Jump to content

Variarum libri XII/Liber XII

Checked
E Wikisource


I. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SINGULARUM SENATOR PPO.

[1] Nescio quis magnus esse creditur, qui de penetralibus iudicis destinatur, quoniam tanto plus aestimatur quis amare iustitiam, quanto ab illo frequentius constat auditam. per milites suos intellegitur iudex et sicut discipuli magistri scientiam produnt, sic nos obsequentium mores aperiunt. praeceps non putatur observasse moderato, avarus paruisse non advertitur continenti: stultus prudentibus servisse non creditur. [2] Periclitamur, fateor, in actionibus nostris, si vos mala intentione tractetis et, quod nulli accidit vestrum, alienum vitium nostrum celebratur obprobrium. sustinemus tales casus, quales nos in alios iudicare non possumus et lex, qua fruuntur cuncti, in nobis non potest custodiri. sed habemus iterum ex alia parte solacium, quod vestra bona nostra creduntur esse mandata et nobis otiosis adquiritur, quicquid gloriae vestris laboribus expeditur. [3] Si te enim aliquis sapienter agere videat, statim famam tui praeceptoris exaltat, dum tale institutum fuisse creditur, qualia gesta nihilominus sentiuntur. una est sententia plebis tales esse iudices, quales vos contigerit approbari. et ideo magnopere cavendum est, ne ille de vobis incipiat iudicare, cuius vos opinionem contigerit ante lacerasse. ulciscitur poenis quod misistis in fabulis et tormentis vestris compensat, quod populus vulneratus exaggerat. quam periculosum est pati iudicem rationabiliter iratum et illum de fortunis tuis decernere, quem te constat graviter irritasse! quapropter stude magis, ut nostra potius voce lauderis, quia sicut te potest iudicis vel sermo adversus deprimere, ita prosperrima sententia sublevare. [4] Perge igitur per illam indictionem iuvante deo ad illam provinciam, cancellorum pompa decoratus et gloriosa gravitate praecinctus. absens cogita praesentis pudorem. nam quid debeas temptare vile, qui militas sub honore? fasces tibi iudicum parent et dum iussa praetorianae sedis portare crederis, ipsam quodammodo potestatem reverendus adsumis. edicta nostra tu primus observa: ostende bonam te intendentibus viam. nam cuius est iudicis custodire mandata, si milites nostra videantur neglegere constituta? [5] Reginam illam procacium vitiorum avaritiam fuge, cui cuncta crimina detestabili devotione famulantur: quae dum pectus hominis ingressa fuerit, gregatim quoque maleficas cohortes admittit. ferri non potest recepta, quia nescit esse solitaria. agmen habet blandissimum, arma suscipit ex talentis et per dulcedinem superat quos amara deceptione captivat. proinde ad utilitates publicas esto sollicitus: iniuncta morali compulsione procura. plus agit inculcator rationis quam possit exercere terribilis. persona tua refugium sit oppresso, infirmi defensio, praesidium aliqua calamitate concluso. sic enim proprie nostros cancellos agitis, si laesorum impia claustra solvatis.

II. UNIVERSIS IUDICIBUS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

[1] Gratias divinitati refero, quia et provinciales fecerunt quae monui et ego complevi omnia quae promisi. nam nec me sensit quisquam aliqua venalitate pollutum nec ego pertuli tributarios indevotos. habemus utrimque quod in nobis diligere debeamus: illi repererunt affectuosos iudices, nos adquisivimus integerrimos praecones. agamus itaque deo praestante quod coepimus. possessor mihi publicas pecunias libens inferat: ego illi in conventu iustitiae tributa persolvam. [2] Vobis autem commode repetitur, quod veraciter actum esse sentitur, quando de rebus praeteritis spes magna redditur in futuris. probastis enim, quia nullum coegimus dare quod non debuisset offerre. non publicis, non privatis a me quisquam damnis afflictus est. discussorum terrores fecimus ignorari. nec extraordinaria quaesivimus, qui cuncta geri legibus optabamus. sed nec vos sitis in ea parte dissimiles. praesules imitatores esse dignitatis nostrae iura voluerunt, quibus paene eandem quam nobis iurisdictionem per provincias contulerunt. [3] Nullum repudiat sequenda iustitia: omnes clarificat, quos sui participatione sublimat: minorem se ille solus facit, qui ab ipsa discesserit. cur accipiendi vota sectemur? nullam gloriam recipit qui dives vocatur: contra omni laude decoratur qui iustus edicitur. desideremus potius quod nos pretiosiores locupletibus facit. fasces accipimus, ut graves esse debeamus: tribunalia conscendimus, ut morum gradibus evehamur. [4] Nil vile, nil cupidum iudices decet. claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt aliqua reprehensione sordescunt. alioquin expedit non videri quam cunctorum irrisione signari. omnes ergo, qui gremiorum celsa petimus, vitiorum humilia deseramus. sit in nobis frons libera, ut aliorum possimus emendare peccata. aequat crimen omne quos inquinat et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui iudicat. haec nos annuo sermone convenit loqui, quia bonarum rerum nulla satietas est. fateor aviditatem desiderii mei: cupio me vobiscum velle praedicari. [5] Veniamus nunc ad consueta: quae ideo debent suscipi grata, quia probantur esse sollemnia. quapropter, quod feliciter dictum sit, te officiumque tuum cum dei iuvamine possessorem praecipimus ammonere, ut tributa indictionis tertiae decimae devota mente persolvat, quatenus trinae illationis moderamine custodito debitam rei publicae inferat functionem. tempora exactionum statuta serventur, ita tamen, ut nullus sub immaturae compulsionis iniuria se ingemiscat exactum nec iterum sub turpi venalitate indutiarum largitas damnosa praebeatur. dilatio enim tributi maioris fit causa dispendii, quando irrite suspenditur quod nullis protractionibus evitatur. [6] Expensarum quoque fidelem notitiam quaternis mensibus comprehensam consuetudine custodita ad scrinia nostra dirigere maturabis, ut totius erroris detersa caligine publici ratiocinii possit claritas apparere. nam si aliter facias, te damna respiciunt, quae per neglectum tuum publicis utilitatibus ingeruntur. et ut facilius possis deo auxiliante quae sunt statuta perficere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo consuetudinarie praecipimus imminere, quatinus ordinatio nostra inculpabiliter sortiatur effectum. cave ergo, ne te imparem praestes nostris ammonitis, quia nimis foedum est ut a quo laudanda reposcimus, resecanda potius approbemus.

III. UNIVERSIS SAIONIBUS QUI SUNT CANCELLARIIS DEPUTATI SENATOR PPO.

[1] Oportet quidem cuncta sub tranquillitate peragi, quemadmodum pote sit bonis moribus convenire. sed tanta est in re publica de morum varietate diversitas, ut nemo valeat leges defendere, nisi terror videatur aliqua temperare. aegris non una causa salutis est: alter cibis reficitur, alter per abstinentiae beneficia tenuatur: hic lavacra mollia, ille ferrum quaerit ad vulnera: et varium poscit remedium diversa qualitas passionum. sic qui populis praeesse cognoscitur, non uno consilio praeditus invenitur. feroces districtione premendi sunt, mansueti civiliter ammonendi: dolosi caute, simplices sub lenitate tractandi sunt. et ideo ubique probatur necessaria esse prudentia, quoniam rebus omnibus adhibere videtur accommoda. [2] Quapropter devotionem tuam solaciis illius viri clarissimi cancellarii nostri sollemni more deputamus, ut contra nullum alium erigaris, nisi qui legibus parere despexerit. ad forum trahe qui iusta non recipit: sub continentia irascere, sub maturitate distringe. timeri te amplius volumus quam probari, quia maxime illud vigori tuo reputabitur, si nullius praesumptione peccetur. [3] Cogitetur prae omnibus pecuniae publicae fidelis exactio. sit tuum commodum contemptus alienus. coactus faciat, quod sponte complere neglexerit. causis tantum te delegatis impende. si praecepta sequeris, devia non requiris. caret culpa, qui imperata perfecerit. in executore illud est pessimum, si iudicis relinquat arbitrium. non inde iacteris, quod tibi non potest obviari, nec assumere superbiam velis, quia te multorum humilitas pertimescit. viri fortes semper in pace modesti sunt et iustitiam nimis diligunt, qui frequenter proelia tractaverunt. [4] Quam gratum est, si inter parentes reversus querellarum non reportes opprobrium, sed ita te cognoscant egisse, quemadmodum diligentes probantur optare! nos etiam gratanter excipimus cum laude venientem et otio vacare non sinimus, quem probabiliter egisse sentimus. his etiam et rerum dominus maiora credit, quos bona conscientia utilitates suas gessisse probaverit. quanta sunt, quae possunt tollere sapientes! nemo amplius adquirit quam qui se bona conversatione tractaverit.

IIII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO.

