Usor:DeirdreAnne/Nobilitate

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

HENRI- CI CORNELII AGRIPPÆ de Nobilitate & Præœcellentia Fœminei sexus, ad Margaretam Augustam Austriaco & Bur- gundionum Principem [1529] Expostulatio cum Ioanne Catilineti super expo- sitione libri Ioannis Capnionis de uerbo mirifico De sacramento Matrimonii declamation ad Margaretam Alenconiæ duœm.

De triplici ratione cognoscendi Deum liber vnus ad Guilielmum Paleologum Marcionem Mantisserrati. Dehortatio Gentilis theologiæ ad Episcopum Vasatensem.

De Originali peccato desputabilis opinionis declamatio ad episcopum Cyrenensem. Regimem aduersus pestilentiam ad eundem episco.
DE FOEMINEI SEXVS
præcellentia L. Beliaquetus


Deſine uaniloquax ſexum laudare uirilem
     Plus æquo, laudum ne ſit aceruus iners
Deſine (ſi ſapias) ſexum damnare malignis
     Fœmineum uerbis, quæ ratione carent.
Si bene lance tua ſexum perpendis utrumque
     Fœmineo cedet quiſ'q; uirilis erit
Credere ſi dubites, & res tibi dura uidetur
     Haud alias uiſus nunc mihi teſtis adeſt
Quem nuper uigilans extruxit Agrippa libellum
     Ante uiros laudans fœmineumque genus.

CLARISSIMO VIRO DOMINO Maximiliano Tranſſiluano Caroli quinti Caeſaris Imperatoriſque A cōnſilijs Hen. Cor. Agrippa S.D.

ANni ferme viginti retroacti ſunt (ſplendide Maximiliane) quo tempore in Dola Burgundiæ Gymnaſio pulpito donatus magna omniū admiratione librū Ioan. Capnionis, de Verbo Mirifico ad honorē diuę Margaretæ Principis noſtræ interpretabar, habita in prælectione inſigni laudū ſuarū oratíone. Inſtabāt per id tēpus apđ me plerique eius ciuitatis non infimæ ſortis viri, inter cæteros quem noſti Symon Vernerius Dolanæ eccleſiæ Decanus, & Gymnaſii Procancellarilis vt prænominatæ Principi nonnihil operis ſcripto dedicarem: contendebant omnes improbis precibus, vrgebantque epiſtolis, & ingerebant me hoc ipſo haud non inſignem gratiam apud eandem principem initurum. Annui nefas arbitratus tantorum virorum preces rejicere, ac propoſitam mihi tantæ Principis gratiam contemnere. Et cepi argumentum operis de nobilitate & præcellentia Fœminei ſexus, non indignum ratus quod illi Principi potiſſimum deuouerem dedicaremque quæ ſupra omnes noſtri æui præclaras mulieres fœmineæ nobilitatis præcellentiæque vnicum exemplar viſa eſt, vt ſe præſide ac teſte libellus ille non parum authoritatis caperet aduerſus eos qui in fœmineo ſexu vituperando, nihil faciunt reliqui. Quod autem ad id temporis cum ceptum hoc votum meum apud celſitudinem ſuam non liberarim, non loci diſtantia, non temporis effluxus, non animi facilitas, non propoſiti mutatio, non etiam argumenti anguſtia, ingeniiue paupertas, ſed Catilineti cuiuſdam calumnia in cauſa fuit (que cuiuſmodi fuerit ex ipſa noſtra ad eumdem expoſtulatione quam vna cum præſentibus ad te mitto videre, licebit) cuius hypocriſi victus, indignabunduſque factus ſuppreſſi librum, uſque adhuc nolui tamen hac fidelia aliam quamuis etiam pretioſum parietem dealbare, futurum aliquem quo liber ille non esset amissurus suam dominam. Nunc itaque reuersus in patriam hanc, equum putaui respondere fidei, nec diutius differendum librum illum principi nostræ offerre, qui illi ex stipulatione & voto æquissimo iure debetur. Atque vt cognoscat me interim temporis nec illius oblitum esse, nec deuotam fidem vnquam deseruisse, nec pluris valuisse apud me alienam nequitiam, quam proprii animi constantiam virtutibus ac laudibus eius impense fauentem. Quod si nunc tua prudentia hoc meum consilium non improbauerit, faciam vt libellus iste cum plerisque aliis meis progrediatur in publicum, etiam si videam res hæc quam sit exigua, & qua nulla elegantia dicendi reddita. Sed volo libellum hunc quondam in pueritia mea conscriptum, & nunc non nisi vt in hoc exemplari vides tumultuario, alicubi recognitum ipsi principi suæ (sicut apud Canonistas (quos vocant) dicendi mos est) ex nunc vt a tunc, vel cum æstimationis meæ iactura oblatum iri. Dum interim ætate iam grandior, grauiori ac pleniori argumento, sublimiora & digniora cælsitudini suæ parauero. Neque vero velim Principem ipsam, ab his pueritiæ meæ nugis, ingenium meum metiri: quod si experiri velit, possit sibi etiam in maximis rebus & pace & bello vsui fore. Proinde vero ne quis superbior, aut eruditionis iactantior, contemptu mediocritatis meæ, in ingenium nostrum ingratus hanc operam nostram despiciat, calumnietur, mordeat, laceret, tuæ Magnanimitati eandem, vna cum fœmineæ nobilitatis splendore, cum muliebris excellentiæ gloria insuper tuendam, defendendamque commendo, speroque futurum me huius causæ, quod viris fœminas prætulerim, facile veniam obtenturum quod tantæ Principi hæc scripserim, ac tua amplitudine hortante, tuenteque, ediderim. Vale. Ex Antuerpia, xvi Kalendas Maii An. M. D. XXIX. Iuditium tuum expectabo

DIVAE

MARGARETAE AVGVSTAE Austriacorum Burgundionumque principi clementissimæ Henricus Cornelius Agrippa, S. D.

REM HACTENVS inauditam, sed a vera haud absimiliem pro viribus audacter quidem, sed non sine pudore aggressus sum fœminei sexus nobilitatem, præcellentiamque describere. Certauit fateor intra me sæpius audacia cum pudore. Nam ut innumeras mulierum laudes, virtutes, summamque præstantiam oratione velle complecti, plenum ambitionis & audaciæ putabam, sic fœminas maribus præferre, tanquam euirati ingenii plenum pudoris videbatur. Hinc forte causans cur quum pauci admodum de mulierum laudibus scribere tentarunt. Nullus hactenus quod certo sciam earum supra viros eminentiam adserere ausus est. Proinde vero tam dignissimo sexui veras atque debitas sibi laudes tacendo velut inuidere, & præripere eumque suppressa agnita veritate suis meriti suaque fraudari gloria, plenum ingratitudinis arbitrabar atque sacrilegii. Quum itaque inter has varias dissonasque sententias anxius mecum ipse hæsitarem, miro hoc ingratitudinis, codemque sacrilegii metu, victo pudore audacior effectus sum in scribendo, dum metuo videri audacior, si tacerem, bonum omen interpretatus, quasi eius rei prouincia, quam hactenus eruditorum cœtus penitus neglexisse videtur, mihi à superis relicta atque decreta fuerit. Annunciabo itaque gloriam mulieris, & honestatem eius non abscondam, tantumque abest quod me assumpti argumenti pudeat, quandoque si fœminas viris præferam, ob id me vituperandum putem esse, vt vix me excusatum iri fidam, qui rem adeo sublimem humiliori quam par est dicendi forma complexus sum, nisi me cum temporis angustia & rei difficultas, tum causæ æquitas tuerentur, tum quia nullo adulandi assentandiue studio hanc operam aggressus sum ideoque non tam studium fuit rhetoricis figmentis officiosisque mendaciis verba in laudes ornare, quam rem ipsam ratione authoritate, exemplis, ipsisque sacrarum litterarum, & vtriusque iuris testimoniis commonstrare. Tibi autem serenissima Margareta, cuius inter huius aeui præclaras fœminas per uniuersum orbem terrarum Apollo, Diana, dies Aurora, Vulcanus, dii quinque non illustrarunt, cum generis nobilitate, tum virtutum præstantia, & rerum gestarum gloria, parem alteram hanc operam nostram, ideo deuotam dedicatamque constituto, ut te (quæ ad id virtutum fastigium ascendisti, quod, cuncta quæ de fœminei sexus laudibus prædicantur, vita & moribus superasti) præsentaneo exemplo, ac teste fidissima, eiusdem sexus vestri decus, & gloria, quasi sole quodam splendidius elucescat. Vale felicissime nobilissimarum mulierum simul ac principum decus, & ornamentum, & gloria, modis omnibus absoluta.


HENRICI CORNELII AGRIPPAE DECLA- matio de nobilitate & præcellentia Fœminei sexus. EVS optimus maximus cunctorum genitor, pater ac bonorum utriusque secus fecunditate plenissimus, hominem sibi similem creauit, masculum & fœminam creauit illos [Genes. prio.]. Quorum quidem sexuum discretio non nisi situ partium corporis differente constat, in quibus usus generandi diuersitatem necessaria requirebat. Eandem vero & masculo & fœminæ, ac omnino indifferentem animæ formam tribuit. Inter quas nulla prorsus sexus est distantia. Eandem ipsa mulier cum viro sortita est mentem, rationem atque sermonem, ad eundum tendit beatitudinis finem, ubi sexus nulla erit exceptio. Nam iuxta Euangelicam veritatem [Luc. 20. Mar. 12. Matth. 22.] Resurgentes in proprio sexu, sexus non fungentur officio, sed angelorum illis promittitur similitudo. Nulla itaque est ab essentia animæ inter virum & mulierem, alterius super alterum nobilitatis præeminentia. Sed utrisque par dignitatis innata libertas. Quæ autem præter animæ diuinam essentiam in homine reliqua sunt, in iis muliebris inclyta stirps durum virorum genus in infinitum pene excellit, quod tum demum ratum firmumque erit, quum id ipsum (& quod institutum nostrum est) non adulterinis fucatisve sermonibus neque etiam logicis tendiculis quibus multi sophistæ homines illaqueare solent, sed cum optimorum authorum patrociniis, rerumque gestarum veridicis historiis ac apertis ratioibus, tum sacrarum literarum testimoniis & utriusque iuris sanctionibus ostensum est.


