Usor:SyB~Anicium/transclusion2

E Wikisource

unam olim componebant. Quæ ratio nos movit ut Ruthenenſem epiſcoparum, aliunde in bulla præpoſitum Cadurcenſi, loco penultimo poneremus, videlicet prope Vabrenſem, qui est ultimus. In Albienſi diœceſi 327. eccleſiæ parochiales numerantur. De veteribus Albienſis diœceſis monaſteriis, & de abbatiis quæ adhuc exſtant, infra dicemus. Nunc vero de epiſcopis & archiepiſcopis, qui Albienſem rexerunt eccleſiam, eſt agendum. Vetus chronicon epiſcoporum Albienſium editum est tomo VII. ſpicilegii Acherianip. 335., ubi quoque de Caſtrensibus abbatibus ; incipitque ab anno 647. ac deſinit in anno 1193. Alphonſus d’Elbene Albienſis epiſcopus de suis anteceſſoribus ſcripsit, quorum brevem hiſtoriam erutam ex veteribus monumentis, & authenticis chartis bene multis nunc damus ; plurima autem debemus bibliothecæ Colbertinæ, toto orbe chriſtiano celeberrimæ, veterum inſtrumentorum ex authenticis chartis deſcriptorum copia ditiſſimæ ; non pauca vero ex ipſis hauſimus fontibus.




EPISCOPI ALBIENSES.


I. S. Clarus.

ANNI CHRISTI.

SAnctus Clarus vulgo primus Albienſium epiſcopus in diptychis eccleſiæ reponitur, quæ tradunt cum Lactoræ in Vaſconia palmam martyrii adeptum eſſe. Celebratur ejus memoria ad diem i. Junii, non ſolum Albigæ, ſed etiam in eccleſiis Burdigalenſi, Auſcienſi, Lemovicenſi, Petracoricenſi, Sarlatenſi, præſertimque Lactorenſi. Verum de illo nihil certi aſſerere ſinunt corruptiſſima ejus acta. An. 1700. illustriſſimus eccleſiæ princeps D. Carolus le Goux de la Berchere, ſecundus archiepiſcopus Albienſis, ſancto martyri ſacellum dicavit, fundavitque miſſam, ut infra dicemus, agendo de hoc præſule. Bollandiani de S. Claro multa congeſſerunt ad diem i. Junii, in quibus nihil eſſe certi fatentur.

II. Anthimius.

De hoc præſule unum dumtaxat novimus, ipsum videlicet diſcipulum fuiſſe S. Clari, ex laudatis diptychis.

III. Diogenianus.

Celebratur Diogenianus a Gregorio Turonenſi libro 2. hiſt.c. 13.
406.
inter clariſſimos Aquitaniæ epiſcopos ad annum Christi circiter 406. ubi verbis Paulini preſbyteri utens : Si enim, inquit, hos videas dignos Domino ſacerdotes, vel Exuperium Toloſæ, vel Simplicium Viennæ, vel Amandum Burdegalæ, vel Diogenianum Albigæ, vel Dynamium Ecoliſmæ, vel Venerandum Arvernis, vel Alethium Cadurcis, vel nunc Pegaſium Petrocoriis ; utcunque ſe habent ſeculi mala, videbis profecto digniſſimos totius fidei religioniſque cuſtodes.

IV. Anemius.

Subſcripſit anno 451.451. epiſtolæ ſynodicæ epiſcoporum Galliæ ad S. Leonem papam cognomento magnum, ex codice antiquo manu exarato Johannis Savaronis jam ſæpe numero editæ. Hac vero in epiſtola, eximiis laudibus ornatur ea quam S. Leo ſcripſerat ad Flavianum Conſtantinopolitanum, contra Eutychetis hæreſim.

V. Sabinus.

Sabinus epiſcopus Albigenſis civitatis, concilii Agathenſis canones sua subſcriptione approbavit an 506. 506. ſub die iii. idus Septembris, Meſſala V. C. conſule, Symmachi papæ anno 8. cum Quintiano Ruthenæ civitatis epiſcopo, Boëtio Cadurcenſi, & Tetradio Bituricenſi metropolita. Eo tempore in tota Gallia Narbonenſi, Novempopulania, Aquitania, &c. regnabat Alaricus Wiſigothorum rex Arianus, cujus tamen licentia epiſcopi ad illud concilium Agathenſe conveniſſe his ex provinciis leguntur.

