Migne Patrologia Latina Tomus 73
Verba seniorum (Auctor incertus; Pelagius diaconus), J. P. Migne
LIBELLUS PRIMUS. De profectu Patrum. (0855A)562
- 1.
Interrogavit quidam abbatem Antonium (Ruffin., l. III, n. 108), dicens: Quid custodiens placebo Deo? Et respondens senex dixit: Quae mando tibi, custodi. Quocunque vadis, Deum semper habe prae oculis tuis: et in his quae agis, adhibe testificationem sanctarum Scripturarum; et in quocunque loco sederis, non cito movearis. Haec tria custodi, et salvus eris.
- 2.
Interrogavit abbas Pambo abbatem Antonium (Append. Martini, n. 54), dicens: Quid faciam? Respondit ei senex: Noli esse in tua justitia confidens; neque poenitearis de re transacta, et continens esto linguae tuae et ventris.
- 3.
Dixit sanctus Gregorius: Quia haec tria exigit (0855B)Deus ab omni homine qui est baptismum consecutus: id est, fidem rectam ex tota anima et virtute, linguae continentiam, et castitatem corporis.
- 4.
Dixit abbas Evagrius: Quia dicebant quidam Patrum quod siccior et non inaequalis victus charitati conjunctus, citius introducat monachum in portum impassibilitatis.
- 5.
Iterum dixit: Nuntiata est cuidam monacho mors patris sui. Ille autem ait ad eum qui nuntiabat sibi: Desine, inquit, blasphemare; meus enim pater immortalis est.
- 6.
Dixit abbas Macarius abbati Zachariae: Dic mihi, quod est opus monachi? Dixit ei: Me interrogas, Pater? Et dixit ei abbas Macarius: Certus sum de te, fili Zacharia, est enim qui me pulsat ut interrogem (0855C)te. Dixit ei Zacharias: Quantum ad me, Pater, hoc puto quoniam quicunque semetipsum necessitatibus subjecerit atque coegerit, ipse est monachus.
- 7.
Dicebant de abbate Theodoro, cui est praenomen de Pherme, quia haec tria capitula habuerit supra multos, id est, nihil possidendi, abstinendi, homines fugiendi.
- 8.
Dixit abbas Joannes Nanus: Ego volo hominem ex omnibus virtutibus percipere. Itaque per singulos dies surgens mane, de omni virtute sume principium, et mandatum Dei custodi in magna patientia, cum timore et longanimitate, in charitate Dei, cum proposito animae et corporis, et humilitate multa: in patientia, in tribulatione cordis et observationis, in oratione multa et supplicationibus, cum gemitibus; in puritate et (0855D)munditia linguae, et custodia oculorum, injuriam patiens, et non irascens; pacificus, et non reddens malum pro malo; non attendens ad vitia aliorum, neque teipsum exaltans; sed esto subditus et humilior omni creaturae, renuntiando omni materiae corporali, et his quae secundum carnem sunt, in cruciatu, in certamine, in humilitate spiritus, in bona voluntate et abstinentia spirituali; in jejunio, in patientia, in fletu, in certamine pugnae, in discretione judicii, in castitate animi, in perceptione boni cum quiete, et (0856A)opere manuum tuarum; in nocturnis vigiliis, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus, includens te sepulcro tanquam jam mortuus, ut videatur tibi esse proxima mors omni die.
- 9.
Dixit abbas Joseph Thebaeus: Quia tres ordines sunt honorabiles in conspectu Domini. Primus est, quando homo infirmatur, et adjiciuntur ei tentationes, et cum gratiarum actione suscipit eas. Secundus autem est, quando aliquis omnia opera sua facit munda coram Deo, nihil habens humanum. Tertius vero, quando aliquis sedet in subjectione et praeceptis Patris spiritualis, et omnibus propriis renuntiat voluntatibus.
- 10.
Narravit abbas Cassianus de quodam Joanne abbate, qui erat primus congregationis, quod magnus (0856B)quidem fuerit in vita sua (Cassian., lib. V Instit., cap. 28). Hic autem cum moriturus esset et discessurus cum hilaritate et proposito mentis ad Dominum, circumsteterunt eum fratres, rogantes verbum aliquod compendiosum et salutare loco haereditatis sibi ab eodem relinqui, per quod possent ascendere ad perfectionem, quae est in Christo. Ille autem ingemiscens, ait: Nunquam feci propriam voluntatem, nec aliquem docui quidquam, quod ego prius ipse non fecerim.
- 11.
Frater interrogavit senem, dicens: Quae res sic bona est, quam faciam, et vivam in ea? Et dixit senex: Deus solus scit, quod bonum est; sed tamen audivi quia interrogavit unus Patrum abbatem Nisteronem magnum, qui erat amicus abbatis Antonii, et (0856C)dixit ei: Quod opus est bonum ut faciam? Et ille respondit ei: Non sunt opera omnia aequalia. Scriptura dicit (Gen. XVIII): Quia Abraham hospitalis fuit, et Deus erat cum 563 eo. Et Elias diligebat quietem, et Deus erat cum eo. Et David humilis erat, et Deus erat cum ipso. Quod ergo vides secundum Deum velle animam tuam, hoc fac, et custodi cor tuum.
- 12.
Dixit abbas Pastor: Quia custodire, et semetipsum considerare, et discretionem habere, haec tria operationes sunt animae.
- 13.
Frater quidam interrogavit eum, dicens: Quomodo debet homo conversari? Respondit ei senex: Vidimus Danielem, quia non est inventa accusatio ejus, nisi de servitio quod exhibebat Deo suo.(0856D)
- 14.
Dixit iterum: Quia paupertas, tribulatio, et discretio, hae sunt operationes solitariae vitae (App. Mart., num. 8, titulo Moysis). Scriptum est enim (Ezech. XIV): Quia si fuerint hi tres viri, Noe, Job, et Daniel: Noe personam habet nihil possidentium, Job autem personam tribulantium, Daniel vero discernentium. Si ergo sunt hae tres actiones in homine, Deus habitat in eo.
- 15.
Dixit abbas Pastor: Quia si duas res oderit monachus, potest liber esse ab hoc mundo. Et dixit (0857A)frater: Quae sunt istae? Et dixit senex: Carnalem repausationem et vanam gloriam
- 16.
Dicebant de abbate Pambo (Ruffin., l. III, n. 160), quia in ipsa hora qua discedebat ex hac vita, dixit astantibus sibi viris sanctis: Quia ex quo veni in hunc locum solitudinis, et fabricavi mihi cellam, et habitavi, extra laborem manuum mearum non recolo me comedisse panem, neque poenituisse de sermone, quem locutus sum usque in hanc horam. Et sic vado ad Dominum, quomodo qui nec initium fecerim serviendi Deo.
- 17.
Dixit abbas Sisois: Esto contemptibilis, et voluptates tuas post tergum tuum projice; et esto liber et securus a saecularibus curis, et habebis requiem.(0857B)
- 18.
Abbas Chame cum esset moriturus, dixit filiis suis: Nolite habitare cum haereticis; neque habeatis notitiam judicum; neque sint manus vestrae apertae ad aliquid congregandum, sed sint magis extensae ad tribuendum.
- 19.
Frater interrogavit senem: Quomodo venit timor Dei in hominem? Et dixit senex: Si habet homo humilitatem et paupertatem, et non judicet alterum, sic venit in eo timor Domini (Pasch., c. 21, n. 2).
- 20.
Dixit senex: Timor, et humilitas, et egestas victualium, et planctus maneant in te (Pasch., c. 21, n. 3).
- 21.
Dicebant ergo quidam senum: Quidquid odio habes, alii ne facias (Ruffin., l. III, n. 153; Pasch., c. 16, n. 2). Si odis qui tibi male loquitur, neque tu (0857C)male loquaris de aliquo; si odio habes qui tibi calumniam facit, neque tu facias alicui calumniam; si odio habes qui te in calumniam ducit, aut injuriis appetit, aut aufert quod tuum est, aut aliquid tale facit, tu nihil horum facias cuiquam Qui ergo hoc verbum custodire potest, sufficit ei ad salutem.
- 22.
Dixit senex: Vita monachi haec est, opera, obedientia, meditatio, et ut non judicet, aut non obloquatur, aut non murmuret. Scriptum est enim: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI). Monachi vita haec est, non ingredi cum injusto, neque videre oculis suis mala, neque curiose agere, neque scrutari, neque audire aliena; neque manibus rapere, sed magis tribuere; neque superbire corde; (0857D)neque cogitatione malignari; neque ventrem implere; sed cum discretione omnia agere. Ecce in his est monachus.
- 23.
Dixit senex: Roga Deum, ut det luctum in corde tuo et humilitatem; et respice semper in peccatis tuis, et non judices alios; sed esto subjectus omnibus, et ne habeas amicitias cum muliere, neque cum puero, neque cum haereticis. Abscinde a te fiduciam, et retine linguam tuam et ventrem, et abstine a vino. Et si quis loquitur tecum de quacunque causa, noli contendere cum eo. Sed si bene dicit, dic: Etiam. Si autem male, dic ei: Tu scis quod loqueris. Et ne contendas cum eo de his quae locutus est, et tunc erit mens tua pacifica.
LIBELLUS SECUNDUS. De quiete. (0858A)
- 1.
Dixit abbas Antonius: Sicut pisces, si tardaverint in sicco, moriuntur; ita et monachi tardantes extra cellam, aut cum viris saecularibus immorantes, a quietis proposito revolvuntur (Ruff., l. III, n. 109, nomine Moysis; et in Vita Antonii, cap. 52). Oportet ergo sicut piscem in mari, ita et nos ad cellam recurrere; ne forte foris tardantes, obliviscamur interioris custodiae.
- 2.
Dixit iterum: Qui sedet in solitudine, et quiescit, a tribus bellis eripitur; id est, auditus, locutionis, et visus; et contra unum tantummodo habebit pugnam, id est, cordis.
- 3.
Abbas Arsenius (Ruff. l. III, n. 190), cum adhuc (0858B)esset in palatio, oravit ad Dominum, dicens: Domine, dirige me ad salutem. Et venit ei vox, dicens: Arseni, fuge homines, et salvaberis. Idem ipse discedens ad monachilem vitam, rursum oravit, eumdem sermonem dicens. Audivitque vocem dicentem sibi: Arseni, fuge, tace, quiesce; haec enim sunt radices non peccandi.
- 4.
Venit aliquando beatae memoriae Theophilus archiepiscopus ad abbatem Arsenium, cum quodam judice (Ruff., l. III, n. 191). Et interrogavit 564 senem archiepiscopus, volens audire ab eo sermonem. Paulisper autem tacens senex, postea respondit ad eum, dicens: Et si dixero vobis, custodietis? Illi autem promiserunt se custodire. Et dixit eis senex: Ubicunque audieritis Arsenium, nolite approximare. (0858C)Alia autem vice volens archiepiscopus videre eum, misit primum videre, si aperiret ei. Et mandavit ei, dicens: Si venis, aperio tibi. Sed si tibi aperuero, omnibus aperio, et tunc jam ultra hic non sedebo. Haec ergo audiens archiepiscopus, dixit: Si eum persecuturus vado, nunquam vadam ad hominem sanctum.
- 5.
Venit aliquando abbas Arsenius in quodam loco, et erat ibi arundinetum, et motum est a vento. Et dixit senex ad fratres: Quis est motus hic? Dicunt ei: Arundines sunt. Dicit eis senex: Vere, quia si quis sedet cum quiete, et audierit vocem avis, non babebit cor ejus eamdem quietem, quanto magis habentes sonum arundinum harum?
- 6.
Dicebant autem de eo quia erat cella ejus longe (0858D)in millia triginta duo, et non exibat cito, sed alii ei faciebant ministeria. Quando vero in solitudinem redactus est locus qui vocatur Scythi, exivit plorans et dicens: Perdidit mundus Romam, et monachi Scythi.
- 7.
Sedente eodem abbate Arsenio aliquando in Canopo (Ruff., l. III, n. 65), venit una matrona virgo de Roma, dives valde, et timens Deum, ut videret eum, et suscepit eam Theophilus archiepiscopus. Illa autem rogavit eum ut ageret cum sene, ut videret eum. Qui abiens ad eum rogavit, dicens: Aliqua matrona venit de Roma, et vult videre te. Senex vero non acquievit ut veniret ad eum. Cum ergo haec renuntiata fuissent supradictae matronae, jussit sterni (0859A)animalia, dicens: Credo in Deum, quia videbo eum. Sunt enim et in civitate nostra multi homines; sed ego veni prophetas videre. Et cum pervenisset ad cellam ejusdem senis, juxta Dei ordinationem inventus est opportune foris cellam senex. Et ut vidit eum supradicta matrona, prostravit se ad pedes ejus. Ille autem levavit eam cum indignatione; et intuens in eam, dixit: Si faciem meam videre vis, ecce vide. Illa autem prae verecundia non consideravit faciem ejus. Et dixit ei senex: Non audisti opera mea? haec enim videre necesse est. Quomodo autem praesumpsisti tantam navigationem assumere? Nescis quia mulier es, et non debes exire quoquam? An ut vadas Romam, et dicas aliis mulieribus: Quia vidi Arsenium, et facias mare viam mulierum venientium ad (0859B)me? Illa autem dixit: Si voluerit me Deus reverti Romam, non permitto aliquam venire huc. Sed ora pro me, et memor esto mei semper. Ille autem respondens dixit ei: Ora Deum ut deleat memoriam tui de corde meo. Quae audiens haec, egressa est turbata. Et cum venisset in civitatem, prae tristitia febrire coepit. Et nuntiatum est archiepiscopo quia infirmaretur; et venit eam consolari, interrogans quid haberet. Illa autem dixit ei: Utinam non pervenissem huc! dixi enim seni: Memor esto mei. Et dixit mihi: Ora Deum ut deleatur memoria tui de corde meo, et ecce ego ipsa prae tristitia morior. Et dixit ei archiepiscopus: Nescis quia mulier es, et inimicus per mulieres sanctos viros impugnat? Propterea hoc dixit senex, nam pro anima tua semper (0859C)orat. Et ita curata est mens ejus. Et discessit cum gaudio ad propria.
- 8.
Dixit abbas Evagrius: Abscinde a te affectiones multorum, ne mens tua in perturbatione fiat, et quietis dissipet modum.
- 9.
Frater quidam applicuit in Scythi ad abbatem Moysen, petens ab eo sermonem. Et dixit ei senex: Vade et sede in cellula tua, et cella tua docebit te universa 10. Dixit abbas Moyses: Homo fugiens hominem similis est uvae maturae; qui autem cum hominibus conversatur, sicut uva acerba est.
- 11.
Dixit abbas Nilus: Imperforabilis manet a sagittis inimici, qui amat quietem: qui autem miscetur multitudini, crebra suscipiet vulnera.(0859D)
- 12.
Dixit abbas Pastor: Initium malorum est distendere mentem. Dicebat iterum: Quia bonum est fugere corporalia. Quando enim est homo juxta corporale bellum, assimilatur viro stanti supra lacum profundissimum, ut qua hora visum fuerit inimico ejus, facile eum deorsum impingat. Si autem a corporalibus longe fuerit, assimilabitur viro longe posito a puteo, ut vel si trahat eum inimicus projicere deorsum, dum eum violenter trahit, Deus ei auxilium dirigit. Dicebat aliquando Abraham discipulus abbatis Sisois ad eum: Pater, senuisti, eamus parum juxta mundum. Dicit ei abbas Sisois: Ubi non est mulier, ibi eamus. Dicit ei discipulus ejus: Et ubi est locus (0860A)non habens mulierem, nisi forte in solitudine? Dicit ei senex: Ergo in solitudinem me tolle.
- 14.
Dixit abbatissa matrona: Multi in monte positi ea quae popularia sunt agentes, perierunt. Melius est enim ut cum multis sis, et solitariam vitam agas voluntate, quam cum solus sis, esse cum multitudine proposito mentis. 565
- 15.
Dixit senex: Semper debet monachus emere quietem sibi, ut contemnat etiam si corporale contingat evenire dispendium.
- 16.
Narravit quidam: Quia tres studiosi diligentes se, facti sunt monachi. Et unus ex eis elegit litigantes in pace reducere, juxta illud quod scriptum est: Beati pacifici (Matth. V). Secundus vero visitare infirmos. Tertius vero abiit quiescere in solitudine. (0860B)Primus ergo laborans propter lites hominum, non poterat omnes sanare. Et taedio victus, venit ad eum, qui serviebat infirmis, et invenit etiam ipsum animo deficientem, et non praevalentem mandatum perficere. Et concordantes hi duo, abierunt videre illum qui in eremo discesserat, narraveruntque ei tribulationes suas. Et rogaverunt eum, ut dissereret eis quid ipse profecerit. Et reticens paululum, mittit aquam in scyphum, et dicit eis: Attendite in aquam. Et erat turbulenta. Et post modicum rursus dicit: Attendite modo, quomodo limpida facta est aqua. Et cum intenderent in aquam, vident quasi in speculo vultus suos. Et tunc dixit eis: Sic est qui in medio hominum consistit; a turbulentia enim non videt peccata sua: cum autem quieverit, et maxime in solitudine, (0860C)tunc delicta sua conspicit.
LIBELLUS TERTIUS. De Compunctione.
- 1.
Dicebant de abbate Arsenio quia toto tempore vitae suae sedens ad opus manuum suarum, pannum habebat in sinu propter lacrymas quae crebro currebant ex oculis ejus (Ruff., lib. III, num. 163, 211).
- 2.
Frater quidam interrogavit abbatem Ammonem, dicens: Dic mihi aliquod verbum. Dixit ei senex: Vade, et talem fac cogitationem tuam, sicut faciunt iniqui qui sunt in carcere. Illi enim interrogant homines: Ubi est judex, et quando veniet? et in ipsa exspectatione poenarum suarum plorant. Ita et monachus debet semper suspectus esse, et animam suam objurgare, dicendo: Vae mihi, quomodo habeo astare (0860D)ante tribunal Christi; et quomodo habeo ei actuum meorum reddere rationem? Si igitur semper sic meditatus fueris, poteris salvus esse.
- 3.
Dixit abbas Evagrius: Cum sedes in cella, collige ad te sensum suum, et memor esto diei mortis. Et tunc videbis corporis tui mortificationem. Cogita cladem, suscipe dolorem. Horreat tibi mundi istius vanitas. Esto modestus et sollicitus, ut possis semper in eodem quietis proposito permanere, et non infirmaberis. Memorare etiam eorum qui in inferno sunt. Cogita apud te ipsum quomodo sunt ibi modo animae, et in quam amaro silentio, aut in quo pessimo gemitu, vel in quali metu atque certamine, aut in quali exspectatione et dolore, et sine mitigatione infinitas (0861A)lacrymas habentes animae. Sed et diei resurrectionis memor esto, et illud divinum, horrendum, atque terribile imaginare judicium. Adduc ad medium repositam peccatoribus confusionem, quam passuri sunt in conspectu Christi et Dei, et coram angelis et archangelis, potestatibus, et universis hominibus; sed et supplicia omnia, ignem aeternum, vermem immortalem, tartarorum tenebras, et super haec omnia dentium stridores, et timores, et tormenta. Adduc etiam et bona quae sunt justis reposita, fiduciam ante Deum Patrem et Christum ejus Filium, coram angelis et archangelis, et potestatibus, atque omni plebe; regnum coelorum, et dona ejus, gaudium et requiem. Utrorumque horum commemorationem habe apud te, et super judicia quidem peccatorum ingemisce, plora, (0861B)vestire luctuum imaginem, metuens ne et tu ipse in his corruas; super bona vero justis reposita, gaude, exsulta, et laetare. Et his quidem frui festina, ab illis vero effici alienus. Vide ne obliviscaris aliquando, sive intra cellam tuam sis, sive foris alicubi; et memoriam horum ne abjiciat mens tua, ut per haec saltem sordidas et noxias cogitationes effugias.
- 4.
Dixit abbas Elias: Ego tres res timeo (Append. Mart., n. 97, tit. Senis). Unam, quando egressura est anima mea de corpore; aliam quando occursurus sum Deo; tertiam, quando adversum me proferenda est sententia.
- 5.
Sanctae memoriae Theophilus archiepiscopus cum moriturus esset, dixit: Beatus es, abba Arseni, quia semper hanc horam ob oculos habuisti.(0861C)
- 6.
Dicebant fratres quia manducantibus aliquando fratribus in charitate, risit unus frater ad mensam. Et videns eum abbas Joannes, flevit, dicens: Quid putas habet frater iste in corde suo, quia risit, cum debuisset magis flere, quia charitatem manducat.
- 7.
Dixit abbas Jacobus: Quia sicut lucerna obscurum cubiculum illuminat, ita timor Dei, si venerit in corde hominis, illuminat eum et docet omnes virtutes et mandata Dei.
- 8.
Interrogaverunt quidam Patrum abbatem Macarium Aegyptium, dicentes: Quomodo corpus tuum, et quando manducas, et quando jejunas, siccum est? Et dixit eis senex: Sicut lignum in manu hominis, 566 cum quo frutices in igne versantur atque reversantur, semper ab igne consumitur; ita si homo (0861D)mundaverit mentem suam in timore Dei, ipse timor Dei etiam ossa ejus consumit.
- 9.
Miserunt aliquando senes de monte Nitriae ad abbatem Macarium in Scythi, rogantes ut veniret ad eos; alioquin sciret omnem multitudinem, si ipse ad eos non veniret, ad ipsum esse venturam, quoniam desiderabant videre eum antequam migraret ad Dominum. Qui cum venisset in montem, congregata est omnis multitudo fratrum ad eum. Rogabant autem eum senes ut faceret verbum ad fratres. Ille autem lacrymans ait: Ploremus, fratres, et producant oculi nostri lacrymas, antequam eamus hinc, ubi lacrymae nostrae corpora comburant. Et fleverunt omnes, et (0862A)ceciderunt proni in faciem, dicentes: Pater, ora pro nobis.
- 10.
Praeteriens aliquando abbas Pastor in Aegypto, vidit mulierem in monumento sedentem et flentem amare, et dixit: Si veniant omnia delectabilia mundi hujus, non transferent animam illius a luctu. Ita et monachus debet semper luctum habere in semetipso.
- 11.
Alia vice transibat cum abbate Anub in partibus Diolci, et venientes circa monumenta, viderunt mulierem nimis caedentem se et flentem amare. Qui stantes intendebant in eam. Paululum autem procedentes, occurrerunt cuidam, et interrogavit eum abbas Pastor, dicens: Quid habet mulier ista, quod sic plorat amare? Dixit ei: Mortuus est maritus ejus, et (0862B)filius, et frater. Et respondens abbas Pastor, dixit abbati Anub: Dico tibi, quia nisi homo omnes voluntates carnis suae mortificaverit, et possederit luctum hunc, non potest monachus fieri. Tota enim vita mulieris istius et mens in luctu est.
- 12.
Dixit iterum abbas Pastor: Luctus duplex est qui operatur, et custodit.
- 13.
Frater interrogavit eum (Append. Mart., n. 34), dicens: Quid facio? Dicit ei: Quando venit Abraham in terram repromissionis, monumentum sibi comparavit, et per sepulcrum terram in haereditatem percepit. Et dixit ei frater: Quid est sepulcrum? Et dixit senex: Locus flendi et lugendi
- 14.
Sanctae memoriae Athanasius rogavit abbatem Pambo ut descenderet de eremo ad Alexandriam; (0862C)qui cum descendisset, vidit ibi mulierem theatricam, et lacrymatus est. Interrogatus autem ab iis qui aderant, quare fuerit lacrymatus, ait: Duae, inquit, res me moverunt. Una de illius perditione; alia, quia ego non habeo tale studium placendi Deo, quale habet ista ut hominibus turpibus placeat.
- 15.
Abbas Silvanus sedens aliquando cum fratribus, factus est in excessu mentis, et cecidit in faciem suam (Ruff., lib. III, num. 205; Append. Mart., num. 48). Et post multum surgens plorabat. Et rogaverunt eum fratres, dicentes: Quid habes, Pater? Ille autem tacebat et flebat. Compellentibus autem eum, dixit illis: Ego ad judicium raptus sum, et vidi multos de habitu nostro euntes ad tormenta, et multos saeculares euntes ad regnum. Et lugebat senex, et (0862D)nolebat deinceps exire de cella sua. Sed si exire cogebatur, operiebat capitio faciem suam, dicens: Quid necesse est videre lumen istud temporale, in quo nihil est utile?
- 16.
Dixit sanctae memoriae Syncletica: Labor est et magnum certamen impiorum qui convertuntur ad Deum, et postea inenarrabile gaudium. Sicut enim qui ignem accendere volunt, prius fumantur, et ex fumi molestia lacrymantur, sicque obtinent quod volunt. Etenim scriptum est: Quia Deus noster ignis consumens est; ita oportet et nos divinum ignem cum lacrymis atque laboribus in nobis ipsis accendere.
- 17.
Dixit abbas Hyperichius: Nocte et die laborat (0863A)monachus vigilans, in orationibus permanens; pungens autem cor suum producit lacrymas, et celerius provocat Dei misericordiam.
- 18.