Principiò itaque ut rem ipsam ingrediar: Mulier tanto viro [Gene. 3.] excellentior facta est, quanto excellentius præ illo nomen accepit: Nam Adam terra sonat, Eua autem vita interpretatur. At vita ipsa quam terra est excellentior, tam viro ipso mulier est præferenda. Neque est quod dicatur debile hoc argumentum esse ex nominibus de rebus ipsis iudicium ferre. Scimus enim summum illum rerum ac nominum artificem prius cognouisse res quam nominasse, qui cum decipi non potuit, eatenus nomina fabricauit, quatenus rei naturam proprietatem & usus exprimeret. [In marg.: In autem de defen. civi. col. iii in prin. in Institu. de Don. f.f. est & aliud.] Ea enim est antiquorum nominum veritas, testantibus id quoque Romanis legibus, ut ipsa sint consona rebus, ac aperte rerum significatiua. Ideo a nominibus argumentum apud theologos ac iurisconsultos magni est momenti. Quemadmodum de Nabal scriptum legimus, secundum nomen suum stultus est, & est stultitia cum eo. Hinc Paulus in epistola ad Hebræos [Ad Hebræ 1.] ostensurus præcellentiam Christi, hoc utitur argumento: Quia tanto melior angelis effectus est (inquiens) quanto differentius præ illis nomen hæreditauit. Et alibi: [Ad Philip. 2.] Dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, & inferorum. Adde non paruam iuris utriusque vim in verborum obligationibus, in verborum significationibus, in conditionibus & demonstrationibus, in conditionibus appositus atque id genus disputationibus, iuriumque apicibus comprehendi, uti in illis ipsis comparibusque aliis utriusque iuris titulis comprehendere licet. Sic enim in iure arguimus a nominis interpretatione. Item à vi verbi, atque vocabuli. Insuper & ab etymologia nominis, & à nominis ratione, & à verborum ordine. Iura etenim ipsa haud segniter considerant significationes nominum, ut ex illis aliquid interpretentur. Cyprianus etiam adversus Iudæos arguit primum hominem à quatuor mundi cardinibus nomen adeptum esse, quasi quod sonat oriens, occidens, septentrio, meridies. Et in eodem libro interpretatur idem nomen Adam, quia terra caro facta est, quam vis talis expositio discrepat à traditione Mose, quum apud Hebræos non quatuor literis sed tribus scribatur. Hæc tamen expositio in tam sancto viro non est vituperanda, qui linguam Hebraicam non didicit, quam plures sancti & sacrarum literarum expositores sine multa culpa ignorarunt. Quod si mecum non habeatur similis licentiæ patientia, ut liceat mihi ad arbitrium in fœminei sexus laudem nominis Euæ pariformem etymologiam effingere, saltem hoc unum mihi dicere permittant ex Cabalistarum mysticis symbolis, ipsum nomen mulieris plus affinitatis habere cum nomine ineffabili diuinæ omnipotentiæ , quàm nomen viri quod cum diuino nomine nec in characteribus, nec in figura, nec in numero convenit.

Sed in nunc supersedebimus: sunt enim paucis lecta, paucis lecta, paucioribus intellecta, & fusiorem narrationem requiunt quam ut hic adscribi conveniat. Nos interim excellentiam mulieris non à nomine modo, sed à rebus ipsis ac muniis meritisque investigabimus. Scrutemur itaque scripturas (ut aiunt) & ab ipso creationis initio sumentes exordium quid dignitatis mulier ipsa in primo productionis ordine supra virum sortita est disseramus. Scimus quæcunque à Deo optimo maximo facta sunt, hoc potissimum differre ut quædam eorum perpetuò maneant incorruptibilia, quædam corruptioni, ac mutationi subiecta sint, atque in his creandis, Deum hoc ordine progressum ut à nobiliori unius incipiens, in nobilissimum alterius desineret. Itaque creauit primum incorruptibiles angelos, & animas: ita namque contendit Augustinus animam primi nostri parentis ante corporum productionem una cum angelis creatam fuisse [Augu. super Genes. Ii. 7.]. Porro creauit incorruptibilia corpora, ut cœlos ac stellas, ac elementa incorruptibilia quidem, sed variis mutationibus obnoxia, ex quibus cætera omnia quæ corruptioni subiecta sunt, conflauit ex vilioribus per singulos dignitatis gradus, rursus ascendendo ad universi perfectionem procedens [Gene. 2.]. Hinc primum mineralia prodierunt post vegetabilia, plantæ, & arbores, deinde zoophita, demum animantia bruta per ordinem reptilia, natantia, volantia, quadrupedia. Postremò verò creauit sibi similes homines duos, marem inquem primum, & postremo fœminam, in qua perfecti sunt cœli, & terra, & omnis ornatus eorum, ad mulieris enim creationem, veniens creator, quieuit in illa, ut nihil honoratius creandum præ manibus habens, in ipsaque conclusa & consummata est omnis creatoris sapientia, atque potestas, ultra quam non reperitur creatura alia, nec excogitari potest. Cum itaque mulier sit ultima creaturarum, ac finis, & complementum omnium operum Dei perfectissimum, ipsiusque universi perfectio, quis eam negabit super omnem creaturam præcellentia dignissimam sine qua mundus ipse iam ad unguem perfectissimus, & numeris omnibus absolutus fuisset imperfectus, qui non aliter quam in creaturarum omnium longe perfectissima perfici potuit. Dissentaneum enim est & absurdum opinari, Deum in aliquo imperfecto tantum opus per fecisse. Nam cum mundus ipse velut integerrimus aliquis perfectissimusque circulus à Deo creatus sit, oportuit illum in ea particula absolui quæ omnium primum cum omnium ultimo unitissimo quodam nexu in sese copularet. Sic mulier dum creatur mundus inter omnia creata tempore fuit ultima, eademque cum authoritate, tum dignitate in ipso diuinæ mentis conceptu omnium fuit prima, sicut de illa scriptum est per Prophetam: Antequam cœli crearentur elegit eam Deus, & præelegit eam. Ea siquidem est pervulgata philosophantium (ut illorum verbis utar) sententia finem semper priorem esse in intentione & in executione postremum. Mulier autem fuit postremum Dei opus introducta à Deo in hunc mundum velut eius regina in regiam sibi iam paratam ornatam, & omnibus muneribus absolutam. Merito igitur illam omnis creatura amat, veneratur, obseruat, meritoque illi omnis creatura subiicitur, atque obedit, quæ omnium creaturarum regina est atque finis, & perfectio, & gloria modis omnibus absoluta. Quamobrem de illa Sapiens inquit: Generositatem mulieris glorificat, contubernium habens Dei, sed & omnium Dominus dilexsit eam. Quantum etiam ratione loci in quo creata est mulier, generis nobilitate virum excedit, sacra nobis eloquia locupletissime testantur, quando mulier in paradiso nobilissimo loco pariter & amœnissimo formata est cum angelis, vir autem extra paradisum in agro rurali cum brutis animalibus factus est. Postea creandam mulierem traductus in paradisum. Ideoque mulier peculiari quadam naturæ dote veluti assueta æditissimo creationis suæ loco, quantumvis ab also despiciens non patitur vertiginem, neque caligant oculi eius, ut viris accidere solet. Prætereà si contingat mulierem cum viro pariter in aquis periclitari omni externo adiutorio semoto mulier diutius supernatat viro, citius subsidente fundumque petente. Quod autem loci dignitas ad hominis nobilitatem faciat, leges ciuiles sacrique canones haud obscure confirmant, & omnium gentium consuetudo. Illud maxime obseruat non solum in hominibus, sed quibusque animalibus, etiam in inanimatis æstimandis, ut quanto quæque dignioræ sunt orto loco tanto generosiora censeantur. Quocirca Isaac præcepit filio suo Iacob ne uxorem acciperet de terra Canaan, sed de Mesopotamia syriæ conditione meliore. Est haud dissimile quod est apud Iohannem [Iohan. 1.] dum Philippus diceret: Invenimus Iesum filium Ioseph, à Nazareth dixit ei Nathanael, à Nazareth potest esse aliquid boni.