VI. Ambrosius.

Anno Christi 549549. ſynodus Aurelianenſis V. coacta eſt, ad quam Ambroſius, quandoquidem accedere non poterat, miſit Viventium eccleſiæ ſuæ archidiaconum, qui ipſius vice decreta concilii calculo suo firmavit, ut videre eſt tom. I. conciliorum Galliæ, & collectionis Labbeanæ tom. V. col. 390. ubi proſcriptæ ſunt hæreſes tum Neſtorii, tum Eutychetis.

VII. S. Salvius.

S. Salvius vir fuit ſummæ ſanctitatis, ut teſtatur Gregorius Tur. lib. 5. hiſtoriæc. 45 & 51.
c. i
 ; de cujus vita fuſe adhuc loquitur lib. 7. Aliqua, inquit, de B. Salvii epiſcopi obitu, expoſcit loqui devotio, qui hoc anno obiiſſe probatur. Hic enim, ut ipſe referre ſolitus erat, diu in habitu ſeculari commoratus, cum judicibus ſeculi mundiales causas est exſecutus. Nunquam tamen ſe in his concupiſcentiis obligans, quibus adolescentum animus ſolitus eſt implicari… Relicta ſeculari militia monaſterium expetivit, intellexitque vir jam tunc divinitati deditus, melius eſſe uti paupertate cum Dei timore, quam ſeculi pereuntis lucra ſectari. In quo monaſterio diu ſub regula a patribus inſtituta verſatus eſt. Jam vero cum in robore majori tam intellectus quam ætatis evectus eſſet, defuncto abbate qui huic monasterio præerat, alendi gregis ſuſpicit officium… Illico ſibi ſecretiorem cellulam quærit ; nam in priore, ut ipſe aſſerebat, amplius quam novem vicibus nimia exeſus abſtinentia, pellem corporis demutavit… In qua incluſione in omni abſtinentia magis quam prius egerat, commoratur… Quodam autem tempore febre nimia exhauſtus… extenſis ad cœlum manibus cum gratiarum actione ſpiritum exhalavit. Prætermittimus autem prolixiorem Gregorii narrationem de his quæ Salvius ad vitam revocatus referebat ; quam ita concludit : Teſtor, inquit, omnipotentem, quia ab ipſius ore omnia qua retuli audita cognovi. Poſt multum vero tempus ipſe vir beatus cellula ſua extractus, ad epiſcopatum evectus, invitus eſt ordinatus. In quo, ut opinor, decimum annum cum ageret, invaleſcente apud Albigenſem urbem inguinario morbo, & maxima jam parte de populo illo deſuncta, cum jam pauci de civibus remanerent, vir beatus tanquam bonus paſtor, nunquam ab illo loco recedere voluit, ſed ſemper hortabatur eos qui relicti erant, orationi incumbere, ac vigiliis inſtanter inſiſtere, & bona ſempertam in operibus, quam in cogitatione verſari, dicens : Hac agite, ut ſi vos Deus de hoc mundo migrare voluerit, non in judicium, ſed in requiem introire poſſitis. Cum autem, ut credo, jam revelante Domino, tempus ſuæ vocationis agnoſceret, ipſe ſibi ſarcoſagum compoſuit, corpus abluit, veſtem induit : & ſic intentum ſemper cœlo beatum ſpiritum exhalavit. Fuit autem magna ſanctitatis, minimæque cupiditatis, aurum nunquam habere volens. Nam ſi coactus accepiſſet, protinus pauperibus erogabat. Cujus tempore cum Mummolus patricius multos captivos ab ea urbe duxiſſet, proſecutus ille omnes redemit. Tantamque ei Dominus gratiam cum populo illo tribuit, ut ipſi etiam qui captivos duxerant, & de pretio ei concederent, & in reliquo munerarent ; & ſic patria ſua captivos libertati priſtina reſtauravit. Multaque de hoc viro bona audivis. Huc uſque Gregorius.
Non obiit S. Salvius ante an. 580. floruitque regibus, Guntramno, Childeberto & Chilperico, quem ab hæretica opinione contra Trinitati sdogma revocavit, uti legimus apud Greg. Turon. lib. 5 hiẛt. c. 45. Adfuit autem Brennacenẛi ẛynodo an. 580580. quo tempore vidit gladium iræ Dei evaginatum ẛuper tectum palatii Brennacenẛis, ubi tunc Chilpericus rex & Fredegundis regina morabantur. Ac paulo poẛt duo eorum filii exẛtincti ẛunt, quorum unus ẛepultus eẛt in baẛilica S. Dionyẛii, prope Pariẛios, alter in baẛilica SS. Criẛpini & Criẛpiniani apud Sueẛẛiones. Vide Greg. l. 5. capp. 33. & 51.