[1] Mensae regalis apparatus ditissimus non parvus rei publicae probatur ornatus, quia tanta dominus possidere creditur, quantis novitatibus epulatur. privati est habere quod locus continet: in principali convivio hoc profecto decet exquiri, quod visum debeat ammirari. destinet carpam Danuvius, a Rheno veniat anchorago, exormiston Sicula quibuslibet laboribus offeratur: Bruttiorum mare dulces mittat acernias: sapori pisces de diversis finibus afferantur. sic decet regem pascere, ut a legatis gentium credatur paene omnia possidere. [2] Et ideo procuranda sunt vina, quae singulariter fecunda nutrit Italia, ne qui externa debemus appetere, videamur propria non quaesisse. comitis itaque patrimonii relatione declaratum est acinaticium, cui nomen ex acino est, enthecis aulicis fuisse tenuatum. [3] Et quia cunctae dignitates invicem sibi debent necessaria ministrare, quae probantur ad rerum dominos pertinere, ad possessores Veronenses, ubi eius rei cura praecipua est, vos iubemus accedere, quatenus accepto pretio competenti nullus tardet vendere quod principali gratiae deberet offerre. digna plane species, de qua se iactet Italia. nam licet ingeniosa Graecia multifaria se diligentiae subtilitate commendet et vina sua aut odoribus condiat aut marinis permixtionibus insaporet, sub tanta tamen exquisitione reperitur simile nil habere. [4] Hoc est enim merum et colore regium et sapore praecipuum, ut blattam aut ipsius putes fontibus tingi aut liquores eius a purpura credantur expressi. dulcedo illic ineffabili suavitate sentitur: stipsis nescio qua firmitate roboratur: tactus eius densitate pinguescit, ut dicas esse aut carneum liquorem aut edibilem potionem. libet referre quam singularis eius videatur esse collectio. autumno lecta de vineis in pergulis domesticis uva resupina suspenditur, servatur in vasis suis, thecis naturalibus custoditur. rugescit, non liquescit ex senio: tunc fatuos humores exsudans magna suavitate dulcescit. [5] Trahitur ad mensem Decembrem, donec fluxum eius hiemis tempus aperiat, miroque modo incipit esse novum, quando cellis omnibus reperitur antiquum. hiemale mustum, uvarum frigidus sanguis, in rigore vindemia, cruentus liquor, purpura potabilis, violeum nectar defervet primum in origine sua et cum potuerit adulescere, perpetuam incipit habere novitatem. non calcibus iniuriose tunditur nec aliqua sordium ammixtione fuscatur, sed, quemadmodum decet, nobilitas tanta provocatur. defluit, dum aqua durescit: fecunda est, cum omnis agrorum fructus abscedit. distillat gemmis comparem liquorem: iucundum nescio quid illacrimat et praeter quod eius delectat dulcedo, in aspectu singularis eius est pulchritudo. [6] Hoc quantocius perquisitum et competentibus pretiis adgregatum chartariis qui in rem directi sunt tradite deferendum nec illud neglegendum putetis, quod lacteo poculo relucescit, quando plus est mirabile quod potueritis difficilius invenire. albedo ibi decora est et serena puritas, ut illud de rosis, hoc credatur natum esse de liliis. colore quidem extraneum, sed sapore germanum est: aspectus dispar et similis in utroque suavitas. nam quod acute sapit, quod cito reficit, commune illis intellegitur, sed magna est distantia quae videtur. istud intueris rubore laetum, illud conspicis candore festivum. et ideo procuratio eorum debet esse celerrima, quando ambobus inesse cognoscitur quod pariter expetatur.

V. VALERIANO V. S. SENATOR PPO.

[1] Generaliter quidem amplissimum cognitorem decet beneficia dilatare, quoniam qui omnibus praeesse cognoscitur, cunctis impendere profutura censetur. sed gratificante natura illis amplius debemus, qui nobis aliqua proximitate iunguntur, dum quoddam genus recti videatur esse propositi ab aequalitate discedi. [2] Nam modestiam collegis impendimus, reverentiam patribus exhibemus, civibus debemus gratiam communem, sed affectum filiis singularem: et tanta necessitudinum vis est, ut nullus se contemptum esse diiudicet, si sibi aliena pignora praelata esse cognoscit. et ideo non est aliquid iniustum de patria plus esse sollicitum eo praesertim tempore, cum eius videamur periculis subvenire. plus enim eos diligere credimur, quos eripere festinamus. [3] Veniens itaque numerosus exercitus, qui ad defensionem rei publicae noscitur destinatus, Lucaniae Bruttiorumque dicitur culta vastasse et abundantiam regionum studio tenuasse rapinarum. sed quoniam et illis dare et istis sumere pro temporis qualitate necesse est, pretia quae antiquus ordo constituit ex iussione rerum domini cognoscite temperata, ut multo artius quam vendere solebatis in assem publicum praebita debeant imputari, quatenus nec possessor dispendia nec exercitus laborans sustinere possit inopiam. [4] Nolite igitur esse solliciti. evasistis exigentium manus, tributa vobis praesens adimit apparatus. sed quo facilius instrueretur vestra notitia, imputationum summas infra scriptis brevibus credidimus exprimendas, ut nemo vobis vendat beneficium quod publica noscitis largitate collatum. continete ergo possessorum intemperantes motus. ament quieta, quos nullus ad incerta praecipitat. dum belligerat Gothorum exercitus, sit in pace Romanus. felicium votum est quod iubetur, ne rustici, agreste hominum genus, dum laborandi taedia fugiunt, illicitis ausibus efferentur et contra vos incipiant erigi, quos vix poteratis in pace moderari. [5] Quapropter ex regia iussione singulos conductores massarum et possessores validos ammonete, ut nullam contrahant in concertatione barbariem, ne non tantum festinent bellis prodesse, quantum quieta confundere. arripiant ferrum, sed unde agros excolant: sumant cuspides boum stimulos, non furoris. defensorum maxima laus est, si, cum illi videantur praedictas regiones protegere, isti non desinant patrioticas possessiones excolere. [6] Sit iudicibus vigor ex legibus: subsellia non desinant iura malis moribus intonare: timeat latro iudicium quod semper expavit: adulter gremium iudicis intremiscat: falsarius vocem praeconis exhorreat: fur fora non rideat, quia tunc libertas gaudet, si talia non laetentur. sic enim prosperrime geri non sentiebitis bellum, si vobis sit communiter de civilitate consilium. nullus opprimat indigentem: invadite pervasores, insequimini persequentes. est vobis competens pugna civilis. omnia pacata vos redditis, si duces scelerum comprimatis. in annonis vero reputandis esto sollicitus, ne aliquem cuiusquam possit fraudare versutia. [7] Rectoribus autem exercitus a rerum dominis sub mea praesentia cognoscite delegatum, ut, dum a vobis necessario fuerint commoniti, gravatis per iniuriam debeat subveniri. custodiant nihilominus disciplinam, unde robustius armatur semper exercitus. additum est etiam beneficii genus, ut a praesenti devotione praeceptis regiis nec divina domus videatur excepta, sed totum communiter sustineatur, quod pro generalitate censetur. [8] Nunc ergo cum fratribus vestris studiose consurgite et sub omni cautela necessaria providete, ut prosit re vera nobilissimae patriae talia volumina praetulisse. quieta enim regere et ex usu administrare provincias homines vel mediocris intellegentiae possunt: sed hoc opus, hic labor est illud magis regere, quod se relictum non potest continere. cessat enim nautarum in tranquillitate peritia nec nomen praestat artifici, nisi fuerit vis magna periculi. [9] Habetis ergo tempus, ubi et famam sapientum possitis adquirere et in omni parte vos laudabiliter iuvante domino custodire. meos autem ultra ceteros minime commendo, quia omnibus hoc cupimus accidere, quod nostris desideramus laribus evenire. mihi enim propria cura dilapsa est, postquam generalem coepi cogitare custodiam. opto meis bene, sed quod possit esse commune, quia magnae iniustitiae genus est aliud sibi iudicem velle quam potest generalitas sustinere.

VI. UNIVERSIS PRAEFECTURAE TITULOS ADMINISTRANTIBUS SENATOR PPO.

[1] Quamvis abunde sufficiant quae rerum domini ingenita pietate praeceperunt, interminationes tamen importunis et fatuis adhibita districtione geminamus, ut qui nequeunt erubescere, saltem se contineant per timorem. quis enim de sua praesumptione gratuletur, quando famam perditurus est qui interdicta temptaverit? retundatur ambitio caeca cupientum: proterva refrenetur audacia: qui lucrum de malo quaerit, poena proposita terreatur: qui honorem per nefanda desiderat, amissa potius opinione turbetur. [2] Additur etiam quod nostris temporibus sceleratae pecuniae non valebunt nec culpam suam redimit, qui se reum esse cognoscit. iniquis fraudibus non patebit occasio: persequimur, non vendimus excedentes. ubi iam, male capientes, spem habebitis, quando vobis et rerum domini et vestri iudices comminantur? vos tamen, quos ad publicas amministrationes pervenire nostra fecit electio, de actionum honestate confidite, quia vos nulla venalitas excludit, si probitas continuerit actionis. [3] Publicis utilitatibus servite fixi, quando vos nulla privata damna concutient. reddite hanc vicissitudinem iudicio meo, ut qui vos nullo proprio suffragio gravari feci, studeatis in vobis mea facta laudari. praefixum itaque tempus a rerum dominis noveritis esse servandum, ita tamen, ut ea, quae vobis pro publica utilitate decreta sunt, providere ac solvere debeatis.

