Jump to content

Variarum libri XII/Liber II

Unchecked
E Wikisource

Liber secundus

[recensere]

I. PIISSIMO ANASTASIO IMPERATORI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Ammonet nos consuetudo sollemnis dare fastis nomen, ornatum proprium Romae, terrenam curiae claritatem, ut per annorum numerum decurrat gratia dignitatum et beneficiis principum sacretur memoria saeculorum. Felix a consule sumat annus auspicium portamque dierum tali nomine dicatum tempus introeat faveatque reliquae parti fortuna principii. [2] Quid enim vobis credi possit optatius quam ut alumnos proprios ad ubera sua Roma recolligat et in venerandi nominis coetu senatum numeret Gallicanum? agnoscit curia Transalpini sanguinis decus, quae non semel coronam suam nobilitatis eius flore vestivit. novit inter reliquos fasces viros inde sumere consulares. qui longo stemmate ducto per trabeas lege temporum originarius est honorum. nam quis bonorum indolem nesciat esse Felicem, qui primis auspiciis hinc prodidit meritum, quod ad patriam visus est festinare virtutum. bonum iudicium est secuta prosperitas: crevit cum libertate provectibus: nec passi sumus eum inglorium relinquere, qui ad honorem rei publicae meruit pervenire. [3] Dignus plane largitatibus nostris, qui in ipso pueritiae flore maturis moribus lubricam frenavit aetatem et, quod rarum continentiae bonum est, patre privatus gravitatis factus est filius: cupiditatem inimicam sapientiae subiugavit, vitiorum blanda contempsit, superbiae vana calcavit. ita superatis excessibus ante dare visus est de moribus consulatum. [4] Nos autem, qui bonis redimimur institutis, quos probitas inspecta conciliat, curules infulas praestitimus candidato, ut virtutum desideria possimus provocare per munera: quia non deficit rei studium, quae praemium largius habet. atque ideo vos, qui utriusque rei publicae bonis indiscreta potestis gratia delectari, iungite favorem, adunate sententiam: amborum iudicio dignus est eligi, qui tantis fascibus meretur augeri.


II. FELICI V. I. CONSULI ORDINARIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Amamus beneficia nostra geminare nec semel praestat largitas collata fastidium, magisque nos provocant ad frequens praemium qui initia nostrae gratiae suscipere meruerunt. novis enim iudicium impenditur, favor autem placitis exhibetur. decorum est namque principis arbitria non haerere, quia commendantur priora posterioribus donis et firmatur omnis indubitata de repetitione sententia. pridem tibi honorum tribuimus gradum, nunc fastigium concedimus dignitatum: ut et anteriora merito contulisse videamur et in sequentibus constantiam tenere nostra benignitas aestimetur. [2] Non enim relinqui inglorios patimur, qui generis claritate praedicantur. currat quin immo honorum gratia per parentes, sub imperio boni principis omnium fortuna proficiat. nam quis desperet augmentum, ubi est in amore donum et praestare propositum? huius experimenta clementiae te retines approbasse, cum soli genitalis fortuna derelicta velut quodam postliminio in antiquam patriam commeasses. excepit te noster affectus, implevit beneficiis macus fecitque esse votum, quod nostrum expetisses imperium. sic enim decebat crescere, qui meliora visus est elegisse. mutatur enim fortuna cum dominis: et in laude regnantis proficit, quod subiectus adquirit. [3] At tu parem te huic indulgentiae praestitisti. illustri enim honore ditatus tanta te maturitate tractabas, ut annos leves patereris esse sub pondere, quem non potuit in prima aetate vincere fortissima vis naturae. paterna enim substantia locupletatus, quae semper novos extollit heredes, conservasti divitias, cum ad eas praeter laboris studia pervenisses. solet enim facile labi, quod sine difficultatibus potuit inveniri. [4] Auxisti patrimonium vivacitatis instantia. nam quod signum magis bonae dispensationis quaeratur, ubi testis est consulatus? in tanta facultate meruisti, ad quod vix eversis patrimoniis pervenitur. privata parcitas liberalitates publicas enutrivit. transisti gloriam patris dispositione laudabili: et quod ille assumere non valuit, de eius opibus effecisti. celsos currus nisi confidentia magna non appetit, dum generosi est animi optare quod summum est. [5] Audentes facit homines fiducia sui, quia se non patitur occulere, quem praecipit natura prodire. rediit per te Transalpinae familiae consulatus et arentes laurus viridi germine renovasti. sacram urbem tuis votis aspice candidatam. tende igitur ad laudum celsa vestigium, ut priores tuos, quos honore reparas, virtute transcendas. sume itaque per indictionem quartam consulatus insignia dignumque te tantorum desideriis praesenti comproba largitate. [6] Hic profecto locus est, ubi praeconium meretur effusio, et virtutis genus est propriam substantiam non amare, ubi tantum opinionis adquiritur, quantum facultatibus abrogatur. respice te supra omnium umeros atque ora volitare talemque te praebe, ut dignus genere, dignus urbe, dignus nostro iudicio, dignus trabeis aestimeris.


III. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Gaudete, patres conscripti, redisse vobis stipendia dignitatum: gaudete provincias longa aetate desuetas viros vobis pendere consulares et de tali auspicio maiora promittite. solent initia portendere meliora, dum a parvis inchoant, quae in sequentibus magna se ammiratione sublimant. [2] Iacebat nobilis origo sub Gallicano iustitio et honoribus suis privata peregrinabatur in patria. tandem pressos divina levaverunt: Romam recepere cum gloria et avorum antiquas laurus ab honorata curiae silva legerunt. nam quis possit negare generi munus, cuius habetis velut in arce depositum? in ore quippe rumoris est quondam Felicis adhuc vivere consulatum: quia bona norunt durare post hominem et quod gloriose geritur, fine temporis non tenetur. [3] Cuius ut antiquam prosapiem, satiati veterum copia, transeamus, est adhuc in oculis omnium candidati nobilissimus pater, qui prudentiae facibus ita praeluxit in curia, ut haberetur merito clarus inter tot lumina dignitatum. litterarum quippe studiis dedicatus perpetuam doctissimis disciplinis mancipavit aetatem. non primis, ut aiunt, labris eloquentiam consecutus toto Aonii se fonte satiavit. [4] Vehemens disputator in libris, amoenus declamator in fabulis, verborem novellus sator aequiperaverat prorsus meritis quos lectitarat auctoros. commendavit etiam studiorum bona per benignitatis insignia: sciens imperitiam magis inflari aura superbiae, quae levibus flabris exponitur, quia virtutum radicibus non tenetur. fuit quidam nostrorum temporum Cato, qui abstinendo vitiis alios formaret exemplis. rerum quoque naturalium causas subtilissime perscrutatus Cecropii dogmatis Attico se melle saginavit. digna plane scientia, in qua mens honestissima conquiescat, quae animo semper aliquid salutare complectitur: cui accidere nulla possunt ingrata, dum sibi commendat omnia mundanarum rerum sola, cui labilis fortuna non imperat. cetera de illo meminisse vos sufficit, quando bona explicare tanti viri non vacat occupatis. [5] Nunc ad candidatum ora convertite, ut paternarum laudum in hunc recognoscatis esse vestigium, nec tantum pater imaginem dedisse corporis quam signa iudicetur transfudisse virtutis. vixit enim inter vos, ut scitis, non consuetudine peregrina, sed gravitate Romana. ab ipsis quippe primordiis honoribus aggregatus pueritiam suam, quod est certissimae probitatis indicium, gloriosissimis viris aemula semper gravitate sociavit, ut post domesticae virtutis exempla sumeret de publica auctoritate constantiam. et quamquam omnium gratiam indiscreta fuerit electione sectatus quia de magnis raro eligi potest, tamen patricii Paulini se ornavit affectu, ut hinc daret mirabilis conscientiae signum, quod ad virum visus est festinare praecipuum. [6] Praestat enim decus amicitia desiderata potiorum, quam societas bonorum morum callet infundere, dum affectione concordi parem sibi studet esse quem diligit. huic igitur, patres conscripti, avitis bonis cum suis meritis relucenti vestrae gratiae praestate fulgorem. non impar ad curialium insignia venit, qui de speciosa stirpe descendit. [7] Legit enim frequenter Roma fasces de moenibus Gallicanis, ne aut in damno suo praecipua contemneret aut probata virtus inhonora cessaret. impleatur ergo nobilis curia provincialibus bonis, cuius est proprium quodcumque videtur esse praecipuum. ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diversitate componit, nec desiderium caperet, si novitatis gratiam non haberet. favete ergo, patres conscripti, augmento vestro, nostro iudicio. nam si candidatus ornabitur, iam vobis proficit quod meretur.