Nunc ad alia pergamus: Præcellit mulier virum materia creationis, propterea quod non ex inanimato quopiam aut vili luto creata [Gen. 2.], quemadmodum vir, sed ex materia purificata, viuificata, & animata, anima inquam rationali mentem participante diuinam. Accedit ad hoc quod vir ex terra quasi suapte natura omnis generis animantia producente cooperante cœlesti influxu à Deo factus est. Mulier autem supra omnem cœli influxum ac naturæ promptitudinem absque ulla virtute cooperante à solo Deo creata est, in omnibus sibi constans integra, & perfecta viro interim unius costæ iacturam faciente, ex qua formata est mulier, videlicet Eua de Adam dormiente, atque tam profunde ut ne costam quidem evelli sentiret, quam Deum abstulit à viro & dedit mulieri. Vir itaque naturæ opus, mulier opificium dei. Ideoque mulier diuini splendoris plerunque viro capacior, sæpeque plena existit, quod etiamnum, ex munditia & pulchritudine ipsius mirifica facile videre licet. Nam quum pulchritudo ipsa nihil est aliud quam diuini vultus, atque luminis splendor rebus insitus, per corpora formosa relucens. Is certe mulieres præ viris habitare ac replere abundantissime elegit. Hinc mulieris corpusculum omni aspectu tactuque delicatissimum, Caro tenerrimam, color clarus, & candidus, cutis nitida, caput decorum, casaries venustissima, capilli molles, lucidi & protensi, vultus augustior, prospectusque hilarior, facies omnium formosissima, ceruix lactea, frons expeditus, spatiosus & splendidus, oculos habet vibrantiores, micantioresque, amabili hilaritate, & gratia contemperatos, supra hos supercilia in tenuem gyrum composita, eademque cum decora planitie, decenti distantia diuisa, è quorum medio descendit nasus, æqualis & intra rectum modum cohibitus, sub quo os rutilum, & tenellis labris conformi compositione venustum intra quæ tenui risu, dentes emicant, minutili & æquo ordine locati, eburneo candore nitentes, illorúmque quam viro paucior numerus quod neque edax neque mordax. Circumsurgunt maxillæ, genæque, tenera mollitie roseo fulgore rubentes, verecundiæque plenæ, ac mentum orbiculare, decenti concauitate iucundum. Sub hoc collum habet gracile, & longiusculum, rotundis ex humeris erectum, gulam delicatam & albicantem, mediocri crassitiæ fultam vocem, & orationem suauiorem, pectus amplum, & eminens, æquali carne vestitum cum mamillarum duritie, illarumque simul ac ventris orbiculari rotunditate, latera mollia, dorsum planum & erectum brachia extensa, manus teretes digitosque concinnis iuncturis, protensos, ilia coxasque habitiores, suras carnosiores, extrema manuum pedumque in orbicularem ductum desinentia, singulaque membra succi plena. Ad hæc incessus gressusque modestus, motus decentior, gestus digniores, totiusque præterea corporis ordine atque symmetria, figura ac habitudine longe lateque in omnibus speciosissima, nullumque in tota creaturarum serie, neque spectaculum adeo mirandum, neque miraculum perinde spectandum, ut nemo nisi cæcus omnino non videat deum ipsum quicquid pulchritudinis capax est mundus universus in mulierem simul congessisse, ut ob id illam omnis creatura stupescat, & multis nominibus amet, ac veneretur, usque adeo ut usu venire videamus quod incorporei spiritus, dæmonesque mulieres sæpissime ardentissimis amoribus depereant, quæ non fallax opinio est, sed multis experimentis nota veritas. Atque ut omittam ea quæ poetæ nobis de amoribus deorum, eorumdemque amasiis tradidere, ut Apollinis, Daphne, Neptuni, Salmonea, Herculis, Hebe, Iole, & omphale, cæterorumque deorum amasiis, & ipsius Iovis admodum multis, Hoc tam divinum pulchritudinis munus diis, hominibusque amabile sacra eloquia in mulieribus præ cæteris gratiarum dotibus in multis locis celebriter commendant [Gene. 6.]. Hinc legitur in Genesi quod videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, delegerunt uxores sibi ex illis quas voluerunt. Legimus etiam de Sara Abrahæ quod fuit pulchra præ aliis terræ mulieribus, imo pulcherrima. Sic servus Abrahæ cum vidisset Rebeccam eximiæ pulchritudinis puellam, dixit tacitus secum: Hæc est quam præparavit Dominus filio Abrahæ, Isaac, & Abigail uxor Nabal viri pessimi erat prudens, & cordata, perinde atque speciosa. Ideoque servavit vitam & facultatem viri sui à furore David. Et malus vir per pulchram mulierem servatus est. His namque verbis allocutus est eam David: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, & honorificavi faciem tuam, nam cum omnis pulchritudo sit, vel spiritualis, vel vocalis, vel corporea. Abigail tota pulchra fuit, & prudentia spiritus, & facundia sermonis, & venustate corporis, quo nomine mortuo viro suo Nabal facta est una uxorum David. Et Bathsaba fuit adeo insigni forma mulier, ut eius amore captus David, illam post mortem viri desponsatam reginali dignitate præ cæteris elevaret. Item Abisag sunamitis quod esset puella pulcherrima, propterea electa fuit ut accubando David senescœntis iam regis calorem instauraret. Quapropter & summis honoribus senex eam rex augere voluit, & post mortem regis potentis reginæ loco habita est. Huc spectant ea quæ de mira pulchritudine reginæ Vasti legimus, atque de Hester quæ illi prælata, illaque præstantior fuit, nimis quam pulchra & decora facie. De Iudith etiam legimus cuius auxit Dominus pulchritudinem, in tantum ut eam conspicati stupore sint admirando affecti. De Susanna denique quæ fuit oppido quam delicata, & specie pulchra. Quid quod legimus etiam post varia tentamenta Iob & eius ærumnas exantlatas præter cætera quæ summa patientia meruit, dedisse illi Dominum tres filias pulcherrimas, tribus charitibus longe gratiores, quibus mulieres in universa terra speciosiores neutiquam inventæ sunt. Legamus porro licebit sanctarum virginum historias, nimirum mirabimur quam miræ pulchritudinis et speciosissimæ formæ præ cæteris filiis hominum catholica ecclesia solemniter illas collaudando decantet. Sed omnium longe lateque principem immaculatam Dei genitricem virginem Mariam, cuius pulchritudinem sol & luna mirantur, è cuius speciosissimo vultu tanta simul effulsit pulchritudinis castimonia, atque sanctitudo, ut licet omnium oculos pariter & mentes perstringeret, nemo tamen unquam mortalium suis illecebris, vel minimo cogitatu corruerit. Hæc etiam si fusius è sacris bibliis ubi toties de pulchritudine facta mentio, idque ipsissimis pene verbis ideo recensui, quo plane intelligamus mulierum pulchritudinem, non apud homines solum, sed & apud Deum c ohonestatam esse & honore cumulatam. [Numeri. 31] Proinde & alibi legimus in sacris literis Deum præcepisse omnem masculum sexum etiam pueros occidi, mulieres vero pulchras servari. [Deut. 21.] Et in Deuteronomio permittitur filiis Israel pulchram mulierem è captivis sibi deligere in coniugem.


Præter hanc admirandam pulchritudinem etiam honestatis quadam dignitate mulier dotata est, quod viris non contingit: Nam capilli mulieris in tantum promittuntur, ut omnes corporis partes pudentiores operire possint. Adde quod has corporis partes in naturæ operibus mulieri contrectare, id quod viris adsolet usui venire, nunquam est necesse. Ad miram denique decentiam natura ipsa mulieribus inguina ordinavit non prominentia uti viris, sed intus manentia, ac secretiori tutiorique loco seposita. Porro natura plus verecundiæ contulit mulieribus, quam viris. Quamobrem sæpissime contigit mulierem inguinum periculoso abscessu ægrotantem mortem elegisse, potius quam se chyrurgi conspectu ac contrectationi obiiceret medendam. Et hanc verecundiæ honestatem etiamnum moribundæ mortuæque retinent, ut in his patet maxime quæ in aquis pereunt. Nam authore Plinio atque experientia teste, mulier prona iacet pudori defunctarum parcente natura, vir autem natat supinus. Accedit ad hæc quod dignissimum in homine membrum quo maxime à brutis differimus divinamque judicamus naturam, caput est, & in eo potissimum vultus. Caput quidem in viris calvitie deformatur, muliere contra magno naturæ privilegio non calvescente. Vultus insuper in viris barba illis odiosissima adeo sæpe deturpatur, pilisque sordidis operitur, ut vix à beluis discerni possint. In mulieribus contra ramanente semper facie pura atque decora. Hinc lege duodecim tabularum cautum erat ne mulieres genas raderent, ne quando barba excresceret & pudor occultaretur. Munditiæ etiam ac puritatis ipsius mulieris omnibus vel hoc evidentissimum argumentum est, quod mulier semel munde abluta, quoties post aqua pura diluitur, aqua ipsa nullam recipit immunditiæ maculam. Vir autem quantumcumque ablutus, quoties denuo abluit, turbat aquam, & inficit. Ad hæc naturæ ordinatione mulieribus per loca secretiora singulis mensibus superfluitates expelluntur, quæ viris per faciem multo digniorem humani corporis partem continuo emittuntur. Præterea cum inter cætera animantia solis hominibus concessum sit ad coelum attollere vultus, natura fortunaque mulieri in hoc mirifice prospexerunt atque adeo pepercerunt, ut si casu fortuitove cadendum sit, mulieres fere semper in tergum decidant, ac vel nunquam vel non temere in caput vultumve prosternantur. Quid (quod ne omittamus) nonne in humani generis procreatione videmus naturam viris mulierem prætulisse? Quod hoc maxime perspicuum est, quia solum muliebre semen Galeno [Gal. 2. de spermate et 14, de utilitate particularum] & Avicenna [Avi. doc. 5 fen prima primi.] testibus, est materia et nutrimentum foetus, viri autem minime, quod illi quodammodo ut accidens substantiæ ingrediatur. Maximum enim ut ait lex, atque, præcipuum munus est fœminarum concipere, conceptumque tueri, obquam causam videmus plurimos matribus similes esse, quia ex earum sanguine procreatos. Idque plurimum in corporis habitu, semper autem in moribus, si enim matres stolidæ sunt, & filii stolidi fiunt, si matres prudentes, & filii earum prudentiam redolent. Contra vero in patribus qui si ipsi sint sapientes, filios ut plurimum generant stolidos, & stolidi patres sapientes producunt filios, modo sapiens mater sit. Nec alia ratio est cur matres plus patribus diligant filios suos, nisi quia multo plus de suo sentiunt, habentque in illis matres, quam patres. Ob eandem quam dixi causam, etiam arbitror nobis inditum esse, uti plus in matrem quam in patrem simus adfecti, usque adeo ut patrem diligere matrem solam amare videamur. Eademque de causa natura mulieribus tanti vigoris lac contulit, quod non solum infantes nutriat verum etiam & ægros restaurat, & adultis quibusque ad vitæ columen sufficiat. Cuius experimentum legimus apud Valerium [Val. li. 5. ca. 4.] de plebeia, quadam iuvencula, quæ matrem suam in carcere sic aluit, cum alioqui fame esset peritura, quam ob pietatem salus matri & utrique perpetua alimenta data sunt, carcerque in pietatis templum consecratus est. Constat autem semper fere mulierem maioris esse pietatis et misericordiæ, quam virum quod & Aristoteles [Aristot. lib. de animalibus.] ipse fœmineo sexui proprium tribuit. Quamobrem arbitror dixisse Salomonem ubi non est mulier ingemiscit æger [Ecclesia. 26.], vel quod in inserviendo et adsistendo valetudinariis miræ est dexteritatis, & alacritatis, quod lac muliebre potissimum ægris debilibus etiam morti vicinis præsentaneum remedium est, quo ad vitam restituantur. Hinc, ut ferunt medici calor earumdem papillarum virorum nimio senio confectorum pectori applicatus, calorem vitalem in illis excitat adauget, & conservat, quod ne Davida quidem latuit, qui Abisaac sunamitem puellam delegit in senio, illius calefactus amplexibus.