VII. CANONICARIO VENETIARUM SENATOR PPO.

[1] Sub clementia boni principis nihil constat licere fortuitis, quando sinistros casus corrigunt, qui praestare prosperrime censuerunt. nam quemadmodum ferret nudus saevam barbariem et districtum principem, quando spoliatus iure negat quod affluens inferre didicerat? atque ideo illi vel illi Sueborum incursione vastatis fiscum quintae decimae indictionis serenitas regalis indulsit, sicut te poterit instruere relecta praeceptio. [2] Unde oboedientiam commendantes a supradictis possessoribus de praediis, quae tamen cognoveris esse vastata, praesentis indictionis tributa non exigas: reliqua vero sollemni compulsione procura, ut constitutis temporibus arcario nostro residuam compleas quantitatem. cave ergo, ne gravior fias hostibus, si adhuc nudare velis exutos: chlamydes non pavescant, qui arma timuerunt: rapinas non sentiant post praedones. validas contra te apochas invenerunt: invictas securitates illis dedit calamitas sua: violentus abstulit quod quaerebas. cui nihil videtur relictum, a tributis constat esse liberatum.

VIII. CONSULARI PROVINCIAE LIGURIAE SENATOR PPO.

[1] Novum genus videtur esse compendii postulantes adquirere et praestantes nulla damna sentire. nam sic accipitur ab uno, ut perire non possit ab altero: donatur sine dispendio: ceditur sine imminutione et nomen habet munificentiae quod iura domini nescit exire. [2] Quapropter ille casarum suarum fiscum in illa provincia constitutarum, quas brevis subter conscriptus eloquitur, exactorum suggerit enormitate vexari, desiderans sine aliqua imminutione publicae utilitatis inferre se debere nostris arcariis debitam functionem. quod nos, qui nullorum damnis studere cognoscimur, dummodo fisco competentia rationabili satisfactione solvantur, libenter annuimus, quia hoc est bona desideria suspendere quod illicita perpetrare. [3] Qua de re spectabilitas tua commonitis curialibus vel compulsoribus nec non et his, quorum interesse cognoscit, ab illa indictione praedictis casis exactionem facies sub hac condicione removeri, ut, si intra illas kalendas summa quae competit non fuerit arcario persoluta, intra provinciam sollemnis exactio peragatur, minus ne, si fidem suae promissionis arcariorum apochis probaverit esse completam, ab omni inquietudine compulsorum designata praedia liberentur, quia illa magis debent eligi, quae sine suspicione damni libenti animo probantur offerri. grata enim nobis est sine instantia compulsoris exactio et hoc devotum facere, quod vix poterat coactus implere. atque utinam possessor ultroneus et nobis necessitatem morarum tolleret et sibi damna competentibus illationibus abrogaret! ipse enim imminentem necessarium facit, qui sollemnia praebere distulerit.

VIIII. PASCHASIO PRAEFECTO ANNONAE SENATOR PPO.

[1] Pietate plenum est peregrinam gentem publicis beneficiis obligare et non tantum consanguineos ad substantiae lucra permittere quantum ipsos quoque advenas invitare: hereditas quae est sine proximis, absque parentela successio solaque fides generis est patrios sonare sermones. Afer enim sic expetit beneficia, ut sibi olim doceat fuisse concessa: donum sine accipientis nomine, praeter personam largitas, quia primum collatum est genti, ut postea petentium vocabulum potuisset affigi. [2] Hinc est quod iure quodam postulant hereditates alienas et illis tantum videtur competere, quod Romanus non potest in causis similibus optinere. beneficium tale non habuerunt in patria sua, sed hic omnes sub hac condicione parentes sunt: universa natio, quantum ad successionis beneficium, una familia est. [3] Quocirca experientia tua preces illius diligenti examinatione discutiat et si re vera ille, quem suggerit de hac luce transisse, filios non reliquit nec ab alio constat rationabiliter possideri, introductionem memoratae rei officium vestrum celebrato ex more, quatinus antiqua pietas regnantum praesentium reparet beneficia dominorum et possit pro illis supplicare, sub quibus se magis intellegit votiva meruisse. resumat facultatem, quam se suspiraverat amisisse. peregrinum se ultra dicere non potuit, qui optata rura conquirit. habeat possessorum similem dignitatem et iam tributa reparatus inferat, qui opem ab alienis manibus expetebat. [4] Gaudeat se ad hoc perductum, ut daret quod utique nisi habenti non probatur emergere, ceteris dominis in hac tantum sorte deterior, quoniam alienare nequit quod possidere praevaluit. sed et hoc quoque magna credimus aequitate repertum, ut qui loco succedit pignoris, substantiam suam affectu patris iure servet extraneis. miseratione pastus nunc pascat et alios: felix illi contigit et praedicanda captivitas Romana civitate perfrui et Afrorum privilegiis potuisse misceri.

X. DIVERSIS CANCELLARIIS PROVINCIARUM SENATOR PPO.

[1] Rationum publicarum reliquiae infaustae sunt aegritudini comparandae, quae gravant, debilitant, nisi sub celeritate discedant. reatus quidam est esse sub debito nec liber potest veraciter dici, qui probatur obnoxius reperiri. prudens se ipse compellit: minus cautus est, qui urgetur ab altero. nam quid egit totius anni suscepta compulsio? summa futurae indictionis et quantitas exigatur. [2] Parcendo non parcitis: exonerando praegravatis et dum venales moras quaeritis, tributi onera duplicatis. relinquite tandem crudelem misericordiam, beneficia tota detestatione fellita. gravius percutit qui blandiendo grassatur et sub indulgentia laedit, qui consuetis temporibus exigere tributa distulerit. et ideo desinite aliquando possessorum damna mercari, quia totum constricti per incommoda redditis quod iniquis dilationibus abstulistis. post ista enim non vos credatis verbis iterum commoneri, sed inremissibili exactione compelli. [3] Quapropter si ad illum diem arcario nostro, quae de provinciis sollemniter postulantur, dispunctis rationibus non aut per te intuleris aut destinaveris quantitatem, degeniatus in provincia velociter reddis quae te male distulisse cognoscis, quia nimis iniquum est, ut assis publicus sub tua neglegentia iaceat et arcarius mutuatam pecuniam publicis utilitatibus incessanter expendat.

XI. PETRO V. C. EROGATORI OPSONIORUM SENATOR PPO.

[1] Probatae debet esse conscientiae, qui principalia beneficia praeponitur erogare, ne aliqua cupiditatis sorde desiccetur quod a tanta liberalitate profunditur. mutant enim quaslibet largitates rapientium manus et sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluentia boni regis avaris distributoribus immutatur. aurum ipsum cum solvitur in liquorem, nisi mundissimo caliculo suscipiatur, inficitur, quando puritatem sui illa sola custodiunt, quae nulla sordium ammixtione fuscantur. quam gratum per niveos calculos rivulos videre currentes et ipsam quodammodo naturae liberam ridere puritatem, quando nullis maculis iniuriata turpatur! sic dona rerum domini nulla debent pollutione fuscari, sed sicut ab ipso exeunt copiosa, ita debent ad Romanos pervenire purissima. [2] Nam licet omnis fraus gravis esse videatur, illa tamen importabilis redditur, quae in Romulea plebe grassatur: turba quae vivit quieta: populus qui nescitur, nisi cum laetus est: clamor sine seditione: strepitus furoris nescius, quibus sola contentio est paupertatem fugere et divitias non amare. nesciunt enim esse lucripetes nec aliqua se negotiationis calliditate discruciant: vivunt fortuna mediocrium et conscientia divitum. nonne piaculum est talibus rapere, qui nesciunt aliena fraudare? [3] Quapropter opsonia Romano populo distribuenda ab illa indictione propitia tibi divinitate concedimus, ut sine aliqua imminutione percipere possit quod regia largitate promeruit. cave ne quod illi meruerunt, alter accipiat et tu a gratia nostra peregrinus reddaris, si a civico amore discesseris. non fiat Latialis pretio, qui civitatis illius non habet iura nascendo. honorandum semper est quod nomen gentibus dedit, quando potior in humanis rebus redditur, de cuius aliquid claritate praestatur. munera ista Quiritium sunt. non subripiat locum liberi fortuna servilis. in maiestatem populi Romani peccat, qui sanguinis illius puritatem famulorum societate commaculat.

