66, 5.)Et dixit Iesus centurioni Vade, et sicut credidisti fiat tibi. Et sanatus est puer in hora illa. 14 (67, 2.)Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem: 15et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. 16Vespere autem facto optulerunt ei multos daemonia habentes: et eiciebat Spiritus verbo, et omnes male habentes curavit; 17ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem Ipse infirmitates nostras accepit et egrotationes portavit. 18Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum. 19 (68, 5.)Et accedens unus scriba ait illi Magister, sequar te quocumque ieris. 20Et dicit ei Iesus Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21Alius autem de discipulis eius ait illi Domine, permitte me primum ire et sepelire patrem meum. 22Iesus autem ait illi Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. 23 (69, 2.)Et ascendente eo in naviculam secuti sunt eum discipuli eius. 24Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. 25Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos, perimus. 26Et dicit eis Quid timidi estis, modicae fidei? Tunc surgens increpavit vento et mari, et facta est tranquillitas magna. 27Porro homines mirati sunt dicentes Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei? 28Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. 29Et ecce clamaverunt dicentes Quid nobis et tibi, filii dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? 30Erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens. 31Daemones autem rogabant eum dicentes Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum. 32Et ait illis Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. 33Pastores autem fugerunt, et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant. 34Et ecce · tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum.
IX.
1 (70, 1.)Et ascendens in naviculam transfretavit, et venit in civitatem suam. 2Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto: et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico Confide filii, remittuntur tibi peccata tua. 3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se Hic blasphemat. 4Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5Quid est facilius, dicere Dimittuntur tibi peccata, aut dicere Surge et ambula? 6Ut sciatis autem quoniam filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam. 7Et surrexit et abiit in domum suam. 8Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt deum qui dedit potestatem talem hominibus. 9 (71, 2.)Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Mattheum nomine, et ait illi Sequere me. Et surgens secutus est eum. 10 (72, 2.)Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. 11Et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? 12 (73, 2.)At Iesus audiens ait Non est opus valentibus medico sed male habentibus. 13Euntes autem discite quid est Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos sed peccatores. 14Tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? 15Et ait illis Iesus Numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. 16Nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem eius a vestimento, et peior scissura fit. 17Neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur. 18 (74, 2.)Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens Filia mea modo defuncta est: sed veni inpone manum super eam, et vivet. 19Ei surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. 20Et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius: 21dicebat enim intra se Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero. 22At Iesus conversus et videns eam dixit Confide filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora. 23Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat 24Recedite: non est enim mortua puella sed dormit. Et deridebant eum. 25Et cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. 26Et exiit fama haec in universam terram illam. 27 (75, 10.)Et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes Miserere nostri, filii David. 28Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci: et dicit eis Iesus Creditis quia possum hoc facere vobis? Dicunt ei Utique, domine. 29Tunc tetigit oculos eorum dicens Secundum fidem vestram fiat vobis. 30Et aperti sunt oculi illorum: et comminatus est illis Iesus dicens Videte ne quis sciat. 31Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa. 32Egressis autem illis ecce optulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem. 33Et eiecto daemone locutus est mutus, et miratae sunt turbae dicentes Numquam apparuit sic in Israhel. 34Pharisaei autem dicebant In principe daemoniorum eicit daemones. 35 (76, 2.)Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. 36 (77, 6.)Videns autem turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem. 300Tunc dicit discipulis suis Messis quidem multa, operarii autem pauci: 38rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam.
X.
1 (79, 2.)Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum inmundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem. 2 (80, 2.)Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec. Primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius, 3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Mattheus publicanus, et Iacobus Alphei et Thaddaeus, 4Simon Cananaeus et Iudas Scariotes, qui et tradidit eum. 5 (81, 10.)Hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, 6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel. 7 (82, 2.)Euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum. 8Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite: gratis accepistis, gratis date. 9Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, 10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 11 (83, 2.)In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in eam dignus sit: et ibi manete donec exeatis. 12 (84, 5.)Intrantes autem in domum salutate eam: 13et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. 14 (85, 2.)Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium eorum. 15Amen dico vobis, tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. 16 (86, 5.)Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. 17 (87, 4.)Cavete autem ab hominibus: tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos, 18et ad praesides et ad reges ducimini propter me, in testimonium illis et gentibus. 19 (88, 2.)Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. 20Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis. 21Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. 22Et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit în finem, hic salvus erit. 23 (89, 10.)Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen enim dico vobis, non consummabitis civitates Israhel donec veniat filius hominis. 24 (90, 3.)Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: 25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. (91, 10.)Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? 26Ne ergo timueritis eos. (92, 2.)Nihil enim opertum quod non revelabitur, et occultum quod non sciatur. 27 (93, 5.)Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta. 28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam. 29Nonne duo passeres asse veniunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine patre vestro. 30Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. 31Nolite ergo timere: multis passeribus meliores estis vos. 32Omnis ergo qui · confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 33 (94, 2.)Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo qui est in caelis. 34 (95, 5.)Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram: non veni pacem mittere sed gladium. 35Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, 36et inimici hominis domestici eius. 37 (96, 5.)Qui amat patrem et matrem plus quam me non est me dignus, et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus, 38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus. 39 (97, 3.)Qui invenit animam suam perdet illam, et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam. 40 (98, 1.)Qui recipit vos me recipit, et qui me recipit recipit eum qui me misit. 41 (99, 10.)Qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet, et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet. 42 (100, 5.)Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. XI.
1 (101, 10.)Et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.