VIII. Desideratus.

Deſideratus B. Salvio in pontificalem ẛedem subrogatur anno Domini 586.586. auctore eodem Gregorio lib. 8. hiẛt. cap. 22. Poẛt obitum, inquit, S. Salvii hoc anno Deẛideratus Albigenẛibus epiẛcopus datus eẛt. Recte igitus poẛt Gregorium advertit Catellus, in ẛerie antiẛtum Albienẛsum lib. 5. hiẛt. Occitanæ, non eẛẛe locum Theofrido, qui revera ẛupreinductus eẛt.

IX. Constantius.

Conſtantius interfuit concilio Remenſi ſub Sonnatio anno 625.625. ex Flodoardi hiſtoria. Scripſit Deſiderio epiſscopo Cadurcenſi in hæc verba : Cognoſcite, domne, nos orationibus veſtris incolumes de palatio remeaſſe, & regem modo Magantiæ eſſe. Et pro quo litteras præcipue miſimus, precamur obnixe, & tanquam pedibus veſtris advoluti quæſumus, ut ſi evenit quod nativitatem* Alvigenſe.Domini in territorio Alugenſe * cerebrare deliberetis, ſis vos merear in apoſtolatu videre, ut in civitatula veſtra Albige, ipſa ſolemnitate in Dei nomen celebrare debeatis ; non me ſpernere, domne, non me deſpicere, non me renuere, quominus in tanta ſolemnitate non per te inluſtretur, decoretur, ornetur eccleſia ; & ex tuo ſancto ore benedictionem populus accipere mereatur. Interim, quæſo, denunciate nobis, quam celerius ultra Tarne accedere deliberatis, aut ubi poſſumus (quod ſæpe deſideramus) veſtram videre præſentiam. Propterea enim de nativitate Domini de antea vobis ſuggeſſi, ut alii me antecedere non poſſint ; quia multi te deſiderant, ſed nemo plus quam ego, pater. Iterum, iterumque ſuggero, & commemorare præſumo, ut non ſic faciatis de iſta nativitate Domini, ſicut pridem, quando ſatis vos in domum habere volui, ſed peccatis meis obtinere non merui. Annis multis vobis ſervire merear, domne Desideri ſemper ſuſpiciende pater.
Vixit Conſtantius ſaltem uſque ad annum 647.647. ex chronico epiſcoporum Albigenſium tom. VII. ſpicilegii.p. 335. Sub ejus epiſcopatu inchoatum eſt Caſtrenſe cœnobium, cujus primus abbas fuit Robertus.

X. Richardus.

Poſt Conſtantium ſedit Richardus, Fauſtini Caſtrorum abbatis æqualis, ab anno 673.673.
p. 336.
n. 46.
ex ſpicilegii tomo VII. & ex annalibus Benedictinis Mabillonii ad annum 647.

XI. Citruinus

Citruinus ex eodem chronico, ut ceteri qui ſequuntur uſque ad Lupum III. eruitur ; ibi enim legitur epiſcopaſſe anno 692.692. De eo vide in abbatibus Caſtrenſibus ; prius enim hîc militarat & præfuerat. Ejus epitaphium e ruinis abbatiæ Caſtrenſis erutum ita ſe habet : Hic dormit in Domino Citruinus eipſcopus Albienſis, quondam abbas Caſtrenſis, & legatus epiſcopi Carcaſſonenſis in concilio Toletano. Motitur lethali morbo iii. kal. Jun. an. dcxcviii.698. Quod epitaphium V. C. domino de Bouſignac Toloſani ſenatus conſiliario communicatum, Pariſios tranſmiſit doctiſſimus Beſſius Carcaſſonenſis. Porro concilio Toletano XIII. an. Ch. 683. inter epiſcoporum vicarios ſubſcripſit Citruinus abbas, agens vicem Stephani epiſcopi Carcaſſenſis. Idem confirmant majori januæ eccleſiæ S. Benedicti Caſtrenſis inſcripti ſequentes verſus, ex tom. VII. ſpicilegii.

Heſperias rigidus cenſor pervenit ad oras,
Rituſque antiquos reſtituiſſe ferunt.
In Toletano cœtu Citruinus obivit
Carcaſſonenſis munus epiſcopii.
Cumque cathedra ſuo Albigæ ſeſſore careret,
Antiſtes factus judicio eſt populi.

XII. S. Amarandus.

S. Amarandus abbas Moïſſiacenſis poſt S. Paternum, ad Albienſem cathedram perveniſſe legitur, in veteri catalogo abbatum Moïſſiacenſium. Quod ſi ita ſit, poſt annum 700.700.