XII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

[1] Cum apud dominum rerum sollemni munere pranderemus et diversae provinciae de suis deliciis laudarentur, ad vina Bruttiorum et Silani casei suavitatem currente, ut assolet, sermone perventum est: quod herbarum beneficio tanta ibi naturae iucunditate conficitur, ut non credas deesse mellis gustum, quem nulla conspicis qualitate permixtum. manat illic leviter provocatum lac uberibus fistulosis et quasi in alios ventres naturae ubertate collectum non guttis impluit, sed quibusdam repentinis torrentibus influescit. redolet suavis et varius odor herbarum: naribus agnoscitur pecudum pastus, qui fragrans virtute diversa thuris sentitur inspirare similia. [2] Huic tanta pinguedo sociatur, ut arbitreris simul decurrere Palladium liquorem, nisi quod ab illa prasina viriditate niveo candore discernitur. tunc cadis late patentibus copia illa mirabilis laeto nimium pastore suscepta cum ammixtione coaguli in callosam coeperit teneritudinem condurari, ad pulcherrimum orbem forma perducitur, quae subterraneis horreis aliquantulum congregata diuturnam casei facit esse substantiam. hoc quantocius superimpositum navigiis destinabis, ut desideriis regalibus parvo munere satisfecisse videamur. [3] Vinum quoque, quod laudare cupiens Palmatianum nominavit antiquitas, nos stipsim, asperum, sed gratum suavitate perquire. nam licet inter vina Bruttia videatur extremum, factum tamen est paene generali opinione praecipuum. ibi enim reperitur et Gazeto par et Sabino simile et magnis odoribus singulare. [4] Sed quia illud famam sibi nobilissimam vindicavit, hoc et in suo genere nimis elegans perquiratur, ne prudentia maiorum aliquid appellasse videatur inproprium. est enim suavi pinguedine molliter crassum, vivacitate firmissimum, nare violentum, candore quoque perspicuum, quod ita redolet ore ructatum, ut merito illi a palma nomen videatur impositum. [5] Viscera defecta constringit, vulnera madida desiccat, lassum reficit pectus et quod vix praevalet implere potus arte compositus, hic naturaliter praestat infectus. sed provide ut supra dictas species exactas debeas destinare, quia falli non possumus, qui hoc patriotica veritate retinemus: ad praesens enim de cellariis nostris quae desiderabantur optulimus. tu autem tuo periculo dissimilia facis, quorum iam indicia teneri posse cognoscis.

XIII. EDICTUM.

[1] Nisu contineri debet omnium largitas impensa dominorum, quando necesse est universis proficere, quod illos impulsu divinitatis probatum fuerit effecisse. pietas siquidem principum totum custodit imperium et dum illis vicissitudo digna redditur, incolumia rei publicae membra servantur. dudum siquidem imperialia constituta per Bruttios atque Lucaniam sacrosanctas ecclesias aliqua munerum devotione iuverunt. sed ut est sacrilegis mentibus familiare et in ipsa quoque divina reverentia peccare, nonnullam exinde partem numerariorum nomine canonicarii subtrahebant, facientes laicum commodum substantiam clericorum. [2] Quod sedis nostrae numerarii execratione detestabili respuentes numquam sibi illatum fuisse suggerunt, quod de tali scelere manus impiae fraudaverunt. quid adhuc, minime humana audacia, temptabis, si et ibi furta porrigis, ubi te minime latere posse cognoscis? ut inludas oculis fortasse mortalibus, quamvis iniqua, tamen aliqua videtur esse praesumptio: quanta vero caecitate damnatus est, qui se aestimat perpetrare quod divinitas non possit advertere! [3] Sed ne ulterius similis grassetur forte praesumptio aut divinam patientiam frequens provocare possit excessus, edictali programmate definimus, ut qui in hac fuerit ulterius fraude versatus, et militia careat et compendium propriae facultatis amittat. graviore siquidem poena plectendus est, qui usque ad iniuriam divinam suam nihilominus tetendit audaciam. habeant pauperes dona regnantum: possideant aliquid quibus nulla facultas est. [4] Cur aliena substantia in regali posita largitate pervaditur? possessio eius principis munus est. quemadmodum praesumat subiectus contingere quod deo respicit humilitatem dominantis offerre? additur quod talibus non dare tulisse est, et merito: quando qui potest esurientibus subvenire, si non pascit, extinguit. pudeat illis tollere, quibus iubemur offerre. ultra omnes crudelitates est divitem velle fieri de exiguitate mendici. amentur honesta lucra, horreantur damnosa compendia: nullus audeat inde tollere quod possit collecta dispergere. addendo perdit, qui retinendo collegerit et paupertatem potius ad se trahit, si egentium pecunias non repellit.

XIIII. ANASTASIO CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

[1] Regenses cives ultimi Bruttiorum, quos a Siciliae corpore violenti quondam maris impetus segregavit, unde civitas eorum nomen accepit divisio enim âÄòregionâÄô Graeca lingua vocitatur, iniqua suggerunt exactorum se praesumptione fatigari, implorantes non aurium, sed oculorum nostrorum nota remedia, qui possumus scire territorium eorum quod petitur non habere. est enim montanis lapillis terra rarissima, arida pascuis, sed undosa vindemiis: segetibus adversa, sed olivis accommoda: et ideo cultura eius omnis in sarculis est, quia superficies ipsius sicca nutrire non valet superne nascentia. tergore illic ager nudus industria potius quam natura vestitur. [2] Nam Palladiae silvae viriditate contegitur qui in solo aridissimus approbatur. talibus enim locis illa proficiunt, quae radicibus proceris ad humi penetrale descendunt. segetes rigantur, ut vivant et condicione mutata hoc aristis impenditur, quod oleribus exhibetur. quanta seges est, quae manu colitur? raro illic ab area venit umeris gravatus agricola, ut non messes in horreis colligere, sed vix possit aliquos cophinos de summa ubertate complere. [3] In hortis autem rusticorum agmen habetur operosum, quia holus illic omne saporum est dum marina inroratione respersum: quod humana industria fieri consuevit, hoc cum nutriretur accepit. contra Maronis autem sententiam intiborum illic fibrae dulcissimae sunt, quae praecinctae foliis tortuosis callosa teneritudine conglobantur: unde in morem vitri aliquid decerptum frangitur, dum a fecundo cespite segregatur. [4] His victualibus, si vis nosse, regio illa fecunda est: nam et marinis deliciis copiosa iucunditate perfruitur, quia ibi mare supernum atque infernum, insertis frontibus adunatum, delicias utriusque pelagi in unam congregationem sinus sui volubilitate perducit. necesse est enim illic et pisces properare, ubi constat et undam posse defluere. [5] Exormiston quoque, inter pisces regium genus, compar murenis corpore, sed colore distans, naribus setosis, colostrea delicatitudine praeditum, oleoso ac suavi liquore coagulatum, appetibilis grataque pinguedo, cum spumis fluctuantibus inter aeris confinia coeperit enatare, nescit ad cubilia redire quae deserit: credo aut immemor reversionis aut teneritudine summa mollitus nequit undis elevantibus contraria obluctatione demergere. fertur velut corpus exanime, nullis nisibus periculum, nulla arte devitans et hinc viribus destitutus redire non creditur, quia nec fugere posse sentitur. hic plane tantae dulcedinis esse dinoscitur, ut ei nemo piscium comparetur. [6] Haec sunt in litore Regino quae diximus, quod non alio referente cognovimus, etsi visuali probatione retinemus. quapropter laridi atque tritici species nullis temporibus coemptionis nomine inde decernimus postulari, quia nimis calumniose petitur, quod loci beneficio non habetur. deinde sufficere debet defensio veritatis et testimonium iudicis, quia nimis execrabile malum est, si, cum aliud noverit conscientia, aliud lingua decernat. additur etiam quod tantis commeantium fatigatur adventibus, tanta excurrentium laceratione deteritur, ut rationabiliter illi remitti debuisset vel quod apud ipsam nasci posse constaret.