Applicuerunt fratres ad abbatem Felicem, habentes secum aliquos saeculares, et rogaverunt eum, ut diceret eis sermonem. Senex autem tacebat. Illis autem diutius rogantibus dixit ad eos: Sermonem vultis audire? Qui responderunt: Etiam, Pater. Dixit ergo senex: Modo non est sermo. Quando autem interrogabantur seniores, et faciebant fratres quae dicebant eis, tribuebat Deus quomodo loquerentur. Nunc autem quoniam interrogant quidam, non autem faciunt quae audiunt, abstulit Deus gratiam a senibus, ut non inveniant quid loquantur, quoniam qui operetur non est. Quae cum audissent fratres, ingemuerunt, (0863B)dicentes: Ora pro nobis, Pater.
- 19.
Narraverunt de abbate Hor, et de abbate Theodoro, quia misissent caprinam pellem in cella sua, et dixerunt sibi adinvicem: Si nos visitaverit Deus modo, quid faciemus? Et flentes reliquerunt locum ex lateribus, et sic recesserunt in cellis suis (Append. Mart., num. 47).
- 20.
Narravit quidam senex quod aliquis frater cum converti voluisset, et prohiberet mater sua (Ruff., lib. III, n. 216), ille non quiescebat ab intentione sua, dicens: Salvare volo animam 567 meam. Illa vero multum resistens, cum desiderium ejus impedire non posset, postea permisit. Abiens autem factus monachus sub negligentia vitam suam expendit. Contigit autem, ut mater ipsius moreretur; et post tempus aliquantum (0863C)etiam ipse infirmatus est infirmitate magna. Et cum factus fuisset in excessu mentis, raptus est ad judicium, et invenit matrem suam cum his qui judicabantur. Illa autem ut vidit eum, obstupuit, et dixit: Quid est hoc, fili? Et tu in locum hunc condemnatus jussus es venire? Ubi sunt sermones tui, quos loquebaris, dicens: Salvare volo animam meam? Confusus autem in his quae audierat, ipso dolore stupidus factus est, et stabat non habens quid matri suae respondere posset. Juxta dispensationem autem misericordiae Dei, posteaquam haec vidit, contigit ut repararetur, et evaderet ab instanti infirmitate. Et cogitans apud se, divinitus factam esse hujusmodi visionem, includens se de caetero sedebat, et cogitabat de salute sua, poenitens et plorans de his quae (0863D)egerat sub negligentia prius. Tanta autem erat intentio, ut cum multi eum rogarent indulgere sibi paululum, ne forte laesionem aliquam pateretur de fletu, quem supra modum effundebat, consolari noluit, dicens: Si improperium matris meae sustinere non potui, quomodo Christi et sanctorum angelorum ejus adversum me confusionem potero in die judicii sustinere?
- 21.
Dixit senex: Si possibile esset in adventu Dei post resurrectionem prae timore interire animas hominum, omnis mundus moreretur a terrore atque formidine. Quale est enim videre coelos scissos, et Deum revelatum cum ira et indignatione, et militias innumerabiles angelorum, et totum simul hominum (0864A)genus intendere? Propter quod sic debemus vivere, utpote qui de singulis motibus nostris rationem exigendi simus a Deo.
- 22.
Frater interrogavit senem (Pasch., c. 21, num. 4, Append. Mart., num. 22), dicens: Unde est, abba, cor meum durum, et non timeo Dominum? Dicit ei senex: Puto, quia si homo teneat in corde suo increpationem, possideat timorem. Dicit ei frater: Quid est increpatio? Dixit autem senex: Ut in omni re homo increpet animam suam, dicendo ei: Memor esto quia te oportet Deo occurrere. Dic autem et hoc: Quid volo ego cum homine? Existimo autem, quia si quis in his permaneat, venit et timor Dei.
- 23.
Vidit senex quemdam ridentem, et dicit ei: Coram coeli et terrae Domino rationem totius vitae (0864B)nostrae reddituri sumus, et tu rides?
- 24.
Dixit senex: Quemadmodum umbram corporum nostrorum ubique nobiscum circumferimus, sic debemus fletum et compunctionem habere nobiscum ubicunque sumus.
- 25.
Frater interrogavit senem, dicens: Abba, dic mihi aliquod verbum. Dicit ei senex: Quando percussit Deus Aegyptum, non erat domus non habens luctum.
- 26.
Frater interrogavit alium senem, dicens: Quid facio? Dicit ei senex: Flere debemus semper. Contigit enim quemdam senum mori aliquando, et post multam horam iterum in semetipsum reverti. Interrogavimus eum, dicentes: Quid vidisti ibi, abba? Et narravit nobis plorans: Audivi vocem illic (0864C)lugubrem sine cessatione dicentem: Vae mihi, vae mihi. Sic et nos semper dicere debemus.
- 27.
Interrogavit frater quidam senem, dicens: Quomodo desiderat anima mea lacrymas, sicut audio senes lacrymantes, et non veniunt, et tribulant animam meam? Et dixit senex: Filii Israel post quadraginta annos intraverant in terram repromissionis. Lacrymae igitur sunt sicut terra repromissionis, ad quas si perveneris, jam non timebis bellum. Ita enim vult Deus affligi animam, ut semper desideret ingredi in terram illam.
LIBELLUS QUARTUS. De continentia.
- 1.
Fratres aliqui volentes venire ad abbatem Antonium de loco Scythi, ingressi sunt navem, ut irent (0864D)ad eum; et invenerunt in ipsa navi senem, qui idem ad Antonium ire volebat. Ignorabant autem fratres eum. Et sedentes in navi loquebantur sermonen Patrum, et de Scripturis, et rursus de opere manuum suarum. Ille autem senex per omnia tacebat. Cum autem venissent ad portum, agnoverunt et ipsum senem proficisci ad abbatem Antonium. Cum autem venissent ad eum, dicit eis abbas Antonius: Bonum comitem itineris invenistis senem hunc. Dixit autem et seni: Bonos fratres invenisti tecum, abba. Dixit ei senex: Boni sunt quidem, sed habitatio eorum non habet januam. Quicunque vult, intrat in stabulum, et solvit asinum. Hoc autem dicebat quia quodcunque eis ascendebat in cor, in ore loquebantur.(0865A)
- 2.
Dicebat abbas Daniel de abbate Arsenio, quia noctem vigilans pertransiret (Ruff., lib. III, n. 211). Tota enim nocte vigilabat, et quando volebat circa mane propter ipsam naturam dormire, dicebat somno: Veni, serve male, 568 et subripiebat parum somni sedendo; et statim surgebat.
- 3.
Dicebat abbas Arsenius: Sufficit monacho, si dormierit unam horam, si tamen pugnator est.
- 4.
Dicebat de eo abbas Daniel: Quia tantis annis mansit nobiscum, et mensuram parvam victus dabamus ei in anno: et quoties veniebamus, exinde comedebamus et nos.
- 5.
Dixit iterum, quod nisi semel in anno non mutabat aquam palmarum, sed tantum adjiciebat (Ruff., lib. III, num. 39). Faciebat quoque plectam de ipsis palmis, et cusabat usque ad horam sextam. (0865B)Interrogaverunt ergo eum seniores, cur non mutaret aquam palmarum, quae fetebat. Et dixit eis: Pro thymiamate et odoribus unguentorum, quibus in saeculo usus sum, opus est uti me nunc fetore isto.
- 6.
Iterum dixit: Quia quando audivit quod maturasset omne genus pomorum, dixit: Afferte mihi. Et gustavit semel tantum parum ex omnibus, gratias agens Deo.
- 7.
Dicebant de abbate Agathone: Quia per triennium lapidem in ore suo mittebat, donec taciturnitatem disceret. Aliquando iter agebat abbas Agathon cum discipulis suis (Append. mart., n. 6). Et invenit unus ex eis parvum fasciculum cicerculae viridis in via, et (0865C)dixit seni: Pater, si jubes, tollo illud. Intendit vero senex, admirans, et dicit: Tu illud posuisti? Respondit ei ille frater: Non. Et dixit senex: Quomodo vis tollere, quod non posuisti?
- 9.
Venit aliquando quidam senum ad abbatem Achillem (Ruff., lib. III, num. 90), et vidit eum jactantem sanguinem de ore suo, et interrogavit eum, dicens: Quid est hoc, Pater? Et dixit senex: Sermo est cujusdam fratris, qui me contristavit, et omnino conatus sum conservare illud apud me. Et deprecatus sum Deum ut auferretur a me, et factus est sermo ille sanguis in ore meo. Ecce exspui illum, et requievi, et dolorem illum oblitus sum.
- 10.
Venit aliquando abbas Achilles in cellam abbatis Isaiae, in loco Scythi, et invenit eum comedentem. (0865D)Miserat enim in catinulo sal et aquam. Videns autem quia abscondit illud post plectas de palmis, dicit illi: Dic mihi quid manducabas? Ille respondit: Ignosce mihi, abba, quia palmas incidebam, et ascendi in cauma: et propterea intinxi modo buccellam in sale, et misi in ore meo; quia exaruerunt fauces meae; et quia non descendebat buccella, quam in ore meo miseram, propterea compulsus sum superfundere modicum aquae in sale, ut vel sic possem glutire: sed ignosce mihi. Et dicebat abbas Achilles: Venite et videte Isaiam comedentem juscellum in Scythi. Si jus manducare vis, vade in Aegyptum.
- 11.
Dicebant de abbate Ammoy, quia aegrotaret, et (0866A)in lecto plurimis annis decumbens, nunquam relaxavit animum suum, ut intenderet in interiora cellae suae, et videret quid haberet. Multa enim deferebantur ei velut infirmo; sed introeunte discipulo suo Joanne et exeunte, claudebat oculos suos, ne videret quid faciebat. Sciebat enim quia fidelis monachus esset.
- 12.
Dixit abbas Benjamin, qui erat presbyter in Cellis, quia cum applicuisset in Scythi ad quemdam senem, et voluisset ei dare modicum olei, ille ei dixerit: Ecce ubi jacet illud parvulum vasculum quod attulisti mihi ante tres annos; et quomodo posuisti illud, sic remansit. Audientes autem nos admirati sumus conversationem senis.
- 13.
Narraverunt de abbate Dioscoro de Namisias, (0866B)quia panis ei hordeaceus erat, et farina lenticulae, per singulos annos ponebat sibi legem cujuscunque unius observantiae: id est, aut non occurrere uno anno alicui, aut non loqui, aut non gustare aliquid coctum, aut non comedere aliquid pomorum, aut olera, et in omni opere suo ita faciebat. Et perficiens unumquodque sic aliud assumebat, et hoc per annos singulos faciebat.
- 14.
Dixit abbas Evagrius, quia dixerit senex: Propterea amputo a me delectationes carnales, ut etiam iracundiae occasiones abscindam. Scio enim eam semper adversum me pugnare pro delectationibus, et conturbare mentem meam, et intellectum meum expellere.
- 15.
Misit aliquando Epiphanius episcopus Cyprius (0866C)ad abbatem Hilarionem, rogans eum, et dicens: Veni, ut nos videamus, antequam de corpore exeamus. Qui cum venissent adinvicem, manducantibus eis allatum est de avibus quiddam; quod tenens episcopus, dedit abbati Hilarioni. Et dicit illi senex: Ignosce mihi, Pater, quia ex quo accepi habitum istum, non manducavi quidquid occisum. Et dixit ei Epiphanius: Ego autem ex quo accepi habitum istum, non dimisi aliquem dormire qui habebat aliquid adversum me, neque ego dormivi aliquid habens adversum aliquem. Et dicit ei senex: Ignosce mihi, quia tua conversatio major est mea.
- 16.
Dicebant de abbate Elladio quia fecerit viginti annos in cella, et non levaverit oculos suos sursum, ut videret tectum ejus. (0866D)569
- 17. Abbas Zenon ambulans aliquando in Palaestina (Ruff., lib. II, num. 7), cum laborasset, resedit ut manducaret juxta cucumerarium. Suadebat autem ei animus suus dicendo: Tolle tibi unum cucumerem, et manduca. Quantum autem est? Qui respondens cogitationi suae dixit: Fures ad tormenta vadunt. Proba ergo teipsum in hoc, si potes ferre tormenta. Qui consurgens stetit in cauma quinque diebus, et defrigens seipsum in sole, dicebat quasi animus ejus ad seipsum: Non possum ferre tormenta. Dixit ergo ad animum suum: Si non potes portare tormenta, ergo non rapias ut manduces.
- 18.
Dixit abbas Theodorus [ Al., Theodotus]: Inopia panis tabefacit monachi corpus. Alter autem (0867A)quidam senior dicebat: Quia vigiliis plus tabescit corpus.
- 19.
Dixit abbas Joannes brevis staturae: Quia si voluerit rex aliquis civitatem inimicorum tenere, prius aquam tenet et escas eorum qui sunt in civitate, et fame periclitantes tunc subjiciuntur ei; ita est et passio ventris. Si in jejunio et fame conversetur homo, inimici ejus, qui sollicitant animam ipsius, infirmantur (Ruff., lib. III, n. 66, nomine Moysis).
- 20.
Dixit iterum: Quia ascendens aliquando per viam, quae ducit ad Scythi, cum plectis de palmis, vidi camelarium loquentem, et commoventem me ad furorem. Et ego dimisi quod portabam, et fugi (Append. Mart., num. 12).
- 21.
Dixit abbas Isaac presbyter Cellarum: Scio (0867B)fratrem metentem in agro, qui voluit manducare spicam tritici. Et dixit domino agri: Vis manduco unam spicam? Ille audiens miratus est, et dixit ei: Tuus est ager, Pater, et me interrogas? In tantum autem scrupulosus erat memoratus frater.
- 22.
In terrogavit quidam fratrum abbatem Isidorum seniorem Scythi (Ruff., lib. III, n. 89, nomine Isaac), dicens: Quare te sic fortiter daemones timent? Dixit ei senex: Ex quo factus sum monachus, studeo ne permittam iracundiam usque ad fauces meas ascendere.
- 23.
Dixit iterum qui supra quadraginta annos esse ex quo sentiret quidem motum peccati in mente sua, nunquam tamen consentiret neque concupiscentiae neque iracundiae.(0867C)
- 24.
Narravit abbas Cassianus de quodam abbate Joanne quia fuerit apud abbatem Esium in summitate eremi habitantem, per annos quadraginta; et quia habebat circa ipsum multam charitatem, et per hanc charitatis fiduciam interrogavit eum, dicens: Tanto tempore sic remotus, et a nullo hominum molestiam patiens facile, dic mihi, quid profecisti? Et ille dixit: Ex quo coepi solitarius esse, nunquam me vidit sol manducantem. Dixit autem ei abbas Joannes: Nec me irascentem.
- 25.
Dixit iterum: Quia narravit nobis abbas Moyses, quod ei abbas Serapion dixit: Quia dum essem juvenis, et sederem cum abbate meo Theona et manducaremus, surgens a refectione, secundum opera diaboli rapui unum panem paximatem, et manducavi (0867D)eum occulte, nesciente abbate meo. Cum ergo perseverarem aliquanto tempore hoc faciens, coepit mihi ipsum vitium dominari, et non praevalebam meipsum retundere; sed solummodo adjudicabar a propria conscientia, et seni dicere confundebar. Contigit autem, secundum dispensationem misericordis Dei, ut quidam venirent ad senem utilitatis animae suae causa, et interrogabant eum de propriis cogitationibus. Respondens autem senex, dixit: Quia nihil sic noxium est monachis, et laetificat daemones, quomodo si celent cogitationes suas spiritualibus Patribus. Locutus est autem eis et de continentia. Et (0868A)cum haec dicerentur, cogitans ego quia Deus revelavit seni de me, compunctus coepi flere, ejeci paximatem de sinu meo, quem male consueram rapere, et prosternens me in pavimento, postulabam de praeteritis veniam, et orationem pro cautela futurorum. Tunc dixit senex: O fili, liberavit te de captivitate ista, etiam me tacente, confessio tua, et daemonem tenebrantem cor tuum per taciturnitatem nunc adversum teipsum confitendo interfecisti, quem hactenus dominari tibi permiseras, neque contradicens, neque aliquo modo increpans eum. Amodo autem nequaquam locum habebit in te, quippe qui ex corde tuo excussus est in aperto. Necdum autem finito sermone senis, ecce opere, quod dixit, apparuit, quia velut lampada ignis egressa est de sinu meo, et implevit (0868B)totam domum fetido odore, ita ut putarent qui aderant, quia sulphuris plurimum fuisset incensum. Et dixit senex: O fili, ecce verborum meorum et liberationis tuae per signum quod factum est, praestitit Dominus documentum.
- 26.
Dicebant de abbate Macario, quia si vacavit inter fratres, ponebat sibi terminum, ut quando inveniebatur vinum, et propter fratres bibebat, et pro uno calice vini, die integra aquam non bibebat (Ruff., lib. III, num. 53). Et fratres quidem volentes eum recreare, dabant ei vinum. Sed et senex cum gaudio sumebat, ut semetipsum postea cruciaret. Discipulus autem ejus sciens causam, dicebat fratribus: Propter Deum rogo, ne detis ei, quia in cella postea se cruciatu domat. 570 Quod cognoscentes fratres, (0868C)ultra ei vinum non dederunt.
- 27.
Abbas Macarius major in Scythi dicebat fratribus: Post missas ecclesiae, fugite, fratres. Et dicit ei unus fratrum: Pater, ubi habemus fugere amplius a solitudine ista? Et ponebat digitum suum in ore suo, dicens: Istud est quod fugiendum dico. Et sic intrabat in cellam suam, et claudens ostium sedebat solus.
- 28.
Dixit item abbas Macarius: Si aliquem increpare volens ad iracundiam commoveris, propriam passionem imples; non enim ut alium salves, teipsum perdas.
- 29.
Dixit abbas Pastor: Nisi Nabuzardan archimagirus venisset, non concrematum fuerat templum Domini igne (IV Reg. XXV); ita et nisi quies gulae et (0868D)ventris venerit in animam, nequaquam mens corruit, pugnans contra inimicum (Ruff., lib. III, num. 52).
- 30.
Dicebant de abbate Pastore, quia dum vocatus fuisset ad manducandum, contra voluntatem suam ibat lacrymando, ne inobediens esset fratribus suis, et contristaret eos (Ruff., lib. III, n. 149).
- 31.
Narraverunt quidam abbati Pastori de quodam monacho, qui non bibebat vinum. Et dixit eis: Quia vinum monachorum omnino non est.
- 32.
Dixit iterum abbas Pastor: Quia sicut fumo expelluntur apes ut tollatur dulcedo operis earum, (0869A)ita et corporalis quies timorem Domini expellit ab anima, et aufert ab ea omne opus bonum.
- 33.
Narravit quidam senum de abbate Pastore et fratribus ejus, qui habitarent in Aegypto (Ruff., lib. III, num. 154). Et cum desideraret mater eorum videre eos, et non posset, observavit una die; et euntibus illis ad ecclesiam, obtulit se eis. Illi autem videntes eam, converterunt se ad cellam, et intrantes clauserunt ostium in faciem ejus. Illa autem ad ostium stans, clamabat, plorans cum nimia miseratione. Audiens autem eam abbas Anub, intravit ad abbatem Pastorem, dicens: Quid faciemus vetulae isti, ita ante ostium flenti? Surgens autem abbas Pastor, venit ad ostium, et intro stans, audivit eam plorantem miserabiliter nimis; et dixit: Quid sic (0869B)clamas, vetula? Illa autem cum vocem ejus audisset, multo magis clamabat, plorans et dicens: Volo vos videre, filii mei. Quid est enim si videro vos? nunquid non sum mater vestra? aut non ego lactavi vos, et tota sum jam canis plena? Sed et audiens vocem tuam, turbata sum. Dicit ei senex: Hic nos vis videre, an in illo saeculo? Dicit ei: Et si non videro vos hic, videbo vos illic, filii? Dicit ei: Si potes aequanimiter ferre, ut hic nos non videas, videbis nos illic. Et ita discessit mulier, gaudens, et dicens: Si omnino visura vos ero illic, nolo vos videre hic.
- 34.
Dicebant de abbate Pior, quia ambulando comederet (Ruff., lib. III, num. 31). Et interrogante eum quodam quare sic manducaret, respondit se non hoc velut opus aliquod agere, sed velut quiddam superfluum (0869C)uti. Alii autem de hoc interroganti respondit: Ut non vel in comedendo corporalem delectationem habeat anima.
- 35.
Dicebant de abbate Petro, cognomento Pyonio, qui erat in Cellis, quia vinum non bibebat. Quando autem senuit, rogabant eum ut sumeret modicum vini. Qui cum non acquiesceret, tepefaciebant aquam, et ita ei offerebant, et dicebat: Credite mihi, filii, quia velut pro condito illud accipio. Et adjudicavit se tepida aqua esse contentum.
- 36.
Facta est aliquando celebratio missarum in monte abbatis Antonii, et inventum est ibi modicum vini. Et tollens unus de senioribus parvum calicem, portavit ad abbatem Sisoi, et dedit ei; et bibit semel; (0869D)et secundo accepit, et bibit: attulit etiam ei tertio; sed non accepit, dicens: Quiesce, frater, an nescis quia Satanas est?
- 37.
Frater quidam interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Quid facio? quia cum occurro ad ecclesiam, frequenter fratres pro charitate ad cibum retinent me. Dixit ei senex: Onerosa res est. Dicit ergo Abraham discipulus ejus: Si occurritur in Sabbate et Dominica ad ecclesiam, et biberit frater tres calices, ne multum est? Et dixit senex: Si non esset Satanas, non esset multum.
- 38.
Frequenter dicebat abbati Sisoi discipulus: Surge, abba, manducemus. Ille autem dicebat: Quia adhuc non manducavimus, fili? Et ille respondebat: (0870A)Non, pater. Dicebat autem senex: Si necdum manducavimus, affer, manducemus.
- 39.
Dixit aliquando cum fiducia abbas Sisoi: Crede, quia ecce triginta annos habeo quod non deprecor Deum propter peccatum, sed orans hoc dico: Domine Jesu Christe, protege me a lingua mea. Et usque nunc per singulos dies corruo per ipsam et delinquo.
- 40.
Venerunt aliquando abbas Silvanus et discipulus ejus Zacharias ad quoddam monasterium, et fecerunt eos gustare modicum antequam ambularent (Ruff., lib. III, num. 46). Et exeuntibus eis, invenit discipulus ejus aquam in via, et volebat bibere. Dixit abbas Silvanus: Zacharia, jejunium est hodie. Cui ille dixit: Non manducavimus hodie, Pater? Dixit ei (0870B)senex: Illud manducare, charitas fuit, nos autem teneamus jejunium nostrum, fili. 571
- 41.
Dixit sancta Syncletica: Quia oportet nos, qui hujusmodi propositum sumpsimus, castitatem, quae summa est, retinere. Etenim apud saeculares videtur castitas observari: sed adest ei et stultitia, propter quam aliis omnibus sensibus peccant; nam et aspiciunt indecenter, et rident inordinate.
- 42.
Dixit iterum quae supra: Quia sicut venenosa animalia acriora medicamenta a se expellunt, ita cogitationem sordidam jejunium cum oratione depellit ab anima.
- 43.
Dixit iterum: Non te seducant divitum hujus saeculi deliciae, tanquam utile aliquid habentes in se. Etenim illi delectationis causa artem diverso modo (0870C)condiendi cibos honorant; tu autem jejunio et abjectione ciborum abundantiam deliciarum illorum supergredere; sed nec satieris pane, nec desideres vinum
- 44.
Dixit abbas Sisoi: Quia peregrinatio nostra est, ut teneat homo os suum (Pasch., c. 32, num. 4; Append. Mart., num. 72).
- 45.
Dixit abbas Hyperichius: Quia sicut leo terribilis est onagris, sic monachus probatus cogitationibus concupiscentiae.
- 46.
Dixit iterum: Jejunium frenum est monacho adversus peccatum. Qui autem abjicit jejunium, velut equus fervens desiderio feminae rapitur.
- 47.
Dixit iterum: Siccatum jejunio corpus monachi animam de profundo elevat, et siccat fistulas (0870D)delectationum jejunium monachi.
- 48.
Dixit iterum: Castus monachus in terra honorabitur, et in coelis corona ab Excelso coronabitur.
- 49.
Idem ipse dixit: Monachus, qui non retinet linguam in tempore furoris, neque passionum corporalium retentor erit aliquando.
- 50.
Dixit iterum: Verbum malum non proferat os tuum, quoniam vitis non affert spinas.
- 51.
Dixit iterum: Bonum est manducare carnem et bibere vinum, quam manducare in obtrectatione carnes fratrum (Ruff., lib. III, n. 134).
- 52.
Dixit iterum: Susurrans serpens ad Evam de paradiso ejecit eam. Huic ergo similis est qui proximo (0871A)suo obloquitur; quoniam et audientis se animam perdit, et suam non salvat.
- 53.
Facta est aliquando festivitas in Scythi, et dederunt seni in calice vinum; quod abjiciens, dixit: Tolle a me mortem istam. Quod videntes alii qui cum ipso edebant, nec ipsi biberunt.
- 54.