IIII. ECDICIO VIRO HONESTO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Delectamur vetustatis invento et sequi regulas constitutas libenter amplectimur, quia locus subreptionibus non relinquitur, quotiens rationabiliter constituta servantur. et ideo supplicationum tuarum tenore comperto praesenti auctoritate definimus, ut quicquid ad Antiochum, siliquatici vel monopolii titulos exercentem, nostra iussione pertinuit, ad te ratione simili transferatur, contra omnium calumniantium insidias salva aequitate praesenti auctoritate munitus: habiturus etiam amminicula saionis, quae pro vindicandis titulis antefatis nostra tibi sollemniter deputavit auctoritas, ita tamen ut privatis minime negotiis misceatur defensio tua. nam quod ad auxilium dedimus, contrarium nullo modo iustitiae sentiatur, quia rationabiliter aliena culpa te respicit, si quem tibi petis prodesse, per te sibi alter sentiat obfuisse.


V. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Cum nostra humanitas locum munificentiae videatur exquirere et interdum personis minus necessariis amore clementiae sua desideria largiatur, quanto magis in utilitate rei publicae delectatur expendere, ubi quicquid tribuitur, donantis utilitas duplicatur! quapropter illustrem magnificentiam tuam praesenti auctoritate praecipimus sexaginta militibus in Augustanis clusuris iugiter constitutis annonas, sicut aliis quoque decretae sunt, sine aliqua dubitatione praestare, ut utilitas rei publicae grato animo compleatur, quae emolumentorum commoditatibus adiuvatur. [2] Decet enim cogitare de militis transactione, qui pro generali quiete finalibus locis noscitur insudare et quasi a quadam porta provinciae gentiles introitus probatur excludere. in procinctu semper erit, qui barbaros prohibere contendit, quia solus metus cohibet, quos fides promissa non retinet.


VI. AGAPITO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Deliberationis nostrae consilium virorum prudentium requirit obsequium, ut utili¬tatis publicae ratio sapientum ministerio compleatur. et ideo illustris magnitudo tua deo auxiliante cognoscat legationem nos ad Orientem deliberasse transmittere: cui te idoneum iudicantes iussis praesentibus evocamus, ut et tibi de aestimatione nostra crescat ornatus et nostris iussionibus per te procuretur effectus. [2] Sed licet omnis legatio virum sapientem requirat, cui provinciarum utilitas totiusque regni status committitur vindicandus, nunc tamen necesse est prudentissimum eligere, qui possit contra subtilissimos disputare et in conventu doctorum sic agere, ne susceptam causam tot erudita possint ingenia superare. magna ars est contra artifices loqui et apud illos aliquid agere, qui se putant omnia praevidere. lactare igitur tanto iudicio, quando ante suscipis electionis donum, quam tuum probare potuisses ingenium.


VII. SUNAE V. I. COMITI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Sine usu iacere non decet, quod potest ad decorem crescere civitatis, quia non est sapientiae profutura contemnere. et ideo illustris sublimitas tua marmorum quadratos, qui passim diruti negleguntur, quibus hoc opus videtur iniunctum in fabricam murorum faciat deputari, ut redeat in decorem publicum prisca constructio et ornent aliquid saxa iacentia post ruinas: ita tamen, ut metalla ipsa de locis publicis corruisse apud te manifesta ratione doceatur, quia sicut nolumus ornatum urbis cuiusquam praesumptione temerari, ita privatis compendiis calurnniam detestamur inferri.


VIII. SEVERO VIRO VENERABILI EPISCOPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Quis melius ad aequitatis iura deligitur quam qui sacerdotio decoratur, qui amore iustitiae personaliter nesciat iudicare et diligens cunctos in commune locum non relinquat invidiae? proinde aptam considerantes vestris meritis actionem significamus nos per Montanarium sanctitati vestrae mille quingentos solidos destinasse, quos provincialibus, prout quemque praesenti anno exercitu nostro transeunte dispendium pertulisse cognoveris, habita laesionis aestimatione distribuas, ut nullus a nostra munificentia reddatur alienus, quem sua damna gravaverunt. nolumus enim sub confusione largiri, quod decet sub ratione distribui: ne quod nos necessarie transmisisse constat afflictis, superfluo tribuatur illaesis.


VIIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX

[recensere]

[1] Inclinari precibus nostra novit humanitas nec pro affectu pietatis fines potest iustitiae custodire. benigni quippe principis est ad clementiae commodum transilire terminos aequitatum: quando sola est misericordia, cui omnes virtutes honorabiliter cedere non recusant. [2] Dudum siquidem aestimatis meritis Sabino aurigae unum solidum menstruum feceramus: nunc autem quamvis histrio honesta nos supplicatione permovit, asserens ut qui laetitiae publicae minister existit, mendicitate tristissima non debeat ingravari. et ideo praesenti iussione decernimus, ut alterum solidum per mensem supra memoratus equorum moderator accipiat, quod publicis debeat rationibus imputari. gaudemus enim, quotiens expensarum paginae his titulis onerantur, quia magnum nobis est commodum, quando nonnulla pauperibus in qualibet conversatione largimur.


X. SPECIOSO VIRO DEVOTO COMITIACO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Propositum regale est gravatis per iniuriam subvenire, ut coercitio pravi iustitiam faciat plus amari. nec dissimulari potest salva communione qua vivitur, ut sollicitatores publicos habeat genialis tori reverenda societas et illud humani generis procreabile sacramentum scelerata temeritate profanetur. [2] Agapitae igitur spectabilis feminae supplicatione commoti, quae ab universis temptatum asserit suum secretum, ut etiam promitterent de nece mariti, a quo iuste potius merentur extingui, praesenti iussione decernimus, ut a tempore, quo iugalem copulam animo vitiata dereliquit, omni contractu, qui levitatis errore firmus esse non potest, legum ratione cassato, quicquid a retentatoribus constiterit possideri, sine ulla facies dilatione restitui, nec scelerati ad irrisionem iustitiae fraudum suarum valeant compendia vindicare. nimis enim absurdum est ut, quos poena meruit consumere, etiam lucra sibi valeant vindicare.


XI. PROBINO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Inter cetera humani generis pondera coniugalis affectus curam sibi praecipuam vindicavit: non inmerito, quia in honore esse meretur, unde reparatio posteritatis adquiritur. omne facinus auctores solos insequitur: error matris transit ad filios et novo infelicitatis eventu fit dedecus proprium scelus alienum. ideo enim iura vel divina vel publica nexum coniugii tanta cautela praecipiunt custodiri, ut crimen sit magnum conscientiae alienos affectus in reverentiam non habere. [2] Basilius siquidem vir spectabilis datis precibus intimavit Agapitam coniugem suam de propriis penatibus a quibusdam vitio sollicitationis abductam, dum sexus ille femineus ad mutabilitatis vitia patet: quod etiam oblata nobis supra memoratae coniugis suae petitione firmavit: adiciens eam, cum in sacrosanctae ecclesiae saepta refugisset, ignorante marito magnitudini tuae casam Arcinatinam ratione postposita contulisse. unde nunc resipiens deplorat ingestam sibimet gravissimam nuditatem, factum suum ipsa condemnans, quippe ut pauper diviti, casto lubrica, prudenti viro donaret insipiens. [3] Nunc abicite lucra, quae honestam non videntur commendare personam, quia illud vos potius decet adquirere, quod et famam vestram possit augere. hinc etiam prius praecepta dederamus et nunc iterata iussione repetimus, ut supra scriptam rem sine aliqua dubitatione reddatis. alienatio enim rerum solidum desiderat habere iudicium, et certe in his versata rebus, firmum docetur perdidisse consilium. quid enim facere potuit probum, quae nullis culpis extantibus reliquit maritum?


XII. COMITI SILIQUATARIORUM ET CURAS PORTUS AGENTI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Si desideriis nostris commercia peregrina famulantur, si prolato auro adquiritur externa devotio, quanto magis suis bonis abundare debet Italia, cum nulla in parendo probetur sentire detrimenta? et ideo speciem laridi nullatenus iubemus ad peregrina tranamitti, sed in usus nostros propitia divinitate servetur, ne, quod in nostris partibus conficitur, noxia neglegentia deesse videatur. [2] Cavete itaque, ne culpis quamvis parva praebeatur occasio, scientes periculum gravissimum fore, si studeatis vel leviter in iussa committere. in qualitate est, non in quantitate peccatum: mensuram siquidem non quaerit iniuria. imperium, si in parvo contemnitur, in omni parte violatur.


XIII. FRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Commovemur quidem pietatis studio querela supplicum, sed ea maxime, quae versatur in dispendiis innocentum, ut quibus non fuerunt in exigendo compendia, gravem subeant in reddendo iacturam. quod nostri temporis manifestum est non decere iustitiam, ut alterius despectus alterum gravet et reatus sit innoxiis de contemptibus alienis. Ulpianus siquidem flebili petitione suggessit administrationis suae tempore debitorem publicum in quadringentis solidis Venantio postulanti fideiussionis se vinculo tradidisse. quo sponsionem suam praesumptione truculentium rusticorum despiciente complere supplicem memoratus solidorum numerus oneravit. [2] Ideoque praedictum Venantium, quem frequenter multorum scelerum pulsat invidia, notum solummodo querelis assiduis, in praesenti negotio decernimus conveniri, ut legaliter convictus ea, quae promisisse suggeritur, sine aliqua mora tergiversationis adimpleat, quia melius semper legum pondere pressa curatur audacia et, dum metus talibus imponitur, peccandi licentia non praebetur.