XV. MAXIMO V. C. CANCELLARIO LUCANIAE ET BRUTTIORUM SENATOR PPO.

[1] Scyllaceum prima urbium Bruttiorum, quam Troiae destructor Ulixes legitur condidisse, inrationabiliter dicitur praesumentium nimietate vexari, quod nobis praesidentibus non oportuisset assumi: quia laesiones eius cogimur plus dolere, dum patriotica nos probatur affectione contingere. civitas supra sinum Hadriaticum constituta in modum botryonis pendet in collibus, non quod difficili ascensione turgescat, sed ut voluptuose campos virentes et caerula maris terga respiciat. [2] Haec nascentem solem ab ipsis cunabulis intuetur, ubi ventura dies non praemittit auroram, sed mox ut oriri coeperit, lampadem suam vibrans fulgor ostendit. gaudentem respicit Phoebum: propria illic luminis claritate resplendet, ut ipsa magis solis putetur esse patria Rhodi opinione superata. fruitur luce perspicua: aeris quoque temperatione donata apricas hiemes, refrigeratas sentit aestates et sine aliquo maerore transigitur, ubi infesta tempora non timentur. hinc et homo sensu liberior est, quia temperies cuncta moderatur. [3] Patria siquidem fervens leves efficit et acutos, frigida tardos et subdolos: sola temperata est, quae mores hominum sua qualitate componit. hinc est quod antiqui Athenas sedem sapientium esse dixerunt, quae aeris puritate peruncta lucidissimos sensus ad contemplativam partem felici largitate praeparavit. numquid enim tale est corpori aquas caenosas sorbere, quale perspicuitatem dulcissimi fontis haurire? sic animae vigor oneratur, dum spiritu graviore comprimitur. subiacemus enim necessario talibus rebus, quando nubilo tristes efficimur et iterum naturaliter ad serena gaudemus, quia caelestis animae substantia ad infecta *** et purissima quaeque laetatur. [4] Fruitur marinis quoque copiosa deliciis, dum possidet vicina quae nos fecimus claustra Neptunia: ad pedem siquidem Moscii montis saxorum visceribus excavatis fluenta Nerei gurgitis decenter immisimus, ubi agmen piscium sub libera captivitate ludentium et delectatione reficit animos et ammiratione mulcet optutus. currunt avidi ad manus hominum et antequam cibi fiant, escas expetunt. pascit homo delicias suas et dum habet in potestate quod capiat, frequenter evenit, ut repletus omnia derelinquat. [5] Spectaculum quoque pulchre laborantium non adimitur in civitate sedentibus. cernuntur affatim copiosae vindemiae, arearum pinguis tritura conspicitur, olivarum quoque virentium vultus aperitur. non eget aliquis agrorum amoenitate, cui datum est de urbe cuncta conspicere. hoc quia modo non habet muros, civitatem credis ruralem, villam iudicare possis urbanam et inter utrumque posita, copiosa noscitur laude ditata. [6] Hanc dum frequenter invisere desiderant commeantes, dum taedia laboris refugere cupiunt, amoenitate civitatis in paraveredorum et annonarum praebitione proprii cives fatigantur expensis. quapropter ne laedat urbem amoenitas sua aut res praeconii fiat causa dispendii, paraveredorum et annonarum praebitionem secundum evectiones concessas in assem publicum constituimus imputari. [7] Pulveratica quoque iudicis funditus amputantes trium tantum etiam dierum praesulibus annonas praeberi secundum vetera constituta decernimus, suis expensis facta tarditate vecturis. leges enim administrantes remedio, non oneri esse voluerunt. qua de re aequitatis intuitu civitas nostra *** relevare iudiciarium est, quod tibi referimus, non remissum. vive iuvante deo iustitia saeculi et securitatis gaudio singulari. alii dicant insulas, ego habitationes tuas appellem potius Fortunatas.

XVI. CANONICARIA.

[1] Tempus ammonet humanis rebus indesinenter accommodum, dum res nobis etiam asperas captata semper opportunitate conciliat, ut illationum fiscalium curam annua festivitate reparemus, quando rei publicae ordo tali consistere cernitur instituto. et merito votivum, quod pro cunctorum utilitate praestatur. diligenda sunt ista, unde res publica videtur esse firmissima, quae dum redeunte censu reficitur, status sui firmissimo robore continetur. [2] Quapropter magna est quolibet tempore monstrata devotio, sed tunc acceptior redditur, quando necessaria plus habetur. praebeant igitur possessores stipendia suae gratiae profutura. debitum siquidem quod non potest evitari, prona debet mente semper offerri, ut fiat beneficium, quod sine compulsione constat illatum. [3] Atque ideo, quod feliciter dictum sit, per indictionem primam in dioecesi tua possessorem te praecipimus ammonere, ut trina illatione servata assem tributarium devotus exsolvat, quatinus nec aliquis se sub immatura compulsione ingemiscat exactum nec iterum remissione protelata quisquam se dicat esse praeteritum. nullus quantitatem iustae ponderationis excedat sitque libra iustissima: modus non erit rapiendi, si pondera fas sit excedi. [4] Expensarum quoque fidelem notitiam per quaternos menses ad scrinia nostra sollemniter destinabis, ut totius erroris obscuritate detersa rationibus publicis veritas elucescat. sed quo facilius possis iuvante deo quae sunt statuta complere, illum atque illum sedis nostrae milites tibi officioque tuo periculorum suorum memores praecipimus imminere, quatinus quod agnoscis iussum, inculpabiliter sortiatur effectum. cave ergo ne te aut improbae redemptionis aut torpentis desidiae culpa respiciat et quod expedire neglexeris, tuis inferat damna fortunis.

XVII. IOHANNI LIQUATARIO RAVENNATI ATHALARICUS REX.

[1] Munitio civitatum spes est certa cunctorum, quando in pace ab exteris gentibus discitur, quod veraciter in certamine timeatur. plena est enim diversis generibus hominum habitatio urbium singularum. quis novit cum qua gente confligat? ideoque omnes debent agnoscere quod futuris hostibus gratum non sit audire. quapropter ex nostra iussione possessores ammonere curabis, ut iuxta montem Caprarium et loca circumiecta muris fovearum ingentia ora pandantur talisque ibi pateat hiatus, ut nullus ibi relinquatur introitus. cur, nefandi homines, perscrutamini accessus inlicitos, quibus portarum permittitur licenter ingressus? nescio quid videmini tegere, qui palam non desideratis intrare. [2] Conscientia recta vias publicas tenet, obviorum collocutione gratulatur et cum diversos gratanter inquirit, laboris taedio non gravatur. amicum est autem crimini velle nesciri et qui vias suas occulit, conscientiam prodit. proinde in usus generales itinera prisca revocentur, ne, dum compendium laboris quaerunt, vitae dispendia patiantur. ille enim iure habendus est hostis, qui munimina nititur violare civitatis.

XVIII. CONSTANTINIANO VIRO EXPERIENTISSIMO SENATOR PPO.

[1] Regius apparatus sicut neglegentibus affert periculum, sic strenue laborantibus praestat ornatum, quia praemium est vitae domino vidente servire, cui nec culpa celari nec bonum possit abscondi. quam gratum est sine offensione aliqua iter agere destinatum, videre indicia diligentiae, dubia sine timore transire, gressu facili montuosa conscendere, in pontibus cum trabium mobilitate non tremere viamque sic conficere, ut omnia probentur animo convenisse! militiam vestram transcenditis, si rerum domino placere possitis. nam cui nos parere contendimus, magnus provectus est si mereamini ad eius placidos venire conspectus. [2] Quocirca iter Flaminiae rivis sulcantibus exaratum, hiantes ripas latissima pontium interiectione coniungite, oppressas margines platearum asperrimis silvis enudate. paraveredorum adscriptus numerus procuretur cum electa qualitate membrorum: annonarum designatarum copia sine aliquo possessorum dispendio congregetur, quia sic omnia grata redditis, si in nulla parte peccetis. res una subtracta cuncta deformat et totum deesse creditur, ubi vel minima querela asperitas commovetur. [3] Species praeterea, quae mensis regiis apparantur, exactas tota sedulitate perquirite. nam quid proderit exercitui satisfacere, si vos contigerit in ipsa dominorum pastione peccare? pareant provinciales ammoniti: civitates singulae declarata brevibus subministrent. nam quotiens laeto principi occurritur, efficaciter beneficia postulantur. cogitate etiam, quod praesens facta vestra diiudico: aut gratias vobis domini gaudens reddo aut commotionem principis iratus attribuo. agite ergo, ne mihi imputetur vester excessus, quia cunctis de vobis satisfacio, quos culpis vestris offendero. persolvat mihi potius gratiam universus exercitus. magna vobis erit gloria et me securum reddere et tantorum bona iudicia meruisse.

XVIIII. MAXIMO VICARIO URBIS ROMAE SENATOR PPO.

[1] Adventum quidem regium ex ipsa potestis cognoscere frequentia commeantum, quia necesse est ut res magna competentia praemittat semper indicia. venturum diem Lucifer demonstrat exortus: serena secutura favens ventus ostendit: imminentia bona quadam animi praesagatione dinoscimus et difficile magna res geritur, quae signorum praecursione minime declaretur. [2] Verumtamen et nos necessario commonemus, ut pontis iunctione Tiberinos fluctus sollemniter vestiatis, quatenus transitum praebeat intremulum fixum concatenatione navigium et de suo situ celerem nobis praestet excursum. non moveatur pigris funibus, ut solebat: non manibus trahentium moles tanta torpescat: celeritatem potius fixa conferat, quam se movens antea non praebebat. ambulent commeantium greges profecto, non navigent: incisa nos unda deportet. sic decet dominum suscipi, ut aliqua debeat novitate gratulari. [3] Tabularum fortiter iunctura constricta soliditatem debet praebere necessariam, ut pavorem undas dubitantium terrena similitudine possit auferre. optetur quin immo longior fuisse, cum transitur innocue. cancellorum tutamen dextra laevaque decenter aptetur: prosper datur transitus, cum fuerit casus asper exclusus. vide quemadmodum reliqua ad te pertinentia praepares, qui te occursurum esse cognoscis. quale est enim in tanta frequentia non potuisse culpari! universos affligit, qui regi aliquid necessarium subtrahit, quia, dum laetus optatur ab omnibus, cunctos contristat, si probetur offensus. [4] Adde quod sic praeclarum est sub tanta senatorum occursione laudari, principem sic suscipere, ut omnes intellegant nil deesse, ante ipsum quoque dominum venire laetum quam aliqua trepidatione confusum. insperatum bonum est, si is ad quem deceptionis pertinet periculum sibi gratiae procuret augmentum. in quam rem illum sedis nostrae militem nos direxisse cognosce, qui tibi officioque tuo debeat imminere, quatenus nobis omnia parata renuntiet, quia committi non potest casui, quod nostro periculo constat adscribi.

