Jump to content

Utopia/Liber II/Epilogus

Unchecked
E Wikisource
 Laus reipublicae Utopiensis

Haec ubi Raphael recensuit, quanquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde uidebantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, & rebus diuinis, ac religione, alijsque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est uita scilicet, uictuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus euertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, uera ut publica est opinio decora atque ornamenta Reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi uererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid inuenirent, in quo uellicare aliorum inuenta possent, idcirco & illorum institutione, & ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro coenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, ijsdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret.

Interea quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine citra controuersiam eruditissimo simul & rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris ciuitatibus optarim uerius, quam sperarim.

Secundi libri finis.
Sermonis pomeridiani Raphaelis Hythlodaei,
de legibus et institutis Utopiensis insulae paucis adhuc cognitae,
per clarissimum et eruditissimum uirum D. Thomam Morum
ciuem et uicecomitem Londinensem.
 Laus reipublicae Utopiensis