Porro etiam hoc promptior est viro mulier ad sacrum illud generandi officium (ut omnibus palam est) quod hæc quidem decennis & infra viri, potens est ille vero longe succedat. Prætereque nemini id obscurum est, solam fetificantium mulierem postquam prægnans est & ferre incipit uterum, nec ita diu etiam postquam partu est soluta ad recensitum iam opus rursum inclinatam, cuius vasculum (matricem vocant) adeo usque humano conceptu adficitur, ut aliquando mulier absque concubitu concepisse legatur. Sic enim Physicus ille de muliere quadam monumentis tradidit literarum, quæ virile semen in balneo emissum adhauserit. Accedit ad hoc aliud naturæ stupendium miraculum, quod mulier prægnans si appetitus instigarit, impune victitat carnibus incoctis, crudisque piscibus, neque raro carbonibus, luto, lapidibus, metalla quoque & venena, cæteraque huiusmodi, multa sine noxa concoquit, & in corporis convertit salutiferum nutrimentum. Quanta etiam præter hæc ipsa in mulieribus natura producere gaudeat miracula, nemo mirabitur, qui philosophorum medicorumque volumina perlegerit, quorum exemplum, quod unicum duntaxat subiiciam, præsto est & ad manum. In menstruo qui sanguis præterquam quod à quartanis, ab hydrophorbia, à morbo comitiali, ab elephantia, ab impressionibus melancolicis, ac mania, & multis id genus perniciosissimis ægritudinibus liberat, aliaque permulta, nec minus admiratu digna efficit, inter cætera miranda etiam incendia extinguit, tempestates sedat, fluctuum pericula arcet, noxia omnia pellit, maleficia solvit, ac cacodæmones fugat. De his vero quæ reliqua sunt, plura ad præsens probare non est consilium. Illud tamen adhuc addam auctarii vice, in mulieribus esse iuxta philosophorum & medicorum comprobatas experientia traditiones, divinum donum omnibus admirandum quo ipsæmet suis propriis dotibus in omni morborum genere sibi ex seipsis mederi possunt, nullo etiam exotico aut aliunde accersito adminiculo accedente. Sed quod omnia superat mirabilia, mirabilissimum illud ipsum est, quod sola sine viro mulier humanam potuit producere naturam, quod viro haud quaquam datum est. Quod equidem apud Turcas, seu Mahumetistas in confesso est, apud quos plures concepti creduntur, sine virili semine, quos illi sua lingua nefesogli vocant, & narrantur insulæ, ubi fœminæ ventus afflatu concipiunt, quod tamen nos verum esse non concedimus. Sola siquidem virgo Maria, sola inquam hæc sine viro Christum concepit ac peperit filium ex sua propria substantia, & naturali fœcunditate. Est enim beatissima virgo Maria vera & naturalis Christi mater, ipseque Christus verus & naturalis virginis Mariæ filius: dico autem naturalis, quia homo & iterum naturalis virginis filius, quatenus ipsa virgo non fuit corruptæ naturæ obnoxia. Quo circa neque etiam in dolore peperit, neque sub potestate viri fuit, tanta fuit eius ex præveniente benedictione fœcunditas, ut ad concipiendum virili non indigeret opera. Inter bruta autem animantia constat fœminea non nulla maris expertia fœcunda esse ut vulturum fœminas ex historia memoriæ proditum esse contra Faustum tradit Origenes, sed & æquas quasdam zephyro stanta concipere comperit antiquitas de quibus hæc canuntur: Ore omnes versæ in zephyrum stantrupibus altis

   Exceptantque leves auras, & sæpe sine ullis
   Coniugiis vento gravidæ. 

Iam quid de sermone dicam divino munere, quo uno beluis maxime præstamus, quem Trismegistus Mercurius eiusdem ac immortalitatem pretii existimat. Et Hesiodus optimum hominis thesaurum nominat. Nonne sermone mulier viro facundior, magisque diserta & abundans? Nonne quotquot sumus homines, non nisi aut à matribus, aut à nutricibus primum loqui didicimus? sane natura ipsa rerum architectrix in hoc humano genere sagaciter prospiciens, hoc muliebre genus donavit, ut vix uspiam mulier milia reperiatur. Pulchrum profecto & laudabile eos viros præcellere, quo cæteris animantibus homines potissimum præstant. Sed à prophanis ad sacras literas ceu postliminia redeamus, atque ab ipsis usque religionis fontibus rem auspicemur. Scimus in primis haud dubie propter mulierem viro Deum benedixisse, quam benedictionem vir utpote indignus habere non meruerat prius quam mulier esset creata. Cui consonat illud Salomonis proverbium, [Proverb. 18.] Qui invenerit mulierem bonam, invenitbonum, & haurit benedictionem à domino, Et illud Ecclesiastici: [Ecclesia. 26.] Mulieris bonæ beatus vir, numerus annorum illorum duplex. Et nullus homo potest in dignitate comparari illi, qui dignus fuerit habere mulierem bonam. Nam ut ait Ecclesiasticus: [Eccle. 26.] Mulier bona est gratia super omnem gratiam. Ideoque Salomon in proverbiis [Proverb. 12.] vocat illam coronam viri. Et Paulus [I. Corinth. 11.] gloriam viri: definitur autem gloria, consummatio & petfectio rei quiescentis & delectantis in suo fine, quando videlicet rei nil amplius addi potest ut crescat eius perfectio. Mulier itaque consummatio, perfectio, fœlicitas, benedictio et gloria viri existit, atque ut ait Augustinus: Prima humani generis in hac mortalitate societas. Idcirco illam omnis homo amet necesse est, quam qui non amaverit, qui odio habuerit, ab omnibus virtutibus & gratiis alienus est, nedum humanitate, referenda forte istic essent cabalistica illa mysteria, quomodo Abraam benedictus à Deo per mulierem Sarah, decerpta à nomine mulieris litera H, & addita nomini viri, & vocatus est Abraham [Gene. 27. & 28.], quomodo etiam benedictio Iacob illi sit, per mulierem, matrem videlicet acquisita [Gene. 2.]. Sunt huius generis plura in sacris literis, sed hoc loco non explicanda. Benedictio itaque data est propter mulierem, lex autem propter virum, lex inquam iræ & maledictionis, viro namque interdictus erat fructus ligni, mulieri non item, quæ neque dum creata erat illam enim Deus ab initio liberam esse voluit, vir itaque comedendo peccavit, non mulier, vir mortem dedit, non mulier. Et nos omnes peccavimus in Adam, non in Eva, ipsumque originale peccatum non à matre fœmina, sed à patre masculo contrahimus. Ideoque vetus lex omne masculinum circumcidi iussit, fœminas autem incircumcisas manere, peccatum videlicet originis. In eo sexu qui peccasset solummodo puniendum statuens. Neque præterea increpavit Deus mulierem, quia comederat, sed quia mali occasionem dedisset viro, atque id quidem imprudens, eo quod per diabolum tentaretur. Vir itaque excerta scientia peccavit, mulier erravit ignorans, & decepta. Nam & à diabolo primo tentata est, quippe quam cognovit creaturarum omnium excellentissimam. Et ut inquit Bernardus: Videns diabolus admirandam eius pulchritudinem, sciens eam talem qualem antea in divino lumine cognouerat, quæ super omnes angelos gauderet colloquia Dei, inuidiam iecit in solam mulierem, propter suam excellentiam. Quo circa Christus natus huic mundo humilimus, quo sua humilitate superbiam expiaret peccati, primi parentis, sexum assumpsit virilem, ut humiliorem, non sexum fœmineum, sublimiorem & nobiliorem. Præterea quia condemnati fuimus propter peccatum viri, non mulieris, voluit Deus vt in quo sexu fuerat peccatum in eo fieret & peccati expiatio, & qui sexus ignorans deceptus erat, per eundem etiam fieret vindicta. Ideoque ad serpentem dictum est, quia mulier, vel quod verius legitur quia semen mulieris caput eius conteret [Gene. 3.] non vir neque semen viri. Atque hinc est forte quare ordo sacerdootalis ab ecclesia commissus est viro potius quam mulieri, quia sacerdos omnis Christum representat. Christus autem primum hominem peccatorem ipsum videlicet Adamum. Ex hoc iam intelligitur Canon ille qui incipit [33 q. 5. hæc imago] hæc imago dicens mulierem non esse factam ad imaginem Dei, scilicet ad corpoream Christi similitudinem. Noluit tamen Deus ipse inquam Christus filius esse viri, sed mulieris, quam eo usque honorauit ut ex muliere sola carnem indueret. Propter mulierem namque Christus dictus est filius hominis, non propter virum. Hoc est illud ingens miraculum, quod admodum Propheta stupescit, quia mulier circumdedit virum [Hiere. 31. (Jer21.20)] quando videlicet sexus devoratur à virgine, & Christum portat in corpore. Etiam resurgens Christus à morte, mulieribus primum apparuit, non viris [Io. 20. Marc. 16.]. Nec ignotum est post Christi obitum viros à fide discessisse, mulieres autem nusquam constat à fide & religione Christiana defecisse. Porro nulla unquam fidei persecutio, nulla hæresis, nullus in fide error à mulieribus unquam emersit, secus constat de viris. Christus traditus, venundatus, emptus, accusatus, damnatus, passus, crucifixus, tandem morti traditus, non nisi per viros. Imo etiam à Petro suo negatus, à cæteris discipulis relictus, à solis mulieribus ad crucem usque & sepulchrum comitatus [Luc. 24.]. Atque etiam ipsa Pilati uxor, Aethnica plus conabatur salvare Iesum, quam quisquam virorum etiam illorum qui crediderant [Matth. 27.]. Accedit huc quod tota ferme theologorum scola asserit, acclesiam tunc non nisi apud solam mulierem puta virginem Mariam mansisse, atque, ob id & merito religiosus ac sacer fæminei sexus appellatur.