XIIII. SYMMACHO PATRICIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Quis possit accusare iam reliqua, si pietatis nomina probantur esse crudelia? neglegitur levis reatus, cum tragoedia criminis nagna tonuerit, nec aliquis nititur quod parum est vindicare, si delicta summa respiciantur evadere. inimicum trucem ratio ipsa professionis ostendit: iratum plerumque poteris invenire collegam: inoboedientem vero filium declinare poenas non permittit humanitas. [2] Ubi est illa naturae vis, quae amplexu copulae destinatur ad posteros? ferarum catuli sequuntur parentes: a cespite suo virgulta non discrepant: propago vitis propriae servit origini: et discrepat homo a suo fusus initio? quid dicamus illa beneficia, quae vel extraneam possint obligare personam? nutriuntur a parvulis, ipsis laboratur, ipsis divitiae conquiruntur: et cum sibi unusquisque credat abundare quod possidet, cum a patribus adhuc quaeritur, pro altera potius aetate peccatur. pro dolor! non merebimur eorum affectum, pro quibus subire non recusamus exitium? Maria ipsa saevis tempestatibus excitata genitoris cura non refugit, ut peregrinis mercibus adquirat quod propriae suboli derelinquat. [3] Aves ipsae, quarum vita semper in escis est, naturam suam extranea sorde non maculant. ciconia, redeuntis anni iugiter nuntiatrix, eiciens tristitiam hiemis, laetitiam verni temporis introducens, magnum pietatis tradit exemplum. nam cum parentes eorum pennas senio coquente laxaverint nec ad proprios cibos quaerendos idonei potuerint inveniri, plumis suis genitorum frigida membra refoventes escis corpora lassa reficiunt: et donec in pristinum vigorem ales grandaeva redierit, pia vicissitudine iuvenes reddunt, quod a parentibus parvuli susceperunt. et ideo non immerito longa vita servantur, qui pietatis officia non relinquunt. [4] Perdicibus etiam mos est ova perdita per alterius matris damna sarcire, ut adoptione alienae subolis incommoda suae reparent orbitatis: sed mox ut nati fiduciam habere coeperint ambulandi, ad campos exeunt cum nutrice: qui ut fuerint materna voce commoniti, ovorum suorum potius genetricem petunt, quamvis ab aliis furtivis fetibus educentur. [5] Quid ergo homines facere debebunt, quando hanc pietatem et in avibus inesse cognoscunt? Romulum itaque, qui facti sui acerbitate pollutus nomen foedat Romanum, ad vestrum facite venire iudicium: et si eum patri suo Martino manus iniecisse constiterit, protinus legitimam sentiat ultionem: quia ideo elegimus mores vestros, quia crudelibus parcere non potestis, quando genus pietatis est in illos distringere, qui contra naturae ordinem sceleratis se docentur actionibus miscuisse.


XV. VENANTIO V. I. THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Providentiae nostrae ratio est in tenera aetate merita futura tractare et ex parentum virtutibus prolis iudicare successus: quia bona certa sunt, quae fidem ab exordio trahunt, dum origo nescit deficere, quae consuevit radicitus pullulare. fertur etiam cursu perenni fontium vena vitalis et hanc condicionem sustinent cuncta manantia, ut sapor, qui concessus est origini, nisi per accidentia fuerit fortasse vitiatus, nesciat rivulis abnegari. [2] Hinc est, quod te magnifici patris meritis aestimatum comitivae domesticorum vacantis honore provehimus, ut qui es clarus stemmate, splendeas dignitate. quis enim in te quamvis futura, tamen certa non teneat, dum gloriosi patris recolat officiosos labores? qui prudentiae ratione flammatus sic fuit ad repentina sollicitus, quasi per moram crederetur instructus. [3] Praefecturam enim, sollicitudinum omnium nobilissimum pondus, quod vel solum fuisset expedire laudabile, iuncta exercitus nostri cura disposuit, ut nec provinciis ordinatio deesset nec exercitui se provida sollicitudo subtraheret. superavit cuncta infatigabilis et expedita prudentia: traxit mores barbaros ad quietem: in votum nostrum cuncta moderatus est, ut sic accipientibus satisfaceret, ne dantes locum querimoniis invenirent. verum ut de plurimis pauca sufficiant, probavit de se tanta, ut eligeretur eius inexplorata posteritas. [4] Inter haec tamen generis ornamenta, quod maximum pulcherrimae nobilitatis decus est, nec tuorum indiges suffragia meritorum. litterarum siquidem studia, quae cunctis honoribus suo sunt digna suffragio, sedulus perscrutator assequeris, addens claritati generis ingenium suaviter eloquentis. incumbe ergo talibus studiis, ama quae in te remunerata cognoscis, ut nostra quoque iudicia cum tuis provectibus tendas. tantum enim a nobis exigis, quantum te bonis actibus imminere cognoscis.


XVI. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Studii nostri est, patres conscripti, remunerationem recto conferre proposito et bonae indolis viros ad instituta meliora fructu impensae benignitatis accendere. nutriunt enim praemiorum exempla virtutes nec quisquam est, qui non ad morum summa nitatur ascendere, quando inremuneratum non relinquitur quod conscientia teste laudatur. [2] Hinc est quod illustrem Venantium, tam suis quam paternis meritis elucentem, comitivae domesticorum vacantis dignitate subveximus, ut natalium splendor insitus ornatior collatis redderetur honoribus. retinetis enim, patres conscripti, patricium Liberium et in adversitate nostra fuisse laudabilem, qui sic Odovacris integerrimis parebat obsequiis, ut nostra post fuerit dilectione dignissimus, contra quos multa fecisse videbatur inimicus. non enim ad nos vilissima transfugae condicione migravit nec proprii domini finxit odium, ut alterius sibi procuraret affectum: expectavit integer divina iudicia nec passus est sibi regem quaerere, nisi rectorem primitus perdidisset. [3] Unde sic factum est, ut ei libenter daremus praemium, quia nostrum fideliter iuvit inimicum. qui casu patrocinante contrario tantum nobis reddebatur acceptus, quantum tunc cognosci poterat indevotus. flexo iam paene domino nullis est terroribus inclinatus: sustinuit immobilis ruinam principis sui: nec novitas illum turbare potuit, quam etiam ferocitas gentilis expavit. prudenter secutus est communes casus, ut, cum divina iudicia fixe sustinet, humanam gratiam commendatior inveniret. [4] Probavimus hominis fidem: tristis ad nostra iura transivit, qui superatus animum convertit, non autem, ut vinceretur, effecit. cui mox ut praefecturae praetorianae concessimus dignitatem, credita sibi tanta integritate disposuit, ut miraretur aliquis sic simpliciter devotum, quem tam callide noverat fuisse contrarium. is igitur infatigabili cura, quod difficillinum virtutis genus est, sub generalitatis gratia publica videtur procurasse compendia, censum non addendo, sed conservando protendens, dum illa, quae consueverant male dispergi, bene industria providente collegit. sensimus auctas illationes, vos addita tributa nescitis. ita utrumque sub ammiratione perfectum est, ut et fiscus crcsceret et privata utilitas damna nulla perferret. [5] Iuvat nos referre quemadmodum in tertiarum deputatione Gothorum Romanorumque et possessiones iunxit et animos. nam cum se homines soleant de vicinitate collidere, istis praediorum communio causam videtur praestitisse concordiae: sic enim contigit, ut utraque natio, dum communiter vivit, ad unum velle convenerit. en factum novum et omnino laudabile: gratia dominorum de cespitis divisione coniuncta est; amicitiae populis per damna creverunt et parte agri defensor adquisitus est, ut substantiae securitas integra servaretur. una lex illos et aequabilis disciplina complectitur. necesse est enim, ut inter eos suavis crescat affectus, qui servant iugiter terminos constitutos. debet ergo Romana res publica et memorato Liberio tranquillitatem suam, qui nationibus tam praeclaris tradidit studia caritatis. [6] Perpendite, patres conscripti, si hanc subolem inremuneratam relinquere debuimus, cuius auctorem tot eximia fecisse retinemus. faveant superna dispositis, ut, sicut nos virtutes collatis beneficiis invitamus, ita crevisse meritis honoratas conscientias approbemus.


XVII. HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS ET CURIALIBUS TRIDENTINAE CIVITATIS THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Munificentiam nostram nulli volumus extare damnosam, ne quod alteri tribuitur, alterius dispendiis applicetur. et ideo praesenti auctoritate cognoscite, pro sorte quam Butilani presbytero nostra largitate contulimus, nullum debere persolvere fiscalis calculi functionem, sed in ea praestatione quanti se solidi comprehendunt, de tertiarum illationibus vobis noveritis esse relevandos. nec inferri a quoquam volumus, quod alteri nostra humanitate remisimus, ne, quod dictu nefas est, bene meriti munus innocentis contingat esse dispendium.


