Jump to content

Utopia/Liber II/De artificiis

Unchecked
E Wikisource
 De magistratibus De commerciis mutuis 

Ars una est omnibus uiris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers.

Hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in agros uiciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.

Praeter agriculturam (quae est omnibus, ut dixi, communis) quilibet unam quampiam, tanquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarij, seu materiarij artificium.

Neque enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet illic.

Nam uestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, & caelibatus a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aeuum perpetua, nec ad oculum indecora, & ad corporis motum habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita.

Eas inquam, quaeque sibi familia conficit.

Sed ex alijs illis artibus unusquisque aliquam discit, nec uiri modo, sed mulieres etiam. caeterum hae uelut imbecilliores, leuiora tractant. lanam fere, linumque operantur. uiris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte quisque in patrijs artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur.

Quod si quem animus alio trahat, in eius opificij, cuius capitur studio, familiam quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus etiam praestita, ut graui, atque honesto patrifamilias mancipetur.

Quin si quis unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiuerit, eodem modo permittitur.

Utramque nactus, utram uelit exercet, nisi alterutra ciuitas magis egeat.

Syphograntorum, praecipuum ac prope unicum negocium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat ociosus.

Sed uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore, uelut iumenta, fatigatus. nam ea plusquam seruilis erumna est, quae tamen ubique fere opificum uita est, exceptis Utopiensibus, qui cum in horas uigintiquatuor aequales, diem connumerata nocte diuidant, sex duntaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, quum interquieuerint, tres deinde rursus labori datas, coena claudunt.

Quum primam horam ab meridie numerent; sub octauam cubitum eunt. horas octo somnus uendicat.

Quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studij bene collocet. has intercapedines plerique impendunt literis.

Solenne est enim publicas cotidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ij dumtaxat adiguntur, qui ad literas nominatim selecti sunt.

Caeterum ex omni ordine mares simul, ac foeminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alij alias, prout cuiusque fert natura confluit.

Hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod multis usu uenit (quorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgit) haud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis reipublicae.

Super coenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hyeme in aulis illis communibus, in quibus comedunt.

Ibi aut musicen exercent, aut se sermone recreant.

Aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, caeterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles.

Alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur.

Alterum in quo collata acie cum uirtutibus uitia confligunt.

Quo in ludo perquam scite ostenditur & uitiorum inter se dissidium, & aduersus uirtutes concordia. item quae uitia, quibus se uirtutibus opponant, quibus uiribus aperte oppugnent, quibus machinamentis ab obliquo adoriantur, quo praesidio, uirtutes uitiorum uires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars uictoriae compos fiat.

Sed hoc loco, ne quid erretis quiddam pressius intuendum est.

Etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum rerum sequi.

Quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem ad uitae uel necessitatem requirantur uel commoditatem non sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod uos quoque intelligetis si uobiscum reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negociosae sunt, ibi ut plurimum, earum uice, uiri stertunt. ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos uocant, quanta quamque ociosa turba, adijce diuites omnes maxime praediorum dominos, quos uulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam uidelicet illam cetratorum nebulonum colluuiem. robustos denique ac ualentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras inuenies eos, quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur.

Expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessarijs opificijs uersantur. siquidem ubi omnia pecunijs metimur, multas artes necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, precia nimirum uiliora forent, quam ut artifices inde uitam tueri suam possent.

At si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper ocio ac desidia languescens turba, quorum unus quiuis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera uniuersi atque eadem utilia collocarentur, facile animaduertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae uel necessitatis ratio; uel commoditatis efflagitet (adde uoluptatis etiam quae quidem uera sit ac naturalis) abunde satis superque foret. atque id ipsum in Utopia res ipsa perspicuum facit.

Nam illic in tota urbe cum adiacente uicinia uix homines quingenti ex omni uirorum ac mulierum numero, quorum aetas ac robur operi sufficit, uacatio permittitur.

In hijs syphogranti (quamquam leges eos labore soluerunt) ipsi tamen sese non eximunt; quo facilius exemplo suo reliquos ad labores inuitent.

Eadem immunitate gaudent hi; quos commendatione sacerdotum, persuasus populus occultis syphograntorum suffragijs ad perdiscendas disciplinas perpetuam uacationem indulget.

Quorum si quis conceptam de se spem fefellerit; ad opifices retruditur, contraque non rarenter usu uenit; ut mechanicus quispiam, subcisiuas illas horas tam gnauiter impendat literis, tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in literatorum classem prouehatur.

Ex hoc literatorum ordine legati, sacerdotes, Tranibori ac ipse denique deligitur princeps, quem illi prisca ipsorum lingua Barzanem, recentiore Ademum appellant.

Reliqua fere multitudo omnis; quum neque ociosa sit; nec inutilibus opificijs occupata, procliuis aestimatio est, quam paucae horae quantum boni operis pariant. ad ea quae commemoraui, hoc praeterea facilitatis accedit quod in necessarijs plerisque artibus, minore opera quam aliae gentes, opus habent.

Nam primum aedificiorum, aut structura; aut refectio ideo tam multorum assiduam ubique requirit operam, quod quae pater aedificauit; haeres parum frugi, paulatim dilabi sinit, ita quod minimo tueri potuit; successor eius de integro impendio magno cogitur instaurare. quin frequenter etiam quae domus alij ingenti sumptu stetit, hanc alius delicato animo contemnit, eaque neglecta; atque ideo breui collapsa; aliam alibi impensis non minoribus extruit.

At apud Utopienses compositis rebus omnibus; & constituta republica rarissime accidit; uti noua collocandis aedibus area deligatur & non modo remedium celeriter praesentibus uitijs adhibetur, sed etiam imminentibus occurritur.

Ita fit, ut minimo labore, diutissime perdurent aedificia, & id genus opifices uix habeant interdum quod agant; nisi quod materiam dolare domi & lapides interim quadrare atque aptare iubentur, quo (si quod opus incidat) maturius possit exurgere.

Iam in uestibus uide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium durent. quum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem uestem, quae rudiores illas uestes contegat; eius per totam insulam unus color est, atque is natiuus.

Itaque lanei panni, non modo multo minus quam usquam alibi sufficit, uerum is ipse quoque multo minoris impendij est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili precium est.

Itaque fit, ut quum alibi nusquam, uni homini quatuor aut quinque togae laneae diuersis coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem quidem, ibi una quisque contentus est, plerunque in biennium.

Quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque aduersus frigus esset munitior, neque uestitu uideretur uel pilo cultior.

Quamobrem quum & omnes utilibus sese artibus exerceant, & ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendas (si quae detritae sunt) uias publicas immensam multitudinem educant, persaepe etiam quum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas operandi publice denuntient. neque enim superuacaneo labore ciues inuitos exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum temporis ab seruitio corporis ad animi libertatem cultumque ciuibus uniuersis asseratur.

In eo enim sitam uitae felicitatem putant.

 De magistratibus De commerciis mutuis