Alia vice allatum est ibi vasculum vini de primitiis, ut daretur fratribus ad singulos calices. Et introeunte quodam fratre, et vidente quia vinum acciperent, fugit in crypta, quae crypta cecidit. Et cum audissent sonum, currentes invenerunt fratrem semianimem jacentem, et coeperunt eum objurgare, dicentes: Bene tibi contigit, quia vanam gloriam habuisti. Abbas autem refovens eum, dixit: Dimittite filium meum, bonum opus fecit. Et vivit Dominus (0871B)quia non reaedificabitur crypta haec temporibus meis, ut cognoscat mundus, quia propter calicem vini cecidit crypta in Scythi.
- 55.
Ascendit aliquando presbyter de Scythi ad episcopum Alexandrinum. Et quando reversus est in Scythi, interrogaverunt eum fratres: Quomodo est civitas? Ille autem dixit eis: Credite mihi, fratres, ego ibi faciem hominis nullius vidi, nisi tantum episcopi. Illi autem audientes, mirati sunt et dixerunt: Quid putas facta est omnis illa multitudo? Presbyter vero refovit illos haesitantes, dicens: Extorsi animum meum, ne intuerer faciem hominis. Ex qua relatione profecerunt fratres, et custodierunt se ab extollentia oculorum suorum.
- 56.
Venit aliquando quidam senex ad alium senem. (0871C)Ille autem dixit discipulo suo: Fac nobis modicum lenticulae. Et fecit. Et infunde nobis panes. Et infudit. Et manserunt sic usque ad aliam diem hora sexta, loquentes de spiritualibus rebus. Iterum dixit senex discipulo suo: Fac nobis modicum lenticulae, fili. Ille respondit: Ab hesterno die feci. Et ita surgentes sumpserunt cibum.
- 57.
Alter quidam senex venit ad quemdam Patrum. Ille autem coxit modicum lenticulae, et dixit: Faciamus opus Dei, et gustemus. Et unus quidem eorum complevit totum psalterium; alter vero ex corde duos prophetas majores lectoris ordine recitavit. Et facto mane discessit senex ille qui venerat, et obliti sunt sumere cibum.
- 58.
Esuriit quidam frater a mane, et pugnavit cum animo suo, ne manducaret, donec fieret hora (0871D)tertia (Ruff., lib. III, num. 4). Et facta est hora tertia, exegit a se ut fieret sexta. Infudit panem et sedit, ut manducaret. Postea vero surrexit, dicens: Manebo sic usque ad horam nonam. Hora autem nona fecit orationem, et vidit opus diaboli sicut fumum exeuntem a se, et ita cessavit esuries ejus.
- 59.
Infirmatus est quidam senum (Ruff., lib. III, num. 51); et cum non posset sumere cibum multis diebus, rogabatur a discipulo suo ut fieret ei aliquid, et reficeretur. Abiit autem et fecit de farinula lenticulam, et zippulas. Erat autem ibi vasculum pendens, in quo erat modicum mellis; et aliud in quo erat raphanelaeum, et fetebat, quod tantum ad (0872A)lucernam proficeret. Erravit autem frater, et pro melle de raphanelaeo misit in pulmentum. 572 Senex vero cum gustasset, nihil locutus est, sed tacitus manducavit. Compellebat autem eum adhuc manducare. Et extorquens sibi manducavit, et dabat ei tertio. Ille autem nolebat manducare, dicens: Vere non possum, fili. Discipulus autem hortabatur eum, et dicebat: Bonum est, abba, ecce ego manduco tecum. Qui cum gustasset, et cognovisset quid fecerat, cecidit pronus in faciem, dicens: Vae mihi, Pater, quia occidi te, et tu peccatum hoc posuisti super me, quia non es locutus. Et dixit ei senex: Non contristeris, fili; si voluisset Deus, ut mel manducarem, mel habuisti mittere in zippulas istas.
- 60.
Narraverunt de sene quodam, quia desideravit (0872B)aliquando manducare cucumerem (Ruff., lib. III, num. 50). Quem cum accepisset, appendit eum prius ante oculos suos. Et cum non esset victus desiderio, domans seipsum poenitentiam agebat, vel quia omnino desiderasset.
- 61.
Frater aliquando abiit visitare sororem suam in monasterio aegrotantem (Ruff., lib. III, n. 33). Erat autem fidelissima. Et non acquiescens aliquando videre virum, neque occasionem dare fratri suo ut propter illam veniret in medio feminarum, et mandavit fratri suo: Vade, frater, ora pro me, quia cum gratia Christi videbo te in regno coelorum.
- 62.
Monachus occurrit ancillis Dei in itinere quodam. Quibus visis divertit extra viam. Cui dixit abbatissa: Tu si perfectus monachus esses, non respiceres (0872C)nos sic, ut agnosceres quia feminae eramus.
- 63.
Intraverunt aliquando fratres in Alexandriam, invitati a Theophilo archiepiscopo, ut praesentibus his facta oratione templa destrueret paganorum. Et manducantibus eis cum archiepiscopo, ministratae sunt carnes vitulinae, et manducabant nihil discernentes. Et accipiens archiepiscopus unum copadium, dedit juxta se recumbenti seni, dicens: Ecce istud bonum copadium est, manduca, abba. Illi autem respondentes dixerunt: Nos usque modo credebamus, quia olera manducaremus. Nam si carnes sunt, non manducamus. Et ultra nemo ex eis acquievit gustare.
- 64.
Frater quidam attulit panes recentes in cellam, et invitavit ad mensam seniores. Et cum manducassent (0872D)singulos paximates, pausaverunt. Frater vero sciens laborem abstinentiae eorum, coepit cum humilitate supplicare, dicens: Propter Deum manducate hodie donec satiemini. Et manducaverunt alios denos paximates. Ecce igitur quantum supra quam opus erat, manducaverunt propter Deum veri monachi et simpliciter abstinentes.
- 65.
Aegrotavit quidam senum aliquando in magna infirmitate, ita ut de visceribus multum sanguinis egereret. Et attulit quidam frater nixas siccas, et fecit pultes, et misit eas ibi, et obtulit seni, et rogabat eum, dicens: Comede, quia forte expedit tibi. Intuens autem in eum senex diutius, dixit: Vere dico, quia volebam ut me dimitteret Deus in hac infirmitate (0873A)esse alios triginta annos. Et nullo modo acquievit senex in tali aegritudine vel modicum sumere cibum, ita ut tolleret frater quod apportaverat, et rediret ad cellam suam.
- 66.
Alter senex sedebat longe in eremo, et contigit fratrem venire ad eum, et invenire eum infirmantem. Qui lavans ejus faciem, fecit ei refectionem ex his quae attulerat. Quod cum vidisset senex, dixit: Vere, frater, oblitus fueram, quia haberent homines de cibo solatium. Obtulit etiam ei calicem vini. Quod cum vidisset, ploravit, dicens: Non sperabam me usque ad mortem bibiturum vinum.
- 67.
Statuit quidam senex ut quadraginta diebus non biberet. Et si quando fiebat cauma, lavabat surisculam, et implebat eam aqua, et appendebat (0873B)eam ante oculos suos. Qui cum interrogaretur a fratribus quare hoc faceret, respondit, dicens: Ut cum videns quod desiderabam, non gustavero, majorem ardorem sustineam, et propter hoc majorem mercedem a Domino consequi merear.
- 68.
Frater quidam iter agens, habebat secum matrem suam, jam senem. Qui cum venissent ad quemdam fluvium, non poterat vetula illa transire. Et tulit filius ejus pallium suum, et involvit exinde manus suas, ne aliquo modo contingeret corpus matris suae, et ita portans eam transposuit fluvium. Dixit autem ei mater sua: Ut quid sic operuisti manus tuas, fili? Ille autem dixit: Quia corpus mulieris ignis est. Et ex eo ipso quo te contingebam, veniebat mihi commemoratio aliarum feminarum in animo.(0873C)
- 69.
Dicebat quidam Patrum: Quia sciret fratrem in cella jejunantem tota hebdomada Paschae. Et cum Sabbato sero venisset ad missas, communicans mox fugiebat, ne cogeretur a fratribus in ecclesia manducare. Apud se autem tantum modicas betas elixas cum sale manducabat sine pane.
- 70.
Fratres convocati sunt in Scythi, ut manducarent palmas, et erat aliquis infirmus de nimia abstinentia, qui tussiens exscreabat phlegma, quod nolente eo venit super alium fratrem. Qui cum a cogitatione sua compelleretur dicere ei: Quiesce jam, et non exscrees super me, ut superaret cogitationes suas, tulit quod excreaverat, et mittens in ore suo, statim comedit illud. Et 573 tunc coepit ad seipsum dicere: Aut non dicas fratri tuo quod eum contristet, (0873D)aut manduca quod horres.
LIBELLUS QUINTUS. De fornicatione.
Dixit abbas Antonius: Aestimo quod habeat corpus motum naturalem conspersum in se, qui nolente animo non operatur, sed tantummodo significatur in corpore, quasi impassibilis motus. Est autem et alius motus ex eo, quod nutritur et fovetur corpus cibis et potibus, et ex quibus calor sanguinis excitat corpus ad operandum. Propter quod dicit Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V). Et rursum Dominus in Evangelio discipulis mandans, dixit: Videte, ne quando graventur corda vestra in crapula et ebrietate (Lucae XXI). Est autem et alius (0874A)quidam motus certantibus in conversatione ex insidiis et invidia daemonum veniens. Itaque scire convenit quia tres sunt corporales motus. Unus quidem naturalis; alius autem ex plenitudine ciborum; tertius vero ex daemonibus.
- 2.
Dixit abbas Gerontius Petrensis: Quia multi tentati a corporalibus delectationibus cum non approximarent corporibus, mente fornicati sunt, et corporalem virginitatem servantes, secundum animum fornicantur. Bonum est ergo, dilectissimi, facere quod scriptum est: Omni custodia unumquemque cor suum servare (Prov. V).
- 3.
Dixit abbas Cassianus (Cassian., collat. II, cap. 10), quia dixerit nobis abbas Moyses: Bonum est non abscondere cogitationes, sed senibus spiritualibus (0874B)et discretionem habentibus manifestare eas, non his qui tantum tempore senes sunt, quoniam multi ad aetatem respicientes, et cogitationes suas dicentes eis qui experimentum non habebant, pro consolatione ad desperationem ultimam pervenerunt.
- 4.
Erat quidam frater omnino in conversatione sollicitus (Cassian., collat. II, cap. 13). Et cum male a fornicationis daemone turbaretur, venit ad quemdam senem, et retulit ei cogitationes suas. Ille autem audiens quia expers erat, indignatus est, et miserabilem dicebat esse fratrem illum, et indignum monachi habitu; quippe qui ejusmodi cogitationes reciperet. Haec audiens frater, desperans seipsum, reliquit propriam cellam, et ad saeculum redibat. Secundum vero Dei dispensationem occurrit ei abbas (0874C)Apollo; et videns eum perturbatum, et nimium tristem, interrogavit eum, dicens: Fili, quae est causa tantae tristitiae tuae? Ille autem prius ex multa confusione animi sui non respondit ei quidquam; postea autem cum multum rogaretur a sene, quae circa se agerentur, confessus est, dicens: Quia cogitationes fornicationum inquietant me; quod confessus sum illi seni, et, secundum verba ejus, jam non est mihi spes salutis; desperans ergo meipsum, ad saeculum redeo. Haec autem Pater Apollo audiens, velut sapiens medicus multum rogabat, et monebat eum, dicens: Noli mirari, fili, neque desperes de teipso. Ego enim in hac aetate atque conversatione valde ab hujusmodi cogitationibus inquietor. Ne ergo deficias in hujusmodi occasione, quae non (0874D)tantum humana sollicitudine, quantum Dei miseratione curatur. Tantum hodie dona mihi quod peto, et revertere ad cellam tuam. Fecit autem frater sic. Abbas autem Apollo discedens ab eo perrexit ad cellam illius senis, qui ei desperationem fecerat; et stans foras deprecatus est Dominum cum lacrymis, dicens: Domine, qui tentationes utiliter infers, converte bellum quod patitur frater ille in hoc sene, ut per experimentum in senectute sua discat quod tempore longo non didicit, quatenus compatiatur his qui hujusmodi tentationibus perturbantur. Qui cum orationem complesset, vidit Aethiopem stantem juxta cellam, et sagittas mittentem contra illum senem, quibus quasi perforatus, statim tanquam ebrius a (0875A)vino, huc atque illuc ferebatur. Et cum non posset tolerare, egressus est de cella, et eadem via, qua et ille juvenis ad saeculum redibat. Abbas autem Apollo intelligens quod factum erat, occurrit ei. Et accedens ad eum, dixit: Quo vadis? et quae est causa turbationis quae obtinuit te? Ille autem sentiens, quia intellexerit sanctus vir quae ei evenerant, prae verecundia nihil dicebat. Dixit autem ei abbas Apollo: Revertere in cellam tuam, et de caetero agnosce infirmitatem tuam, et habe apud temetipsum; quia aut ignoratus sis a diabolo usque modo, aut contemptus, propter quod nec meruisti secundum viros virtutum habere contra diabolum luctamenta. Quid autem dico luctamenta? qui nec uno die aggressionem ipsius portare potuisti. Hoc autem tibi contigit, quia juvenem (0875B)illum a communi adversario impugnatum suscipiens, cum debuisses eum contra diabolicum certamen consolatoriis verbis ungere, etiam in desperationem misisti, non cogitans illud sapientissimum praeceptum, quo jubemur eripere eos qui ducuntur ad mortem, et non negligas redimere occidendos (Prov. XIV): sed neque parabolam Salvatoris nostri, dicentis (Matth. XII): Arundinem quassatam non 574 debere confringi, et linum fumigans non exstingui. Nemo enim ferre posset insidias adversarii, neque bullientis naturae ignem exstinguere vel retinere, nisi gratia Dei conservaret infirmitatem humanam, quem in nobis salutari dispensatione omnibus orationibus Dominum deprecemur, ut et adversum te dimissum flagellum avertat, quoniam ipse et dolere (0875C)facit, et iterum saluti restituit: percutit, et manus ipsius sanat; humiliat et exaltat, mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit (I Reg. II). Haec dicens, orationem implevit, et statim ab illato sibi bello senex ille liberatus est. Quem commonuit abbas Apollo ut peteret sibi a Deo dari linguam eruditam, ut sciret tempus quo oporteat loqui sermonem.
- 5.
De cogitatione fornicationis interrogatus abbas Syrus [ Al., Cyrus] Alexandrinus, ita respondit: Si cogitationes non habes, spem non habes; quoniam si cogitationes non habes, opera habes. Hoc autem est, quia qui cogitatione ad ersus peccatum non pugnat, neque contradicit, corporaliter peccat. Qui autem corporaliter peccat, cogitationum molestias nullas (0875D)habet.
- 6.
Interrogavit autem quidam senex fratrem, dicens: Ne consuetudinem habes colloqui mulieri? Et dixit frater: Non. Et ille dixit: Veteres et novi pictores sunt cogitationes meae, et commemorationes quaedam, inquietantes me ex similitudine mulierum. Senex autem dixit ad eum: Mortuos non timeas, sed viventes fuge: hoc est, consensum et opera peccati, et extende magis orationem tuam.
- 7.
Dicebat abbas Mathois quod quidam frater veniens dixerit deteriorem esse qui obloquitur quam qui fornicatur. Et respondit: Durus est hic sermo. Dixit ergo ei frater: Et quomodo vis esse hanc rem? Dixit senex: Oblocutio quidem mala est, celerem (0876A)tamen invenit curam, et plerumque poenitentiam agit, qui oblocutus est, dicens: Male locutus sum, et transit. Fornicatio autem naturaliter mors est.
- 8.
Dixit abbas Pastor: Sicut spatharius principis assistit ei semper paratus, ita oportet et animam semper esse paratam adversus daemonem fornicationis (Ruff., lib. III, num. 59).
- 9.
Venit aliquando frater ad abbatem Pastorem, et dixit ei: Quid facio, Pater? quia affligor a fornicatione (Ruff., lib. III, num. 63; Pasch., c. 1, num. 9). Et perrexi ad abbatem Hybistionem, et dixit mihi: Non debes eam longo tempore permittere habitare in te. Dixit ei abbas Pastor: Abbatis Hybistionis actus sursum in coelo sunt cum angelis, et latet eum; ego autem et tu in fornicatione sumus. (0876B)Si ergo teneat monachus ventrem et linguam, et maneat in solitudine, confidat quia non moritur.
- 10.
Narraverunt de abbatissa Sara, quia manserit tredecim annis fortiter a fornicationibus daemonum impugnata. Et nunquam oravit ut recederet ab ea hujusmodi pugna: sed solum hoc dicebat: Domine, da mihi fortitudinem.
- 11.
Dixerunt iterum de ea quia infestior ei fuerat aliquando imminens fortius idem fornicationis daemon, mittens in cogitationem ejus saeculi vanitates. Illa autem non relaxans animum a timore Dei, et a proposito abstinentiae suae, ascendit semel super lectum suum orare, et apparuit ei corporaliter spiritus fornicationis, et dixit ei: Tu me vicisti, Sara. (0876C)Illa autem respondit: Ego non te vici, sed Dominus meus Christus.
- 12.
Frater quidam stimulabatur a fornicatione, et erat stimulus velut ignis ardens in corde ejus die ac nocte. Frater autem decertabat non condescendens vel consentiens cogitationi suae. Post multum autem tempus discessit ab eo stimulus, nihil praevalens propter perseverantiam fratris. Et statim lux apparuit in corde ejus.
- 13.
Alius frater stimulatus est a fornicatione. Et surgens nocte perrexit ad senem, et dixit ei cogitationem suam, et consolatus est eum senex. Ex qua consolatione proficiens, reversus est in cellam suam. Et ecce iterum spiritus fornicationis tentavit eum. Ille autem iterum abiit ad senem. Factum est autem (0876D)hoc frequenter. Senex vero non contristavit eum, sed loquebatur ei quae ad utilitatem ipsius pertinerent, dicens: Non concedas diabolo, nec relaxes animum tuum; sed magis, quoties molestus est daemon, veni ad me, et increpatus abscedet. Nihil enim sic extaediat daemonem fornicationis, quomodo si revelentur stimulationes ejus. Et nihil eum sic laetificat, quomodo si abscondantur cogitationes. Venit ergo frater ad senem undecies, accusans cogitationes suas. Postea autem dixit frater seni: Ostende charitatem, abba, et dic mihi verbum. Dicit ei senex: Crede, fili, quia si permitteret Deus cogitationes meas, quibus animus stimulatur, in te transferri, non eas portares, sed omnino corrueres deorsum. Haec autem (0877A)dicente sene, propter nimiam humilitatem ejus quievit stimulus fornicationis a fratre.
- 14.
Idem alius stimulatus a fornicatione, coepit decertare et extendere abstinentiam suam, per quatuordecim annos cogitationem suam custodiens, ne consentiret concupiscentiae suae. Postea autem veniens 575 ad ecclesiam, manifestavit universae multitudini quod patiebatur. Et datum est mandatum, et omnes afflixerunt se pro eo hebdomada, jugiter orantes Dominum, et quievit stimulus ejus.
- 15.
De cogitatione fornicationis dixit quidam senex: Eremita dormiens, vis salvari? Vade, labora, vade affligere, vade, quaere et invenies; vigila, pulsa, et aperietur tibi. Sunt enim in saeculo pancratiarii, qui cum nimis caesi steterint, et fortes (0877B)apparuerint, coronas accipiunt. Aliquoties autem et unus a duobus caeditur, et confortatus plagis caedentes se vincit. Vidisti quantam virtutem per carnis exercitium acquisivit? Et tu sta, et confortare; et Dominus expugnat pro te inimicum.
- 16.
De eadem ipsa cogitatione fornicationis, dixit alter senex: Esto velut qui transit in platea, aut per tabernam, et capit cujuscunque cocturae odorem, aut alicujus assaturae. Et qui vult, ingreditur et manducat; qui autem non vult, odoratus est tantum, atque praeterit. Ita et tu excute a te fetorem, surge et ora, dicens: Domine Fili Dei, adjuva me. Hoc autem fac etiam adversus alias cogitationes. Neque enim eradicatores sumus cogitationum, sed luctatores adversus easdem cogitationes(0877C)
- 17.
Alter senex dixit: Haec de negligentia patimur. Nam si consideremus quia Deus habitat in nobis, non alienum vas inferemus intra nos. Dominus enim Christus habitans in nobis atque cohabitans nobis, respicit vitam nostram. Unde et nos portantes eum et contemplantes, negligere non debemus, sed sanctificare nosmetipsos, sicut et ille sanctus est. Stemus super petram, et rumpetur malignus. Non formides, et non committet adversum te. Psalle cum virtute, dicens: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion; non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem (Psal. CXXIV).
- 18.
Frater interrogavit senem, dicens: Si incurrerit monachus in peccatum, affligitur velut qui de profectu in deteriorem statum pervenerit, et laborat (0877D)donec resurgat: qui autem a saeculo venit, velut qui initium fecerit, proficit. Et respondens senex dixit: Monachus in tentationem incurrens, sic est tanquam domus quae cadit. Et si sobrius fuerit in cogitatione sua, reaedificat eam quae corruerat domum; inveniens materias ad aediticium profuturas, habens posita fundamenta, et lapides, et arenam, et caetera quae sunt aedificio necessaria, atque ita velociter fabrica proficit. Ille autem qui nec effodit, nec fundamentum misit, nec habet aliquid eorum quae sunt necessaria; sed in spe dimittens, si quomodo aliquando perficiatur. Ita est et monachus, si in tentationem ceciderit, et conversus fuerit ad Dominum, habet plurimum apparatum, meditationem divinae legis, (0878A)psalmodiam, opus manuum, orationem et caetera, quae sunt fundamenta. Qui autem recens est in conversione, donec ista discit, ille in primum ordinem veniet.
- 19.
Frater quidam, cum in fornicationis spiritu teneretur, perrexit ad quemdam senem magnum, et rogabat eum, dicens: Ostende charitatem et ora pro me, quia a fornicatione sollicitor (Ruff., lib. III, n. 13). Senex autem deprecatus est Dominum. Et iterum secundo veniens ad senem, eumdem sermonem dixit: Similiter et senex non neglexit pro eo rogare Dominum, dicens: Domine, revela mihi unde in hoc fratre operatio est ista diaboli? quoniam deprecatus sum te, et requiem necdum invenit. Et revelavit Dominus quae agebantur circa fratrem illum. (0878B)Et vidit eum senex sedentem, et spiritum fornicationis juxta illum, et quasi ludentem cum eo, et angelus stabat missus ad adjutorium ejus, et indignabatur adversus fratrem illum, quia non se prosternebat Deo: sed quasi delectabatur cogitationibus suis, totam mentem suam ad hoc inclinans. Et agnovit senex quia causa magis ab eodem fratre esset, et annuntiavit ei, dicens: Tu consentis cogitationi tuae. Et docuit eum quomodo talibus cogitationibus deberet obsistere. Et respirans frater per doctrinam senis illius et orationem, invenit requiem a tentatione sua.
- 20.
Tentatus est aliquando discipulus senis magni a fornicatione. Senex vero cum videret eum laborantem, dixit ei: Vis rogo Dominum, ut sublevet a te (0878C)molestiam istam? Ille autem dixit: Video, abba, quia si laboro, tamen ex pondere laboris hujus considero fructificare me. Sed hoc roga Deum in orationibus tuis, ut det mihi tolerantiam, per quam sustineam. Dicit ei abbas suus: Nunc agnovi quia in magno profectu es, fili, et supergrederis me.
- 21.
Dicebant de quodam sene, quia descendit in Scythi, et habebat filium adhuc sugentem lac; qui quoniam in monasterio nutritus est, quae essent mulieres nesciebat. Qui cum factus esset vir, ostendebant ei nocte daemones habitus mulierum, et nuntiavit Patri suo, et mirabatur. Aliquando ergo ascendit cum Patre suo in Aegyptum, et videns mulieres, dixit patri suo: Abba, ecce istae sunt quae veniebant ad me nocte in Scythi. Et dixit ei: Isti sunt (0878D)monachi de saeculo, fili. Alio autem habitu utuntur isti, 576 et eremitae alio. Et miratus est senex quomodo in Scythi ostenderent ei daemones imagines mulierum, et statim reversi sunt in cellam suam.
- 22.
Frater quidam erat probatus tentationibus in Scythi, et immittebat ei adversarius memoriam mulieris cujusdam pulchrae in animo, et affligebat eum valde (Ruff., lib. III, n. 11). Et contigit, secundum Dei dispositionem, ut alter frater descendens de Aegypto, applicaret in Scythi. Et cum loquerentur, nuntiavit ei dicens: Uxor illius mortua est. Erat autem ipsa mulier, de qua inquietabatur ille frater. Quod cum audisset, tulit vestimentum suum nocte, et ascendit ubi eam sepultam audierat. (0879A)Et fodit locum, et extersit cruorem putredinis ejus in vestimento suo, et reversus habebat illud in cella sua. Et cum nimis feteret, ponebat illos fetores ante se, et improperans cogitationi suae, dicebat: Ecce desiderium quod quaerebas. Habes illud, satiare ex eo. Et ita ex ejusmodi fetore castigabat semetipsum donec emorerentur concupiscentiae ejus.
- 23.