XVIII. GUDILAE EPISCOPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Priscarum legum reverenda dictat auctoritas, ut nascendo curialis nullo modo possit ab originis suae muniis discrepare nec in aliud rei publicae officium trahi, qui tali praeventus fuerit sorte nascendi. quod si eos vel ad honores transire iura vetuerunt, quam videtur esse contrarium curionem rei publicae amissa turpiter libertate servire et usque ad condicionem pervenisse postremam, quem vocavit antiquitas minorem senatum? [2] Noverit itaque reverentia vestra Sarsenates municipes collegas suos asseruisse ecclesiam vestram irrationabiliter sibi velle defendere. unde prudentia vestra pro integritatis suae proposito examinata veritate discutiat quae veniunt in querelam et, si desideria petitorum veritate subsistunt, pro implendis muniis eos ad curiam suam remeare permittat. [3] Sin vero clero vestro creditis in eis aliquid rationabiliter suffragari, ad nostrum comitatum instructam personam modis omnibus destinate, quae adversariorum debeat intentionibus obviare. quod si de negotii qualitate dubitatis, convenit sacerdotalibus institutis, ut ante controversiam iustitiam magis ipse cognoscas, quam de iudicio victus abscedas. talem siquidem non oportet publice superari, quem amatorem aequitatis convenit inveniri.


XVIIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS VEL HIS QUI PORTIBUS VEL CLUSURIS PRAESUNT THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Cuncta quidem iure detestamur scelera et omne quod iniquum est clemens execratur auditus, sed ea maxime quae, humani sanguinis effusione polluta, nostram contra se incitavere censuram. quis enim ferat in domesticis praesidiis locum fuisse periculis et ibi inventum dulcis vitae exitum, unde nasci debuerat defensionis auxilium? [2] Et ideo praesenti iussione mandamus, ut in famulos, qui Stephanum dominum suum plectibili scelere trucidantes inhumatam quoque reverentiam eius funeris abiecerunt, legum districtione resecetis, quatenus qui exemplis provocantur pessimis, poenis arceantur aspectis. pro dolor! pietas in avibus invenitur, quae ab humana condicione deseritur. [3] Vultur ipse, cui vita est cadaver alienum, tantae magnitudinis corpus, nec exiguis alitibus probatur infestus, sed magis accipitrem, vitam plumigerum avium persequentem, alis caedit, ore dilaniat totoque suo pondere periclitantibus nititur subvenire: et homines parcere nequeunt, cuius se genus esse cognoscunt. ille non vult extinguere quo poterat vesci: servi maluerunt occidere qui eos superstes consueverat enutrire. fiat ergo pastus pii vulturis, qui necem potuit crudeliter desiderare pastoris. tali potius sepulcro recipiatur, qui dominum reddidit insepultum.


XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Omnes decet gratanter impendere quod publicas videt utilitates posse respicere, quando necesse est hoc membra sentire, quod corporis summa sentitur. atque ideo praesenti decernimus iussione, ut quantas in Ravennati urbe exculcatorias potueris reperire, frumentis fiscalibus oneratas ad nos usque perducas, quatenus alimonia publica tali provisione relevata necessitatem inopiae non debeant sustinere. reddat Ravenna copiam Liguriae, quam ex ipsa consuevit accipere. nam quae praesentiam nostram sustinet, multorum debet solacia reperire. trahit enim comitatus noster observantium catervas et, dum ad beneficia praestanda curritur, necessaria populis copia postulatur.


XXI. IOHANNI APPARITORI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Grave nimis est, ut fructu laboris sui fraudetur industrius et cui debet pro sedulitate conferri praemium, dispendium patiatur iniustum, in ea praesertim re, quae ad nostram respicit largitatem: ubi nihil debet licere neglegentiae, ne videamur minus profutura sanxisse. [2] Dudum siquidem Spei et Domitio spectabilibus viris loca in Spoletino territorio caenosis fluentibus inutiliter occupata largitas nostra concesserat, ubi aquarum vasta profunditas terrenam gratiam in nullos usus profuturos absorbuerat. iacebat tellus naufraga palustri torpore confusa et sub utroque iactata dispendio nec aquarum puros liquores meruerat et decus terrenae soliditatis amiserat. [3] Hoc nos, quibus cordi est in melius cuncta mutare, supra memoratis tali condicione concessimus, ut, si eorum opera vel labore turpis desiccaretur illuvies, ipsis liberata rura proficerent. sed quantum actorum Spei loquitur ingesta petitio, Domitii viri spectabilis vitio, dum inmemor iussionis tenaciter parcit expensis, ad initium revocatus est labor operantium, cum iam in soli faciem paulatim mollities siccata duresceret celatamque longa voracitate tellurem sol insuetus afflaret. [4] Quod nos nequaquam neglegi posse patiemur, ut bene coepta invida destruantur ignavia. proinde devotio tua praefatum Domitium moderata executione conveniat, ut aut coeptae rei sedulus operator immineat aut, si hoc sibi sumptuosum esse crediderit, propriam cedat supplicantibus portionem. oportet enim, ut, si ipse postulata nequit efficere, consortem beneficii gloriam nostri temporis permittat implere.


XXII. FESTO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Aequum est ut se commodet pietas regalis fati vulnere sauciatis, quia erigi plus merentur, quos sortis suae adversa presserunt. atque ideo magnificentiae tuae praesenti auctoritate declaramus, ut Ecdicii filios, quos in urbe primitus residere censuimus, ad patriam cum genitoris sui funere, votivo quidem reditu, sed acerbo casu, remeare iubeatis, ne eorum desideriis abnegatis vulnus geminetur afflictis et, quod nefas dictu est, qui dolorum nubila nostra semper serenitate detergimus, nunc miseris pias lacrimas denegare videamur. [2] Insatiabilis quippe fletus est, qui humandis non sinitur corporibus interesse, dum semper se reum iudicat, qui cineribus iusta non praestat. Priamus quanto pretio sepeliendum Hectorem redemit? rogavit furentem, supplicavit armato vitamque suam exponere maluit, ut cadaveri debita non negaret. et quoniam in his personis mutua sunt officia pietatis, iniquum est filium genitori gratuito non impendere, quod patrem magnis talentis constitit effecisse.


XXIII. AMPELIO DESPOTIO ET THEODULO VVV. SSS. THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Decet nostri temporis disciplinam, ut, qui publicis utilitatibus serviunt, superfluis oneribus non graventur. nec dignum est, ut cuiusquam laedat invidia nostris motibus ordinata. quapropter figulinis regia vobis auctoritate concessis operam navanter impendite, nec vereamini ad alias actiones posse traduci, a quibus iniuncta praesentia vix credimus explicari. cessabit ergo circa vos improborum nefanda praesumptio et obscuris dolis effectum nostra tollit auctoritas. in cassum enim odit, cui se clementia principalis obiecerit.


XXIIII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Constat senatum populis vivendi regulam praestitisse: nam quod ornat nomen Romanum, a vobis legitur institutum. ad hoc patres in illo principio nominati, ut quasi filiorum per vos possit vita componi. vos enim devotionem provinciis, vos privatis iura decrevistis et ad omnes iustitiae partes subiectos libenter parere docuistis. et ideo non decet inde signum resultationis exire, unde exemplum potuit moderationis effulgere. quod nostra clementia, cui cordi est rerum omnium tenere mensuram, in vestram notitiam credidit perferendum, ne magis ignorantia nutriatur excessus, sub quorum conscientia error non potest esse perpetuus. [2] Igitur provinciarum iudicum relatione ad magnificum virum praefectum praetorii directa comperimus sic primae transmissionis tempus exemptum, ut nihil aut parum a senatoriis domibus constet illatum: allegantes per hanc difficultatem tenues deprimi, quos decuerat sublevari (fiet enim, ut exactorum nimietas, dum a potentibus contemnitur, in tenues conversa grassetur et ille potius solvat aliena, qui est devotus ad propria), praeterea multo acerbiora iungentes, quod pro sua quisque voluntate aliquid exigentibus dignetur abicere, quae tamen omnia detrimenta curialibus dicuntur infligi, et qui in usus publicos fuerant nostra provisione reparati contumacibus distrahantur iniuriis. [3] Atque ideo, patres conscripti, qui parem nobiscum rei publicae debetis adnisum, sic aequabiliter ordinate, ut quicquid unaquaeque domus senatoria profitetur, destinatis procuratoribus per provincias trina illatione persolvat. [4] Aut certe, quod in locum beneficii solebatis expetere, arcae vicarianae sedis, si id diligitis, universa complete, ne necesse sit curiali per multiplicem et inefficacem conventionis laborem in exiguis vestris illationibus sua potius damna suscipere eveniatque detestabilis casus, ut qui functionem propriam vix poterat sustinere devotus, alienis oneribus prematur infirmus. [5] Quod nos salva civilitate dissimulare non possumus, ut sine acerbitate belli rebus suis exuantur oppressi et illi magis pereant, qui rei publicae parere festinant. hoc etiam nos edictali programmate in cunctorum noveritis provincialium notitiam pertulisse, ut libere prorumpat in publicum, qui se alienae functionis pondere novit oppressum: relaturi a nobis iustitiae fructum, qui fessis novimus donare praesidium.


XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Quamvis sit querula vox doloris nec se contineant imminuti et laesus animus vociferatione pascatur, tamen liberior sermo promitur, qui nostra auctoritate laxatur. detestamur enim miseros premi, commovemur et non querentium malis velociusque ad nos pervenit quod dissimulatio patientis abscondit: merito, quando cunctorum nos respiciunt laesiones, dum illud pietati nostrae perire credimus, quod per mediocrium damna sentimus. [2] Nuper itaque provincialium iudicum relatione cognovimus domos aliquas praepotentum suas non implere per ordinem functiones. hinc fieri, ut, dum illationis quantitas procurari quaeritur, a tenuibus summa potior exigatur. superbia deinde conductorum canonicos solidos non ordine traditos, sed sub iniquo pondere imminentibus fuisse proiectos, nec universam siliquam, quam reddere consueverant, sollemniter intulisse. proinde factum ut curiales, quibus nos volumus esse prospectum, imminentum sollicitudine coacti gravia damna sentirent: et, si dici fas est, cum alienis debitis sub truculentis compulsoribus urgerentur, possessionum quoque suarum amissione privati sunt. [3] Quod scelus ut debeat amputari, ad reverentissimum quoque senatum praecepta transmisimus et nunc edictali programmate definimus, ut quisque possessorum sive curialium gravatum se sentit in aliena calculi functione, ad nostrae serenitatis audientiam venire deproperet, sciturus nobis priores excessus omnino displicuisse, cum viderit profutura succedere. patuit ergo vobis arbitrium iusti principis, quamvis multis semper declaretur indiciis. nunc aut sub silentio patientiam doloris obducite aut sub iustitia iter vocis aperite. iam in vobis erit huius summa consilii, quibus adiacet eligere, quod vobis perspicitis expedire.


XXVI. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Nullis compendiis delectamur iniustis nec ad animum nostrae pietatis perveniunt quae probitatis gratia deseruntur. res publica siquidem iure semper aequitatis augetur, et cum temperantia diligitur, velociter profutura succedunt. [2] Atque ideo illustrem magnificentiam tuam, negotiatorum Apuliae sive Calabriae supplicatione permoti, duximus instruendam, ut frumenta, quae per supra dictos negotiatores publico comparantur, non iterum ab eisdem interpretii nomine solidorum quantitas exigatur. nam si coemptam speciem expensis publicis necessariam non habetis, ab officio vestro suscepta modiatio fideliter distrahatur: eventum rei ratio fiscalis habitura, quae iniuste videtur imposuisse quod respuit. nimis enim iniquum est, ut ille patiatur dispendium, qui imperium fecit alienum. [3] Pari condicione censentes de sextario quoque, quem negotiator eius provinciae videtur inferre, ne quis audeat damnata semper pretia protervus exigere. et ut validius retundamus excessus, poenam triginta librarum auri sedis vestrae praefectis imponimus, si quis contra haec saluberrima constituta ausu temerario venire temptaverit. officium vero decem librarum auri dispendio se noverit esse feriendum, si inhibitas praesumpserit exsequi iussiones. [4] In illa quoque parte fessis clementia nostra se porrigit, ut si pensionem huius tituli siliquatario praestat, monopolium quoque negotiator exerceat. si vero siliquatarius hunc titulum negotiatoribus iudicat abrogandum, nullam ab eis exigat pensionem, quia satis absurdum est, ut affligatur damnis, qui commoda non habet actionis. [5] In aurariis denique priscus ordo servetur et ad eos tantum functio ipsa respiciat, quos huic titulo servire voluit antiquitatis auctoritas. quapropter beneficia nostra erga negotiatores, qui vestris titulis necessarii comprobantur, omnimodis facite custodiri, ne genus hominum, quod vivit lucris, ad necem possit pervenire dispendiis.


XXVII. UNIVERSIS IUDAEIS GENUA CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Sicut exorati iustum cupimus praebere consensum, ita per nostra beneficia fraudes fieri legibus non amamus, in ea parte praecipue, in qua divinae reverentiae credimus interesse. non ergo insultare videantur elati, divinitatis gratia destituti. quapropter tegumen tantum vetustis parietibus superimponere synagogae vestrae praesenti vos auctoritate censemus, petitionibus vestris eatenus licentiam commodantes, quatenus constituta divalia permiserunt. nec aliquid ornatus fas sit adicere vel in ampliandis aedibus evagari. [2] Et noveritis vos severitatem minime defugere veteris sanctionis, si rebus non abstineatis illicitis. in ipsis vero parietibus cooperiendis vel fulciendis tantum licentiam damus, si vobis tricennalis non potest obesse praescriptio. quid appetitis, quae refugere deberetis? damus quidem permissum, sed errantium votum laudabiliter improbamus: religionem imperare non possumus, quia nemo cogitur ut credat invitus.


XXVIII. STEPHANO V. S. COMITI PRIMI ORDINIS ET EX PRINCIPE OFFICII NOSTRI THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Tribuenda est iustis laboribus compensatio praemiorum, quia exprobrata militia creditur quae inremunerata transitur. athletam populis palma designat esse victorem. sudores bellicos civica corona testatur. exspectant etiam equos praemia sua et tanta iustitiae vis est, ut nec illis tardius detur laboris pretium, qui sentire non poterant denegatum. [2] Quod si ita est, dignum est hoc homini reddere, qui per honesta cognoscitur obsequia placuisse. per tot enim actionum lubricos casus fixum tenuisti militiae probatae vestigium et, quod raro in serviente provenit, permutatio iudicum numquam circa te variavit affectum. nec erat alieni in te iudicii quisquam invidus, cum etiam decessorum suorum ordinationibus redderetur adversus. placere siquidem meruisti cunctis, cum semper diligenda custodis, silentium in secretis, in actionibus efficaciam, in observationis labore frequentiam: et quod rarum continentiae bonum crebra hominum vitia fecerunt, cum multis praeberes officia, nulli tuam operam venditabas. [3] Vocabulum principis nulla sorde maculasti, servans dignitatem nominis exercitatione virtutis. hinc est quod spectabilitatis honorem, quem militiae sudore detersis iusta deputavit antiquitas, praesenti tibi auctoritate conferimus, ut laboris tui tandem finitas excubias remuneratione comitivae primi ordinis iam securus intellegas. [4] Et quia gratiam principis dignitas nuda non asserit nec beneficium dici potest quod nulla utilitate sentitur, privilegia quoque, quae tribui scholae tuae exprincipibus divalia constituta voluerunt, simili munificentia condonamus. nec quicquam in his debes metuere, quae forsitan novella usurpatione temptantur. ab omni ergo damno oneribusque sordidis ius te munivit antiquum. [5] Sed quamquam tibi praesenti remuneratione digna solvamus, futuris tamen votis spem maximam pollicemur. sed quoniam angusta sunt beneficia, quae non etiam de futuris aliquid pollicentur, aderit providentia principalis, ut, quos dignos favore nostro credimus, eos quoque maiore honore cumulemus. verum quia celari non decet regium bonum, impetrata praesentia ad provincialis iudicis facito notitiam pervenire, quatenus spectabilitatem tuam decoratam nostro testimonio universitatis corda cognoscant tibique utpote militiae munere persoluto cultus competens pro nostrorum temporum laude servetur.


XXVIIII. ADILAE V. S. COMITI THEODERICUS REX

[recensere]

[1] Quamvis nullos velimus gravamen aliquod sustinere, quos videtur pietas nostra protegere, quia regnantis est gloria subiectorum otiosa tranquillitas, tamen specialiter ecclesias ab omni iniuria reddi cupimus alienas, quibus dum aequabilia praestantur, misericordia divinitatis adquiritur. [2] Et ideo beatissimi viri Eustorgii episcopi sanctae Mediolanensis ecclesiae petitione permoti praesentibus te affatibus ammonemus, ut praediis vel hominibus huius ecclesiae intra Siciliam constitutis tuitionem studeas salva civilitate praestare, nec a quoquam cuiuslibet nationis homine contra fas patiaris opprimi, quos decet divinitatis intuitu sublevari: ita tamen, ut causis publicis et privatis, quae contra eos rationabiliter proponuntur, respondere non differant, quia, sicut nolumus eos ab aliquo praegravari, ita exceptos a tramite iustitiae non patimur inveniri.