Quod si etiam quispiam cum Aristotele dicat [Arist. lib. de animali.] inter omnia animalia masculos esse fortiores, prudentiores & nobiliores, huic respondet excellentior doctor Paulus Apostolus dicens: Quæ stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes & infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, & ignobilia mundi, & contemptibilia elegit Deus, & ea quæ non sunt ut ea quæ sunt destrueret [I. Corynth. 1.]. Nam quis inter viros in cunctis naturæ gratiarum dotibus Adamo sublimior extitit? [Gen. 2] at mulier illum humiliavit. Quis Samsone fortior? mulier eius fortitudinem superauit. Quis castior Loth [Iudich. 14. & 16.]? mulier illum ad incestum prouocauit, Quis Dauid religiosior? mulier eius sanctimoniam turbauit; quis sapientior Salomone, [Gen. 19.] mulier eum decepit. Quis patientior Iob? [2. Reg. 11.] quem diabolus fortunis omnibus exuit [3. Reg. 11.], familiam & filios occidit, ipsumque ulceribus, sanie, dolore toto corpore oppleuit? tamen à pristina animi simplicitate, patientiaque ad iracundiam prouocare non potuit, prouocauit autem mulier, in hoc diabolo superior confidentiorque, quem ad maledicendum irritauit. Quod si modo fas est vel Christum ipsum [Matth. 15.] in hanc comparationem vocare, quo nihil potentius, nihil sapientius, cum sit æterna Dei sapientia, atque potestas, nonne à Chananea illa muliercula sese superari passus est, dicente ipso: Non est bonum tollere panem filiorum, & mittere canibus. Illa contra respondente: utique Domine, nam & catelli edunt de micisquæ cadunt de mensa Dominorum suorum, cum que iam vidisset Christus, quia illam hoc argumento superare non posset, benedixiti illi dicens, Fiat tibi sicut vis. Quis Petro Apostolorum primo in fide ferventior? [Ioan. 18. Matth. 20. Marc. 14. Luc. 22.] mulier illum non minimum ecclesiæ pastorem ad negandum Christum seduxit, dicant quicquid velint canonistæ, ecclesiam suam non posse errare, Papa mulier illam egregia impostura delusit. [24. q. 1. à recta Plati. de Ioan. 3] Cæterum dicet quis, hæc magis in opprobrium mulierum vergere, quam ad laudem accedere. Cui mulieres ad hunc modum respondebunt. Si alterum nostrum necesse est aut boni alicuius, aut etiam vitæ iacturam facere, malo ego te perdere quam me perditum iri, Idque exemplo Innocentii tertii, qui in quadam sua decretali epistola ad quendam Cardinalem à Romana se de legatum scriptum reliquit. Si te vel me confundi oporteat, potius te confundi eligam. Præterea ciuilibus legibus etiam mulieribus indultum est, ut liceat sibi consule re damno alieno. Atque in ipsis sacris literis nonne sæpe benedicitur, et extollitur iniquitas mulieris, plus quam vir benefaciens? Nonne laudatur Rachel, quæ patrem suum idola quærentem [Genes. 31.], pulchra adinventione delusit? Nonne etiam Rebecca quia per fraudem obtinuit Iacob benedictionem patris [Genes. 27.], & postea cautius fecit declinare fratris iram, Raab meretrix decepit eos qui quærebant exploratores Iosue, & reputatur ei ad iustitiam Egressa est Iahel in occursum Sisaræ, dixitque ad eum intra ad me Domine mi, ac petenti aquam dedit illi bibere de utre lactis, & operuit illum iacentem, dormiente autem Sisara ingressa est abscondite, percussitque clauum in caput eius, & interfecit illum, qui se fidei eius crediderat servandum, atque pro hac in signi proditione benedicta, inquit scriptura, inter mulieres Iahel benedicatur in tabernaculo suo. Legite historiam Iudich [Iudich. 11], & notate verba eius ad Olofernem. Sume inquit verba ancillæ tuæ quoniam si ea secutus fueris perfectum te faciet Dominus, veniens nunciabo tibi omnia, ita ut adducam te per mediam Hierusalem, & habebis omnem populum Israel, sicut oues quarum est pastor, & non latrabit vel unus canis contra te, quoniam hæc mihi dicta sunt per prouidentiam Dei, sopitumque blanditiis Olofernem percussit in ceruicem, & abscidit caput eius. Quod quæso, iniquius consilium, quæ crudeliores insidiæ, quæ captiosior proditio ex cogitari posset, & hanc idcirco benedicit, laudat & extollit scriptura, & longe melior reputata est iniquitas mulieris, quam vir benefaciens.


[Nonne bonum operatus est Cain offerens in sacrificium optimarum frugum primitias & eo ipso reprobatus esta Deo? Esau nonne benefecit dum pia obedientia venatur decrepito parenti cibum, & interea defraudatur benedictione, & odio habitus est Deo? Oza, dum, zelo religionis inclinatam, & iam prope labantem arcam sustinet, morte subita percussus est; rex Saul dum Amalechitarum pinguiores hostias in sacrificium parat Domino, deiectus regno etiam spiritui nequam traditus est. Excusantur ob incestus patris filiæ Loth, & non excusatur temulentus pater, & successio eius eiicitur ab Ecclesia Dei. Excusatur incestuosus Thamar, & dicitur iustior patriarcha Iuda, & fraudulento incestu meretur propagare lineam Salvatoris. Ite nunc viti fortes & robusti, & vos prægnantia Pallade, ligata tot fasciis scolastica capita, & totidem exemplis contrariam illam probate sententiam, quod melior sit iniquitas viri quam mulier benefaciens. Certe non poteritis illam tueri, ni recurratis ad allegorias, ubi tunc æqualis cum viro mulieris erit authoritas.] [This passage is in the 1532 edition, but not the 1529 edition.] Sed modo revertamur præcellentiæ tam fœlicissimi sexus, omnibus hoc vel euidentissimum argumentum esse potest, quod dignissima omnium creaturarum, cuius nec unquam dignior fuit, nec futura est mulier fuerit ipsa inquam beatissima virgo Maria, cui si quidem præter originale peccatum concepta sit, ne Christus quidem quod ad eius humanitatem attinet maior erit. Est etenim Aristotelis validum hoc argumentum, Cuius generis optimum est nobilius, optimo, alterius generis hoc genus esse altero nobilius, in fœmineo genere optima est virgo Maria, in masculino non surrexit maior Ioanne Baptista, atque hunc quantum excellat virgo diua, quæ exaltata est super omnes choras angelorum, nemo catholicus ignorat. Similiter argumentari licebit, cuius generis pessimum peius est pessimo alterius, id genus esse ilia quoque inferius. Iam vero scimus quia vidosissima ac pessima creaturarum omnium vir est siue ille fuerit Iudas qui Christum tradidit, de quo ait Christus: bonum esset homini illi si natus non fuisset [Mar. 14.], siue illo peior futurus sit antichristus aliquis, in quo omnis potestas sathanæ inhabitabit. Multos ptæterea viros æternis cruciatibus damnatos prodit scriptura, cum nulla uspiam mulier damnata legatur. Accedit ad id testimonii etiam brutalis naturæ quædam prærogatiua, quippe auis omnium regina, atque nobilissima quæ aquila est, semper fœminei, nunquam masculini sexus reperitur, Phœnicem etiam auem unicam Aegyptii non nisi semellam prodiderunt. E contrario autem regulus serpens quem basiliscum dicunt omnium venenatorum pestilentissimus non nisi masculus est, quem insuper impossibile est nasci femellam. Præterea sexus huius excellentia, probitasque ac innocentia vel his argumentis satis abunde ostendi potest, quoniam malorum omnium ortus à viris sit, à mulieribus minime. Primus quippe protoplastes Adam ille legem domini transgredi ausus, portas cœli obserauit & omnes nos peccato mortique reddidit obnoxios [Gen. 3.]. Omnes enim peccavimus, & morimur in Adam, non in Eva. Huius perinde primogenitus inferorum portas reserauit. Ille primus inuidus, primus homicida, primus parricida, primus desperans de misericordia Dei [Gene. 9.], primus digamus Lamech [Ibidem], primus ebrius Noh, primus turpitudinem patris sui denudans ille filius Noe Chamus [Gene. 10.], primus tyrannus simul ac idololatra, Nemroth, primus adulter vir, primus incestuosus vir, viri insuper primi cum dæmonibus fœdera inierunt, ac prophanas artes invenerunt. Viri filii Iacob primi vendiderunt fratrem [Gen. 37. Exod. 1.], Pharao Aegyptius necauit primus pueros, viri primi contra naturam luxuriati sunt, testibus Sodoma, & Gomorra [Gene. 18.], quæ ob virorums celera perierunt, celebres olim urbes, viros legimus ubique temeraria voluptate digamos, multinubos, multicubos, adulteros, fornicatores. Sic plurium uxorum, concubinarumque viri fuerunt Lamech, Abraham, Iacob, Esau, Ioseph, Moses, Sanson, Helcana, Saul, Dauid, Salomon, Assur, Roboam, Abia, Caleph, Assuerus, & innumeri alii, qui singuli plures uxores insuper & pellices & concubinas habuerunt. Nec illarum coniugio contenti ad explendam suam libidinem, etiam cum earum ancillis se commiscuerunt. Mulierem vero excepta una sola Betsabea nullam vsquam reperimus, nisi uno solo viro semper fuisse contentam, nec digamam insuper reperies ullam, si ex primo marito prolem susceperat. Sunt enim mulieres pudicita ac castitate viris ipsis multo continentiores, quas quod infœcunde essent à virorum concubitu sæpe ab stintuisse legimus & alienam vero introduxisse uxorem sicut Sara, Rachel, lia & aliæ multæ infœcundiores, quæ ancillas suas introduxerunt, ut suscitarent viris suis posteritatem [Gen. 16 et 30.].