Venit quidam in Scythi aliquando, ut fieret monachus. Qui etiam attulit filium suum nuper ablactatum. Qui cum factus esset juvenis, coeperunt impugnare daemones et sollicitare eum. Et dixit patri suo: Vado ad saeculum, quia non possum carnales concupiscentias sustinere. Pater autem ejus consolabatur eum. Dixit ergo ille juvenis: Jam sustinere non valeo, pater; dimitte me redire ad saeculum. (0879B)Dixit ei pater suus. Audi me, fili, adhuc semel, et tolle tibi quadraginta panes, et folia palmarum dierum quadraginta, et vade in eremo interiore, et esto ibi quadraginta diebus, et voluntas Dei fiet. Qui obediens patri suo, surrexit et abiit in eremo, et mansit ibi, laborans et faciens plectas de palmis siccis, et panem siccum comedens. Et cum ibi diebus viginti quiesceret, ecce vidit opus quoddam diabolicum venire super se; et stetit coram ipso velut mulier Aethiopissa, fetida et turpis aspectu, ita ut fetorem ejus sufferre non posset, et abjiciebat eam a se. Et illa dicebat ei: Ego sum quae in cordibus hominum dulcis appareo; sed propter obedientiam tuam, et laborem quem sustines, non me permisit Deus seducere te, sed innotui tibi fetorem meum. Ille autem (0879C)surrexit, et gratias agens Deo, venit ad patrem suum, et dixit ei: Jam nolo ire ad saeculum, pater. Vidi enim operationem diaboli et fetorem ejus. Cognoverat autem et pater ejus de hoc ipso, et dixit ei: Si mansisses quadraginta dies, et custodisses usque in finem mandatum meum, majora habuisti videre.
- 24.
Senex quidam sedebat in longinqua eremo, qui habebat unam parentem, quae desiderabat eum videre post multos annos, et quaesivit in quo loco habitaret, et surrexit et venit in viam eremi illius (Ruff., lib. II, n. 14). Et inveniens camelarios, adjunxit se cum illis, et ingressa est in eremo cum eis. Haec enim trahebatur a diabolo. Quae cum venisset ad januam senis, coepit signis indicare seipsam, dicens: Ego illa parens tua, et mansit apud eum. Erat (0879D)autem alius monachus sedens in inferiori parte, qui implebat sibi surisculam aquae, hora qua manducare voluisset; et subito versabatur suriscula, et reversabatur aqua; qui inspirante Deo dixit in semetipsum: Ingredior in eremum, et dico hoc quod mihi evenit de aqua senioribus. Et surgens abiit; et cum sero factum esset, dormivit in templo quodam idolorum juxta viam, et audivit nocte daemones, dicentes: Ista nocte praecipitavimus illum monachum in fornicationem. Quod cum audisset, contristatus est, et perveniens ad senem, invenit eum tristem, et dicit ei: Quid facio, abba? quia impleo mihi vasculum aquae, et hora manducandi effunditur. Et dicit ei senex: Tu venisti interrogare me, quare suriscula tua versatur; (0880A)et ego quid facio, quia hac nocte cecidi in fornicationem? Cui respondit: Et ego cognovi. Et dicit ei: Tu unde scis? Qui dixit: Dormiebam in templo, et audivi daemones loquentes de te. Et dixit senex: Ecce ego vado ad saeculum. Ille autem rogabat eum, dicens: Noli, Pater, sed permane in loco tuo; mulierem vero dimitte hinc; hoc enim ex occursu inimici contigit. Quo audito senex sustinuit, extendens et aggravans conversationem suam cum lacrymis, donec rediret in priori ordine suo.
- 25.
Dixit senex: Quia securitas, et taciturnitas, et occulta meditatio pariunt castitatem.
- 26.
Frater quidam interrogavit senem, dicens: Si contingat hominem in tentationem cadere, quid fit propter eos qui scandalizantur in eo? Et narravit (0880B)senex, dicens: Diaconus quidam erat nominatus in monasterio Aegypti. Dum autem quidam curialis insecutionem judicis pateretur, venit cum omni domo sua ad monasterium. Et operante iniquo incurrit diaconus ille in mulierem ejus, et facta est omnibus fratribus confusio. Ille autem abiit ad quemdam senem, et indicavit ei rem. Senex vero habebat occultam cellam interiorem. Quam cum vidisset diaconus ille, dixit: 577 Sepeli me hic vivum, et non indices cuiquam. Et intravit in obscuritatem cellae illius, et egit illic poenitentiam ex veritate. Contigit autem, ut post multum tempus non ascenderet aqua in flumine Nilo. Et cum omnes Litanias facerent, revelatum est cuidam sanctorum quia nisi venerit diaconus, qui absconsus est apud illum talem monachum, non (0880C)ascendent fluminis aquae. Quod cum audissent, admirati sunt, et venientes ejecerunt eum de loco in quo erat: et oravit, et ascendit aqua. Et qui aliquando scandalizati in eo fuerant, aedificati sunt postea in poenitentia ejus, et glorificaverunt Deum.
- 27.
Duo fratres perrexerunt ad civitatem, ut venderent quod fuerant operati; cum a se invicem in civitatem fuissent divisi, incurrit unus in fornicationem (Ruffin., l. III, n. 12). Veniens autem postea frater ejus, dixit ei: Revertamur ad cellam nostram, frater. Ille autem respondit, dicens: Non venio. Et interrogabat eum ille, dicens: Quare, frater? Et ille respondit: Quia cum discessisses a me, incurri in tentationem, et fornicatus sum. Ille autem volens eum lucrari, coepit dicere, Quia et mihi sic contigit: (0880D)quando separatus sum a te, incurri et ego in fornicationem. Sed eamus, et simul poenitentiam agamus cum omni labore, et Deus ignoscet nobis peccatoribus. Qui cum venissent ad cellam, retulerunt senibus quod eis contigerat, et dederunt eis illi mandata, qualiter poenitentiam agerent. Ille tamen unus non pro se, sed pro illo alio fratre poenitentiam agebat, tanquam si et ipse peccasset. Videns autem Deus laborem et charitatem ejus, intra paucos dies manifestavit uni de senibus, quod pro multa charitato illius fratris qui non peccaverat indulserat illi qui fornicatus est. Vere hoc est ponere animam suam pro fratre suo.
- 28.
Venit aliquando frater ad quemdam senem, (0881A)dicens ei: Frater meus solvit me egrediens huc atque illuc; et pro hoc ego affligor. Et rogabat eum senex, dicens: Aequanimiter porta, frater; et Deus videns laborem sustentationis tuae, revocabit eum ad te. Neque enim possibile est ut cum duritia et austeritate facile ab intentione sua aliquis revocetur, quia nec daemon expellit daemonem; sed magis benignitate revocabis eum ad te. Quoniam et Deus noster consulendo, ad se homines trabit. Et narravit ei, dicens ei: Quia fuerunt in Thebaida duo fratres, et cum unus incurrisset ex his in fornicationem, dicebat ad alium: Revertor ad saeculum. Alter vero plorabat, dicens: Non te dimitto, frater, discedere, et perdere laborem tuum, et virginitatem tuam. Ille vero non acquiescebat, dicens: Non hic sedeo, sed (0881B)vado. Aut veni mecum, et iterum redeo tecum, aut certe dimitte me, et permaneam in saeculo. Vadens autem frater, nuntiavit hoc cuidam seni magno. Dixit autem ei senex: Vade cum ipso, et Deus illum per laborem tuum non dimittet corruere. Qui consurgens abiit cum eo ad saeculum. Et cum pervenisset ad quemdam vicum, videns Deus laborem illius, qui ex charitate et necessitate fratrem suum sequebatur, abstulit concupiscentiam a fratre ejus. Et dicit fratri suo: Eamus iterum ad eremum, frater. Ecce puto, quia jam peccavi cum muliere; quid lucratus sum ex hoc? Et reversi sunt illaesi in cellam suam.
- 29.
Frater tentatus a daemone profectus est ad quemdam senem, dicens: Quia duo illi fratres simul (0881C)sunt, et male vivunt. Cognovit autem senex quia a daemone illuderetur, et mittens vocavit eos ad se. Et cum factum esset vespere, posuit mattam duobus illis fratribus, et cooperuit eos in uno stratu, dicens: Filii Dei magni et sancti sunt. Dixit autem discipulo suo: Hunc fratrem claude in cella seorsum; ipse enim passionem quam illis objecit in se habet.
- 30.
Frater quidam dixit seni: Quid facio, quia occidit me sordida cogitatio? Dicit ei senex: Mulier quando vult ablactare filium suum, amarum aliquid superungit uberibus suis; et cum venerit infans ex consuetudine sugere lac, sentiens amaritudinem, refugit. Mitte ergo et tu in cogitatione tua amaritudinem, Dicit ei frater: Quae est amaritudo, quam debeam mittere? Dixit ei senex: Cogitationem mortis (0881D)et tormentorum, quae in saeculo futuro peccatoribus praeparantur.
- 31.
Frater quidam interrogavit senem de hujusmodi cogitatione (Ruffin., lib. III, n. 62). Et dicit ei senex: Ego nunquam stimulatus sum de hac re. Et scandalizatus est in eo ille frater, et abiit ad alium senem, dicens: Ecce hoc dixit mihi ille senex, et scandalizatus sum in eo: quia super naturam est quod dixit. Dicit ei senex: Non simpliciter tibi dixit hoc ille homo Dei; sed surge, vade et poenitentiam age apud eum, ut aperiat tibi virtutem sermonum suorum. Surrexit ergo ille frater, et venit ad senem, agens in conspectu ejus poenitentiam. Et dixit: Ignosce mihi, pater, quia stulte feci, non dico tibi (0882A)vale discedens: sed obsecro te, ut interpreteris mihi quomodo nunquam sollicitatus sis a fornicatione. Dicit ei senex: Quia ex quo factus sum monachus, non sum satiatus pane, neque aqua, neque somno, et appetitu horum 578 quibus pascimur, orucians me, non permittebar sentire fornicationis stimulos. Et exiit frater ille, proficiens ex relatione senis.
- 32.
Frater quidam interrogavit quemdam senem, dicens: Quid facio? quia cogitatio mea semper in fornicatione est intenta, et non dimittit me quiescere una hora, et affligitur ex hoc anima mea (Ruffin., l. III, n. 40). ille autem dixit ei: Quando deamones cogitationes in corde tuo seminant, et sentis hoc, non colloquaris cum animo tuo, quoniam daemonum est suggerere. (0882B)Et licet non negligant haec immittere, tamen non extorquent daemones. In te est ergo suscipere, et non suscipere. Respondens autem frater, dixit seni: Et quid faciam, quia fragilis sum, et superat me passio haec? Ille autem dixit ei: Intentus esto ad hujusmodi. Scis autem quid fecerint Madianitae? Ornaverunt filias suas, et statuerunt eas in conspectu Israelitarum; non tamen extorserunt aliquibus ut miscerentur cum eis, sed qui voluerunt incurrerunt in eis (Num. XXV). Alii autem indignantes comminati sunt, et cum interitu eorum qui praesumpserant, ulti sunt fornicationem: ita agendum est et de fornicatione. Et quando initium faciunt loqui in corde tuo, non respondeas eis; sed surgens, ora et age poenitentiam, dicens: Fili Dei, miserere mei. Dixit autem (0882C)ei frater: Ecce meditor, abba, et non est compunctio in corde meo, quia nescio virtutem verbi. Et ille dixit: Et tu tamen meditare. Audivi enim quia dixerit abbas Pastor, sed et alii Patres hoc verbum: Quoniam incantator virtutem verborum quae dicit nescit; sed serpens audit, et scit virtutem eorum quae incantantur, et subjicitur incantanti, et humiliatur. Sic et nos, quamvis ignoremus virtutem eorum quae loquimur, daemones tamen audientes terrentur atque discedunt.
- 33.
Dicebat senex: Quia cogitatio fornicationis fragilis est, velut papyrus. Si ergo jactetur in nobis, et non acquiescentes projiciamus illam a nobis, facile rumpitur. Necessarium igitur est ut sit discretio in cogitatione nostra, qua agnoscamus quia his qui (0882D)consentiunt ei non sit spes salutis; illis autem qui non consentiunt, reposita sit corona.
- 34.
Duo fratres impugnati a fornicatione, abierunt et acceperunt uxores. Postea autem dixerunt adinvicem: Quid lucrati sumus quia deseruimus angelicum ordinem, et venimus in immunditiam hanc, et post haec in ignem, et in tormentum venturi sumus? Redeamus ergo ad eremum, et agamus de his quae praesumpsimus poenitentiam. Et venientes ad cremum, rogaverunt patres ut susciperent eos poenitentes et confitentes ea quae gesserant. Et clauserunt eos anno integro senes, et ambobus aequaliter ad pensum dabatur panis, et ad mensuram aqua. Erant autem visione consimiles. Et dum completum fuisset (0883A)tempus poenitentiae, exierunt. Et viderunt Patres unum pallidum et tristem nimis; alium vero robustum et clarum; et mirati sunt, quoniam cibum et potum aequaliter acceperant. Et interrogaverunt eum qui tristis et afflictus erat, dicentes: Quid exercitabas cum cogitationibus tuis in cella tua? Et ille dixit: Pro malis quae feci, poenas in quibus venturus eram in animo revolvebam, et a timore adhaeserunt ossa mea carni meae. Interrogaverunt autem et alium, dicentes: Tu quid cogitabas in cella tua? Et ille dicebat: Deo gratias referebam, quia eruit me de inquinamento mundi hujus, et de futuri saeculi poenis, et revocavit me ad hanc conversationem angelicam; et reminiscens assidue Dei mei, laetabar. Et dixerunt senes: Aequalis est amborum (0883B)poenitentia apud Deum.
- 35.
Senex quidam erat in Scythi: qui cum incurrisset in aegritudine magna, serviebant ei fratres. Et videns senex quia laborarent, dixit: Vado in Aegyptum, et non solvam fratres istos. Et dicit ei abbas Moyses: Non vadas, quoniam in fornicationem incursurus es. Ille autem contristatus dicebat: Mortuum est corpus meum, et tu mihi ista dicis? Surgens ergo abiit in Aegyptum. Quod cum audiissent homines circumquaque habitantes, offerebant ei multa. Venit etiam ad eum quaedam virgo fidelis, volens obsequium suum seni infirmanti deferre. Et post aliquantum temporis cum paululum de aegritudine, qua tenebatur, melius habuisset, incurrit in eam, et illa concepit. Interrogata autem a vicinis (0883C)loci unde conceperit, illa respondit: De sene hoc. Illi autem non credebant ei. Senex vero dicebat: Ego hoc feci, sed custodite mihi infantem quem peperit. Quae cum genuisset puerum, et ablactatus fuisset, tulit senex infantem in humeris suis, et die qua erat festivitas in Scythi, occurrit ibi, et intravit in ecclesiam coram multitudine fratrum. Illi autem videntes eum, fleverunt: Qui dixit fratribus: Videtis infantem hunc? filius est inobedientiae meae. Cavete ergo vos, fratres, quia in senectute hoc feci, et orate pro me. Et pergens ad cellam suam, ad initium primae conversationis suae reversus est.
- 36.
Frater quidam tentatus est pessime a daemonibus. In specie enim pulchrarum 579 mulierum transformati, jugiter quadraginta diebus perseveraverunt (0883D)pugnantes adversus eum, ut traherent eum ad turpem commistionem. Ille autem viriliter reluctante, et minime superato, Deus aspiciens bonum ejus certamen, donavit ei ut ultra nullum calorem carnalis concupiscentiae pateretur.
- 37.
Solitarius quidam erat in inferioribus Aegypti, et hic erat nominatissimus, quia solus in ecclesia sedebat in deserto loco. Et ecce, juxta operationem Satanae mulier quaedam inhonesta audiens de eo, dicebat juvenibus: Quid mihi vultis dare, et depono istum solitarium vestrum? Illi autem constituerunt ei certum quid quod darent ei. Quae egressa vespere, venit velut errans ad cellam ejus; et cum pulsaret ad cellam, egressus est ille; et videns eam turbatus est, (0884A)dicens: Quomodo huc advenisti? Illa autem velut plorans, dicebat: Errando huc veni. Qui cum miseratione viscerum pulsaretur, introduxit eam in atriolum cellulae suae, et ipse intravit interius in cellam suam, et clausit. Et ecce infelix illa clamavit, dicens: Abba, ferae me comedent hic. Ille autem iterum turbatus est, timens etiam judicium Dei, dicebat: Unde mihi venit ira haec? Et aperiens ostium, introduxit eam intro. Coepit autem diabolus velut sagittis stimulare cor ejus in eam. Qui cum intellexisset diaboli esse stimulos, dicebat in semetipso: Viae inimici tenebrae sunt; Filius autem Dei lux est (Psal. XXXIV). Surgens ergo accendit lucernam. Et cum inflammaretur desiderio, dicebat: Quoniam qui talia agunt, in tormentis vadunt (Gal. V). Proba ergo (0884B)teipsum ex hoc, si potes sustinere ignem aeternum. Et mittebat digitum suum in lucernam. Quem cum incendisset, et arderet, non sentiebat propter nimiam flammam concupiscentiae carnalis. Et ita usque mane faciens, incendit omnes digitos. Illa autem infelix videns quod faciebat, a timore velut lapis facta est. Et venientes juvenes mane ad monachum illum, dicebant: Venit hic mulier sero? Ille autem dixit: Etiam; ecce ubi dormit. Et intrantes invenerunt eam mortuam. Et dicunt: Abba, mortua est. Tunc ille recutiens palliolum suum, quo utebatur, ostendit eis manus suas, dicens: Ecce quod mihi fecit filia ista diaboli, perdidit omnes digitos meos. Et narrans eis quod factum fuerat, dicebat: Scriptum est, ne reddas malum pro malo (Prov. XVII;, Thess. V; I Pet. III). (0884C)Et faciens orationem, suscitavit eam. Quae conversa, caste egit residuum tempus vitae suae.
- 38.
Frater quidam impugnabatur a fornicatione. Contigit autem eum venire in vicum quemdam Aegypti, et videns filiam sacerdotis paganorum, adamavit eam, dixitque patri ejus: Da mihi eam uxorem. Ille autem respondens dixit ei: Non possum eam tibi dare, nisi rogavero deum meum. Et abiens ad daemonem quem colebat, dixit ei: Ecce quidam monachus venit ad me, volens accipere filiam meam; do ei eam? Respondens daemon, dixit: Si negat Deum suum, et baptismum, et propositum monachi, interroga eum. Et veniens sacerdos dixit ei: Nega Deum tuum, et baptismum, et propositum monachi, et dabo tibi filiam meam. Ille vero consensit. Et statim vidit (0884D)velut columbam exire de ore suo, et volare in coelum. Pergens autem sacerdos ad daemonem, dixit: Ecce promisit se tria illa facturum. Tune respondens diabolus dixit ei: Non des ei filiam tuam in uxorem, quia Deus ejus non recessit ab eo, sed adhuc adjuvabit eum. Et veniens sacerdos dixit illi fratri: Non tibi possum eam dare, quia Deus tuus adhuc adjuvat te, et non recessit a te. Haec audiens frater, dixit in semetipsum: Si tantam bonitatem ostendit in me Deus, cum ergo infelix negaverim et ipsum, et baptismum, et propositum monachi, bonus autem Deus etiam sic malum nunc usque adjuvat me, cur ego recedam ab eo? Et in semetipsum reversus, recepit sobrietatem mentis, et venit in eremum ad magnum (0885A)quemdam senem, et narravit ei quae fuerant acta. Et respondens senex, dixit ei: Sede mecum in spelunca, et jejuna tres hebdomadas continuas, et ego deprecabor Deum pro te. Et laboravit senex pro fratre, et deprecatus est Deum, dicens: Obsecro, Domine, dona mihi animam hanc, et suscipe poenitentiam ejus. Et exaudivit orationem ejus Deus. Et cum completa fuisset prima hebdomada, venit senex ad illum fratrem, et interrogavit illum, dicens: Aliquid vidisti? Et respondens frater, dixit: Etiam; vidi columbam sursum in altitudine coeli contra caput meum stantem. Et respondens senex, dixit ei: Attende tibimetipsi, et deprecare Deum intente. Secunda vero hebdomada venit senex iterum ad fratrem, et interrogavit eum, dicens: Vidisti aliquid? Et respondit: Vidi columbam (0885B)venientem juxta caput meum. Et praecepit ei senex, dicens: Sobrius esto mente, et ora. Et completa tertia hebdomada, venit iterum senex, et interrogavit eum, dicens: Ne aliquid plus vidisti? Et ille respondit, dicens: Vidi columbam, quia venit et stetit supra caput meum, et tetendi manum meam tenere eam, illa autem surgens intravit in os meum. Et 580 gratias agens Deo senex, dixit fratri: Ecce suscepit Deus poenitentiam tuam; de caetero attende temetipsum, et esto sollicitus. Et respondens frater dixit: Ecce amodo tecum ero donec moriar.
- 39.
Dicebat quidam de Thebaeis senibus, quod filius esset sacerdotis idolorum; et cum parvulus sederet in templo, vidisset patrem suum frequenter ingredi, et sacrificia offerre idolo; et quia semel post (0885C)ipsum occulte intraverit, et viderit Satanam sedentem, et omnem militiam ejus astantem ei - et ecce unus de principibus ejus veniens adoravit eum. Cui diabolus dixit: Unde venis tu? Et ille respondit: In illa provincia eram, et suscitavi illic bella et perturbationes plurimas, effusiones sanguinis faciens, et veni nuntiare tibi. Et diabolus interrogavit eum: In quanto tempore hoc fecisti? Et ille respondit: In triginta diebus. Et diabolus jussit eum flagellari, dicendo: Tanto tempore hoc fecisti? Et ecce alius veniens adoravit eum. Et ipsi dixit: Unde venis tu? Et respondit daemon: In mari eram, et suscitavi commotiones, et demersi naves, et multos homines occidens, veni nuntiare tibi. Et dixit diabolus: Quanto tempore hoc fecisti? Et ille respondit: (0885D)Sunt dies viginti. Et hunc similiter jussit flagellari, dicens: Quare in tantis diebus hoc solum fecisti? Et tertius veniens adorabat eum. Dixit autem et huic: Et tu unde venis? Et respondit: In illa civitate fui; et dum ibi fierent nuptiae, excitavi lites, et multas effusiones sanguinis feci; insuper et ipsum sponsum occidi, et veni nuntiare tibi. Et dixit ei: In quantis diebus hoc fecisti? Et respondit: Decem. Jussit autem, tanquam moras fecerit, et hunc flagellari. Venit autem alius adorare eum, et dixit ei: Unde venis? Et respondit ei: In eremo eram; ecce quadraginta anni sunt, quod impugno monachum quemdam; et vix nocte ista praevalui, ut facerem eum fornicari. Quod diabolus audiens surrexit, et (0886A)osculatus est eum: et tollens coronam quam ipse habebat, posuit in capite illius, et fecit eum sibi in una sede considere, dicens: Magnam rem fortiter gessisti. Hoc ego cum audissem, et vidissem, dixi intra meipsum: Valde magnus est ordo monachorum.
- 40.
Dicebant de quodam Patre quia saecularis fuisset, et post conversus est, et de concupiscentia uxoris suae frequenter stimulabatur, et narrabat hoc Patribus. Qui cum vidissent quia operarius esset, et majora faciebat quam illi dicebant, imponebant ei quaedam, ut debilitaretur corpus ejus, ita ut nec surgere posset. Deo autem dispensante, venit quidam pater ut applicaret in Scythi; et cum venisset ad cellam ejus, vidit eam apertam, et pertransivit adjurans quomodo nemo egressus esset in occursum ejus. Et (0886B)reversus pulsabat, dicens: Ne forte frater qui in ea habitat infirmetur. Et cum pulsasset, intravit, et invenit eum nimium infirmum. Et dicit ei: Quid habes, Pater? Et narravit ei, dicens: Ego de saeculari vita sum, et sollicitat me modo inimicus in uxore mea: et narravi Patribus, et imposuerunt mihi conversationis onera diversa. Et cum obedienter implere vellem, ecce defeci, et tamen stimulus crescit. Audiens haec senex, contristatus est, et dixit ei: Equidem Patres, ut potentes viri bene tibi imposuerunt onera, quibus gravaris; sed si me parvulum audis, jacta a te haec, et sume parum cibi in tempore suo, et recolligers vires tuas, fac aliquantum opus Dei, et jacta in Domino cogitatum tuum (Psal. LIV), quoniam tuo labore hanc rem non poteris superare. Corpus enim (0886C)nostrum velut vestimentum est. Si illud diligenter tractaveris, stabit; si autem neglexeris illud, putrescet. Qui cum audisset eum, fecit ita, et intra paucos dies recessit ab eo stimulus ille.
- 41.