XXX. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Non praeiudicat iuri publico personalis exceptio, quia beneficialem esse principem licet nec intra regulas constituti potest munificentia regalis artari. ira levis coerceatur gravissimis institutis: inpatiens ambitio iure refrenetur: clementia non habet legem nec debet sub angustis terminis benigna sequi, quem decet sine fine laudari. [2] Defensores itaque sacrosanctae Mediolanensis ecclesiae pro expensis pauperum, quae sub lucri exaggeratione funduntur, unum sibi ex negotiatoribus urbis suae desiderant oportere praestari, qui proemptoris functus officio, exceptus negotiationis oneribus debeat implere quod suscipit. hoc enim nos et Ravennati ecclesiae commemorant motos rationabili allegatione tribuisse, quod pietatis exemplum ad suum quoque commodum supplicant transferendum. [3] Et ideo illustris et praecelsa magnificentia tua, salva in aliis negotiatoribus commoditate publica, quae ab universo corpore consuevit inferri, unum eis, quem sibi visi fuerint eligere, deputabit, qui ita commercium negotiationis exerceat, quatenus nec monopolii nec siliquatici nec aurariae aliquid pensionis impendat vel quodlibet gravamen ex permissa nundinatione sustineat. cur enim illud tardemus annuere, unde nulla possumus damna sentire?


XXXI. DROMONARIIS THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Publicis debent utilitatibus insudare qui nomen dedere militiae. quid enim agat homo, si professo desit obsequio, ut nec commoda privata reperiat nec gloriam strenuitatis adquirat? et ideo comiti sacrarum largitionum nostra praecepit auctoritas, ut in Hostiliensi loco constitui debeatis, quatenus fiscali humanitate recreati excursus cum veredariis per alveum Padi solito more faciatis, ut diviso labore equis publicis debeat subveniri, quando cursus vester non atteritur, qui per vias liquidas expeditur. non enim vobis nimio labore claudicare contingit, qui manibus ambulatis. vehiculum vestrum non sentit iniuriam nec defectum patitur, quod unda potius currente portatur.


XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Grate nobis est, patres conscripti, circa utilitates publicas impensa devotio, quia, dum civium laudabiles animos comprobamus, locum iustis beneficiis repperimus. quid est enim tam senatorium quam si utilitatibus publicis impendat affectum, ut possit patriae prodesse, cui natus est? [2] Vir itaque magnificus atque patricius Decius, glorioso circa rem publicam amore devinctus, ultro postulavit voto mirabili, quod vix potuisset sub consilio nostrae potestatis imponi. paludem Decemnovii in hostis modum vicina vastantem fovearum ore patefacto promisit absorbere, illam famosam saeculi vastitatem, quam sub diuturnitate licentiae quoddam mare paludestre consedit cultisque locis inimicum superfundens unda diluvium terrenam gratiam silvestri pariter horrore confudit. nihil utile nutriens sub liquore spoliatum est solum fructibus, postquam obnoxium coepit esse paludibus. [3] Et ideo miramur priscae confidentiae virum, ut quod diu virtus publica refugit, manus privata susceperit. hunc ergo audacem laborem adgressurum se laudabili perfectione pollicitus est, ut, pereunte damnoso gurgite, quae fuerant amissa ulterius non perirent. unde nostrae super hac parte serenitatis postulat iussiones, ut auctoritate publica subeat opus eximium, quod erit cunctis viantibus profuturum. [4] Sed nos, patres conscripti, quibus cordi est bonum desiderium iuvare auxiliaribus constitutis, praesentibus decretis annuimus, ut ad loca ipsa Decemnovii duos ex vestro corpore dirigatis, quibus arbitrantibus, quantum spatii restagnatis incursibus paludestris illuvies occupavit, fixis terminus adnotetur, ut, cum ad perfectionem promissa pervenerint, liberatori suo reddita terra proficiat nec quisquam inde aliquid praesumat attingere, quod tam diu invadentibus aquis non potuit vindicare.


XXXIII. DECIO V. I. PATRICIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Iustitiae ratio est, ut laudabile desiderium sequatur prosperitas iussionum et quod bona voluntate suscipitur, regalibus quoque hortationibus impleatur. vobis itaque desideria iusta poscentibus praesenti auctoritate concedimus, ut stagnis Decemnovii paludibusque siccatis sine fisco possideas in solum rura revocata nec ullam metuas liberatis rebus exhibere culturam, quas sub testimonio generalitatis absolvimus. [2] Hinc etiam ad amplissimum senatum praecepta transmisimus, ut definito nunc spatio ad tuum pulchre transeat dominium, quod est a foedis gurgitibus vindicatum. aequum est enim, ut unicuique proficiat labor suus et sicut expendendo cognoscit incommoda, ita rebus perfectis consequatur augmenta. illud etiam, qui studio rei publicae semper invigilamus, aspeximus, ut, si quis hunc laborem iuncta tecum societate subire delegerit, habita operis aestimatione habeat iuris proprii spatia pro parte quam suscipit, ut nec solus immensis oneribus praegraveris et animosius peragatur, quod sub collegii adiuvatione suscipitur. ita fiet ut et, quae rebus maximis est amica, molesta careatur invidia. [3] Quapropter gloriosis desideriis navanter insiste, ne opinioni tuae grave sit in assumptis conatibus marcuisse. intuere quippe omnium ora atque oculos in te esse conversos: respice serenitatis nostrae suspensa iudicia ad effectum operis instituti. quanta vales animositate festina, ut dignus tanta re emersisse iudiceris, qui iam nunc omnium admiratione laudaris.


XXXIIII. ARTEMIDORO PRAEFECTO URBIS THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Gaudemus in te floruisse nostra iudicia: laetamur dignum praesulem Romanis arcibus extitisse, qui generosis animis amicum fraudibus non passus es velare secretum, ne vos aut delicta complices facerent aut securitas ad maiora potius incitaret. atquo ideo universa pecunia, quae fuerat fabricis deputata Romanis et nunc magnitudinis tuae discussione constitit abiuratam, cum nec reddita suo tempore nec docetur expensa, resumatur sine aliqua dilatione vobisque ordinantibus iterum Romanis moenibus applicetur. nefas est enim, ut in alios usus transeant quae sibi subtracta non inmerito Roma suspirat. [2] Deberemus itaque celatores deputatae pecuniae inmodica poena percellere, qui in tali causa nostram munificentiam fraudaverunt. sed affuit moderatrix, semper quae nobis est iuncta, clementia, ne indecore facta plecteremus graviter incitante iustitia. sufficiat nobis cupiditatem non implesse quod voluit. nec maior potest provenire vindicta, quando velut propria videtur perdere, quae suppressa turpiter iudicaverat possidere.


XXXV. TANCILAE V. S. THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Acerbum nimis est nostris temporibus antiquorum facta decrescere, qui ornatum urbium cottidie desideramus augere. quocirca praesentibus te iussionibus ammonemus, ut de Comensi civitate aeneam statuam quae perisse suggeritur, omni animositate perquiras: spondens etiam centum aureos, si quis haec sacrilega prodere furta maluerit, quatenus promissio nostrae serenitatis trepidos ad spem confessionis invitet, quod etiam ad te destinata edicta proloquuntur. sed cum haec tamen iussa promulgaveris, si adhuc facinus secreta velaverint, post diem venerabilem locorum artifices facias congregari: a quibus sub terrore perquire quo ministro fuerit perpetratum. ab imperitis enim harum rerum statuae facilis eversio non fuisset, nisi eam temptasset movere loco magistra praesumptio.


XXXVI. EDICTUM. THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Quamvis ad proditionem sceleris relaxata nimis poena sufficiat nec parum sit munus audaciae supplicii declinasse terrorem, addimus tamen praemium, quod habere innocentia solet: non quia commissa placuerint, sed delectat nos munificos esse in amore vindictae. [2] Quapropter praesentis edicti unusquisque auctoritate cognoscat centum se aureos largitate nostra promereri, si prodat qui statuam de Comensi civitate rapuerunt, et de suo facto, quod maxime nocens requirit, indulgentiam se noverit habiturum. damus in aeneo compendio aureum munus: et metalla quam invenire possumus pretiosiora largimur: illud potius hac liberalitate redimentes, ne transeat in usum, quod constat esse prohibitum. [3] Quis ergo tanta stultitiae caecitate damnetur, ut dubitet erumpere, quando et securitatem repperit et praemium confessionis adquirit? si quis autem dissimulandurn forte crediderit eumque aliquo veritatis indicio serenitas nostra detexerit, ultimo se noverit discrimine rapiendum. indignum est enim ut qui respuunt indulgentiam nostram, detectis postea suffragetur humanitas.

XXXVII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Provectum regni nostri benignitas debet aemulari, ut tnatum humanitas relaxet dona, quantum res publica suscepit augmenta. non enim aliter laudatum modum possumus custodire, nisi ad considerationem rerum nostrum debeamus excitare propositum. inter tot enim cottidie deo propitiante successus tenacitatis esset vitium angusta largitate contentum. atque ideo illustris magnificentia tua praesenti auctoritate cognoscat Spoletinis civibus ad exhibitionem thermarum supra consuetudinem aliam millenam esse deputandam. cupimus enim libenter impendere quae ad salubritatem novimus civium pertinere, quia laudes sunt nostrorum temporum celebrata gaudia populorum.


