Veianus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


VEIANIUS

Veianius armis
Herculis ad postem fixis latet abditus agro.
HOR. Epist. I 1, 4.

    
Mane coronatos aestivo flore penates
halantemque rosis visit viridemque marino
rore focum, mundamque domum miratur, ut omnis
splendeat assiduo purgata labore supellex;
5 et placare lares pingui Veianius agna
atque mola salsa properat: tum mica corusca
dissilit aut prunae crepitans ardore voratur,
tum reliquos nidor pervincit lentus odores.
Namque anno redeunte dies hic gaudia festus
10 magna refert, ex quo proprio latet abditus agro,
et rude donatus tandem sibi vivere coepit,
naribus et calidi fumum abstergere cruoris.
Ergo omni adsuetus solvatur coetus opella:
sit mora, sit requies, falces et sarcula cessent,
15 et redolens carpant faenum ad praesepia tauri,
et tergum in pratis immune volutet asellus,
vosque larem, famuli, fremitu circumdate lacto,
conclusae resonent famulis epulantibus aedes:
vilica compescat clamorem, at, munus herile,
20 sistra manu medius tremebunda vernula verset.
Iam pransus late dominus sua rura pererrat,
viticulas numerat, tenues notosque racemos,
et quibus est ausus plantas immittere mali
ipse ornis, et quas cerasos eduxerit ipse.
25 Tandem ubi densa suis saepes praetenditur arvis
hirta rubo, clymeni spirans serpentis odorem,
venerata et secum tacitus modo visa recenset:
hortumque arbustumque virens et pinguis olivae
exiguos flores et lactum melle salictum.
30 Hinc lentis vestita hederis tua saxa, Vacuna,
suspicit, hinc villam candentem vertice collis,
cui pinus lato nigrescens imminet orbe.
"Quas" inquit tacitus "nugas meditaris, Horati,
aut ad lene sacri fontis caput, aut ubi pinus
35 umbram consociant ramis et populus alba?
An glebas dicam te vix et saxa movere
ilia ducentem, multo sudore madentem?
Excipit en lippum de saepe repente cachinnus
risoris Cervi: «Non ista ligonibus apta est
40 dextera. Quam scit quisque libens exerceat artem».
Huic vitae lassos te traduxere Camenae,
me ferrum et caedes: eadem miramur utrique.
Hic fremit innumeris foliorum populus umbris,
hic longo invitat somnos Digentia cantu,
45 hic clymeni flores carpens apis aera bombo
personat... " At fesso obrepit tum somnus; inertis
paulatim venas et lumina coniventis
occupat. In somnis ecce immensum ferit aures
murmur, quale premens foliis folia edere ventus,
50 quale solet noctu multarum lapsus aquarum,
aut qualem efficiunt examina densa canorem.
Panditur interea vasto circum orbe theatrum
et cunei ante oculos tunicata plebe frequentes,
atque alii scandunt fremitu scalaria mixto.
55 Adsurgunt: podium ingrederis tu, maxime Caesar.
Purpureae fulgent lento vestes incessu,
atque atros flammante sinus toga sanguine mutat.
Tum tuba signa canit: tardis Veianius errat
luminibus circurnspiciens et milia cernit
60 multa in se demens oculorum fixa crepantesque
attonitus media palmas exaudit arena.
Ipse manu crispat nudus gladium, ipse Syro par
commissus: grandis spes omnibus una duelli est.
"Quid"? secum meditatur "an Orcus reddere discit
65 exstinctas animas? nonne istum iam meus ensis
abstulit? at coram cerno, quin torva tuentem!
Quis fuit antiqua me iterum qui inclusit arena,
desuetumque Syri gladio qui tradit et irae?
Continuo ferris cur nos pugnemus acutis?
70 An populum exorem? an senior diludia poscam?
Pugnandum est". Animos sic fatus colligit ultro:
nequiquam; horror enim laxatos concutit artus,
poplitibus tremit infractis et bracchia pendent.
Raucisonis propter Digentia labitur undis.
75 Iam Syrus aversis manibus tectisque minatur:
ipse cavet tantum, veteris non immemor artis;
verum oculos gladii perstringit fulgor, et aures
tintinnant. Rectis etiam Syrus ictibus urget,
pondere nunc impellit, acumine nunc petit, ictus
80 et simulat variatque, et nutu fallit hiantem.
Debilis en factus nec propulsare valet iam
mucronem, et subito dum alio Syrus avocat arma,
succidit extrema frendens resupinus arena.
Conclamant omnes. - Vicinae forte cupresso
85 turba loquax avium densis insederat alis.
Sibila populeas frondes super incutit aura.
Ipse miser graviter suspirat et omnia circum
arrectis oculis manibusque micantia cernit.
Hic princeps, illic adstant longo ordine matres,
90 iuxtaque adflantis pectus victoris anhelum,
et gladio lugulum gelido crispatur hianti.
Tum digitum tollit: stant omnes pollice verso.
"Veiani" victor victi sic intonat aurem
«Veiani» ast ille expergiscitur. «Heus ita dudum
95 stertendo toto pervincis rure cicadas.
Quin surgis?» laeto haec Venusinus Horatius ore.
«Surge, ignave:» - sed ille oculos terit, explicat artus -
«conveniunt Variam, viridisque Lucretilis omnis
agricolis tanquam formicis semita fervet,
100 quos vocat ad trivium stridenti buccina cantu».