Sed quis obsecro virorum, quantumcunque senex, frigidus, sterilis, ac rei uxoriæ ineptus, tantæ unquam aut pietatis, aut clementiæ extitit in uxorem, ut aliquem suo loco substitueret, qui feracem uxoris uterum fœcundo semine irroraret? quamvis huiusmodi leges Lycurgum, atque Solonem olim tulisse legamus, videlicet si quis ætate provectior, & nuptiis intempestivior, aliterue in venerem ignavior puellam despondisset ut liceret uxori ex adolescentibus & necessariis unum aliquem robote moribusque conspicuum deligere, qui cum illa dulciter colluderet & luctaretur, modo partus æditus mariti adfereretur, nec idcirco alienum aut adulterinum dici quod nasceretur, leges quidem illas latas legimus, seruatas autem non legimus, non tam virorum duritia, quam mulierum continentia illas recusante.


Innumeræ sunt adhuc præclarissimæ fœminæ, quæ cum insigni pudicitia etiam coniugali charitate viros omnes longe vicerunt, cuiusmodi Abigail uxor Nabal, Arthemisia Mausolei, Argia Pollinicis Thebani coniux, Iulia Pompei, Portia Catonis, Cornelia Gracchi, Messalina Sulpitii, Alceste Admeti, Hypsicratea Mitridatis Pontici regis coniux, Dido quoque Carthaginis conditrix, Romanaque Lucretia, atque Sulpitia Lentuli. Sunt infinitæ aliæ quarum virginitatis & pudicitiæ fides ne morte quidem potuit immutari, quarum exempla sese offerunt, Athlanta, Calidonia, Camilla Volsca, Iphigenia græca, Cassandra & Crise. Accedunt his Lacedemoniæ, Spartiatæ, Milesiæ, atque Thebanæ virgines, & innumeræ aliæ quas nobis numerant Hebræorum, Græcorum, Barbarorumque historiæ quæ virginitatem pluris quam regna, quam denique vitam ipsam fecerunt. Quod si etiam pietatis exempla requirantur, inter cætera sese offerunt, Claudia vestalis erga patrem, & plebeia illa iuuencula de qua supra locuti sumus in matrem. Sed obiiciet istis zoilus aliquis Samsonis, Iasonis, Deiphœbi, Agamemnonis exitialia coniugia ac huiusmodi tragœdias, quas si quis linceis oculis (vt aiunt) introspexerit, comperiet falso uxores accusari, quarum nulla vnquam contigit viro bono improba. Non enim nisi malis maritis, malæ uxores sunt, quibus licet bonæ aliquando eueniant, sæpe eorundem vitio corrumpuntur. Putas ne si licuisset mulieribus leges condere, historias scribere, quantag tragœdias scribere potuissent de virorum inæstimabili malitia, inter quos plurimi reperiuntur, homicidæ, fures, raptores, falsarii, incendiarii, proditores, qui etiam tempore Iosue [Iosuæ. 7.] ac Dauid regis [2 Reg. 19.], tanta multitudine latrocinabantur [3. Reg. 4.], vt suorum agminum principes constituerent, sed & hodie adhuc infinitus est illorum numerus. Hinc omnes carceres viris repleti, cruces undique omnes virorum cadaveribus onuste. At contra, mulieres omnium artium liberalium, omnisque virtutis ac beneficii inuentrices extiterunt, quod & ipsa artium virtutumque fœminina nomina præcipue ostendunt. Cui & illud notabile accedit, quod ipse quoque terrarum orbis, à fœminarum nominibus nuncupatur, videlicet ab Asia nympha, ab Europa Agenoris filia, a Libia filia Epaphi, quæ & Aphrica dicitur. Denique si per singula virtutum genera iter sit mulier, vbilibet principem locum obtinebit. Mulier enim fuit, quæ primo virginitatem Deo deuouit ipsa virgo Maria, quæ ex hinc meruit esse mater Dei. Mulieres prophetæ, semper diuiniore spiritu afflatæ sunt quam viri. Quod testibus Lactantio [Lactan. li. insti], Eusebio [Euseb. de præpa. euang.], & Augustino [Aug. de ci. dei] de Sybillis notum est. Sic Maria Mosi soror erat prophetes [Exod. 15.], et captiuo Hieremia uxor auunculi eius nomine Olda [4. Reg. 22.], peritura populo Israël [Israel] supra viri vices prophetes suscitatur [2. Paralip. 34.]. Scrutemur sacras scripturas, et videbimus mulierum in fide cæterisque virtutibus constantiam, supra viros longe commendatam, vt in Iudith, Ruth, Hester, quæ tanta gloria celebratæ sunt, vt sacris quoque voluminibus nomina indiderint. Abraham ille, quem licet ob fidei firmitatem scriptura iustum vocauerit, quoniam credidit Deo, subiicitur tamen uxori suæ Saræ, & domini voce præcipitur ei: Omnia quæcumque dicit tibi Sara, audi vocem eius. Sic Rebecca firmiter credens, pergit ad interrogandum Deum, & eius responsione condigna, audit oraculum: Duæ gentes in vtero tuo, & duo populi de ventre tuo diuidentur. & vidua Sareptana credidit Heliæ, licet rem difficilem sibi diceret. Sic Zacharias ab angelo de incredulitate redargutus obmutuit. Et Elizabet uxor sua, vteto & voce prophetat ac commendatur, quia fideliter credidit, quæ deinceps commendat beatissimam virginem Mariam, dicens [Luc. 2]: beata quæ credidisti quæ dicta sunt tibi & domino. Sic Anna prophetes, post Simeonis revelationem confitebatur Deum, et loquebatur de eo omnibus volentibus audire, qui exspectabant redemptionem Israël. Et erant Philippo quatuor filiæ virgines prophetantes [Acto. 21.]. Quid dicam de Samaritana ille, cum qua Christus loquebatur ad puteum [Ioan. 4.], & saturatus fide credentis, cibos respuit Apostolorum [Math. 15.]. Accedit ad hæc fides Chananeæ ac mulieris illius quæ fluxum sanguinis patiebatur. Nonne etiam fides & confessio Marthæ similis erat confessioni Petri? Et in Maria Magdalena quanta fuerit fidei constantia, ex Evangeliis nobis notum est. Ipsa namque dum sacerdotes & Iudæi Christum crucifigunt, plorat, ad crucem unguenta portat, quærit in tumulo, Hortulanum interrogat, Deum recognoscit. Pergit ad Apostolos, resurrexisse nunciat. Illi dubitant, ista confidit. Quid rursus de Priscilla illa sanctissima fœmina; quæ Apollo virum apostolicum, & in lege doctissimum Corinthiorum episcopum erudivit. Nec turpe fuit Apostolo discere à muliere quæ doceret in ecclesia. Adde insuper quæ martyrii patientia & mortis contemptu, fidei suæ constantiam testatæ sunt, non esse virorum numero pauciores. Neque hic silentio prætereunda est mater illa mirabilis, & bonorum memoria digna, quæ in conspectu suo pereuntes crudeli martyrio septem filios non solum bono animo ferebat, sed fortiter hortabatur ad mortem, atque ipsa per omnia in Deo confidens, post filios pro patriis legibus consumpta est. Nonne etiam Theodelina Bauarorum regis filia Longobardos, ac Greisilla Henrici primi imperatoris soror, Ungaros et Clotildis Burgundiqnum regis filia, Francos: & Apostola quædam infimæ sortis fœmina, Hiberos singulæ innumeros populos ad Christi fidem conuerterunt? Denique hic religiosissimus sexus solus vel maxime is est, in quo in hunc diem usque fides catholica, & pietatis continuata opera refulgent. At ne cui dupium sit, mulieres omnia ea posse quæ viri: exemplis rem ipsam agamus, & comperiemus nullum vnquam egregium facinus in vlla virtutum genere à viris perpetratum, quod à mulieribus non sit æque præclare factitatum. Claruerunt in sacerdotio olim apud gentes Melissa Cybeles, à cuius nomine ceteræ deæ sacerdotes, Melisse postea dictæ sunt. Item Hypeccaustria sacerdos Mineruæ, Mera Veneris, Iphigenia Dianæ fuerunt, & fœminæ Bacchi sacerdotes, multis nominibus claræ, vt Thyades, Menades, Bachæ Eliades, Mimallonides, Aedonides, Euhyades, Bassarides, Triaterides. Apud Iudæos quoque Maria Mosse soror una cum Aaron sanctuarium ingrediebatur, & tanquam sacerdos habita est. In nostra autem religione, licet mulieribus sacerdotii functione interdictum sit, scimus tamen historiis proditum, mulierem aliquando mentito sexu, ad summi pontificatus apicem conscendisse. Nec obscuræ sunt ex nostris tot sanctissimæ abbates & moniales, quas antiquitas non dedignatur vocare sacerdotes. Claruerunt in prophetia apud omnis regionis gentes, Cassandra, Sybillæ, Maria Mosi soror, Delbora, Holda, Anna, Elizabeth, quatuor Philippi filiæ, & multæ aliæ recentiores sanctæ fœminæ, quales Brigida & Heldegardis.


