PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
UT, AUCTO* DISMEMBRATO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE WUIIU ERIGITUR VICARIATUS APOSTOLICUS DE ANKING IN SINIS.
Ad futuram rei memoriam. —
Ut, aucto Pastorum numero, spiritualibus christiani gregis necessitatibus consultius provideamus, Nos supremum Nobis commissum in Ecclesia Christi clavium munus instanter admonet. Quapropter cum venerabilis frater Apostolicus de Wuhu in Sinis Vicarius Nos edocuerit opportunum sibi videri a vicariatu suo, qui latissimo territorio conspicuoque incolarum numero constitutus est, quasdam partes auferendas esse ut ex eisdem novae, aliis in vinea Domini operariis concredendae, Missiones constituerentur: Nos, omnibus rei momentis attento ac sedulo studio perpensis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui rebus Sacrae Congregationis a Propaganda Fide praepositi sunt, votis huiusmodi, amplissimo quoque suffragio auctis Delegati Apostolici Nostri in Sinis, ultro libenterque annuendum existimavimus. Itaque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore totum territorium quod subpraefecturas civiles complectitur de Anhing, Hohfei, Hwoshan, Kweichich, Linan, Lukiang, Shucheng, Susung, Taihu, Tungcheng, Tungliu, Tsienshan, Tsiupu, Wanglciang, Yingshan, a memorato de Wuhu vicariatu separamus, atque in novum apostolicum vicariatum constituimus, erigimus, cui nomen de Anhing facimus. Eundemque vero vicariatum presbyteris Societatis Iesu, de catholica religione in tota regione eadem tam bene meritae, ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum committimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt plenissime suffragari, sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 589-590