Monachus quidam solitarius antiquus, et conversatione proficiens, sedebat in monte in partibus Antinoo, sicut audivimus a notis monachis, cujus verbis et actu multi proficiebant. Et cum talis esset, excitatus est diabolus ad invidiam contra eum, sicut et contra omnes virtutum viros, et immittit animo ejus cogitationem talem, ut ei qui in tali conversatione esset non deberet serviri ab alio, aut ministerium exhiberi, sed magis ipsum debere aliis ministrare. Quod si aliis non exhiberet ministerium, saltem sibi ipsi serviret, dicens: Vende ergo in civitate (0886D)sportellas quas facis, et eme tibi quae opus sunt, et revertere ad locum tuum, et nulli sis onerosus. Hoc autem suggerebat diabolus, invidens quieti ejus et opportunae vacationi ad Dominum, et utilitati multorum. Undique enim inimicus venari eum et capere festinabat. Ille vero tanquam bonae cogitationi acquiescens, descendit de monasterio suo. Et quia erat omnibus admirandus, ignotus tamen habere hujusmodi insidias astutiae, notus autem et famosus omnibus a quibus videbatur existens. Et cum post longum tempus mulierem vidisset, pro incautela sua supplantatus est, et incurrit in eam. Et veniens in desertum locum sequente diabolo vestigia ejus, cecidit juxta flumen. Et cogitans quia gavisus 581 est inimicus (0887A)de ruina ejus, voluit semetipsum desperare, quia Spiritum Dei maxime contristaverit, et sanctos angelos, et venerabiles Patres, quorum multi etiam in civitatibus habitantes superaverunt diabolum. Et cum nulli horum se facere similem posset, contristabatur valde, et non recordabatur quia Deus est qui virtutem tribuit his qui ad eum devotissime convertuntur. Caecatus ergo, et non videns peccati sui curam, voluit se in flumen illud jactare, ut perfectum gaudium faceret inimico. Ex multo itaque animi dolore infirmatus est corpore; et nisi postea misericors Deus auxilium praestitisset ei, ad perfectum gaudium inimici sine poenitentia moreretur. Novissime autem in se reversus, cogitavit majorem laborem in afflictione poenitentiae demonstrare, et supplicare (0887B)Deo in fletu et luctu, et ita rediit iterum ad monasterium suum. Et damnans ostium cellae suae, sicut solet super mortuum, ita flebat supplicans Deo. Jejunans autem et vigilans cum omni anxietate attenuavit corpus suum; et nec sic satisfactum putabat animo suo, quia congrue poenituisset. Fratribus autem saepe ad eum venientibus suae utilitatis causa, et pulsantibus ostium, ipse dicebat non se posse aperire, dicendo: Sacramento me constrinxi unum annum devote me poenitentiam agere; sed orate pro me. Nec enim inveniebat quomodo eis excusaret, quoniam illi scandalizabantur haec audientes de eo, quia erat apud eos honorabilis et valde magnus monachus. Et fecit totum annum intente jejunans, et devote poenitentiam agens. Die autem Paschae (0887C)nocte ipsa resurrectionis Dominicae, tollens lucernam novam posuit in cacabo novo. Et cooperiens de cooperculo, a sero surrexit ad orationem, dicens: Misericors et miserator Dominus; qui et barbaros salvare vis, et ad veritatis agnitionem venire, ad te confugi fidelium Salvatorem, miserere mihi qui te plurimum exacerbavi, inimicum gaudere feci, et ecce mortuus sum obediens ei. Tu, Domine, qui et impiis et his qui sunt sine misericordia misereris, sed et proximis misericordiam impendere praecipis, miserere humilitati meae. Apud te enim impossibile nihil est, quoniam secus infernum dissipata est sicut pulvis anima mea. Fac misericordiam, quia benignus es et misericors, figmento tuo, qui et corpora quae non sunt in die resurrectionis resuscitaturus es. Exaudi (0887D)me, Domine, quia defecit spiritus meus, et infelix anima mea. Tabefactum est etiam corpus meum, quod coinquinavi. Et jam vivere non valeo, pro eo quod non credidi. Ignosce peccatum per poenitentiam, duplex habenti peccatum ex desperatione. Vivifica me contritum, et igne tuo praecipe hanc lucernam accendi. Ut et ego accipiens fiduciam misericordiae et indulgentiae tuae, per residuum tempus vitae meae, quod mihi donaveris, mandata tua custodiam, et a timore tuo non recedam, sed devote serviam tibi amplius quam primo. Et haec in nocte ipsa resurrectionis cum multis lacrymis dicens, surrexit ut videret si accensa esset lucerna. Et detecto cacabo, vidit quia non esset accensa. Et cecidit iterum in (0888A)faciem suam, rogans Dominum, et dicens: Scio, Domine, quia certamen factum est ut coronarer, non steti in pedibus, eligens magis propter carnis delectationem tormentis impiorum addici. Parce ergo mihi, Domine. Ecce enim iterum confiteor tuae bonitati turpitudinem meam coram angelis tuis, et coram justis omnibus, et nisi quia scandalizari possent, etiam hominibus omnibus confiterer. Deus miserere mei, ut et alios erudiam; Domine, vivifica me. Et ita tribus vicibus orans, exauditus est. Et exsurgens invenit lucernam ardentem clare. Et exsultans spe, confortatus gaudio cordis est, admirans de gratia Dei, qui ita et peccatis ejus indulsit, et satisfecit juxta petitionem ejus et animum ipsius, et dicebat: Gratias ago tibi, Domine, quia etiam vitae saeculi hujus indigno misertus (0888B)es, magno et novo hoc signo fiduciam tribuens, parcis enim misericors animabus, quas tu creas. Ita autem perseverante eo in confessione illuxit dies. Et laetabatur in Domino, oblitus cibi corporalis. Ignem autem lucernae illius toto tempore vitae suae servavit, oleum subinde superinfundens, et faciens desuper quo minus exstingueretur. Et ita rursus divinus Spiritus habitavit in eo, et factus est apud omnes insignis, humilitatem exhibens in confessione et actione gratiarum Domino cum laetitia. Cui etiam ante aliquot dies mortis suae relatum est de transitu suo.
LIBELLUS SEXTUS. De eo quod monachus nihil debeat possidere.
1. Frater quidam renuntians saeculo, et dans quae habebat pauperibus, retinens autem pauca in sua (0888C)ratione, venit ad abbatem Antonium (Ruff., lib. III, n. 68). Quod cum agnovisset senex, dixit ei: Si vis monachus fieri, vade in illum vicum, et eme carnes, et impone corpori tuo nudo, et sic veni huc. Et cum sic fecisset frater ille, canes et aves corpus ejus lacerabant. Cum pervenisset autem ad senem, interrogavit si fecisset quod 582 ei dixerat. Illo autem ostendente corpus suum laceratum, dixit sanctus Antonius: Qui renuntiant saeculo, et volunt habere pecunias, ecce ita impugnati a daemonibus discerpuntur. 2. Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia venit aliquando Magistrianus, deferens ei testamentum cujusdam senatoris parentis ejus, qui reliquerat ei haereditatem magnam valde. Et accipiens testamentum, voluit illud scindere: Magistrianus (0888D)autem cecidit ad pedes ejus, dicens: Deprecor te, ne scindas illud, quia incidetur mihi caput. Et dicit ei abbas Arsenius: Ego prius mortuus sum quam ille. Ipse autem modo mortuus est, quomodo me fecit haeredem? Et remisit testamentum, nihil accipiens. 3. Aegrotavit aliquando memoratus abbas Arsenius in Scythi, et opus habuit in necessitate sua usque ad unam siliquam nummi. Et cum non inveniret, accepit a quodam velut eleemosynam, et dixit: Gratias tibi ago, Domine, quia me dignum fecisti pro nomine tuo ad hoc pervenire, ut egens eleemosynam postularem. 4. Narraverunt de abbate Agathone, quia longo tempore cellam sibi cum suis discipulis fabricaret. Quam cum perfecissent, et coepisset illic habitare, (0889A)vidit in ipsa hebdomada quaedam non utilia sibi; et dixit discipulis suis illud quod Dominus apostolis dixerat: Surgite, eamus hinc (Joan. XIV). Discipuli autem contristati sunt valde, dicentes: Si omnino voluntatem habebas migrandi hinc, ut quid tantum laborem sustinuimus, aedificantes longo tempore cellam? Incipient autem homines scandalizari in nobis, et dicere: Ecce iterum migrant, nusquam sedentes. Ille autem cum eos vidisset pusillanimes effectos, dicit eis: Etsi scandalizantur aliqui; sed iterum sunt alii qui aedificentur et dicunt: Beati sunt isti, quia propter Deum migraverunt, et sua omnia contempserunt. Verumtamen dico vobis, qui vult venire, veniat, quia ego interim vado. Illi vero prostraverunt se in terram, rogantes ut concederet secum abire.(0889B) 5. Dixit abbas Evagrius fuisse quemdam fratrem, qui nihil habuit in substantia sua, nisi tantum Evangelium, et ipsum vendidit in pauperum nutrimento (Ruffin., l. III, n. 70, nomine Serapionis). Dicens quodam verbo, quod memoriae dignum est commendari: Ipsum etiam, inquit, verbum vendidi, quod jubet: Vende omnia, et da pauperibus (Matth. XIX). 6. Abbas Theodorus, cognomento de Pherme, habebat tres Codices bonos. Et cum venisset ad abbatem Macarium, dixit ei: Habeo tres Codices, et proficio ex lectione eorum. Sed et fratres petunt eos ad legendum, et ipsi proficiunt. Dic ergo mihi quid debeo facere? Et respondens senex, dixit: Boni sunt quidem actus, sed melius omnibus est nihil possidere. (0889C)Quod cum audisset, abiit, et vendidit memoratos Codices, et dedit indigentibus pretium ipsorum. 7. Narravit quidam Patrum de abbate Joanne Persa, quia ex multis virtutibus suis ad profundam simplicitatem atque innocentiam pervenerit (Ruff., lib. III, n. 148). Hic autem manebat in Arabia vicina Aegypti. Et mutuavit aliquando a fratre suo solidum unum, et emit linum ut operaretur. Et venit frater rogans eum, et dicens: Dona mihi, abba, aliquantum lini, et faciam mihi vestimentum quo utar. Et dedit ei cum gaudio. Similiter et alius veniens rogavit eum ut daret ei aliquantum lini, ut faceret sibi tegumentum. Et dedit ei. Et multis aliis petentibus dabat simpliciter cum gaudio. Postea venit dominus solidi quem mutuo acceperat, volens recipere quod mutuaverat. (0889D)Et dixit ei senex: Ego affero tibi eum. Et cum non haberet unde redderet, abiit ad abbatem Jacob dispensatorem, ut rogaret eum, et daret ei solidum. Et cum iret, invenit in terra jacentem solidum, et non tetigit eum, sed fecit orationem, et reversus est in cellam suam. Et venit iterum frater ille, et coepit ei molestus esse pro solido. Et dicit ei: Ego reddam tibi. Et abiit iterum senex, et invenit solidum in terra ubi erat prius, et rursus facta oratione reversus est. Et ecce iterum coepit frater ille molestus esse, et dicit senex: Adhuc semel me exspecta, et affero tibi solidum tuum. Et surgens venit ad illum locum, et invenit ipsum solidum ibi; et facta oratione tulit eum, et venit ad abbatem Jacobum, (0890A)et dicit: Abba, cum venirem ad te, inveni hunc solidum in via. Ostende ergo charitatem, et praedica jejunium, ne quis perdiderit eum. Et praedicavit abbas, et nemo est inventus qui perdidisset eum. Tunc vero dicit abbati Jacobo: Si ergo nemo eum perdidit, do eum illi fratri, quia ipsi debeo solidum. Et cum venirem ad te ut tu mihi solidum praestares, et redderem debitum, inveni eum in via. Et miratus est abbas Jacobus, quomodo compulsus pro debito invenisset, et non statim tulisset eum, et reddidit solidum fratri illi. Et hoc erat mirabile de ipso: quia si veniebat quis mutuum aliquid petere ab eo, non per seipsum dabat, sed dicebat fratri mutuum postulanti: Vade, tolle tibi tu ipse quod opus habes. Et quando referebat quod mutuum accepisset, dicebat ei: Repone (0890B)illud iterum unde tulisti. Si autem nihil 583 referebat ille qui mutuum acceperat, senex nihil dicebat ei. 8. Narraverunt quidam Patrum quia venit aliquando frater aliquis in conventum Cellarum coram abbate Isaac, vestitus modicum cucullum; et spectabat eum senex, dicens: Hic monachorum est habitatio; tu saecularis es, et non poteris hic esse. 9. Dicebat autem fratribus abbas Isaac: Patres nostri et abbas Pambo, vetustis et de multis partibus resarcitis vestibus utebantur, nunc autem pretiosis vestibus utimini. Discedite hinc, desertastis locum hunc. Quando autem perfecturi erant ad messem, dicebat eis: Jam vobis nulla mandata dabo, quia non observatis.(0890C) 10. Dixit abbas Cassianus (Cassian., lib. VII Instit., c. 19) quia Syncleticus aliquis nomine renuntiasset saeculo, et facultates suas pauperibus dividens, aliqua sibi retinuisset ad proprium usum, nolens perfecte ex omnibus renuntiantium humilitatem et communis monasteriorum vitae suscipere regulam. Ad quem sanctae memoriae Basilius dixit hoc: Et senator esse desiisti, et monachum non fecisti. 11. Dixit quidam frater abbati Pisteramoni: Quid faciam, quoniam durum est mihi vendere quod manibus meis laboro. Et respondens dixit: Quia abbas Sisois et caeteri vendebant opus manuum suarum; hoc enim non laedet. Sed quando vendis, semel dic pretium speciei quam distrahis. Et si vis relaxare modicum pretii, in te est, sic enim et quietem invenies. (0890D)Iterum dixit ei frater: Si habeo quod sufficiat necessitatibus meis aliunde, videtur tibi ut non cogitem de labore manuum? Respondens senex, dixit: Quantumvis habeas, non negligas operari, et quantum potes, fac, tantum non cum turbatione animi. 12. Frater interrogavit abbatem Serapionem, dicens: Dic mihi unum verbum. Dicit senex: Quid tibi habeo dicere, quia tulisti ea quae erant viduarum et orphanorum, et posuisti in fenestra. Viderat enim eam codicibus plenam. 13. Interrogata est beatae memoriae Syncletica: Si perfectum bonum est nihil habere? Et illa dixit: Valde bonum est his qui possunt. Etenim hi qui tolerare possunt, tribulationem quidem carnis habent, (0891A)sed animae requiem possident. Quoniam sicut fortia vestimenta dum calcantur, et pedibus saepius reversantur, laventur atque incandidantur, ita fortis anima per voluntariam paupertatem amplius confirmatur. 14. Dixit abbas Hyperichius: Thesaurus monachi est voluntaria paupertas. Thesauriza ergo tibi, frater, in coelo, quia ibi ad requiescendum sine fine sunt saecula. 15. Erat quidam sanctorum, Philagrius nomine. Hic habitabat in Jerosolymis, et laborabat operando, ut potuisset sibi ad panem sufficere. Et dum staret in platea, volens vendere quod manibus suis fuerat operatus, contigit ut caderet cuidam saccellus cum solidis mille, et inveniens eum senex, stetit in eodem (0891B)loco, dicens: Necesse est modo eum qui perdidit huc venire. Et ecce veniebat, qui perdiderat, plorans. Tulit ergo eum seorsum, et reddidit saccellum suum. Quem ille rogabat ut acciperet aliquam partem ex eo, sed senex nullatenus acquievit. Tunc ille coepit clamare et dicere: Venite, et videte hominem Dei, quid fecit. Senex autem occulte fugiens, exivit de civitate, ne agnosceretur de eo quid fecerat, et honorarent eum. 16. Interrogatus est senex quidam a fratre, quid faceret ut salvus esset. Ille autem exspolians se vestimento suo, et cingens lumbos suos, atque extendens manus, dixit: Sic debet nudus esse monachus ab omni materia saeculari, et crucufigere se adversus tentationem atque certamina mundi.(0891C) 17. Quidam rogavit senem quemdam, ut acciperet pecunias in suis necessitatibus profuturas. Ille autem nolebat, utpote qui operi manuum suarum esset sibi sufficiens (Ruff., lib. III, n. 71). Sed dum ille persisteret obsecrando, ut saltem pro indigentium necessitate susciperet, respondit senex, et dixit: Duplex mihi opprobrium esset: quia et cum non indigeam, accipio; et aliena tribuens, vanam gloriam colligo. 18. Venerunt aliquando quidam Graecorum, ut darent eleemosynam in civitate Ostracines, et assumpserunt sibi oeconomos ecclesiae, ut ostenderent eis qui necessitatem majorem haberent. Illi autem duxerunt eos ad quemdam leprosum, et dederunt ei. Ille autem nolebat acccipere, dicens: Ecce modicas palmas habeo, quas operor, et facio plectas, (0891D)et ex eis manduco panem. Iterum duxerunt eos ad cellam unius viduae, quae erat cum filiabus suis. Et cum pulsarent ostium, cucurrit filia ejus ad ostium nuda. Mater autem ejus abierat ad quoddam opus; erat enim candidatrix, et dabant filiae ejus vestimentum et nummos. Illa autem nolebat accipere, dicens venisse matrem suam, et dixisse sibi: Confide, quia voluit Deus, et inveni opus quod faciam hodie, unde habeamus victum nostrum. Et cum venisset mater ejus, rogabant eam ut acciperet; et noluit, dicens: Ego habeo curatorem meum Deum, et eum tollere vos vultis a me hodie? Illi autem agnoscentes 584 fidem ejus, glorificaverunt Deum. 19. Venit quidam vir magnus ignotus, portans (0892A)secum aurum in Scythi, et rogabat presbyterum eremi, ut erogaretur ad fratres. Dixit autem ei presbyter: Non opus habent fratres. Et cum nimis esset vehemens, et non acquiesceret, posuit sportam cum solidis in ingressu ecclesiae, et dicit presbyter: Qui opus habet, tollat. Et nemo tetigit; quidam autem nec aspexerunt. Et dicit ei senex: Suscepit Deus oblationem tuam; vade, et da illud pauperibus. Et valde aedificatus discessit. 20. Attulit quidam seni pecuniam, dicens: Habe ad expensas tuas, quia senuisti et infirmus es; erat enim leprosus. Hic autem respondens dixit: Tu post sexaginta annos venis auferre nutritorem meum? Ecce tantum temporis habens in infirmitate mea, nihil indigui, Deo tribuente et pascente me. Et non (0892B)acquievit accipere. 21. Narraverunt senes de quodam hortulano quia laboraret, et omnem laborem suum expenderet in eleemosynam. Et tantum sibi retinebat, quantum ad victum ipsius sufficeret. Postea vero Satanas immisit in corde ejus, dicens: Collige tibi aliquantam pecuniam, ne cum senueris aut aegrotaveris, opus habeas ad expensas. Et collegit et implevit lagenam de nummis. Contigit autem eum infirmari, et putrefieri pedem ejus; et expendit quod collegerat in medicos, et nihil ei prodesse potuit. Postea vero venit quidam de expertis medicis, et dicit ei: Nisi incideris pedem tuum, putrefiet. Et constituerunt diem ut inciderent ejus pedem. Illa autem nocte rediens in semetipsum, et poenitentiam agens de his quae gessit, (0892C)ingemuit et flevit, dicens. Memor esto, Domine, operum meorum priorum quae faciebam, cum laboratorem in horto meo, ex quo pauperibus ministrabam. Et cum hoc dixisset, stetit angelus Domini, et dixit ei: Ubi sunt nummi quos collegisti? et ubi est spes de qua tractasti? Tunc intelligens, dixit: Peccavi, Domine; ignosce mihi, et amodo ulterius hoc non faciam. Tunc angelus tetigit pedem ejus, et sanatus est statim. Et exsurgens mane, abiit in agrum operari. Venit ergo medicus secundum constitutum cum ferramentis, ut secaret pedem ejus; et dicunt ei: Exiit a mane operari in agro. Tunc admiratus medicus perrexit in agrum, ubi operabatur ille. Et videns eum fodientem terram, glorificavit Deum, qui reddiderat ei sanitatem.(0892D) 22. Frater interrogavit senem quemdam, dicens: Vis teneo mihi duos solidos propter infirmatatem corporis (Ruff., lib. III, n. 69)? Videns autem senex cogitationem ejus, quia vellet tenere, dixit ei: Etiam. Et vadens frater in cellam suam, conterebatur cogitationibus suis, dicens: Putas verum dixit mihi senex, an non? Et surgens iterum venit ad senem, agens poenitentiam et rogans, ac dicens: Propter Dominum dic mihi veritatem, quia affligor a cogitationibus meis propter duos solidos. Dicit ei senex: Quia vidi te voluntatem habere retinendi eus, dixi tibi ut retineres, verumtamen non est bonum tenere plus quam opus est corpori. Si ergo duos solidos retinueris, in ipsis invenietur spes tua. Et si contigerit (0893A)ut pereant, Deus jam non cogitat de nobis. Cogitationem ergo nostram jactemus in Domino, quoniam ipis cura est de nobis.
LIBELLUS SEPTIMUS. De patientia seu fortitudine.
- 1.
Sanctus Antonius abbas cum sederet aliquando in eremo (Ruffin., l. III, n. 105), animus ejus taedium et confusionem cogitationum incurrit, et dicebat ad Deum: Domine, volo salvus fieri, et non me permittunt cogitationes meae. Quid faciam in hac tribulatione, quomodo salvus ero? Et modice assurgens, coepit foras exire. Et vidit quemdam, tanquam seipsum, sedentem atque operantem; deinde surgentem ab operibus et orantem; et iterum sedentem, et plectum de palmis facientem, et inde rursus ad orationem (0893B)surgentem. Erat autem angelus Domini missus ad correptionem et cautelam dandam Antonio. Et audivit vocem angeli, dicentis: Sic fac, et salvus eris. Ille autem, hoc audito, magnum gaudium sumpsit atque fiduciam. Et ita faciens, salutem quam quaerebat invenit.
- 2.
Frater quidam interrogavit abbatem Agathonem, dicens: Mandatum mihi venit, et est mihi pugna gravis in loco, quo est ipsum mandatum. Volo ergo propter mandatum pergere illud, et pavesco bellum. Dicit ei senex: Sic erat Agatho; implebat mandatum, et vincebat bellum.
- 3.
Dixit abbas Ammonas, quia quatuordecim annos fecerit in Scythi, deprecans Deum die ac nocte, ut daret ei virtutem superandi iram.(0893C)
- 4.
Dixit abbas Besarion, quia quadraginta noctes manserit inter spinas stans, et non dormierit
- 5.
Frater quidam sedens singularis turbabatur, et pergens ad abbatem Theodorum de Pherme, dixit ei, quia conturbaretur. Senex autem dixit ei: Vade, humilia 585 mentem tuam, et subde te, et habita cum aliis. Abiit autem in montem, et mansit cum aliis. Et reversus est postea ad senem, et dixit ei: Nec cum aliis hominibus habitans, quietem invenio. Et dixit ei senex: Si solitarius non quiescis, neque cum aliis, cur voluisti monachum facere? nonne ut sustineas tribulationes? Dic autem mihi quot annos habes in habitu isto? Et dicit ei: Octo. Et dicit ei senex: Crede mihi, habeo in habitu isto septuaginta annos, et nec una die potui requiem invenire; et tu (0893D)in octo annis requiem vis habere?
- 6.
Interrogavit cum iterum frater quidam, dicens: Si fiat subito sonus ruinae alicujus, fit tibi timor, abba? Et dixit ei senex: Si coelum terrae adhaereat, Theodorus non formidat. Poposcerat enim precibus a Deo ut auferretur ab eo formido, et propterea interrogavit eum frater.
- 7.
Dicebant de abbate Theodoro, et abbate Lucio de Nono Alexandriae, quia fecerint quinquaginta annos, seducentes animos suos, et dicentes: Transacta hieme ista, migrabimus hinc. Et iterum quando fiebat aestas, dicebant: Quia transacto aestivo, discedemus hinc. Et sic fecerunt toto tempore conversationis suae semper reminiscendi Patres.(0894A)
- 8.
Dixit abbas Pastor de abbate Joanne brevis staturae quia rogaverit Dominum, et abstulerit ab eo omnes passiones, et effectus est securus, et veniens dixerit cuidam seni: Vide hominem quietum, et nullam habentem pugnam. Et dixit ei senex: Vade, roga Dominum, ut jubeat in te moveri pugnam, quoniam proficit pugnando anima. Et cum redisset in eo pugna, ulterius non oravit, ut auferretur ab eo pugna, sed dicebat: Domine, da mihi tolerantiam sustinendi has pugnas.
- 9.
Venit abbas Macarius major ad abbatem Antonium in montem; et cum pulsasset ostium, exivit ad eum, et dixit ei: Tu quis es? Et ille ait: Ego sum Macarius. Et claudens ostium intravit, et dimisit eum foris. Et cum vidisset postea patientiam ejus, aperuit (0894B)ei. Et adgaudens ei, dicebat: Multum tempus est ex quo te videre desiderabam, audiens de te. Et exhibens ei hospitalitatem, refecit eum; erat enim fessus de multo labore. Vespere autem facto infudit sibi abbas Antonius modicas palmas, et dicit ei abbas Macarias: Da mihi, ut ego infundam quod operer. Ille autem dixit: Non habeo plus. Et faciens fasciculum majorem, infudit eum. Et sedentes a sero, et colloquentes de utilitate animarum, faciebant plectam, et ipsa plecta per fenestram descendebat in spelunca. Et egrediens mane sanctus Antonius, vidit collectionem plectarum abbatis Macarii, et admiratus est, et osculatus manus ejus, dicebat: Multa virtus de istis egreditur.