Præterea in magica siue bonorum, siue malorum dæmonum inexpugnabili disciplina præ cæteris Circes, atque Medea longe mirabiliora effecerunt, quam vel ipse Zoroastes, licet huius artis inuentor à pluribus credatur. Insuper in philosophia præclaræ extiterunt Theano vxor Pythagoræ, eius denique filia Dama in exponendis paternis sententiarum inuolucris clara. Item Aspasia & Diotima Socratis discipulæ & Mantinea ac Philesia Axiochia, Ambæ discipulæ Platonis. Extollit denique Plotinus Geminam, atque Amphicleam, laudat Lactantius Themisten. Exultat Christiana ecclesia in diua Caterina, quæ sola puella omnem illius æui sapientum doctrinam longe superauit. Nec nobis hoc loci Zenobia regina Longini philosophi discipula, memoria excidat, quæ ob effusam & candidam literarum peritiam Ephinissæ accepit appellationem, cuius opera sacrosancta Nicomachus Græca reddidit. Ad Oratoriam & Poesim vadamus. En se nobis offerunt Armesia, cognomenta Androginea, Hortensia, Lucera [Lucretia], Valeria, Copiola, Sapho [Sappho], Corinna, Cornificia Romana, & Erimna Telia seu Tesbia, quæ epigrammatista cognominata fuit. Et apud Salustium Sempronia, apud iurisconsultos Calphurnia, & nisi vetitum esset hodie mulieribus literas discere, iamiam adhuc haberentur clarissimæ doctrigæ excellentores ingenio mulieres quam viri. Quid de hoc dicendum est, quod sola natura ipsa, mulieres facile omnium disciplinarum artifices superare videntur. Nonne grammatici se benedicendi magistros iactant, atque id nos longe melius discimus à nutricibus & matribus, quam à grammaticis? Nonne Grachorum eloquentissimam linguam, mater Cornelia formauit, et Sylem Aripithi Scythiæ regis filium Istrinei mater Græcam linguam docuit? nonne semper in introductis apud exteras gentes coloniis nati, pueri matrum sermonem tenuerunt? Non aliam ob causam Plato & Quintilianus de deligenda pueris nutrice idonea, tam sollicite statuerunt, vt pueri lingua atque sermo recte discreteque formaretur.


Iam uero nonne & Poetæ in suis nugis & fabulis, ac Dialectia in sua contentiosa garrulitate à mulieribus uincuntur? Orator nuspiam adeo tam bonus aut tam felix, ut suadela uel meretricula superior sit. quis Arithmeticus, falsum supputando, mulierem soluendo debito, decipere potest? Quisue Musicus hanc cantu, & uocis amœnitate æquat? Philosophi, Mathematici, Astrologi, nonne in suis diuinationibus, & præcognitionibus non raro rusticis mulieribus inferiores sunt, & sæpissime anicula medicum uincit? Ipse Socrates uir omnium sapientissimus, si Pythio testimonio fides habenda est, iam natu grandior à muliere Aspasia adhuc quiddam discere non dedignatus est, sicut nec Apollo Theologus à Priscilla erudiri ueritus est. Quod si etiam prudentia requiratur, exemplo sunt Opis inter deas relata, Plotina Traiani uxor, Amalasuntha Ostrogothorum regina, Emilia Scipionis uxor, quibus accedit Delbora mulier prudentissima uxor Labidoth, quæ ipsa ut legitur in libris Iudicum, aliquamdiu super populum Israë [Israel] iudicauit, ascendebantque ad eam filii Israël [Israel] in omne iudicium. Quæ etiam recusante Barach, hostilem pugnam ipsa dux Israëlitici exercitus electa, hostibus cæsis fugatisque uictoriam reportauit. Legitur præterea in regum historia Attaliam reginam regnasse, & iudicasse per septem annos in Hierusalem. Atque Semir amis post mortem Nini regis iudicabat populos quadraginta annis. Et omnes reginæ Candaces Aethiopiæ prudentissimæ potentissimæque regnarunt, de quibus mentio est in Actibus Apostolorum. Mira autem de illis narrat fidus ille antiquitatis scriptor Iosephus. Huc etiam accedit Nicaula regina Saba, quæ veniens à finibus terræ audire sapientiam Salomonis, & testimonio domini condemnatura est omnes uiros Hierusalem. Fuit & Thecnites quædam sapientissima mulier, quæ Dauid regem interrogatione concludit, enigmate docet, exemplo Dei mitigat. Nec hic prætere unda sunt Abigail & Bethsaba, quarum illa uirum suum liberauit ab ira Dauid, & post mortem uiri sui, facta est regina & uxor Dauid. Altera autem Salomonis mater filio suo regnum prudenter impetrauit. Porro in rerum inuentionibus exemplo stint Isis, Minerua, Nycostrata. In condendo imperio & urbibus, Semiramis uniuersi orbis monarchiam tenens, Dido, Amazones. In bellorum certaminibus, Thomiris Massagetarum regina, quæ Cyrum Persarum monarcham deuicit. Item Camilla de gente Volscorum, Valisca Bohemiæ ambæ potentes reginæ. Item Indorum Pande Amazones, Candæes, Lemnenses, Phocensium, Chiarum, Persidæque mulieres. Legimus de aliis multis illustrissimis mulieribus, quæ mira uirtute uniuersæ nationi suæ, in summa rerum desperatione salutem restituerunt. Inter quas est Iudith, quam beatus Hieronymus his uerbis extollit, inquiens: Accipite Iudith uiduam castitatis exemplum, triumphali laude, perpetuis eam præconiis declarate. Hanc enim non solum fœminis, sed & uiris imitabilem dedit, qui castitatis eius remunerator, uirtutem talem tribuit, ut inuictum omnibus, uinceret, et insuperabilem superaret. Legimus adhuc quia mulier quædam sapiens, uocauit Ioab, & dedit in manus suas caput Sibæ inimici Dauid, ut conseruaret Abelam ciuitatem, quæ erat mater ciuitatum in Israë. Et mulier quædam iaciens fragmentum molæ, allisit caput Abimelech, & confregit cerebrum eius, executurum vindictæ Dei super Abimelech, quia fecerat malum coram domino, contra patrem suum, interfectis per eum septuaginta fratribus super uno lapide. Sic Hester Assueri regis uxor, non solum liberauit populum suum à morte turpissima, sed insuper summa honore decorauit. Obsessaque à Volscis urbe Roma, Cn. Martio Coriolano duce, quam armis uiri urbem defendere non poterant. Veturia magno natu mulier, ac Coriolani mater filii obiurgatione seruauit. Arthemisia irruentes sibi Rhodios & classe exuit, & insulam domuit, erecta in urbe Rhodia statua, quæ perpetuum stigma illi inureret. Iam quis satis laudare poterit puellam nobilissimam (licet humili generæ ortam) quæ anno Christianorum M.CCCC.XXVIII. occupato, per Anglos Franciæ regno Amazonis more, sumptis armis primamque aciem ducens, tam strennue feliciterque pugnauit, ut pluribus præliis superatis Anglis, Francorum regi iam amissum regnum restitueret. In cuius rei perpetuam memoriam apud Genabum oppidum quod Aurelianum uocant, in ponte qui est super Ligurim fluuium sacra statua puellæ erecta est. Possem innumeras adhuc ex Græcorum, Latinorum, Barbarorumque, tam ueteribus quam recentioribus historiis præstantissimas mulieres recensere, quod, ne in grande nimium opus turgesceret, breuitati studere uolui.