XXXVIII. FAUSTO PPO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Opes nostras cupimus thesauro pietatis augeri, execrantes commoda, quae nobis vexatorum fuerint calamitatibus adquisita. molesta est illatio nostrae clementiae quae defletur, quia quicquid sub laetitia penditur, accipientis laudibus applicatur. [2] Urbis itaque Sipontinae negotiatores hostium se asserunt depopulatione vastatos: et quia egentium levamina nostras potius divitias aestimamus, illustris magnificentia vestra per hoc iuge biennium nuncupatos nulla faciat coemptione vexari. [3] Sed quoniam lapsos relevasse nihil proficit, si onus aliud solutionis accedit, qui memoratis negotiatoribus noscuntur mutuasse pecuniam, celsitudo tua faciat ammoneri, ne in hoc biennii spatio quicquam de credita summa existiment postulandum, quatenus sub induciis supradictis et datam possint reparare pecuniam et aliquatenus debitorum valeat respirare substantia. quid enim proficit creditorem se urgere, quando in cassum nititur nudatos exigere? quibus magis prospicimus, si ad mutuata sustinendo pervenire faciamus.


XXXVIIII. ALOIOSO ARCHITECTO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Si audita veterum miracula ad laudem clementiae nostrae volumus continere, quoniam augmenta regalis gloriae sunt, cum sub nobis nulla decrescunt, quo studio convenit reparari quod etiam nostris oculis frequenter constat offerri? delectat enim salutiferi Aponi meminisse potentiam, ut intellegas, quo desiderio cupimus reficere quod de memoria nostra nescit exire. [2] Caerulum fontem vidimus in formam dolii concavis hiatibus aestuantem et fornaces anhelantium aquarum circumducto tereti labio naturae probabili dispositione coronatas: quae licet more calidae nebulosos vapores exhalent, hanc tamen iucundam perspicuitatem aspectibus humanis aperiunt, ut quivis hominum illam gratiam desideret contingere, etiam cum non ignoret ardere. ore plenissimo in sphaerae similitudine supra terminos suos aquarum dorsa turgescunt, unde latex tanta quiete defluit, tanta quasi stabilitate decurrit, ut eum non putes crescere, nisi quia inde aliquid rauco murmure sentis exire. [3] Veniunt aquae per algentes meatus tali fervore succensae, ut post recurva spatia, quae arte facta sunt longiora, calores sint maximos redditurae. o magistri mirandum semper ingenium, ut naturae furentis ardorem ita ad utilitatem humani corporis temperaret, ut quod in origine dare poterat mortem, doctissime moderatum et delectationem tribueret et salutem! iuvat videre secretum, latices vapores igneos exhalantes, amicum undis indesinenter ardorem, et calorem venire decursu rivi, unde usualiter solebat extingui. merito dicunt philosophi elementa sibi mutuis complexionibus illigari et mirabili coniungi foederatione, quae inter se contraria intelleguntur varietate pugnare. [4] Ecce madentem substantiam vapores producere constat ignitos, quae mox ad thermarum aedificia decora pervenerit, illisa cautibus unda descendens et aera sua qualitate succendit et tactu fit habilis, cum recepta fuerit in lavacris: unde non tantum deliciosa voluptas adquiritur, quantum blanda medicina confertur. scilicet sine tormento cura, sine horrore remedia, sanitas impunita, balnea contra diversos dolores corporis attributa. quae ideo Aponum Graeca lingua beneficialis nominavit antiquitas, ut causam tanti remedii aeger cognosceret, cum de tali nomine dubium nil haberet. [5] Sed inter alia loci ipsius bona illud quoque stupendum esse didicimus, quod una fluentorum natura diversis ministeriis videatur accommoda. nam protinus saxo suscipiente collisa inhalat primae cellulae sudatoriam qualitatem: deinde in solium mitigata descendens minaci ardore deposito suavi temperatione mollescit: mox in vicinum producta cum aliqua dilatione torpuerit, multo blandius intepescit: postremo ipso quoque tepore derelicto in piscinam Neronianam frigida tantum efficitur, quantum prius ferbuisse sentitur. [6] Non inmerito auctoris sui participans nomen collega est cum viriditate gemmarum, ut ipsa quoque vitrei elementi colore perspicua quasdam trementes undas quieta commoveat. sed ut ipsum quoque lavacrum mundius redderetur, stupenda quadam continentiae disciplina in undam, qua viri recreantur, si mulier descendat, incenditur, propterea quia et ipsis altera exhibitio decora collata est: scilicet ne ardentium aquarum fecundissimum locum non crederent habuisse, unde plurima largiretur, si uterque sexus uno munere communiter uteretur. [7] Haec perennitas aquarum intellegendi praestat indicium per igneas terrae venas occultis meatibus influentem imitus in auras erumpere excocti fontis inriguam puritatem. nam si naturae fuisset illud incendium, sine interitu substantiae non esset amissum: sed aquae materia sensibilis, sicut peregrinum contraxit ignem, sic iterum nativum facile recepit algorem. [8] Praestat et aliud adiutorii genus vis illa medicabilis. nam iuxta caput fontis scintillosi quendam sibi meatum provida natura formavit. hinc desuper sella composita, quae humanis necessitatibus in apsidis speciem perforatur, aegros suscipit interno umore diffluentes: ubi dum fessi nimio languore consederint, vaporis illius delectatione recreati et lassa viscera reficiunt et umores noxia infusione largatos vitali ariditate constringunt: et quasi aliquo desiderabili cibo refecti valentiores queant protinus inveniri, sic medicabili substantiae venit a sulfure quod calet, a salsedine quod desiccat. talia posteris non tradere hoc est graviter in longa aetate peccare. [9] Quapropter antiqua illic aedificiorum soliditas innovetur, ut sive in cuniculis sive in thermis fuerit aliquid reparandum, te debeat imminente reconstrui. virgulta quoque noxia importunitate nascentia evulsis cespitibus auferantur, ne radicum quidam capilli paulatim turgentes fabricarum visceribus inserantur et more vipereo prolem sibi fecunditate contraria nutriant, unde se compago casura disrumpat. [10] Palatium quoque longa senectute quassatum assidua reparatione corrobora. spatium, quod inter aedem publicam et caput igniti fontis interiacet, silvestri asperitate depurga. rideat florenti gramine facies decora campestris: quin etiam ardentis aquae fertilitate laetatur miroque modo dum proxime salem generet sterilem, nutriat pariter et virores. [11] Sed non his tantum beneficiis Antenorea terra fecunda est: infert et alia, quae multo grandius obstupescas. corda illa, ut ita dixerim, montium in vicem secretarii negotia contentiosa discingunt. nam si quis forte pecus furatum pilis nativis solito more spoliare praesumpserit, undis ardentibus frequenter inmersum necesse est ut ante decoquat quam emundare praevaleat. o vere secretarium iure reverendum, quando in his aquis non solum sensum, sed etiam verum constat esse iudicium et quod humana nequit altercatione dissolvi, fontium datum est aequitate definiri. loquitur illic tacita natura, dum iudicat, et sententiam quodam modo dicit, quae perfidiam negantis excludit. [12] Sed quis ista conservare neglegat, quamvis plurima tenacitate sordescat? siquidem ornat regnum, quod fuerit singulariter toto orbe nominatum. et ideo pecunia, quae tibi data est, si opus non potuerit implere susceptum, quantum adhuc expendendum esse credideris, missis nobis brevibus indicabis, quia non gravamur expendere, ut tanta videamur ruris moenia custodire.