- 10 Descendit aliquando ipse Macarius de Scythi (0894C)ad locum qui dicitur Terenuthin, et intravit dormire in monumento, ubi erant antiquitus sepulta corpora paganorum. Et traxit unum corpus sub caput suum tanquam plumatium de scirpo. Daemones autem videntes fiduciam ejus, invisi sunt, et volentes terrere eum, vocabant quasi quamdam mulierem, dicentes: Nonna illa, veni nobiscum ad balneum. Et alter daemon de sub ipso tanquam ex mortuis illis respondit, diceas: Peregrinum quemdam habeo super me, non possum venire. Senex autem non expavit, sed confidens tundebat corpus illud, dicens: Surge, vade, si potes. Quod cum audissent daemones, clamaverunt voce magna, dicentes: Vicisti nos. Et fugerunt confusi.
- 11.
Dicebat abbas Mathois: Volo aliquod leve (0894D)opus et continuum, quam grave quod cito finitur.
- 12.
Narraverunt de abbate Milido, quia cum habitaret aliquando cum duobus discipulis in finibus Persarum, exierunt duo filii imperatoris secundum consuetudinem in venationem, et miserunt retia in longum per millia quadraginta, ut quodcunque intra retia inveniretur, occiderent. Inventus est autem senex cum duobus discipulis intra retia. Et cum vidisent eum pilosum et terribilem aspectu, admirati sunt, et dixerunt ei: Homo es, an spiritus aliquis? dic nobis. Et dixit eis: Homo sum peccator, et exivi flere peccata mea; et adoro Filium Dei vivi. Illi autem dixerunt ei: Non est alius Deus, nisi Sol, et Ignis, et Aqua; ipsos adora, et sacrifica eis. (0895A)Et ille respondit: Ista creaturae sunt, et erratis. Sed obsecro vos, convertimini, et agnoscite verum Deum, qui et ista creavit, et caetera omnia. Illi autem deridentes, dixerunt: Condemnatum et crucifixum dicis esse verum Deum? Etiam, inquit, ipsum qui crucifixit et occidit mortem, hunc dico esse verum Deum. Illi autem tam ipsi quam fratribus qui cum eo erant inferentes tormenta, cogabant eos sacrificare. Et duos quidem fratres post plurima tormenta decapitaverunt, senem autem diebus multis torquebant. Postea vero statuerunt eum in quodam loco, et sabittabant in ipso quasi ad signum: unus a dorso, et alter a pectore. Dicit eis senex: Quoniam facti estis in consensu in unum, ut effundatis 586 sanguinem innocentem, crastina in momento hac (0895B)hora, quae modo est, sine filiis remanebit mater vestra, et privabitur affectu vestro, et propriis sagittis invicem sanguinem vestrum effundetis. Illi autem subsannantes verba ejus, exierunt in crastino, ut venarentur. Et contigit ut evaderet unus cervus de rete eorum, et ascenderunt equos, et currebant ut comprehenderent cervum: qui cum jactassent sagittas post impsum, invicem sibi in cor dederunt, et mortui sunt juxta verbum quod praedixerat senex.
- 13.
Dixit abbas Pastor: Quia virtus monachi in tentationibus apparet.
- 14.
Dixit iterum qui supra quia Isidorus presbyter de Scythi allocutus sit aliquando plebem fratrum, dicens: Fratres, nunquid non ad laborandum venimus in hoc loco? Et nunc video, quia nullus hic labor est. (0895C)Ego igitur collecta pelle mea vado ubi est labor, et ibi invenio requiem.
- 15.
Dixit sancta Syncletica: Si in monasterio cum aliis versaris, non mater locum; laederis enim, si facias hoc. Etenim sicut gallina si dereliquerit ova sua fota, sine pullis ea exire facit; ita monachus vel virgo frigescit et mortificatur in fide, de loco ad locum transeundo.
- 16.
Dixit iterum aliud: Diabolus cum per stimulos paupertatis non moverit, divitias adhibet ad seducendum (Ruffin., l, III, n. 157, Pasch., c. 20, n. 1). Et dum per contumelias et opprobria non praevalet, laudes et gloriam adhibet. Sin autem satietatem corporis immittit, et cum delectationibus seducere non potest, per molestias, quae contra votum eveniunt, (0895D)animam conatur subvertere. Infirmitates autem quasdam graves expetendo adversus eum qui tentandus est adhibet, ut per eas pusillanimes faciens monachos, conturbet charitatem eorum quam habent ad Deum. Sed quamvis concidatur corpus, et febribus validis inflammetur, insuper etiam intolerabili siti affligatur, siquidem peccator es qui haec sustines, recordare futuri saeculi poenas, et aeternum ignem, et judicialia tormenta; et ita non deficies ad ea quae in praesenti contingunt; insuper et gaude, quia visitavit te Deus. Et illud famosissimum dictum in lingua habeto, id est, Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII). Si ferrum es, (0896A)per adhibitum tibi ignem amittes aeruginem. Quod si justus es et haec pateris, de magno ad majora promoveris. Aurum es, sed per ignem probatior eris. Datus est enim tibi angelus Satanae, stimulus carnis tuae (I Cor. XII). Exsulta videns, cui similis factus es, Pauli enim simile donum meruisti accipere. Si febribus, si rigore frigoris castigaris, memor esto quid Scriptura dicit: Transivimus per ignem et aquam; residuum est quod sequitur, ut inducamur in refrigerium (Psal. LXV). Obtinuisti primum, exspecta secundum, agens quae virtutum sunt. Clama verba Prophetae, dicentis: Pauper et inops et dolens ego sum (Psal. LXVIII). Perfectus enim eris per hujusmodi tribulationem. Ait enim: In tribulatione dilatasti me (Psal. IV). In his ergo maxime exercitiis animas nostras (0896B)probemus, ante oculos enim habemus adversarium nostrum.
- 17.
Dixit iterum: Si infirmitas molesta nobis fuerit, non contristemur, tanquam qui pro infirmitate et vulnere corporis non possimus stare ad orandum aut psallendum ad vocem. Haec autem omnia nobis pro destruendo corporis desiderio necessaria sunt, quoniam jejunia et labores propter turpes delectationes nobis constituta sunt. Si igitur aegritudo ista retundit, superflua de his observandis ratio est. Sicut enim magno et forti medicamine aegritudo, ita aegritudine corporis vitia reciduntur. Et haec est magna virtus, quando in infirmitatibus tolerantia fuerit, et gratiarum actio mittitur ad Deum. Si amittimus oculos, non feramus graviter. Extollentiae enim instrumentum (0896C)amisimus, sed interioribus oculis gloriam Domini speculemur. Surdi facti sumus? non contristemur, quia auditum vanum amisimus. Manus vestrae ex aliqua passione debilitatae sunt? sed interiores paratas habeamus adversus inimici tentationes. Infirmitas totum corpus nostrum tenet? sed nostro interiori homini sanitas crescit.
- 18.
Dixit iterum quae supra: Qui in saeculo isto aliqua crimina commiserunt, etiam nolentes mittuntur in carcerem, et nos pro peccato nostro redigamus nosmetipsos in custodiam, ut voluntaria mentis nostrae vindicta futuras a nobis poenas amoveat. Si jejunas, non tibi invenias occasionem dicendi, quia exacerbatus in aegritudinem incurristi, quoniam et qui non jejunant similes aegritudines incurrunt. Inchoasti (0896D)aliquid boni? non revoceris per impedimenta inimici, quoniam et ipse inimicus patientia tua destruetur. Etenim qui navigare coeperint, primo pandentes vela prosperum ventum inveniunt; postea autem contrarius ventus eis occurrit. Sed nautae non mox propter incursum contrarii venti, aut exonerant aut deserunt navim, sed paululum sustinentes aut pugnantes adversus procellam, iterum rectum cursum inveniunt. Ita ergo et nos in contrarium spiritum incurrentes, crucem pro velo erigamus, 587 et sine periculo saeculi istius navigium explicabimus.
- 19.
Dicebant de abbatissa beatae memoriae virgine Sara, quod supra alveum fluminis sexaginta annos (0897A)habitaverit, et nunquam inclinata est, ut flumen ipsum aspiceret.
- 20.
Dixit abbas Hypericnius: Hymni spirituales sint in ore tuo, et meditatio assidua sublevet pondus tentationum supervenientium tibi. Hujus enim rei exemplum manifestum est viator sarcina alicujus oneris praegravatus, flando et respirando, oneris et viae paulatim laborem imminuit.
- 21.
Dixit iterum qui supra: Oportet nos adversus tentationes armari, quoniam modis omnibus veniunt; sic enim supervenientibus eis probati apparebimus.
- 22.
Dixit quidam senex: Si venerit homini tentatio, undique ei multiplicantur tribulationes, ut pusillanimis fiat et murmuret. Et narravit senex ita: Frater quidam erat in cella, et venit super eum tentatio; (0897B)et si quis eum videbat, nec salutare cum volebat, neque in cellam recipere; et si opus habebat panem, nemo mutuabat ei; et si de messe veniebat, nemo eum, sicut erat consuetudo, ut reficeret, invitabat. Venit autem semel de messura per cauma, nec panes habuit in cella sua; et in his omnibus gratias agebat Deo. Videns autem Deus patientiam ejus, abstulit bellum tentationis ab eo. Et ecce quidam statim ostium pulsabat, trahens camelum onustum pane ab Aegypto; quod cum vidisset frater ille, coepit flere, dicens: Domine, non sum dignus vel modice tribulari. Et cum transisset tribulatio ejus, tenebant eum fratres in cellis suis, et in ecclesia, et repausabant eum.(0897C)
- 23.
Dicebat senex: Propterea non promovemur, quia nescimus mensuras nostras, neque patientiam habemus in opere quod coepimus, sed sine labore aliquo virtutem volumus possidere.
- 24.
Quidam frater interrogavit senem, dicens: Quid facio, quia cogitatio mea non dimittit me hora una sedere in cella mea? Et dicit ei senex: Fili, revertere, sede in cella tua, et labora manibus tuis, et ora Deum incessanter, et jacta cogitatum tuum in Domino, et ne te quis seducat exire inde. Et dicebat: Quia erat quidam adolescens saecularis, habens patrem, et desiderabat fieri monachus: et dum multum supplicaret patri suo ut dimitteret eum conversari, non acquiescebat; postmodum autem rogatus a fidelibus amicis vix acquievit. (0897D)Et egressus frater ille adolescens, introivit in monasterium; et factus monachus coepit omne opus monasterii perfecte perficere, et jejunare quotidie; coepit etiam et biduanas abstinere, similiter semel in hebdomada reficere. Videbat autem eum abbas suus, et mirabatur, et benedicebat Deum in abstinentia et labore ipsius. Contigit ergo post aliquod tempus, coepit frater ille supplicare abbati suo, dicens: Rogo te, abba, ut dimittas me, et vadam in eremo. Dicit ei abbas: Fili, noli hoc cogitare, non potes sufferre talem laborem, et praeterea tentationes diaboli et versutias ejus; et cum contigerit tibi tentatio, non invenies ibi qui te consoletur a perturbationibus inimici, quae tibi illatae fuerint. Ille autem coepit amplius (0898A)rogare eum ut permitteret abire. Videns autem abbas ejus quia tenere quia tenere eum non poterat, facta oratione, dimisit eum. Postmodum dicit abbati suo: Rogo te, abba, ut concedas qui ostendant mihi iter, quo pergere debeam. Et ordinavit cum eo duos monachos monasterii, et abierunt cum eo. Ambulantibus autem eis per eremum una die et altera, defecerunt prae aestu, et projicientes se in terram jacebant, et soporati modico somno, ecce aquila venit, percutiensque eos de alis suis, praecessit procul, et sedit in terra. Evigilantes viderunt aquilam, et dixerunt ei: Ecce angelus tuus, surge et sequere eam. Et surgens, valedicensque fratribus, sequebatur eam; et venit usque ubi stabat aquila illa: quae mox surgens, volavit usque ad unum stadium, et iterum sedit; similiter (0898B)sequebatur eam frater ille: et iterum volavit, et sedit non longe, et factum est hoc per horas tres. Postmodum autem dum sequeretur eam, divertit ipsa aquila in dexteram partem sequentis se, et non comparuit. Frater ergo ille nihilominus sequebatur; et respiciens, vidit tres arbores palmarum, et fontem aquae, et speluncam modicam, dixitque: Ecce est locus quem mihi praeparavit Dominus. Et ingressus coepit sedere in ea, sumens cibum dactylorum, et de fonte aquam bibens, et fecit ibidem annos sex solitarius, neminem videns. Et ecce una die venit ad eum diabolus in similitudinem cujusdam senioris abbatis, habens vultum terribilem. Videns autem illum frater ille timuit, et procidens in orationem, surrexit. Et dicit ei diabolus: Oremus iterum, frater. Et surgentes, (0898C)dixit diabolus: Quantum temporis habes hic? Et respondit: Habeo annos sex. Dicit ei daemon: Ecce te vicinum habui, et non potui cognoscere, nisi ante dies quatuor quia hic habitares. Et ego non longe a te habeo monasterium; et ecce anni sunt undecim, quod de monasterio non exivi nisi hodie, quo cognovi quod hic mihi in 588 vicino habitares. Et cogitavi mecum dicens: Vadam ad hominem Dei istum, et cum eo conferam quod potest esse saluti animae nostrae? Et hoc dico, frater, quia nihil proficimus sedentes in cellis nostris, quia corpus et sanguinem Christi non percipimus, et timeo ne efficiamur exteri ab eo, si nos ab hoc mysterio elongaverimus; sed dico tibi, frater, ecce hinc ad tria millia est monasterium habens presbyterum; eamus cata Dominicum (0898D)diem, aut post duas hebdomadas, et accipiamus corpus et sanguinem Christi, et revertamur ad cellas nostras. Placuit autem haec suasio diabolica fratri illi: Et veniente Dominico die, ecce diabolus venit et dicit ei: Veni, eamus, quia hora est. Et exeuntes perrexerunt ad praedictum monasterium, ubi ille presbyter erat; et ingressi in ecclesiam, miserunt se in orationem. Et exsurgens ab oratione frater ille, respiciens non invenit hunc qui adduxerat eum illuc, et dixit: Ubi putas perrexit? ne ad commune necessarium ambulavit? Et cum diu sustineret, non venit. Postmodum autem exiens foras, requirebat eum. Et cum non reperisset, dixit ad fratres loci illius interrogans eos: Ubi est abbas ille, qui mecum in ecclesiam (0899A)ingressus est? Et dicunt ei: Nos neminem vidimus alium nisi te tantum. Tunc cognovit frater ille quia daemon fuisset, et dixit: Vide cum qua argutia diabolus me ejecit de cella mea; sed tamen non ad me pertinet, quia ad bonum opus veni; percipio corpus et sanguinem Christi, et sic revertar ad cellam meam. Et post factas missas in ecclesia, volens reverti frater ille ad cellam suam, tenuit eum abbas monasterii ipsius, dicens: Nisi refeceris nobiscum, non dimittemus te reverti. Et cum percepisset cibum, reversus est in cellam suam. Et ecce iterum diabolus venit in similitudinem juvenis cujusdam saecularis, et coepit eum respicere a summo capite usque ad pedes, et dicere: Ipse est iste? Non est hic. Et coepit eum considerare. Et dixit ei frater: Quare me sic (0899B)respicis? At ille ait: Puto non me cognoscis: tamen post tantum tempus quomodo me habes cognoscere? ego sum vicinus patris tui, filius illius. Quomodo? Non est dictus pater tuus sic, et mater tua tale nomen non habuit, et soror tua sic non est dicta, et tu sic non vocaris? et mancipia illa et illa sic non sunt dicta? Mater vero tua et soror ante tres annos mortuae sunt; pater vero tuus modo defunctus est, et te fecit haeredem, dicens: Cui habeo dimittere substantiam meam, nisi filio meo viro sancto, qui reliquit saeculum, et abiit post Deum? Ipsi dimitto omnia bona mea. Modo autem qui habet Dominum, et scit ubi est, dicat, ut veniens distrahat omnem substantiam, et eroget eam pauperibus pro anima mea et sua. Et perrexerunt multi requirentes te, et minime (0899C)invenerunt; ego autem veniens ex occasione pro quodam opere huc, cognovi te: unde non facias moras, sed veni et vende omnia, et fac secundum voluntatem patris tui. Respondens frater ille dixit: Non necesse habeo reverti ad saeculum. Dicit diabolus: Si non veneris, et deperierit substantia illa, in conpectu Dei tu exinde reddes rationem. Quid enim mali dico tibi, ut venias et eroges ea pauperibus et egenis, quomodo bonus dispensator, ut non a meretricibus et male viventibus extricetur, quod pauperibus dimissum est? aut quid onerosum est ut venias et facias eleemosynas secundum voluntatem patris tui pro anima tua, et revertaris in cellam tuam? Quid multa? suadens fratrem deposuit in saeculum; et veniens cum eo usque ad civitatem, reliquit eum. (0899D)Voluit autem frater ille ingredi in domum patris sui, tanquam jam defuncto eo, ecce ipse pater ejus vivus egrediebatur; et videns eum non cognovit, et ait ad eum: Tu quis es? Ille vero turbatus nihil poterat respondere. Et coepit eum iterato pater ejus interrogare unde esset. Tunc confusus, dixit ei: Ego sum filius tuus. Et ait ei: Ut quid reversus es? Erubescebat autem ei dicere, quod ventum erat, sed dixit: Charitas tua fecit me reverti, quia desiderabam te. Et remansit ibi. Et post aliquantum tempus incurrit in fornicationem, et multis suppliciis afflictus a patre suo, infelix ipse non egit poenitentiam, sed remansit in saeculo; ideoque dico, fratres, quia monachus (0900A)nunquam debet quovis, suasus ab aliquo, egredi cellam suam.
- 25.
Venerunt quidam in eremo ad senem quemdam magnum, et dixerunt ei: Quomodo contentus es hic, abba, et sustines laborem hunc (Ruff., lib. III, n. 3)? Et dixit eis senex: Totus labor temporis mei, quem hic sustineo, non est idoneus comparari ad unam diem tormentorum quae peccatoribus in futuro saeculo praeparantur.
- 26.
Dicebat senex: Quia antiqui non cito migrabant de loco ad locum, nisi forte pro tribus rebus, id est, si quis erat, qui contristaretur adversus eum, et satisfaciens ei per omnia non potuisset eum placare; aut iterum si contigisset ut a pluribus laudaretur, aut si in tentatione fornicationis incurrisset.(0900B)
- 27.
Frater quidam dixit abbati Arsenio: Quid facio, abba, quia affligor a cogitatione mea, dicens: Quia non potes jejunare, 589 neque laborare, vel infirmos visitare, quia et hoc merces est. Videns autem senex diabolica semina esse, dixit ei: Vade, manduca, bibe, et dormi, tantummodo de cella non exeas, sciens quia perseverantia cellae perducit monachum in ordinem suum. Qui cum fecisset tres dies, extaediatus est, et inveniens paucas palmulas, scidit eas; et iterum in crastino coepit plectam facere ex eis. Qui cum esurisset, dixit intra se: Ecce aliae paucae sunt palmae, explico eas, et manduco. Et cum perexpendisset eas, dixit iterum: Lego parum, et sic manduco. Et cum legisset, dixit: Dicam aliquantos psalmos, et jam securus manduco. Et ita paulatim (0900C)proficiebat Deo cooperante, donec veniret ad ordinem suum. Et cum accepisset fiduciam adversus cogitationes malas, vincebat eas.
- 28.
Interrogatus est senex, quare sedens frater in cella taedium pateretur. Et dixit ei senex: Quia adhuc non vidisti neque speratam resurrectionem, neque accensa tormenta: nam si haec vidisses, et ita esset cella tua plena vermibus, ut usque ad collum tuum mergereris in ipsis, sustineres utique, et non extaediareris.
- 29.
Quemdam senem rogabant fratres, ut quiesceret a gravi labore. Ille autem respondit eis: Credite mihi, o filii, quia Abraham poenitebatur, cum videret magna et praeclara dona Dei, cur non amplius fuerit in laboribus decertatus.(0900D)
- 30.
Frater interrogavit senem, dicens: Cogitationes meae nutant, et tribulor. Et ille dixit: Tu sede in cella tua, et cogitationes iterum veniunt; sicut enim si asina ligata sit, pullus ejus vagatur et currit huc atque illuc, semper autem ad matrem suam revertitur, ubicunque ierit; ita erunt et cogitationes ejus qui propter Deum tolerabiliter in cella sua resederit; quia etsi ad modicum nutant, sed iterum revertuntur ad eum
- 31.
Senex quidam sedebat in eremo, qui longe habebat aquam a cella sua, per duodecim millia; ubi dum semel iret haurire aquam, defecit, et dixit: Quid necesse est ut hunc laborem patiar? Venio et habito circa aquam hanc. Et cum hoc dixisset, conversus (0901A)vidit quemdam sequentem se et numerantem vestigia sua: interrogavit autem eum, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: Angelus Domini sum, et missus sum numerare vestigia tua, et dare tibi mercedem. Quod cum audisset senex, forti animo factus promptior, et adhuc longius posuit cellam suam ab aqua illa.
- 32.
Dicebant Patres: Si tibi contigerit tentatio in loco quo habitas, non deseras locum in tempore tentationis; quia si deserueris, quocunque perrexeris, ante te invenies quod fugiebas; sed patiens esto donec tentatio transeat, ne discessio tua aliis scandalum faciat, et ne forte aliis qui circa locum ipsum habitant tribulationem ingerat discessio tua.
- 33.
Frater quidam erat in congregatione inquietus, et frequenter movebatur ad iram (Ruffin., l. III, (0901B)n. 98). Dicit ergo in semetipso: Vado, et solus alicubi habitabo; et cum non habeo cum quo dicam, vel audiam, ero quietus, et quiescit a me passio irae. Egrediens ergo manebat in spelunca solus. Una autem die implens sibi surisculam aquae, posuit illam in terra: contigit autem ut subito versaretur: ille vero implevit secundo, et iterum versata est: deinde tertio implens posuit eam, et rursus versata est. Qui commotus furore, tenuit vasculum illud, et fregit; in se autem conversus, cognovit quia ab eodem daemone iracundiae sit illusus, et dixit: Ecce ego et solus sum, et vicit me; revertar ergo in congregationem, quia ubique labor et patientia opus est, et maxime adjutorium Dei. Et surgens reversus est in locum suum.(0901C)
- 34.
Frater interrogavit senem (Ruff., l. III, n. 106), dicens: Quid facio, Pater, quia nihil operer monachile, sed in negligentia quadam sum manducans, bibens, et dormiens, et insuper in cogitationibus turpibus et multa perturbatione sum, transiens ab opere ad opus, et a cogitationibus ad cogitationes? Dixit autem ei senex: Tu sede in cella tua, et fac quod potes sine perturbatione; ita est enim parum quod tu modo facis, sicut quando abbas Antonius magna et plurima faciebat in eremo. Credo enim in Deo, quia quicunque sedet in cella propter nomen ejus, et custodit conscientiam suam, inveniatur et ipse in Antonii loco.
- 35.
Interrogatus est senex, quomodo oporteat vigilantem (0901D)monachum non scandalizari, quando videt aliquos ad saeculum revertentes. Et respondit: Intueri debet monachus canes, qui venantur lepores; et sicut unus ex eis videns leporem insequitur, caeteri autem tantummodo canem videntes currentem, aliquandiu cum ipso currunt, postea vero lassantes post se revertuntur; solus autem ille qui vidit leporem sequitur donec comprehendat, nec impeditur ab intentione cursus sui propter illos qui post se revertuntur, sed neque praecipitiis, neque de silvis, neque de vepribus cogitans, sed in spinis aliquoties incurrens raditur et pungitur, et non quiescit donec comprehendat. Ita et monachus, vel qui Dominum Christum quaerit, cruci indesinenter intendit, quae (0902A)occurrunt scandala omnia praeteriens, donec ad crucifixum perveniat. 590
- 36.
Dixit senex: Sicut arbor fructificare non potest, si saepius transferatur, sic nec monachus frequenter migrans potest fructificare.
- 37.
Frater quidam dum sollicitaretur a cogitationibus propriis, ut exiret a monasterio, indicavit hoc ipsum abbati. Ille autem dixit: Vade, et sede, et da parieti cellae tuae corpus tuum in pignore, et non exeas inde: cogitationem autem tuam dimitte; cogitet quantum vult, tantum ne ejicias de cella tua corpus tuum.
- 38.
Dixit senex: Cella monachi est caminus ille Babylonius, ubi tres pueri Filium Dei invenerunt; sed et columna nubis est ex qua Deus locutus est (0902B)Moysi.
- 39.
Frater quidam novem annis mansit impugnatus a cogitationibus suis, ut exiret de congregatione fratrum, et quotidie tollebat pelliculam suam, in qua jacere solitus erat, ut exiret. Et quando fiebat vespere dicebat in seipso: Crastina hinc discedo. Et mane dicebat in cogitatione: Extorqueamus nobis hic stare et hodie propter Dominum. Qui cum implesset novem annos, de die in diem ita faciens, abstulit Dominus ab eo tentationem ejus.
- 40.