XX. THOMATI ET PETRO VV. CC. ARCARIIS SENATOR PPO.

[1] Retinetis mecum, fidelissimi viri, sanctum Agapitum urbis Romae papam, cum ad Orientis principem legationis gratia mitteretur iussione regia, datis pignoribus a vobis tot libras auri facto pittacio sollemniter accepisse, ut cui providus dominator iussit, ad subitum eius etiam urgeret egressum. primum quidem benigne praestitit qui in necessitate mutuas pecunias dedit: sed quanto gloriosius fecit etiam illud largiri, quod cum gratiarum actione potuisset offerri! [2] Victa est sine damno necessitas: manus papae dabat quod eius substantia non habebat et iter illud est indemne redditum, quod donis constat expletum. quale, rogo, videbatur antistitem petentibus profundere et ecclesiam nulla detrimenta sentire? distributor fuit potius quam donator, quia necesse est illi applicari, de cuius facultatibus videbatur expendi. quid non agat apud pium principem talis legatio, quam destinatam singulari constat exemplo? [3] Quapropter nostra praeceptione commoniti et regia iussione securi sanctorum vasa cum obligatione chirographi actoribus sancti Petri apostoli sine aliqua dilatione refundite, ut lucrose reddita celeriter impetrare videantur optata: referantur manibus levitarum ministeria toto orbe narranda: donetur quod proprium fuit, quando iuste per largitatem recipit quod sacerdos legibus obligavit. [4] Superatum est exemplum quod in historia nostra magna intentione retulimus. nam cum rex Alaricus urbis Romae depraedatione satiatus apostoli Petri vasa suis deferentibus excepisset, mox ut rei causam habita interrogatione cognovit, sacris liminibus deportari diripientium manibus imperavit, ut cupiditas, quae depraedationis ambitu admiserat scelus, devotione largissima deleret excessum. sed quid mirum, si reverenda sanctorum diripere noluit, qui tanta se urbis vastatione ditavit? [5] Rex autem noster religioso proposito reddidit vasa, quae iure pignoris propria videbantur effecta. et ideo talibus factis frequens praestetur oratio, quando laeta concedi posse credimus, cum retributionem bonis actibus postulamus.

XXI. DEUSDEDIT SCRIBAE RAVENNATI SENATOR PPO.

[1] Scribarum officium securitas solet esse cunctorum, quando ius omnium eius sollicitudine custoditur. alios enim depopulantur incendia: alios nudat furtiva subreptio: nonnullis neglegentia perit quod diligens auctor adquirit: sed de fide publica robustissime reparatur quicquid a privatis amittitur. [2] Diligentior est in alienis quam potest esse cura de propriis: non admonitus facit quod vix rogatus impleret et requisitus non potest negare quod is cuius interest se fatetur amisisse. armarium ipsius fortuna cunctorum est et merito refugium omnium dicitur, ubi universorum securitas invenitur. ad paterna transit officia, si incorrupte sit veritas custodita. nam sicut diligens genitor servat quod otiosus successor inveniat, sic arbiter partium nullum patitur propria utilitate fraudari. [3] Et ideo tantae rei iugiter praecipimus esse custodem, ut qui hactenus de integritate placuisti, nulla debeas varietate fuscari. vide quid tibi committitur antiqua fides et cotidiana diligentia. dirimis iurgantium litem: apud cunctos praesules de tua cura litigatur et tu potius iudicas, qui causarum vincla dissolvis. hoc honorabile decus, indisputabile testimonium: vox antiqua chartarum cum de tuis adytis incorrupta processerit, cognitores reverenter excipiunt: litigantes quamvis improbi coacti tamen oboediunt. et cum fas sit promulgatam sententiam suspendi, tibi non licet obviari. [4] Quocirca non habeas venale propositum. tinea documentorum est oblatio maligna redimentis, dum quaerunt consumere quod se cognoverint impedire. pascat te editio decora veritatis: facultas tua habeatur integritas. da petentibus quae olim facta sunt. translator esto, non conditor antiquorum gestorum. exemplar velut anulum ceris imprime, ut sicut vultus expressa non possunt signa refugere, ita manus tua ab authentico nequeat discrepare. [5] Quod si te aliquis iniqua subreptione traduxerit, quemadmodum in alia causa tibi adquiescat credi quem scit potuisse corrumpi? inpugnat te fraude sua et facile convincit, quem in una parte deceperit. ama iustitiam, de qua nemo queritur, ut etiam iratus testimonium salubre possit dicere, qui te in cassum voluit deviare. publicum est omne quod feceris, dum aut laudatus gratiam aut accusatus invenire possis offensam.

XXII. PROVINCIALIBUS HISTRIAE SENATOR PPO.

[1] Expensae publicae diversa temporum varietate titubantes hac ratione se poterunt continere, si proventum locorum sequatur salubritas iussionum. illic enim facilis est procuratio, ubi fuerit fructus uberior. nam si indicatur quod sterilitas ieiuna denegavit, tunc et provincia laeditur et effectus optabilis non habetur. commeantium igitur attestatione didicimus Histriam provinciam a tribus egregiis fructibus sub laude nominatam, divino munere gravidam vini, olei vel tritici, praesenti anno fecunditate gratulari. et ideo memoratae species in tot solidos datae pro tributaria functione vobis de praesenti prima indictione reputentur: reliqua vero propter sollemnes expensas relinquimus devotae provinciae. [2] Sed quoniam nobis in maiore summa sunt quaerenda quae diximus, tot solidos etiam de arca nostra transmisimus, ut res necessariae sine vestro dispendio uberrime debeant congregari. frequenter enim, dum extraneis urgemini vendere, soletis damna sentire, eo praesertim tempore, cum vobis peregrinus emptor ereptus est et rarum est aurum capere, quando mercatores cognoscitis non adesse. quanto vero melius est parere dominis quam praestare longinquis et debita fructibus solvere quam ementum fastidia sustinere! [3] Prodimus etiam amore iustitiae quod nobis suggerere poteratis, quia in pretio laedere non debemus, unde naulorum praebitionibus non gravamur. est enim proxima nobis regio supra sinum maris Ionii constituta, olivis referta, segetibus ornata, vite copiosa, ubi quasi tribus uberibus egregia ubertate largatis omnis fructus optabili fecunditate profluxit. quae non immerito dicitur Ravennae Campania, urbis regiae cella penaria, voluptuosa nimis et deliciosa digressio. fruitur in septentrione progressa caeli admiranda temperie. [4] Habet et quasdam, non absurde dixerim, Baias suas, ubi undosum mare terrenas concavitates ingrediens in faciem decoram stagni aequalitate deponitur. haec loca et garismatia plura nutriunt et piscium ubertate gloriantur. Avernus ibi non unus est. numerosae conspiciuntur piscinae Neptuniae, quibus etiam cessante industria passim ostrea nascuntur iniussa. sic nec studium in nutriendis nec dubietas in capiendis probatur esse deliciis. [5] Praetoria longe lateque lucentia in margaritarum speciem putes esse disposita, ut hinc appareat, qualia fuerint illius provinciae maiorum iudicia, quam tantis fabricis constat ornatam. additur etiam illi litori ordo pulcherrimus insularum, qui amabili utilitate dispositus et a periculis vindicat naves, et ditat magna ubertate cultores. reficit plane comitatenses excubias, Italiae ornat imperium, primates deliciis, mediocres victualium pascit expensis et quod illic nascitur, paene totum in urbe regia possidetur. praestet nunc copias suas sponte magis devota provincia: amplius pareat, dum speratur, quando gratissime faciebat, dum minime quaereretur. [6] Sed ne aliqua iussionibus nostris dubietas nasceretur, Laurentium virum experientissimum et magnis nobis in re publica laboribus comprobatum cum praesenti auctoritate direximus, ut secundum breves subter annexos incunctanter expediat quod sibi pro expensis publicis iniunctum esse cognoscit. nunc procurate quae iussa sunt. vos enim facitis devotum militem, cum libenter suscipitis iussionem. [7] Pretia vero vobis moderata sequenti occasione declaramus, cum nobis praesentium gerulus nativitatis modum missa relatione suggesserit. taxari enim aliquid non potest iuste, nisi copia rei evidenter potuerit indagari. inaequalis est quippe arbiter, qui sententiam mittit in cassum, et male sibi probatur conscius, qui est indeliberata dicturus.