XL. BOETHIO PATRICIO THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Cum rex Francorum convivii nostri fama pellectus a nobis citharoedum magnis precibus expetisset, sola ratione complendum esse promisimus, quod te eruditionis musicae peritum esse noveramus. adiacet enim vobis doctum eligere, qui disciplinam ipsam in arduo collocatam potuistis attingere. [2] Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit? quicquid enim in conceptum alicuius modificationis existit, ab harmoniae continentia non recedit. per hanc competenter cogitamus, pulchre loquimur, convenienter movemur: quae quotiens ad aures nostras disciplinae suae lege pervenerit, imperat cantum, mutat animos artifex auditus, [3] et operosa delectatio haec cum de secreto naturae tamquam sensuum regina tropis suis ornata processerit, reliquae cogitationes exiliunt omniaque facit eici, ut ipsam solummodo delectet audiri. tristitiam noxiam iucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saevitiam efficit blandam, excitat ignaviam soporantem languore, vigilantibus reddit saluberrimam quietem, vitiatam turpi amore ad honestum studium revocat castitatem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper adversum, perniciosa odia convertit ad auxiliatricem gratiam et quod beatum genus curationis est, per dulcissimas voluptates expellit animi passiones. [4] Incorpoream animam corporaliter mulcet et solo auditu ad quod vult deducit, quam tenere non praevalet verbo: tacitus manibus clamat, sine ore loquitur et per insensibilium obsequium praevalet sensuum exercere dominatum. hoc totum inter homines quinque tonis agitur, qui singuli provinciarum ubi reperti sunt nominibus vocitantur. miseratio quippe divina localiter sparsit gratiam, dum omnia sua valde fecit esse laudanda. Dorius prudentiae largitor et castitatis effector est. Phrygius pugnas excitat, votum furoris inflammat. Aeolius animi tempestates tranquillat somnumque iam placatis attribuit. Iastius intellectum obtusis acuit et terreno desiderio gravatis caelestium appetentiam bonorum operator indulget. Lydius contra nimias curas animae taediaque repertus remissione reparat et oblectatione corroborat. [5] Hoc ad saltationes corruptibile saeculum flectens honestum remedium turpe fecit esse commentum. hic vero numerus quinarius trina divisione consistit. omnis enim tonus habet summum et imum: haec autem dicuntur ad medium. et quoniam sine se esse non possunt quae alterna sibi vicissitudine referuntur, utiliter inventum est artificialem musicam, id est auctorum operationibus diversis organis exquisitam, modis quindecim contineri. [6] His rebus aliquid maius adiciens humana sollertia terris quandam harmoniam doctissima inquisitione collegit, quae diapason nominatur, ex omnibus scilicet congregata, ut virtutes, quas universum melos habere potuisset, haec adunatio mirabilis contineret. hinc Orpheus mutis animalibus efficaciter imperavit vagosque greges contemptis pascuis ad audiendi epulas potius invitavit. illo cantante amaverunt siccas Tritones terras: Galatea lusit in solidis: deseruerunt ursi amabiles silvas: leones domestica tandem canneta reliquerunt: iuxta praedonem suum praeda gaudebat. in unum conventum contraria vota collecta sunt et fide dicente lyra omnia sibi adversa crediderunt. [7] Amphion quoque Dircaeus canendo chordis Thebanos muros dicitur condidisse, ut, cum homines labore marcidos ad studium perfectionis erigeret, saxa ipsa crederentur relictis rupibus advenisse. Musaeum etiam, et artis Orphei filium et naturae, Maronis praepotens lingua concelebrat, dicens apud inferos in summa beatitudine constitutum, quod per Elysios campos felices animas septem chordarum pulsibus amoenabat, significans summo praemio perfrui, cui disciplinae huius contigerit suavitatibus epulari. [8] Sed haec omnia humano studio per manualem musicam videntur effecta. naturalis autem rhythmus animatae voci cognoscitur attributus: qui tunc melos pulchre custodit, si apte taceat, congruenter loquatur et per accentus viam musicis pedibus composita voce gradiatur. inventa est quoque ad permovendos animos oratorum fortis ac suavis oratio, ut criminosis irascantur iudices, misereantur errantibus: et quicquid potest eloquens efficere, ad huius disciplinae non est dubium gloriam pertinere. [9] Poetis etiam, Terentiano testante, duo primum metra principalia sunt tributa, id est heroicum et iambicum, unum quod erigeret, alterum quod placaret. ex quibus ad oblectandos animos audientum diversa progenita sunt et ut in organis toni, ita in humana voce varias animi affectiones gravida metra pepererunt. [10] Sirenas in miraculum cantasse curiosa prodit antiquitas et quamvis navigantes fluctus abduceret, carbasa ventus inflaret, eligebant suaviter decepti scopulos incurrere, ne tantam paterentur dulcedinem praeterire. quibus solus Ithacus evasit, qui nautis sollicitatorem protinus obstruxit auditum. contra noxiam dulcedinem cogitavit vir prudentissimus felicissimam surditatem et quam vincere intellegendo non poterant, melius non advertendo superabant. se vero soliditati arboris constrictis nexibus illigavit, ut et famosos cantus liberis auribus probare potuisset et pericula dulcisonae vocis unda rapiente vinctus evaderet. [11] Verum ut et nos talia exemplo sapientis Ithaci transeamus, loquamur de illo lapso caelo psalterio, quod vir toto orbe cantabilis ita modulatum pro animae sospitate composuit, ut his hymnis et mentis vulnera sanentur et divinitatis singularis gratia conquiratur. en quod saeculum miretur et credat: pepulit Davitica lyra diabolum: sonus spiritibus imperavit: et canente cithara rex in libertatem rediit, quem internus inimicus turpiter possidebat. [12] Nam licet huius delectationis organa multa fuerint exquisita, nihil tamen efficacius inventum est ad permovendos animos quam concavae citharae blanda resultatio. hinc etiam appellatam aestimamus chordam, quod facile corda moveat: ubi tanta vocum collecta est sub diversitate concordia, ut vicina chorda pulsata alteram faciat sponte contremiscere, quam nullum contigit attigisse. tanta enim vis est convenientiae, ut rem insensualem sponte se movere faciat, quia eius sociam constat agitatam. [13] Hinc diversae veniunt sine lingua voces: hinc variis sonis efficitur quidam suavissimus chorus, illa acuta nimia tensione, ista gravis aliqua laxitate, haec media tergo blandissime temperato, ut homines se ad tantam perducere non praevaleant unitatem, in quantam ad socialem convenientiam ratione carentia pervenerunt. ibi enim quicquid excellenter, quicquid ponderatim, quicquid rauce, quicquid purissime aliasque distantias sonat, quasi in unum ornatum constat esse collectum, et ut diadema oculis varia luce gemmarum, sic cithara diversitate soni blanditur auditui. [14] Musarum tela loquax, stamina verbosa, fila canentia, in quibus arguto plectro tegitur quod dulciter audiatur. hanc igitur ad imitationem variae testudinis Mercurius dicitur invenisse, quam tanta utillima procurantem astronomi inter stellas requirendam esse putaverunt, persuadentes caelestem esse musicam, quando lyrae formam comprehendere potuerunt inter sidera collocatam. [15] Harmonia vero caeli humano sermone idonee non potest explicari, quam ratio tantum animo dedit, sed auribus natura non prodidit. dicunt enim debere credi, ut beatitudo caelestis illis oblectationibus perfruatur, quae nec fine deficit nec aliqua intermissione marcescit. in ipso quippe intellectu habitare referunt superna, ipsis deliciis caelestia perfrui et talibus contemplationibus inhaerentia beatis iugiter delectationibus contineri. [16] Bene quidem arbitrati, si causam caelestis beatitudinis non in sonis, sed in creatore posuissent, ubi veraciter sine fine gaudium est, sine aliquo taedio manens semper aeternitas, et inspectio sola divinitatis efficit, ut beatius esse nil possit. haec veraciter perennitatem praestat, haec iucunditates accumulat: et sicut praeter ipsam creatura non extat, ita sine ipsa incommutabilem laetitiam habere non praevalet. [17] Sed quoniam nobis facta est voluptuosa digressio, quia semper gratum est de doctrina colloqui cum peritis, citharoedum, quem a nobis diximus postulatum, sapientia vestra eligat praesenti tempore meliorem, facturus aliquid Orphei, cum dulci sono gentilium fera corda domuerit. et quantae nobis gratiae fuerint actae, tantae vobis et nostrae aequabili compensatione referuntur, qui et imperio nostro paretis et quod vos clarificare possit, efficitis.

XLI. LUDUIN REGI FRANCORUM THEODERICUS REX.

[recensere]

[1] Gloriosa quidem vestrae virtutis affinitate gratulamur, quod gentem Francorum prisca aetate residem feliciter in nova proelia concitastis et Alamannicos populos caesis fortioribus inclinatos victrici dextera subdidistis. sed quoniam semper in auctoribus perfidiae resecabilis videtur excessus nec primariorum plectibilis culpa omnium debet esse vindicta, motus vestros in fessas reliquias temperate, quia iure gratiae merentur evadere, quos ad parentum vestrorum defensionem respicitis confugisse. estote illis remissi, qui nostris finibus celantur exterriti. [2] Memorabilis triumphus est Alamannum acerrimum sic expavisse, ut tibi eum cogas de vitae munere supplicare. sufficiat illum regem cum gentis cecidisse superbia: sufficiat innumerabilem nationem partim ferro, partim servitio subiugatam. nam si cum reliquis confligis, adhuc cunctos superasse non crederis. accipe in talibus causis frequenter expertum: illa mihi feliciter bella provenerunt, quae moderato fine peracta sunt. is enim vincit assidue qui novit omnia temperare, dum iucunda prosperitas illis potius blanditur, qui austeritate nimia non rigescunt. cede itaque suaviter genio nostro, quod sibi gentilitas communi remittere consuevit exemplo. sic enim fit, ut et meis petitionibus satisfecisse videamini nec sitis solliciti ex illa parte, quam ad nos cognoscitis pertinere. [3] Quocirca salutantes honore et affectione, qua dignum est, illum et illum legatos nostros ad excellentiam vestram consueta caritate direximus, per quos et sospitatis vestrae indicium et speratae petitionis consequamur effectum. quaedam vero, quae ad nos pro vestris utilitatibus pervenerunt, per harum portitores verbo vobis insinuanda commisimus, ut cautiores effecti optata possitis victoria constanter expleri. vestra siquidem salus nostra gloria est et totiens regnum Italiae proficere iudicamus, quotiens de vobis laeta cognoscimus. [4] Citharoedum etiam arte sua doctum pariter destinavimus expetitum, qui ore manibusque consona voce cantando gloriam vestrae potestatis oblectet: quem ideo fore credimus gratum, quia vos eum iudicastis magnopere dirigendum.