Nam scripserunt de illis Plutarchus, Valerius, Bocacius & plures alii. Hinc est quare non tam multa de mulierum laudibus dixerim, quam plurima reticuerim, quippe qui non sum tam ambitiosæ ceruicis, ut mulierum infinitas præstantias atque uirtutes tam pauculo sermone me posse complecti præsumam. Quis enim ad percensendas infinitas mulierum laudes sufficiat, à quibus omne nostrum esse, omnisque humani generis conseruatio, quod alias in breui petriturum esset, omnisque familia & respublica dependet. Quod nec Romanæ urbis conditorem latuit, qui dum mulieribus careret, cum Sabinis raptis eorum filiabus, bellum asperrimum inire non dubitauit, cogllouit namque eiusmodi imperium, si mulieres non adessent breui periturum. Tandem capto à Sabinis capitolio, cum media foro collatis signis cruentissime pugnaretur, intercursu mulierum inter ambas acies prælium cessauit, factaque tandem pace, & percusso fœdere perpetuam amicitiam inierunt. Quamobrem earum nomina Curiis imposuit Romulus, uolentibusque Romanis, in publicis tabulis exceptum est, mulierem nec molere, nec coquinariam facere, uxorem à uiro, uirum ab uxore aliquid dono accipere uetitum, quo bona omnia communia esse scirent. Hinc tandem consuetudo emersit, ut sponsam introducentes, dicere iuberent, ubi tu ego, denotantes ubi tu dominus, ego domina. Ubi tu herus, ego hera, deinde cum regibus exactis Cariolano Martio duce Volscorum legiones ad quintum lapidem castrametatæ essent, per mulieres auersæ sunt, pro quo beneficia insigne templum fortunæ muliebri dedicatum est. Magni insuper honores dignitatisque insignia, senatusconsulto illis collata. Cuiusmodi sunt, quod in uia superiori loco incedant, uiris insuper quibusque illis in pedes assurgentibus, locumque cedentibus. Præterea uestes purpureæ cum fimbriis inauratis, gemmarum etiam ornatus, et inaures anulique & torques illis concessa, posterumque imperatorum lege cautum, ut quoties alicubi statutum fiat, prohibens deferri certas uestes aut ornamenta, mulieres sub illo non comprehendi. Hæreditatum quoque & bonorum successionibus donatæ sunt, legibus etiam permissum est, mulierum funera, quemadmodum illustrium uirorum publicis laudibus celebrari. Siquidem cum mittendum ad Delphicum Apollinem munus esset, ex Camilli uoto, nec foret auri tantum in urbe, mulieres sponte corporis ornamenta contulere. Porro in eo bello quod Cyrus contra Astyagen gessit in fugam conuersa Persarum acie, mulierum castigatione reprehensa est, ac denuo instaurata, insignemque illis uictoriam dedit. Ob quod facinus lege cautum est à Cyro, ut persarum reges urbem ingressuri, singulis mulieribus singulos auri nummos persoluerent. Quod etiam Macedo bis eam urbem ingressus, toties erogauit. Insuper et prægnantibus munus duplicari iussit. Sic à priscis illis Persarum regibus atque Romanis, ab ipsis inquam Romanæ urbis imperiique incunabulis, mulieres omni semper honoris genere donatæ sunt. Porro abipsis imperatoribus non minus ueneratæ. Hinc Iustinianus imperator etiam in legibus condendis, uxorem consulendam adhibendamque censuit. Et alibi dicit lex, quod uxor coruscat, merito in honore ut sentiat eius fulgorem, ut in quantum uir in altum tollitur, tantum & coniunx eius. Sic uxor imperatoris dicitur imperatrix, & uxor regis regina, & uxor principis princeps & illustris undecunque sit nata. Et Ulpianus ait: Princeps, hoc est imperator legibus est solutus. Augusta autem quæ est uxor imperatoris, licet legibus soluta non est, princeps tamen eadem illi priuilegia contulit, quæ ipse habet. Hinc est quod illustribus mulieribus iudicare permittitur, & arbitrari, atque ut possint feudum inuestire & inuestiri, & inter Vasallos quid iuris decernere. Ad idem facit quod fœmina potest habere seruos peculiares sicut et uir, potestque mulier iudicare etiam inter extraneos, potest etiam nomen indere familiæ, sic quod filii denominentut à matre, non à patre. Habent & circa dotes grandia priuilegia. Hinc inde in diuersis locis in corpore iuris expressa, ubi etiam cauetur quod mulier honestæ uitæet famæ pro debitis ciuilibus incarcerari non debeat, imo iudex pœna capitis punitur, qui ipsam carceri mancipauerit. Quod si sit suspecta de delicto in monasterium trudatur, aut mulieribus incarceranda tradatur, quia teste lege mulier melioris est conditionis quam uir, tum quia in eodem genere delicti, plus peccat uir quam mulier, hinc uir in adulterio deprehensus, capite punitur: sed mulier adultera in monasterium retruditur. Plura priuilegia colligit Azo in summa sua super titulo ad senatusconsultum Velleianum, et Speculator de renunciationibus. Illi etiam ueteres legum latares, ac reipublicæ artifices uiri sapientia graues, scientia prudentissimi, Lycurgus inquam & Plato cum scirent ex philosophiæ penetralibus mulieres, nec animi excellentia, nec corporis robore, nec dignitate naturæ uiris inferiores, sed ad omnia æque habiles, statuerunt mulieres cum uiris in luctationibus & gymnasticis exerceri, etiam in omnibus quæ ad bellicam pertinent disciplinam, in artu, in funda, iactu lapidum, in sagittando, in armorum dimicatione tam equestri quam pedestri, in castrorum positione, ac in acierum ordinatione, in ducendo exercitu, & (ut breuiter dicam) omnia eademque mulieribus quæ uiris exercitia communia tribuerunt. Legamus antiquitatum fide dignos scriptores, comperiemus in Getulia, Bactris, Galletia morem fuisse uiros mollicie deditos, mulieres autem agros colere, ædificare, negotiari, equitare, præliari & cætera facere, quæ modo apud nos uiri factitant. Apud Cantabros uiri mulieribus dotem dabant, fratres à sororibus nuptui dabantur, filiæ hæredes designabantur. Apud Scythas, Thraces, & Gallos mulieribus uirisque communia erant officia. Et de bello paceque agentes, mulieres iudicio consultationibus adhibebantur, quod percussum cum Hannibale Celtarum fœdus in hæc uerba demonstrat. Si quis Celtarum iniuria à Carthaginensium aliquo affectum se conqueritur, eius rei Carthaginensium magistratus aut imperatores qui in Hispania fuerint iudices sunto. Si quis Carthaginensium ab ullo Celtarum iniusti quippiam passus fuerit, Celtarum de ea re mulieres iudicium faciunto. Sed uirorum nimia tyrannide, contra diuinum ius, naturæque leges præualente, data mulieribus libertas. Iam, iniquis, legibus interdicitur, consuetudine usuque aboletur, educatione extinguitur. Mulier namque mox ut nata est, à primis annis domi detinetur in desidia, ac uelut altioris prouinciæ incapax, nihil præter acus & filum concipere permittitur. Ubi exinde pubertatis annos attigerit, in mariti traditur zelotipum imperium, aut uestalium ergastulo perpetuo recluditur. Publica quæ que officia legibus sibi interdicta sunt. Postulare in iudicio licet prudentissima non permittitur, repelluntur. Præterea in iurisdictione, in arbitrio, in adoptione, in intercessione, in procuratione, in tutela, in cura, in testamentaria & criminali causa. Item repelluntur in uerbi pei prædicatione, contra expressam scripturam, qua promisit illis spiritus sanctus per Iohelem inquiens [Iohel. 2.: Et prophetabunt filiæ uestræ, quemadmodum & Apostolorum ætate publice docebant, sicut de Anna Simeonis, & filiabus Philippi, atque Priscilla Aquilæ notum est. Sed tanta est recentium legis latorum improbitas, qui irritum fecerunt mandatum Dei propter traditiones suas, quod mulieres alias naturæ eminentia, & dignitate nobilissimas, pronunciarunt cunctis uiris conditione uiliores. His itaque legibus mulieres uiris tanquam bello uictæ, uictoribus cedere coguntur, non naturali non diuina aliqua necessitate aut ratione, sed consuetudine educatione, fortuna & tyrannica quadam occasione id agente Sunt præterea, qui ex relligione auctoritatem sibi corrogant in mulieres, & ex sacris literis suam probant tyrannidem, quibus illud Evæ maledictum continuo in ore est: Sub potestate uiri eris, & ipse dominabitur tui. Quod si illis respondeatur Christum abstulisse maledictum, obiicient rursus idem ex dictis Petri [Petri. 3.], cui accedit & Paulus [Ad Collos. 3.]: Mulieres uiris suis subditæ sint, mulieres in ecclesia taceant. Sed qui nouerit uarios scripturæ tropos, eiusdemque affectus, facile cernet hæc non nisi in cortice repugnare. Est enim is ordo in ecclesia, ut uiri præponantur in ministerio mulieribus, sicuti Iudæi Græcis in promissione. Non tamen est acceptor personarum Deus, in christo enim nec mas, nec fœmina, sed noua creatura. Quin et pleraque uiris propter duriciem cordis eorum in mulieres permissa sunt sicut Iudæis quondam concessa repudia, quæ tamen mulierum dignitati nihil officiunt, quin & deficientibus errantibusque uiris, mulieres in uirorum opprobrium potestatem habent iudicii. Et ipsa regina Saba iudicatura est uiros Hierusalem. Qui ergo iustificati per fidem effecti sunt filii Abrahæ, filii inquam promissionis subiiauntur mulieri, & obnoxii sunt præcepto Dei ad Abraham inquientis [Genesis. 21.]: Omnia quæcumque dicit tibi Sara, audi uocem eius. Nunc tandem ut me quam breuissime recolligam, ostendimus præcellentiam muliebris sexus, à nomine, ab ordine, à loco, à materia, & quid dignitatis mulier supra uirum sortita sit à Deo, De inde à religione, à natura, ab humanis legibus, iam uaria autoritate, ratione et exemplis promiscue demonstrauimus. Tamen non tam multa diximus, quam plurima adhuc dicenda reliquerimus, quia non ambitione commotus, aut meæ commendationis causa ueni ad scribendum, sed officio & ueritate. Ne tanquam sacrilegus, tam denoto sexui debitas sibi laudes (ut talentum mihi creditum suffodiendo) impia quadam taciturnitate surripere uidear sisilerem. Quod si quis me curiosior à nobis præteritum aliquod argumentum repererit, quod huic operi nostro ad struendum putet, ab illo me non argui sed adiuuari credam, quatenus bonam hanc operam nostram, suo ingenio doctrinaque meliorem reddiderit. Ne ergo opus ipsum in nimis magnum uolumen exeat, Hic illius finis esto.

[FINIS]