XXIII. LAURENTIO VIRO EXPERIENTISSIMO S ENATOR PPO.

[1] Deliberatio iudicis probatos viros debet publicis actionibus adhibere, ut facile possit impleri quod sub sterilitate temporis videtur inquiri. in abundantia rerum quaelibet se potest expedire persona: electis opus est militibus, cum fuerit necessitatis impulsus. atque ideo experientiam tuam frequentibus nobisque tali devotione gratissimam ad Histriam provinciam iubemus excurrere, ut in tot solidos vini, olei vel tritici species de tributario solido debeas procurare, in aliis vero tot solidis, quos a nostro arcario percepisti, tam a negotiatoribus quam a possessoribus emere maturabis, sicut te a numerariis instruxit porrecta notitia. [2] Quapropter erige nunc animos ad parendum, qui tantis excubiis indiscreta sorte placuisti. ammoneat te prioris conversationis exemplum, quia nimis grave est emeritum delinquere, quem tironem nullatenus constat errasse. qualis autem supra dictarum specierum ubertas se optata laxaverit, veraci nobis, ut de te credimus, relatione significa, ut nos habito modo constituere debeamus quod nec provinciales laedat nec publicas gravare possit expensas.

XXIIII. TRIBUNIS MARITIMORUM SENATOR PPO.

[1] Data pridem iussione censuimus ut Histria vini, olei vel tritici species, quarum praesenti anno copia indulta perfruitur, ad Ravennatem feliciter dirigeret mansionem. sed vos, qui numerosa navigia in eius confinio possidetis, pari devotionis gratia providete, ut quod illa parata est tradere, vos studeatis sub celeritate portare. similis erit quippe utrisque gratia perfectionis, quando unum ex his dissociatum impleri non permittit effectum. estote ergo promptissimi ad vicina, qui saepe spatia transmittitis infinita. [2] Per hospitia quodammodo vestra discurritis, qui per patriam navigatis. accedit etiam commodis vestris, quod vobis aliud iter aperitur perpetua securitate tranquillum. nam cum ventis saevientibus mare fuerit clausum, via vobis panditur per amoenissima fluviorum. carinae vestrae flatus asperos non pavescunt: terram cum summa felicitate contingunt et perire nesciunt, quae frequenter inpingunt. putantur eminus quasi per prata ferri, cum eorum contingit alveum non videri. tractae funibus ambulant, quae stare rudentibus consuerunt, et condicione mutata pedibus iuvant homines naves suas: vectrices sine labore trahunt, et pro pavore velorum utuntur passu prosperiore nautarum. [3] Iuvat referre quemadmodum habitationes vestras sitas esse perspeximus. Venetiae praedicabiles quondam plenae nobilibus ab austro Ravennam Padumque contingunt, ab oriente iucunditate Ionii litoris perfruuntur: ubi alternus aestus egrediens modo claudit, modo aperit faciem reciproca inundatione camporum. hic vobis aquatilium avium more domus est. nam qui nunc terrestris, modo cernitur insularis, ut illic magis aestimes esse Cycladas, ubi subito locorum facies respicis immutatas. [4] Earum quippe similitudine per aequora longe patentia domicilia videntur sparsa, quae natura protulit, sed hominum cura fundavit. viminibus enim flexibilibus illigatis terrena illic soliditas aggregatur et marino fluctui tam fragilis munitio non dubitatur opponi, scilicet quando vadosum litus moles eicere nescit undarum et sine viribus fertur quod altitudinis auxilio non iuvatur. [5] Habitatoribus igitur una copia est, ut solis piscibus expleantur. paupertas ibi cum divitibus sub aequalitate convivit. unus cibus omnes reficit, habitatio similis universa concludit, nesciunt de penatibus invidere et sub hac mensura degentes evadunt vitium, cui mundum esse constat obnoxium. [6] In salinis autem exercendis tota contentio est: pro aratris, pro falcibus cylindros volvitis: inde vobis fructus omnis enascitur, quando in ipsis et quae non facitis possidetis. moneta illic quodammodo percutitur victualis. arti vestrae omnis fluctus addictus est. potest aurum aliquis minus quaerere, nemo est qui salem non desideret invenire, merito, quando isti debet omnis cibus quod potest esse gratissimus. [7] Proinde naves, quas more animalium vestris parietibus illigatis, diligenti cura reficite, ut, cum vos vir experientissimus Laurentius, qui ad procurandas species directus est, commonere temptaverit, festinetis excurrere, quatenus expensas necessarias nulla difficultate tardetis, qui pro qualitate aeris compendium vobis eligere potestis itineris.

XXV. AMBROSIO V. I. AGENTI VICES SENATOR PPO.

[1] Plerumque solliciti fiunt, qui mutatos rerum ordines intuentur, quia saepe portendunt aliqua, quae consuetudini probantur adversa. nihil enim sine causa geritur nec mundus fortuitis casibus implicatur, sed quicquid venire videmus ad terminum, divinum constat esse consilium. suspenduntur homines, cum sua reges constituta mutaverint, si aliter induti procedant quam eorum usus inoleverat. quis autem de talibus non magna curiositate turbetur, si versa vice consuetudinum a sideribus aliquid venire videatur obscurum? nam sicut certa securitas est suis vicibus tempora notare currentia, sic magna curiositate complemur, cum mutari talia sentiuntur. [2] Quale est, rogo, stellarum primarium conspicere et eius solita lumina non videre? lunam noctis decus intueri orbe suo plenam et naturali splendore vacuatam? cernimus adhuc cuncti quasi venetum solem: miramur media die umbras corpora non habere et vigorem illum fortissimi caloris usque ad extremi teporis inertiam pervenisse, quod non eclipsis momentaneo defectu, sed totius paene anni agi nihilominus constat excursu. [3] Qualis ergo timor est diutius sustinere quod vel in summa solet populos celeritate terrere? habuimus itaque sine procellis hiemem, sine temperie vernum, sine ardoribus aestatem. unde iam speretur posse venire temperiem, quando menses qui fructus decoquere poterant boreis flatibus vehementer algebant? quid enim fertilitatem producat, si terra aestivis mensibus non calescat? quid germen aperiat, si matrix pluviam non resumat? duo haec elementis omnibus probamus adversa rigorem perpetuum et contrariam siccitatem. mutaverunt se tempora non mutando et quod mixtis imbribus solebat effici, ex ariditate sola non potest optineri. [4] Atque ideo de veteribus frugibus prudentia tua futuram vincat inopiam, quia tanta fuit anni praeteriti felix ubertas, ut et venturis mensibus provisa sufficiant. reponatur omne quod ad victum quaeritur. facile privatus necessaria reperit, cum se publicus apparatus expleverit. [5] Sed ne te praesens causa magna haesitatione discruciet, ad considerationem revertere naturalium rerum et fit ratione certum, quod stupenti vulgo videtur ambiguum. sic enim constat divina ordinatione dispositum, sic astra praesentis anni in domiciliis suis mutuis amministrationibus convenerunt, ut supra solitum hiems sicca redderetur et frigida. hinc aer nivibus nimio rigore densatus ardore solis in nulla raritate perductus est, sed in assumpta crassitate perdurans et caloribus eius obstitit et aspectum humanae fragilitatis elusit. media enim quae sunt, nostris dominantur obtutibus et per ipsa tantum videre possumus, quantum nobis sui corporis tenuitate concedunt. [6] Hoc enim inane magnum, quod inter caelum terramque elementi more liquidissimi pervagatur, dum contigerit esse purum et solis claritate respersum, nostros veraciter pandit aspectus: si vero aliqua fuerit permixtione congregatum, tunc tenso quasi quodam corio nec colores proprios nec calores pervenire facit astrorum. quod etiam aliis saeculis aere nubilo pro tempore frequenter efficitur. hinc est quod diutius radii siderum insolito colore fuscati sunt, quod novum frigus messor expavit, quod accessu temporis poma duruerunt, quod uvarum senectus acerba est. [7] Sed si hoc divinae providentiae tradatur, satagere non debemus, quando ipsius imperio prodigia quaerere prohibemur. illud tamen sine dubio terrenis fructibus adversarium esse cognoscimus, ubi alimonia consueta nutriri lege propria non videmus. proinde agat sollicitudo vestra, ne nos unius anni sterilitas turbare videatur, dum sic ab illo primo amministratore dignitatis nostrae provisum est, ut praecedens copia sequentem valuisset mitigare penuriam.

XXVI. PAULO VIRO STRENUO SENATOR PPO.

[1] Frequenter utilitas publica compendiosa pietate servatur, quando illud magis adquirit, quod bonorum intercessione remiserit. veniens itaque vir venerabilis Augustinus vita clarus et nomine Venetum nobis necessitates flebili allegatione declaravit, non vini, non tritici, non panici species apud ipsos fuisse procreatas, asserens ad tantam penuriam provincialium pervenisse fortunas, ut vitae pericula sustinere non possint, nisi eis pietas regalis solita humanitate prospexerit. quod nobis crudele visum est aliquid a petentibus postulare et illud sperare, quod provincia cognoscitur indigere. a talibus enim solas lacrimas exigit qui quod non invenitur imponit. [2] Et ideo tanti viri allegatione permoti vinum et triticum, quod vos in apparatum exercitus ex Concordiense, Aquileiense et Foroiuliense civitatibus colligere feceramus, praesenti auctoritate remittimus, carnes tantum, sicut brevis vobis datus continet, exinde providentes. hinc enim, cum necesse fuerit, sufficientem tritici speciem destinamus. [3] Et quoniam in Histria vinum abunde natum esse comperimus, exinde, quantum de supra dictis civitatibus speratum est, postulate, sicut in foro rerum venalium reperitur, quatenus nec ipsi laedi possint, cum eis pretia iusta servantur. quapropter praesentem indulgentiam nulla credatis venalitate taxandam, ut, dum fuerit remedium gratuitum, possit existere nihilominus gloriosum. noveritis enim gravi vos subici posse vindictae, si quod interdictum est dari, a vobis videatur acceptum.

XXVII. DATIO EPISCOPO MEDIOLANENSI SENATOR PPO.

[1] Minus prodest bonum iubere, nisi hoc per viros sanctissimos velimus efficere. auget enim beneficium voluntas recta iustorum et quicquid sine fraude geritur, hoc vere donantis meritis applicatur. decet enim, ut munificentiam principalem sacerdotalis puritas exequatur. nam cui est studium bonum de proprio facere, laudabiliter potest aliena vota complere. [2] Et ideo sanctitatem vestram petimus, cuius propositi est divinis inservire mandatis, ut de horreis Ticinensibus et Dertonensibus panici speciem, sicut a principe iussum est, tertiam portionem esurienti populo ad viginti quinque modios per solidum distrahi sub vestra ordinatione faciatis, ne cuiusquam venalitate ad illos perveniat, qui se de proprio videntur posse transigere. accipiat minus habens indulgentiam principalem. egentibus iussum est, non divitibus, subveniri. fundit potius, qui mittit in plenum, nam illud potius reconditur, quod vasis vacuis congregatur. [3] Quapropter sanctitas vestra miserationis officia non putet iniuriam: quia totum vobis dignum est, ubi pietas invenitur, siquidem aliena desideria fideliter gerere hoc est bona propria perfecisse. ad quam rem deo iuvante procurandam illum atque illum curavimus destinare, qui sanctitatis vestrae ordinationibus obsecuti nihil ex se faciant, sed tantummodo vobis oboedire contendant. solidi vero, quanti ex supra dicta quantitate panici potuerint congregari, vestra nobis relatione declarate, ut apud arcarium reconditi ad supra memoratam speciem reparandam futuris reserventur deo auxiliante temporibus: more vestis redivivae, cuius adunatio per fila resolvitur, ut in novam faciem splendido potius decore texatur.

XXVIII. EDICTUM.

[1] Quis nesciat providentiam divinam usibus nostris aliqua velle subducere, ut humanum possit animum comprobare? nam si nullum penitus indigere contingeret, locum proinde largitas non haberet. data est provinciis in regis nostri laudem penuria: steriles facti sunt agri, ut ubertas domini possit agnosci. minus esset acceptissimum donum, nisi praecessisset incommodum. gaudete, provinciae, malisque vestris potius gratiam referte, quando talem probatis animum principis, ut nullis cedat adversis. en pietas mirabilis, quae ubique nostris repugnat incommodis. [2] Nam cum se feritas gentilis prioris temporis animasset, Aemilia et Liguria vestra, sicut vos retinere necesse est, Burgundionum incursione quateretur gereretque bellum de vicinitate furtivum, subito praesentis imperii tamquam solis ortus fama radiavit. expugnatum se hostis sua praesumptione congemuit, quando illum cognovit nominatae gentis esse rectorem, quem sub militis nomine probaverat singularem. quotiens se optavit de suis finibus non exire Burgundio, ne principe nostro pugnaret adverso, cuius licet praesentiam relevatus evaserit, felicitatem tamen praecipitatus incurrit? [3] Nam mox ut Gothi ad belli studium genuina se fortitudine contulerunt, ita prospera concertatione caesa est rebellium manus, quasi inde nudos, hinc stare contigisset armatos: divini aequitate iudicii, ut in ipsis campis praedo corrueret, quos vastare praesumpsit. exulta, adversariorum cadaveribus ornata provincia: acervum ride funerum, quem inimicorum exitio constat effectum. nunc melius culta Liguria, cui negato fructu segetis messis provenit hostilis: nam etsi tributa tua minus potuerunt accipi, triumphos in te natos feliciter optulisti. [4] His additur Alamannorum nuper fugata subreptio, quae in primis conatibus suis sic probatur oppressa, ut simul adventum suum iunxisset et exitum quasi salutaris ferri execatione purgata, quatenus et male praesumentium vindicaretur excessus et subiectorum non omnino grassaretur interitus. possem quidem vobis dinumerare, quanta in aliis locis hostium turba ceciderit: sed more humani animi ad vestra felicia festinantes illud nos tantum dicere cupitis, quod ad vos specialiter pertinere sentitis. [5] Redeamus ergo ad suave principium, quando qui vos defendit a belli clade, nec inopiae patitur pericula sustinere: nam qui perculit hostem provinciae, et famem iussit exire. o certamen toto orbe praedicandum! contra indigentiam saevam gloriosi principis pugnat humanitas, cuius vere castra sunt horrea referta, quae si claudere voluisset, tunc importabilis intrasset inimica, sed quia magis aperuit, saevientem adversariam mox fugavit. [6] Nescio quae principis nostri bella mundus potius ammiretur: ego tamen dicam quod sentio. in usum est viris fortibus feliciter egisse pugnas, sed supra humanam virtutem esse constat vicisse penuriam. verum cum his tantis ac talibus bonis nulla potuissent supplicum vota sufficere, adhuc et dimidiam relaxare pertulit fiscalis calculi functionem, ne tristes in aliqua parte faceret, quibus tot felicia praestitisset. [7] Ioseph legimus contra famem funestam emendi quidem tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse pretium, ut suae subventionis avidus se potius venderet alimonia mercaturus. quale fuit, rogo, tunc miseris vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere: ubi non minus ingemuit liberatus quam potuit flere captivus! credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satisfaceret et periclitanti populo subveniret. pace tanti patris dixerim: quanto praestantius est libertate salva frumenta vendere et propter indigentiam tributa laxare! [8] Gratis constat ista venalitas, quando et unde ematis cessit et pretium quod vos oblectet imposuit. vendit itaque largitas publica vicenos quinos modios, dum possessor invenire non possit ad denos. ordinem rerum saeculi mutavit humanitas: nos iubemur vile distrahere, cum esuriens paratus sit carius comparare. o novum praedicationis eventum! affectu damni negotiatio provenit et votum est vendenti magis perdere, ut quaestum comparans debeat invenire. talia profecto regem decet tractare commercia: talem convenit nundinationem exercere pietatem, ut tunc minus adquiescat accipere, quando emptor plurima praecipitatur offerre. [9] Libet referre, qualis in vobis sit dominantis affectus, quia et primo cessit quantum sufficere credidit et nunc iterum postulata geminavit. verecundum vobis erat aliquid sperare post dona, cum se adhuc ad beneficia principis reservaret humanitas: non audita despexit, quando ipse visa testatus est. felix illa calamitas, quae prius miserantem reperit testem, ut post districtum iudicem non haberet. gaude igitur, assuete iam bono Ligur: in usu tuo secunda venerunt: nam collatos tibi Aegyptios magna prosperitate vicisti: evadis tempora necessitatis et libertatis praemia non amittis: immo illo tempore securus es ab hoste redditus, quando et de famis periculo cognosceris esse liberatus. [10] Adhuc te praedictum ornat exemplum: adhuc est in qua parte superetur. legitur enim Ioseph fratribus suis tantum saccis occulta pretia reddidisse. quid mirum, si natura compellente proximis suis humanior visus est extitisse? hic autem cunctis large vendidit, functionem debitam reliquit et plus iste generaliter contulit tributariis quam ille solis visus est praestitisse germanis. breviter dicantur effusa: hinc bona sua discat universitas, quando non regibus comparantur nostra saecula, sed prophetis. sed ne diutius beneficiorum regalium cupidos occupemus, praecepta nostra ad eos quorum interest manasse cognoscite, ut secundum tenorem iussionis ad vos perveniat munificentia principalis.