Frater quidam incidens in tentationem, tribulando perdidit regulam monachilem; et cum iterum vellet observantiae regularis sibi principia dare, a tribulatione impediebatur, et dicebat in seipso: Quando habeo me ita invenire, sicut aliquando eram? (0902C)Et deficiens animo non praevalebat vel inchoare monachi opus. Veniens autem ad quemdam senem, narravit ei quae agebantur circa ipsum: senex autem audiens ea de quibus affligebatur, adhibuit ei tale exemplum, dicens: Homo quidam habuit possessionem, et de negligentia ejus in sentibus redacta est, et repleta est tribulis et spinis. Visum est autem ei postea ut excoleret eam; et dixit filio suo: Vade, et purga agrum possessionis illius. Et venit filius ejus ut purgaret. Qui cum respexisset, vidit multitudinem tribulorum et spinarum increvisse ei; et deficiens animo, dixit ad seipsum: Quando ego habeo haec omnia eradicare et purgare? Et projiciens se in terram coepit dormire; hoc autem fecit multis diebus. Posthaec venit pater ejus videre quod fecerat, et invenit (0902D)eum nihil operatum. Et dixit ei: Quare usque modo nihil fecisti? Et dixit juvenis ille patri suo: Mox ut veniebam operari, pater, cum vidissem multitudinem hanc tribulorum et spinarum, revocabar ab assumptione laboris, et prae tribulatione projiciebam me in terra, et dormiebam. Tunc dixit ei pater suus: Fili, ad mensuram latitudinis, quam jacens in terra occupas, per singulos dies operare, et ita paulatim proficiet opus tuum, et tu pusillanimis non efficieris. Quod cum audisset juvenis, fecit sic; et in parvo tempore purgata est et exculta possessio. Et tu ita, frater, paulatim operare et non deficies, et Deus per gratiam suam restituet te iterum priori ordini tuo. Hoc audito, frater ille abiit, et cum omni (0903A)ni patientia sedens faciebat sicut edoctus fuerat a sene; et sic inveniens requiem, promovebatur per Dominum Christum.
- 41.
Senex quidam erat qui frequenter aegrotabat (Ruffin., l. III, n. 158; Pasch., c. 20, n. 2). Contigit autem eum uno anno non aegrotare; qui affligebatur graviter et plorabat, dicens: Dereliquit me Deus, et non visitavit me.
- 42.
Dixit senex quia frater aliquando stimulabatur a cogitationibus suis per annos novem, ita ut metu ipso desperaret de salute sua (Ruffin., l. III, n. 194); et adjudicavit semetipsum dicens: Perdidi animam meam; et jam quia perii, vadam ad saeculum. Qui cum abiret, venit ei in via vox dicens: Tentationes quas in novem annis sustinuisti, coronae tuae erunt; revertere (0903B)ergo in locum tuum, et sublevabo te a cogitationibus malis. Unde agnoscitur quia non est bonum desperare de se aliquem pro his quae in cogitationibus veniunt. Hae enim cogitationes magis coronam nobis provident, si bene eas exegerimus.
- 43.
Senex quidam erat in Thebaida sedens in spelunca, et habuit quemdam discipulum probatum: consuetudo autem erat ut senex vespere doceret discipulum, et commoneret eum quae erant animae profutura; et post admonitionem, faciebat orationem, et dimittebat eum dormire. Contigit autem laicos quosdam religiosos scientes multam abstinentiam senis venire ad eum; et cum consolatus eos fuisset, discesserunt. Post quorum discessum sedit iterum senex vespere post missas secundum consuetudinem, (0903C)admonens illum fratrem et instituens eum. Et cum loqueretur, gravatus est somno; frater autem sustinebat, donec excitaretur senex, et faceret ei juxta consuetudinem orationem. Cum ergo, non evigilante sene, diu sederet discipulus, compulsus est cogitationum suarum molestia recedere et dormire; qui extorquens sibi, restitit cogitationi, et resedit. Iterum autem compellebatur somno, et non abiit. Similiter factum est usque septies, et restitit animo suo. Posthaec jam media nocte transacta evigilavit senex, et invenit eum assidentem sibi, et dicit. Usque modo non discessisti? Et ille dixit: Non, quia me non dimiseras, 591 Pater. Et senex dixit; Quare me non excitasti? Et ille respondit: Non te praesumpsi pulsare, ne te contribularem. Surgentes (0903D)autem coeperunt facere matutinos, et post matutinorum finem, dimisit senex discipulum; qui cum sederet solus, factus est in excessu mentis: et ecce quidam ostendebat ei locum gloriosum, et sedem in eo, et super sedem septem coronas. Interrogabat autem illum qui haec ostendebat ei, dicens: Cujus sunt haec? Et ille dixit: Discipuli tui, et locum quidem et sedem pro conversatione sua donavit ei Deus; has vero septem coronas nocte ista promeruit. Haec audiens senex miratus est, et tremefactus vocavit discipulum, et dicit ei: Dic mihi quid feceris nocte hac. Et ille respondebat: Ignosce mihi, Pater, quia nihil feci. Senex autem aestimans quia humiliando se non eonfiteretur, dixit ei: Crede, non quiesco, nisi dixeris mihi quid (0904A)fecisti, vel quid cogitasti nocte hac. Frater autem nihil sibi conscius quid egisset, non inveniebat quid diceret; dicebat autem seni: Ignosce mihi, Pater, nihil feci, nisi tantum hoc quod compulsus sum motu cogitationum mearum, ut discederem et dormirem septies, sed quia a te dimissus secundum consuetudinem non fueram, non recessi. Audiens autem hoc senex, statim intellexit quia quoties restitit cogitationi suae, toties coronabatur a Deo. Et fratri quidem nihil horum dixit, causa utilitatis ejus, sed aliis narravit haec spiritualibus Patribus, ut discamus quia et pro parvis cogitationibus Deus nobis coronam tribuit. Bonum ergo est, ut extorqueat sibi ipse homo in omni re propter Deum; etenim, sicut scriptum est, Regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt (0904B)illud (Matth. XI).
- 44.
Aegrotavit aliquando senex quidam qui solitarius habitabat; et quia non habebat qui ei serviret, surgebat, et quodcunque invenisset in cella sua, manducabat; et cum aliquot diebus ita fieret, nemo veniebat ad visitationem ejus. Transactis autem triginta diebus, et nullo veniente ad eum, misit Dominus angelum suum, qui ministraret ei; et cum sic fieret per septem dies, recordati sunt patres et dixerunt ad invicem: Eamus et videamus ne forte infirmetur ille senex. Cum ergo venissent, et pulsassent, discessit angelus ab eo. Senex autem de intro clamavit: Discedite hinc, fratres. Illi autem levante a cardine ostium intraverunt, et interrogaverunt eum, quare clamaverit. Et ille dixit: Quia triginta (0904C)dies habui laborans infirmitate, et nemo me visitavit; et ecce jam dies septem sunt, ex quo Dominus angelum misit ut ministraret mihi, qui cum venissetis, recessit a me. Et haec dicens dormivit in pace. Fratres autem mirati sunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Quia non derelinquit Dominus sperantes in se.
- 45.
Dixit quidam senex: Si te occupaverit infirmitas corporis, noli pusillanimis fieri; quia si te Dominus Deus vult corpore debilem fieri, quis es qni moleste suspicias? Nonne ipse pro te cogitat de omnibus? nunquid sine ipso vivis? Patienter ergo fer, et roga eum ut donet tibi quae expediunt, hoc est, ut quod voluntas ipsius est facias, et sede cum patientia manducans quod habes in charitate.(0904D)
- 46.
Narravit quidam Patrum, dicens: Quia cum essem in Oxyrincho, venerunt ibi pauperes in vespere Sabbati ut acciperent agapem; et dormientibus eis, erat ibi quidam habens tantummodo mattam, cujus medietatem sibi subtermittebat, et medietato cooperiebatur, erat enim ibi validum frigus. Et cum exisset ad urinam, audivi eum murmurantem et gementem de frigore, et consolabatur semetipsum, dicens: Gratias ago tibi, Domine; quanti sunt modo divites in custodia, qui etiam in ferro sedent, aut pedes habent in ligno constrictos, qui neque urinam suam libere faciant; ego autem velut imperator sum, extendens pedes meos, et ubi volo ambulo. Haec illo dicente, ego stabam audiens verba ejus; ingrediens (0905A)autem, narravi ea fratribus, et audientes ea multum aedificati sunt.
- 47.
Frater interrogavit senem quemdam dicens: Si fuero in aliquo loco, et nata fuerit mihi tribulatio, et non habuero cui me committam, et indicem passionem animi mei; quid facio? Dixit ei senex: Crede in Deo, quia ipse mittet angelum et gratiam suam, et ipse tibi est consolatio, si in charitate rogaveris eum. Et addidit dicens: Audivi enim quia in Scythi aliquid tale factum est. Erat enim ibi quidam qui sustinebat tentationes, et non habens fiduciam in aliquo cui confiteretur, parabat a sero melotem suam ut discederet; et ecce nocte apparuit ei gratia Dei in specie virginis, et rogabat eum, dicens: Nusquam vadas, sed sede hic mecum, nihil enim male fiet ex (0905B)his quae audisti. Qui credens verbis ejus sedit, et statim sanatum est cor ejus.
LIBELLUS OCTAVUS. De eo quod nihil per ostensionem fieri debeat.
- 1.
Audivit aliquando abbas Antonius de quodam juvene monacho quia signum quoddam hujusmodi fecerit 592 in via, id est, cum vidisset quosdam senes iter agentes et laborantes in ambulando, onagris jussit ut venirent et portarent eos, donec pervenirent ad se; illi autem senes indicantes hoc abbati Antonio, dixit abbas Antonius: Videtur mihi monachus iste similis esse navi oneratae omnibus bonis, de qua incertum est utrum pervenire possit in portum. Et post aliquantum temporis, subito coepit (0905C)abbas Antonius flere, el trahere sibi capillos, et lugere. Quod cum vidissent discipuli ejus, dicunt ei: Quid ploras, abba? Et respondit senex: Magna columna ecclesiae cecidit modo. Dicebat autem hoc de monacho illo juvene, et adjecit: Ambulate ad eum, et videte quod factum est. Perrexerunt igitur discipuli ejus, et invenerunt monachum illum super mattam sedentem, et flentem peccatum quod fecerat. Videns autem discipulos senis, ait eis: Dicite seni ut obsecret Deum decem tantum dierum dari mihi inducias, et spero me satisfacturum ei. Qui intra quinque dies mortuus est.
- 2.
Laudatus est quidam frater a monachis apud abbatem Antonium: ille autem cum venisset ad eum, tentavit si portaret injuriam; et cum cognovisset (0905D)quia non posset ferre, dixit ei: Similis es domui quae a facie quidem ornata est, de retro vero a latronibus despoliata.
- 3.
Dicebant de abbate Arsenio et abbate Theodoro de Pherme, quia super omnia humanam gloriam odio haberent: abbas enim Arsenius non cito occurrebat alicui: abbas vero Theodorus occurrebat quidem, sed ut gladius erat ei.
- 4.
Eulogius quidam nomine, discipulus fuit Joannis archiepiscopi: qui Eulogius presbyter erat, et abstinens atque jejunans biduanas levando, aliquando etiam et usque hebdomadam trahebat jejunium, panem tantum et salem comedens; et per hoc laudabatur ab hominibus. Qui venit ad abbatem (0906A)Joseph in loco qui dicitur Panepho, credens se aliquam duriorem continentiam invenire apud eum. Et suscipiens eum senex cum gaudio, quod habebat fecit ei pro charitate parari. Dixerunt autem discipuli Eulogii: Non comedit presbyter nisi panem et salem, abbas autem Joseph tacitus manducabat. Qui cum fecissent tres dies, non audierunt eos aut psallentes aut orantes, occultum enim erat opus illorum, et exierunt nihil aedificati. Deo autem dispensante facta est caligo, et errantes de via reversi sunt ad senem: et priusquam pulsarent ostium, audierunt psallentes; et cum exspectassent diu ut audirent, postea pulsaverunt, et suscepit eos iterum senex gaudens. Hi autem qui cum Eulogio erant, propter cauma tulerunt surisculam, et dederunt ei ut biberet: erat autem (0906B)aqua permista de mari et flumine, et non potuit bibere. Qui cum haec in animo suo cogitaret, coepit rogare senem, ut disceret ejus institutum, dicens: Quid est hoc, abba, quia primo non psallebatis, sed nunc coepisti posteaquam nos sumus egressi, et quia cum aquam bibere volui, inveni eam salsam? Dicit ei senex: Frater aliquis motus est, et per errorem miscuit aquam marinam. Eulogius vero rogabat senem, volens agnoscere veritatem. Et dixit ei senex: Parvus ille calix ad vinum est quod charitas providet, hic autem ad aquam quam assidue fratres bibunt. Et his verbis docuit eum habere discretionem cogitationum, et abscidit ab eo omnia humanitus moventia mentem ejus; et factus est communis, manducans de caetero omnia quae apposita sunt ei. Didicit etiam (0906C)ipse in secreto operari, et dixit seni: Pro certo in charitate est opus vestrum.
- 5.
Dixit abbas Zenon discipulus abbatis Silvani: Nunquam maneas in loco nominato, neque sedeas cum homine habente magnum nomen, neque mittas fundamentum, ut aedifices tibi cellam aliquando.
- 6.
Venit aliquando frater quidam ad abbatem Theodorum de Pherme, et fecit tres dies rogans eum ut audiret ab eo sermonem. Ille autem non respondit ei, et egressus est tristis. Dicit ergo ei discipulus suus: Abba, quare ei non es locutus, et ecce egressus est tristis? Et dixit senex: Crede mihi, quia non dicebam ei sermonem, quoniam negotiator est, alienis verbis vult gloriari.
- 7.
Alter frater interrogavit ipsum abbatem Theodorum, (0906D)dicens: Vis aliquantis diebus non manduco panem? Et dixit senex: Bene facis, nam et ego feci sic. Et dixit ei frater: Volo portare modicum cicer ad pistrinum, et facere inde farinam? Et dixit ei abbas Theodorus: Jam si ad pistrinum vadis, fac tibi panem; et quid opus est ista adjectio?
- 8.
Alius frater interrogavit eumdem senem abbatem Theodorum, et coepit loqui et exquirere de rebus quas necdum fuerat operatus. Et dixit ei senex: Adhuc nec tibi navem invenisti, nec vasa tua in eam posuisti, nec navigare coepisti, et jam in illa civitate, ubi disponebas pervenisti? Cum ergo prius operatus fueris rem de qua loqueris, tunc ex ipsa re loquere.(0907A)
- 9.
Tunc dixit abbas Cassianus quia venit frater quidam ad abbatem Serapionem, et 593 hortabatur eum senex, ut secundum morem faceret orationem; ille autem dicens se esse peccatorem, et ipsius monachi habitu indignum, non acquiescebat. Voluit etiam ejus pedes lavare, et eisdem iterum verbis usus, nullatenus acquievit. Fecit autem illum gustare, et coepit senex in charitate monere eum, dicens: Fili, si vis proficere, permane in cella tua, et attende tibi ipsi et operibus manuum tuarum; non enim tibi tantum procedere expedit, quantum sedere. Ille autem haec audiens, ita exacerbatus est, et vultum mutavit, ut nec latere posset senem. Dixit ergo ei abbas Serapion: Usque modo dicebas, Peccator sum, et accusabas teipsum tanquam indignum jam vivere; et quia (0907B)te cum charitate monui, ita exacerbari debuisti? Si enim re vera humilis vis esse, quae tibi ab alio imponuntur, disce portare viriliter, et non odiosa verba effundere tibi ipsi. Hoc autem audiens frater, poenitentiam gessit coram sene, et multum proficiens discessit.
- 10.
Audivit aliquando judex provinciae de abbate Moyse (Ruff., l. III, n. 119), et perrexit in Scythi ut videret eum; et nuntiaverunt quidam seni de adventu ejus, et surrexit ut fugeret in paludem; et occurrit ei ille judex cum suis, et interrogavit eum, dicens: Dic nobis, senex, ubi est cella abbatis Moysi? Et dicit eis: Quid vultis eum inquirere? homo fatuus est et haereticus. Et veniens judex ad ecclesiam, dixit clericis: Ego audiens de abbate Moyse, veni ut viderem (0907C)eum; et ecce occurrit nobis senex pergens in Aegyptum, et interrogavimus eum ubi esset cella abbatis Moysi, et dixit nobis: Quid eum quaeritis? fatuus est, et haereticus. Audientes autem clerici, contristati sunt, dicentes: Qualis est senex ille, qui haec de sancto homine locutus est ad vos? Et illi dixerunt: Senex vetustissimo vestimento utens, longus et niger. Et illi dixerunt: Ipse est abbas Moyses; et quia noluit videri a vobis, ideo haec vobis ipse de se dixit. Et multum aedificatus judex discessit.
- 11.
Frater interrogavit abbatem Mathoen dicens: Si abiero manere in loco aliquo, quomodo vis ut agam ibi? Dicit ei senex: Si habitaveris in loco, ne velis tibi illic nomen facere de aliqua re, dicendo, Aut non venio in conventu fratrum, aut non manduco hoc (0907D)vel illud; haec enim vanum nomen tibi faciunt, sed postea importunitatem patieris; quoniam homines ubi hoc audierint, ibi current.
- 12.
Abbas Nisteron major ambulabat in eremo cum aliquo fratre, et videntes draconem, fugerunt. Dicit ei frater: Et tu times, Pater? Respondit senex: Non timeo, fili; sed expedit quia draconem videns fugi, quoniam non habui effugere spiritum vanae gloriae.
- 13.
Voluit aliquando judex provinciae videre abbatem Pastorem, et non acquiescebat senex (Ruff., l. III, n. 20). Judex autem tenuit filium sororis ejus velut malefactorem, et redegit eum in carcerem, dicens: Si venerit senex et rogaverit pro eo, dimittam (0908A)eum. Et venit mater pueri ad fratrem suum abbatem Pastorem, et coepit flere ad ostium ejus; ille autem omnino non dedit ei responsum; illa vero compulsa dolore, increpabat eum, dicens: Et si viscera ferrea habes, et nulla te compassio movet, flectat te saltem miseratio sanguinis tui. Ille autem mandavit ei: Pastor filios non generavit. Et ita discessit. Audiens autem judex misit, dicens: Vel verbo jubeat, et ego eum dimittam. Senex autem remandavit ei, dicens: Examina causam secundum legem; et si dignus est morte, moriatur; si autem non est, fac quomodo vis.
- 14.
Dixit iterum abbas Pastor: Doce cor tuum servare quae docet alios lingua tua. Dixit iterum: Quia homines ad loquendum perfecti videri volunt, (0908B)et in operando id quod loquuntur minores sunt.
- 15.
Venit aliquando abbas Adelphius, qui fuit episcopus Nilopoleos, ad abbatem Sisoi in montem; et quia discessurus erat, fecit eos gustare a mane, erat vero jejunium; et cum ponerent mensam, ecce fratres pulsaverunt. Dixit autem senex discipulo suo: Da eis modicas zippulas, quia de labore sunt. Et dicit ei abbas Adelphius: Dimitte interim, ne dicant: Quia abbas Sisois a mane comedit. Et intendit eum senex, et dixit fratri: Vade tu, da eis. Cum ergo vidissent pultes, dixerunt: Ne peregrinos aliquos habetis? Putas et senex vobiscum comedit? Et frater: Etiam. Coeperunt ergo contristari et dicere: Ignoscat vobis Deus, quia senem permisistis ista hora manducare; an nescitis quia plurimos dies laboraturus est? (0908C)Audiens haec episcopus, coepit coram sene poenitentiam agere, dicens: Ignosce mihi, abba, quia ego quidem humanum aliquid cogitavi, tu autem quod Dei est fecisti. Et dicit ei abbas Sisois: Nisi Deus glorificaverit hominem, gloria hominum nunquam stat.
- 16.
Interrogavit abbas Ammonas de loco qui dicitur Raythum, abbatem Sisoi dicens: Quando lego Scripturas, vult cogitatio mea ornare sermonem, ut paratus sim ad interrogata respondere. Et dixit ei senex: Non est opus, sed magis de puritate mentis 594 provide tibi securitatem edicendi sermonem.
- 17.
Venit aliquando judex provinciae videre abbatem Simonem, et ille tulit lorum quo cingebatur, et ascendit in arborem palmae, ut purgaret eam. Illi (0908D)autem venientes dixerunt ei: Ubi est senex, qui hac in solitudine habitat? Et ille respondit: Non est hic solitarius aliquis. Et cum hoc dixisset, discessit judex.
- 18.
Alia iterum vice alter judex venit videre eum, et praecedentes clerici dixerunt ei: Abba, paratus esto, quia judex audiens de te venit ut benedicatur a te. Et ille dixit: Etiam ego praeparabo me. Et cooperiens se sacco suo, et tollens in manu sua panem et caseum, sedit in ingressu cellulae suae, et coepit manducare. Venit ergo judex cum officio suo, et videntes eum spreverunt, dicentes: Hic est monachus solitarius de quo talia audiebamus? Et statim discesserunt et reversi sunt ad se(0909A)
- 19.
Dixit sancta Syncletica: Sicut thesaurus manifestus cito expenditur, ita et virtus quaelibet, cum innotuerit vel publicata fuerit, exterminabitur (Ruff., t. III, n. 114). Sicut enim cera solvitur a facie ignis, ita et anima laudibus inanitur, et amittit virtutum rigorem.
- 20.
Dixit iterum: Sicut impossibile est, uno eodemque tempore et herbam esse et semen, ita impossibile est ut saecularem gloriam habentes, coelestem faciant fructum (Ruff., l. III, num. 113; Pasch., c. 13, n. 2).
- 21.
Aliquando in Cellis festivitate celebrata, edebant fratres in ecclesia (Ruff., l. III, n. 54, nomine Theodori). Erat autem ibi frater quidam, qui dixit ministranti: (0909B)Ego non manduco coctum aliquid, sed sal. Et vocavit minister alium fratrem coram multitudine, dicens: Ille frater non comedit coctum, affer ei sal. Surrexit autem quidam senum, et dixit ei: Expedierat tibi hodie in cella tua comedere carnes, quam audiri hanc vocem coram tantis fratribus.
- 22.
Erat quidam abstinens a cibis, et non manducans panem; venit ad quemdam senem. Opportune autem illic etiam alii supervenerant peregrini, et fecit senex modicum pulmentum propter eos. Et cum sedissent manducare, frater ille abstinens posuit sibi soli cicer infusum, et manducabat. Et cum surrexissent a mensa, tulit eum senex secreto, et dixit ei: Frater, si venis ad aliquem, non ostendas illi conversationem tuam; si autem conversationem tuam tenere vis, sede in cella tua, et nusquam (0909C)exeas. Ille autem acquiescens verbis senis, factus est communis vitae in id quod cum fratribus in venisset.
- 23.
Dixit senex: Humana providentia omnem pinguedinem hominis amputat, et relinquit eum siccum.
- 24.
Dixit senex: Aut fugiens fuge homines, aut irridens mundum et homines qui in mundo sunt, stultum temetipsum in pluribus facito.
LIBELLUS NONUS. De eo quod non oporteat judicare quemquam.
- 1.
Contigit aliquando fratri in congregatione abbatis Eliae tentatio, et expulsus inde, abiit in montem ad abbatem Antonium. Et cum mansisset aliquanto tempore apud eum, remisit eum ad congregationem (0909D)unde exierat. Illi autem videntes eum, iterum expulerunt; qui similiter perrexit ad abbatem Antonium, dicens: Noluerunt me suscipere, Pater. Misit ergo senex ad eos, dicens: Navis naufragium tulit in pelago, et perdidit onus quod portabat, et cum labore vacua navis perducta est ad terram. Vos ergo liberatam navim in terram vultis submergere? Illi autem cognoscentes, quia eum abbas Antonius remisisset, statim susceperunt eum.
- 2.
Quidam frater peccaverat, et jussit eum presbyter exire de ecclesia. Surrexit autem Besarion, et exivit cum eo, dicens: Et ego peccator sum.
- 3.
Venit abbas Isaac de Thebaida in congregationem (0910A)fratrum, et vidit quemdam de fratribus culpabilem, et adjudicavit eum (Ruff., l. III, n. 137). Cum autem exisset ad eremum, venit angelus Domini, et stetit ante ostium cellae ejus, dicens: Non te dimitto intrare. Ille autem rogabat, dicens: Quae est causa? Et respondens angelus Domini, ei dixit: Deus me misit ut dicerem tibi: Ubi jubes ut mittam illum fratrem culpabilem, quem addixisti? Et statim abbas Isaac poenitentiam egit, dicens: Peccavi, ignosce mihi. Et dixit angelus: Surge, ignoscit tibi Deus; sed custodi de caetero ne adjudices quemquam, priusquam Deus adjudicet eum.
- 4.
Frater aliquando in Scythi inventus est culpabilis, et fecerunt seniores conventum, et miserunt ad abbatem Moysem, dicentes ut veniret; ille autem (0910B)venire noluit. Misit autem ad eum presbyter, dicens: Veni, quia plebs fratrum te exspectat. Et ille surgens venit. Tollens autem secum sportam vetustissimam, implevit eam arena, et post se portavit. Illi vero exierunt ei obviam, dicentes: Quid hoc est, Pater? Dixit autem eis senex: Peccata mea sunt post me currentia, et non video ea, et veni ego hodie judicare aliena peccata? Illi autem audientes, nihil locuti sunt fratri, sed ignoverunt ei. 595
- 5.
Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem, dicens: Dic quomodo monachus fiam. Et dixit ei senex: Si vis requiem invenire et in hoc et in futuro saeculo, in omni causa dic: Quis sum ego? et ne judices quemquam.
- 6.
Frater quidam interrogavit eum iterum, dicens: (0910C)Si videro culpam fratris mei, bonum est celare eam? Dixit ei senex: Quacunque hora tegimus peccatum fratris nostri, teget etiam Deus nostrum; et quacunque hora prodiderimus culpas fratrum, et Deus nostras similiter prodet.
- 7.
Offendit aliquando frater in congregatione. Erat autem in ipsius locis quidam solitarius, qui jam longo tempore foris non exibat. Veniens autem abbas de congregatione illa ad eum, indicavit de fratre illo qui offenderat. Et ille dixit: Expellite eum. Expulsus autem frater de congregatione, misit se in fossatum, et fiebat ibi: contigit autem ut alii fratres euntes ad abbatem Pastorem audirent eum in fossatu plorantem: qui descendentes ad eum invenerunt eum in magno dolore constitutum, et rogaverunt eum ut (0910D)iret ad senem illum solitarium; et non acquievit, dicens: In hoc loco moriar ego. Venientes autem fratres ad abbatem Pastorem, narraverunt ei de eo. Et rogavit eos ut irent ad eum, dicentes: Abbas Pastor vocat te ad se. Quod cum ei dixissent, perrexit ad eum. Et videns eum senex afflictum, surrexit et osculatus est eum, et adgaudens ei rogabat ut sumeret cibum. Misit autem abbas Pastor unum de fratribus suis ad illum solitarium, dicens: Audiens de te, multi anni sunt quod te videre volui, et pro pigritia nostra amborum non potuimus nos invicem videre: modo autem, Deo volente et occasione facta, fatiga te usque huc, ut nos videre possimus; erat enim non egrediens de cella sua. Quod cum audisset, (0911A)dicebat: Nisi Deus inspirasset seni illi de me, non misisset ad me. Et surgens venit ad eum. Et salutantes se invicem cum gaudio sederunt. Dixit autem ei abbas Pastor: Duo homines erant in loco uno, et ambo habebant mortuos suos. Reliquit autem unus mortuum suum, et abiit plorare illius alterius. Audiens autem haec senex, compunctus est in sermone ejus, et recordatus est quod fecerat, et dixit: Pastor sursum in coelo, ego autem deorsum in terra.
- 8.
Frater quidam interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quid facio, quia pusillanimis fio dum sedeo? Dixit ei senex: Nullum spernas neque condemnes, et nulli obloquaris, et Deus praestabit tibi requiem, et erit sessio tua sine perturbatione (Ruff., l. III, (0911B)n. 100; Pasch., c. 39, n. 2; Append. Mart., n. 39).
- 9.
Factus est aliquando conventus in Scythi, et loquebantur Patres de quodam fratre culpabili (Ruff., l. III, n. 136). Abbas autem Pior tacebat: postea autem surgens egressus est, et tollens saccum, implevit eum arena, et portabat eum in humeris suis; et mittens in sportella modica de eadem arena, portabat etiam ipsam in ante. Interrogatus autem a Patribus quid hoc esset? Ille respondit: Saccus iste qui multum habet arenae, mea peccata sunt; et quoniam multa sunt, posui ea supra dorsum, ne doleam pro ipsis et plorem; ista autem arena modica peccata sunt istius fratris, et sunt ante faciem meam, et in ipsis exerceor judicans fratrem; quod non oportet ita fieri, sed mea magis peccata ante me esse, et de ipsis (0911C)cogitare, et rogare Deum ut ignoscat mihi. Audientes autem Patres, dixerunt: Vere haec est via salutis.
- 10.
Dixit senex: Non judices fornicatorem, si castus es; quoniam similiter legem praevaricaris. Etenim qui dixit: Non forniceris, dixit: Ne judices.
- 11.
Ad quemdam solitarium venit presbyter cujusdam basilicae, ut consecraret ei oblationem ad communicandum. Veniens autem quidam ad illum solitarium, accusavit apud ipsum eumdem presbyterum. Qui cum ex consuetudine iterum venisset ad eum, ut consecraret oblationem, scandalizatus ille solitarius non aperuit ei. Presbyter autem hoc viso discessit. Et ecce vox facta est ad solitarium, dicens: Tulerunt sibi homines judicium meum. Et factus est (0911D)velut in excessu mentis, et videbat quasi puteum aureum, et situlam auream, et funem aureum, et aquam bonam valde. Videbat autem et quemdam leprosum haurientem et refundentem in vase, et cupiebat bibere, et non poterat propter quod leprosus esset ille qui hauriebat. Et ecce iterum vox ad eum, dicens: Cur non bibis ex aqua hac? quam causam habet qui implet? implet enim solummodo et effundit in vase. In se autem reversus solitarius, et considerans virtutem visionis, vocavit presbyterum, et fecit eum sicut et prius sanctificare sibi oblationem.
- 12.
Fuerunt duo fratres magnae vitae in congregatione, et meruerunt videre singuli gratiam Dei in alterutrum. Factum est autem aliquando ut unus ex eis (0912A)egrederetur in sexta feria extra congregationem, et videret quemdam mane comedentem. Dixit autem ei: Hac hora manducas in sexta feria? Die autem sequenti facta est celebratio missarum secundum consuetudinem. Intuens vero frater ejus, vidit gratiam quae 596 ei data fuerat discessisse ab eo, et contristatus est. Qui cum venisset in cellam, dicit ei: Quid fecisti, frater, quia non vidi, sicut pridem, gratiam Dei in te? Ille autem respondens dixit: Ego neque in actu, neque in cogitationibus conscius mihi sum alicujus mali. Dicit ei frater ejus: Nec sermonem odiosum aliquem locutus es? Et recordatus dixit: Etiam. Hesterna die vidi quemdam comedentem mane, et dixi ei: Hac hora manducas in sexta feria? Hac est peccatum meum; sed labora mecum (0912B)duas hebdomadas, et rogemus Deum ut mihi indulgeat. Fecerunt ita; et post duas hebdomadas vidit frater gratiam Dei iterum venientem super fratrem suum, et consolati sunt, Deo, qui solus bonus est, gratias referentes.
LIBELLUS DECIMUS. De discretione.
- 1.
Dixit abbas Antonius: Quia sunt quidam conterentes corpora sua in abstinentia; sed quia non habuerunt discretionem, longe facti sunt a Deo.
- 2.
Fratres quidam venerunt ad abbatem Antonium, ut nuntiarent ei phantasias quas videbant, et cognoscerent ab eo utrum verae essent, an a daemonibus illuderentur. Habebant autem asinum secum, et (0912C)mortuus est eis in via. Cum ergo venissent ad senem, praevenit eos, dicens: Quomodo mortuus est ille asinus in via? Dicunt ei: Unde scis, Pater? Et ille dixit: Daemones mihi ostenderunt. Dicunt ei: Et nos propterea venimus interrogare te, quia vidimus phantasias, et plerumque fiunt in veritate, ne forte erremus. Et satisfecit eis senex, sumpto exemplo de asino, ostendens quia a daemonibus fiunt ista. Supervenit autem quidam venationem faciens in silvam agrestium animalium, et viderat abbatem Antonium gaudentem cum fratribus, et displicuerat ei. Volens autem senex ei ostendere quia oportet aliquando condescendere fratribus, dicit ei: Pone sagittam in arcu tuo, et trahe; et fecit sic. Et dixit ei: Iterum trahe; et traxit. Et rursus dixit ei: Trahe adhuc; (0912D)et traxit. Dixit ei venator: Si supra mensuram traxero, frangetur arcus. Dicit ei abbas Antonius: Ita est et in opere Dei: si plus a mensura tendimus, fratres cito deficiunt; expedit ergo una et una relaxare rigorem eorum. Haec audiens venator compunctus est, et multum proficiens in sermone senis, discessit; et fratres confirmati, reversi sunt in locum suum.
- 3.
Frater dixit abbati Antonio: Ora pro me. Et respondit ei senex: Nec ego tui misereor, nec Deus, nisi pro teipso sollicitus fueris et poposceris a Deo.
- 4.
Dixit iterum abbas Antonius: Quia non permittit Deus bella excitari in generatione hac, quoniam scit quia infirmi sunt et portare non possunt.
- 5.
Dixit aliquando abbas Evagrius abbati Arsenio: (0913A)Quomodo nos excitati eruditione et scientia nullas virtutes habemus, hi autem rustici in Aegypto habitantes tantas virtutes possident? Respondit abbas Arsenius: Nos quia mundanae eruditionis disciplinis intenti sumus, nihil habemus; hi autem rustici Aegyptii ex propriis laboribus acquisierunt virtutes.
- 6.
Dicebat beatae memoriae abbas Arsenius: Peregrinus monachus in alia provincia habitans, nullis rebus se medium faciat, et quietus erit.
- 7.
Interrogavit abbas Marcus abbatem Arsenium, dicens: Bonum est non habere aliquam in cella consolationem. Vidi enim quemdam fratrem habentem parvum olus in cella, et eradicabat ea. Et dixit abbas Arsenius: Bonum quidem est, sed secundum exercitationem hominis uniuscujusque agendum est: (0913B)etiam si non habuerit virtutem hujusmodi tolerare, iterum plantaturus est ea.
- 8.
Narravit abbas Petrus (Ruff., l. III, n. 128; Pasch., c. 42, n. 1), qui fuit discipulus abbatis Lot, dicens: Eram aliquando in cella abbatis Agathonis, et venit frater quidam ad eum, dicens: Volo habitare cum fratribus, sed dic mihi quomodo habitem cum eis. Dicit ei senex: Sicut in prima die quando ingrederis ad eos, ita custodi peregrinationem tuam omnibus diebus vitae tuae, nec assumas fiduciam. Dicit ei abbas Macarius: Quid enim facit fiducia? Dicit ei senex: Sic est sicut aestus grandis, qui quando exarserit, omnes fugiunt a facie ejus, quia aestus etiam arborum fructus corrumpit. Dixit abbas Macarius: Sic mala fiducia est? Respondit abbas Agathon: (0913C)Non est pejor altera passio quam fiducia; genitrix est enim omnium passionum. Convenit ergo operatio monacho, non sumere fiduciam, vel si solus sit in cella.
- 9.
Dicebat abbas Daniel: Quia cum moriturus esset abbas Arsenius, delegavit nobis, dicens: Videte ne velitis pro me agapem facere; quoniam si feci ego pro meipso, id invenio (Ruff., l. III, n. 163).
- 10.
Dicebant de abbate Agathone (Ruff., l. III, n. 21) quia abierunt quidam ad eum, audientes quia magnae discretionis vir esset; et volentes eum probare si irasceretur, dicunt ei: Tu es Agatho? Audivimus de te, quia fornicator es, et superbus. Et ille respondit: Etiam sic 597 est. Et dixerunt ei: Tu es Agatho verbosus et detractor? Et respondit: Ego (0913D)sum. Dicunt ei iterum: Tu es Agatho haereticus? Et respondit: Non sum haereticus. Et rogaverunt eum, dicentes: Dic nobis cur tanta dicentibus nobis in injuria tua patienter tuleris; hunc autem sermonem, quia diximus, Haereticus es, non sustinuisti? Et ille respondit, et dixit ei: Illa prima mihi ascribo, utilitas enim animae meae est: quod autem dixistis haereticum me esse, ideo non acquievi, quia separatio est a Deo, et non opto separari a Deo. Illi audientes admirati sunt discretionem ejus, et aedificati discesserunt.
- 11.
Interrogatus est idem abbas Agatho: Quid est majus, labor corporis, aut custodia interioris hominis? Dicit abbas: Homo similis est arbori; corporalis (0914A)igitur labor velut folia arboris, custodia autem interioris hominis fructus est. Quoniam ergo, secundum quod scriptum est, Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III), oportet propter fructum nostrum omnem in nobis sollicitudinem esse, hoc est mentis custodiam. Opus tamen habemus etiam tegumento et ornatu foliorum, quae sunt labor corporis. Erat autem abbas Agatho sapiens ad intelligendum, et impiger ad laborandum, et sufficiens in omnibus, intentus etiam assidue ad laborem manuum, parcus in cibo atque vestimento.
- 12.
Idem abbas Agatho cum fuisset conventus pro quadam causa in Scythi, et fuisset causa ipsa ordinata, postea venit, et dicit eis: Non bene ordinastis (0914B)causam. Illi autem dixerunt ei: Tu quis es, qui vel loquaris? Et ille respondit: Filius hominis; scriptum est enim: Si vere utique justitiam loquimini, justa judicate, filii hominum (Psal. LVII).
- 13.
Dixit abbas Agatho: Iracundus si mortuos suscitet, non placet Deo propter iracundiam suam.
- 14.
Venerunt aliquando tres senes ad abbatem Achillem, et unus ex eis habebat opinionem malam. Dicit autem ei unus de senibus: Abba, fac mihi unam sagenam ad piscandum. Et ille dixit: Non facio. Et alius dixit ei: Fac nobis, ut habeamus memoriam tui in monasterio nostro. Et ille respondit: Non mihi vacat. Dixit ei tertius ille, qui habebat malam opinionem: Mihi fac sagenam, ut habeam de manibus tuis benedictionem, abba. Et ille statim (0914C)respondit ei: Ego tibi faciam. Dixerunt autem ei secreto duo priores, quibus non acquieverat: Quomodo sic, quia nobis rogantibus noluisti facere, et huic dixisti: Ego tibi faciam? Respondit eis senex: Vobis ideo dixi, Non facio, quia non mihi vacat, et non contristabimini; huic autem si non fecero, dicturus est, quia de opinione mea, quae mala est, audivit senex, et ideo noluit facere sagenam; et statim incidebamus funem ad sedandum animum ejus, ne tristitia absorberetur hujusmodi.
- 15.
Dicebant de quodam sene, quia fecerit quinquaginta annos neque panem comedens, neque facile aquam bibens (Ruff. l. III, n. 117); et dicebat: Quia exstinxi fornicationem, et avaritiam, et vanam gloriam. Et quia abbas Abraham audierat (0914D)quod haec dixisset, venit ad eum, et dixit ei: Tu dixisti hunc sermonem? Et ille respondit: Etiam. Et dixit ei abbas Abraham: Ecce intras in cellam tuam, et invenis supra mattam tuam mulierem, potes non cogitare quia mulier est? Et dixit: Non; sed impugno cogitationem meam, ut non tangam mulierem illam. Dixit abbas Abraham: Ecce igitur non fornicationem interfecisti, quia vivit passio ipsa, sed alligata est. Iterum si ambulas in via, et vides lapides et testas vasorum, et in ipsis jacens aurum, quod videris, potes velut lapides reputare? Et respondit: Non; sed resisto cogitationi meae ne colligam illa. Et dicit ei abbas Abraham: Ecce ergo vivit passio; sed alligata est. Et dixit iterum abbas (0915A)Abraham: Si audieris de duobus fratribus, quia unus diligit te et bona de te loquitur, alius autem odit et detrabit tibi, et venerint ad te, utrosque aequaliter suscipis? Et dixit: Non; sed extorqueo animo ( sic ), ut similiter bene faciam ei qui me odit, sicut illi qui diligit me. Et dixit ei abbas Abraham: Vivunt ergo passiones, sed tantum a sanctis viris quodammodo religantur.
- 16.
Narravit quidam Patrum quia senex aliquis erat in cella studiose laborans, et vestiebatur matta: qui cum perrexisset ad abbatem Ammonam, vidit eum abbas Ammonas utentem matta, et dixit ei: Hoc tibi nihil prodest. Et dixit ei ille senex: Tres cogitationes mihi molestae sunt: una, quae me compellit ut alicubi in eremo recedam; alia, ut (0915B)peregrina petam, ubi me nemo cognoscat; tertia, ut includam me in cella, ut nullum videam, et post biduum comedam. Dicit ei abbas Ammonas: Nihil tibi ex his tribus expedit facere, sed magis sede in cella tua, et comede parum quotidie, habens semper in corde tuo publicani illius qui in Evangelio legitur sermonem (Lucae XVIII), et ita poteris salvus esse.
- 17.
Dicebat abbas Daniel: Quia quantum corpus viruerit, tantum anima exsiccatur; et quantum siccatum fuerit corpus, 598 anima tantum virescit. Dixit iterum abbas Daniel: Quia quantum corpus fovetur, tantum anima subtiliatur, et quantum fuerit corpus subtiliatum, tantum anima fovetur.
- 18.
Narravit iterum abbas Daniel, quia quando (0915C)erat in Scythi abbas Arsenius, erat ibi monachus quidam rapiens ea quae habebant senes: abbas autem Arsenius volens eum lucrari, et senibus quietem praestare, tulit eum in cellam suam, et dicit ei: Quidquid vis ego tibi dabo, tantum non rapias; et dedit ei aurum, et nummos, et rescellas, et omne quod in responso suo habebat, dedit ei. Ille autem iterum rapiebat. Senes vero videntes quia non quievit, expulerunt eum, dicentes: Quia si invenitur frater habens de infirmitate corporis aliquid, oportet sustinere eum; si autem furatus et admonitus non quiescit, expellite eum: quoniam animae suae detrimentum facit, et omnes in eo loco habitantes conturbat.
- 19.
Venit in initio conversationis suae abbas Evagrius (0915D)ad quemdam senem, et dixit: Dic mihi, abba, sermonem quo salvus fiam. Ille autem dixit ei: Si vis salvari, quando ad aliquem vadis, non prius loquaris antequam te ille inquirat. Evagrius autem compunctus in hoc sermone, poenitentiam egit in conspectu senis, et satisfecit ei, dicens: Crede mihi, multos Codices legi, et talem eruditionem nunquam inveni. Et multum proficiens exiit.
- 20.
Dixit abbas Evagrius: Mentem nutantem vel errantem solidat lectio, et vigiliae, et oratio: concupiscentiam vero ferventem madefacit esuries et labor et sollicitudo: iracundiam autem perturbatam reprimit psalmodia, et longanimitas, et misericordia, sed haec opportunis temporibus, et mensura (0916A)adhibita; si autem inopportune vel sine mensura fiunt, ad parvum tempus proficiunt; quae autem parvi temporis sunt, noxia magis quam utilia erunt.
- 21.
Transeunte aliquando abbate Ephraem, una prostituta ex immissione cujusdam coepit ei blandiri (Idem., l. I, in Vita Ephraem, cap. 7), cupiens eum, si posset, ad turpem commistionem illicere; vel si hoc non posset, saltem ad iracundiam provocaret, quoniam nunquam eum vidit quisquam irascentem vel litigantem. Ipse autem dixit ad eam: Sequere me. Cum venissent autem in loco populoso, dicit ei: Veni huc, et sicut voluisti, commisceor tecum. Illa autem videns multitudinem, dicit ei: Quomodo possumus hic hoc facere, tanta multitudine hic astante? confundemur enim. Ipse autem (0916B)ait: Si homines erubescis, quanto magis erubescere debemus Deum, qui revelat occulta tenebrarum (I Cor. IV)? Illa autem confusa et confutata recessit absque opere voluptatis suae.
- 22.
Venerunt aliquando ad abbatem Zenonem quidam fratres, et interrogaverunt eum, dicentes: Quid est quod scriptum est in libro Job: Nec coelum mundum esse in conspectu Dei (Job. XV)? Respondit autem senex dicens: Reliquerunt homines peccata sua, et coelestia scrutantur. Haec autem est interpretatio sermonis, quem requisistis, ut quoniam Deus solus est mundus, dictum sit nec coelum mundum esse in conspectu ejus.
- 23.
Dixit abbas Theodorus de Pherme: Si habes amicitias cum aliquo, et contigerit eum in tentationem (0916C)fornicationis incurrere; si potes, da ei manum, et retrahe illum sursum: si autem in errore aliquo fidei incurrerit, nec tibi acquiescit, revertere cito, incide amicitias ejus abs te, ne forte remorans traharis cum eo in profundum.
- 24.
Venit aliquando memoratus abbas Theodorus ad abbatem Joannem, qui erat eunuchus ex nativitate. Et cum loquerentur, dixit abbas Theodorus: Quando eram in Scythi, opus animae erat opus nostrum, opus autem manuum tanquam in transitu habebamus; nunc autem factum est opus animae, velut cum in transitu factum est opus.
- 25.
Venit aliquando quidam Patrum ad eumdem abbatem Theodorum, et dixit ei: Ecce quidam frater reversus est ad saeculum. Et dixit ei abbas Theodorus: (0916D)In hoc non admireris; si quando audieris quia praevaluit quis effugere de ore inimici, hoc admirare.
- 26.
Dixit memoratus abbas Theodorus: Multi eligunt in hoc saeculo temporalem quietem, antequam praestet eis Dominus requiem.
- 27.
Dicebant de abbate Joanne statura brevi, quia dixerit aliquando fratri suo majori: Volebam esse securus sicut angeli sunt securi, nihil operantes, sed sine intermissione servientes Deo; et spolians se quo vestitus erat, abiit in eremo (Ruff. l. III, n. 56). Et facta ibi hebdomada una, reversus est ad fratrem suum; et dum pulsaret ostium, respondit ei antequam aperiret, dicens: Quis es tu? Et ille dixit: (0917A)Ego sum Joannes. Et respondit frater ejus, et dixit ei: Joannes angelus factus est, et ultra inter homines non est. Ille autem pulsabat dicens: Ego sum. Et non aperuit ei, sed dimisit eum affligi. Postea vero aperiens dixit ei: Si homo es, opus habes iterum operari, ut vivas; si autem angelus es, quid quaeris intrare in cellam. Et ille poenitentiam agens, dixit: Ignosce mihi, frater, quia peccavi. 599
- 28.
Venerunt aliquando senes in Scythi, et erat cum eis abbas Joannes Nanus; et dum comederent, surrexit quidam presbyter vir magnus, ut daret per singulos vasculum aquae parvum ad bibendum; et nemo acquievit accipere ab eo, nisi solus Joannes Brevis. Admirati sunt autem caeteri, et dixerunt ei: Quomodo tu cum sis omnium minor, praesumpsisti (0917B)ministerio uti viri senis et magni? Et dicit eis: Ego quando surgo dare aquam, gaudeo si omnes biberint, ut mercedem acquiram; nunc igitur propterea ego suscepi, ut faciam ei qui surrexit invenire mercedem, ne forte etiam contristetur nullo sumente ab eo. Haec cum dixisset, admirati sunt omnes de discretione ejus.
- 29.
Interrogavit aliquando abbas Pastor abbatem Joseph, dicens: Quid faciam, quando approximant mihi aliquae tentationes; resisto illis, an permitto intrare? Dicit ei senex: Dimitte intrare, et pugna cum eis. Revertens ergo in Scythi sedebat; et contigit ut veniens quidam a Thebaida in Scythi narraret fratribus, se interrogasse abbatem Joseph: Quando approximat mihi tentatio, resisto ei, an dimitto intrare? (0917C)et dixerit ei: Omnino non dimittas tentationem in te, sed cito abscinde eam. Audiens autem abbas Pastor, quia sic dixerit huic, qui venerat a Thebaida, abbas Joseph surgens iterum abiit in Panepho ad abbatem Joseph, et dicit ei: Abba, ego tibi commisi cogitationes meas, et tu aliter dixisti mihi, aliter autem fratri de Thebaida. Et dicit ei senex: Scis quia diligo te? Et respondit: Etiam. Nonne tu mihi dixisti, ut sicut mihi ipsi, ita tibi dicerem quod sentirem? Etenim si intraverint tentationes, et dederis atque acceperis cum eis, probatiorem te faciunt; ego autem velut mihi ipsi sic tibi locutus sum: sunt autem aliqui quibus nec approximare expedit passiones, sed statim debent abscindere eas.(0917D)
- 30.
Item dixit abbas Pastor: Veni aliquando in Heracleo inferiore ad abbatem Joseph, et habebat in monasterio suo arborem sycomorum pulchram nimis; et dicebat mihi a mane: Vade, et collige tibi, et manduca. Erat autem sexta feria. Ego autem non comedi propter jejunium; et rogavi eum dicens: Dic mihi propter Dominum rationem hujus rei, quia dicebas mihi: Vade, manduca. Ego quidem propter jejunium non abii, sed erubescebam, quia mandatum tuum non feceram, cogitans quia sine ratione mihi haec non praeceperas. Ille autem respondit: Patres seniores non loquuntur ab initio fratribus recta, sed magis distorta; et si viderint quia ea quae torta sunt faciunt, jam eis non loquuntur nisi quae expediunt, (0918A)agnoscentes quoniam in omnibus obedientes sunt.
- 31.
Frater interrogavit abbatem Joseph, dicens: Quid faciam, quia nec molestiam ferre possum, nec laborare, et dare eleemosynam? Et dicit ei senex: Si non potes horum nihil facere, vel serva conscientiam tuam ab omni malo proximi tui, et ita salvus eris; Deus autem animam sine peccato quaerit.
- 32.
Dixit abbas Isaac Thebaeus fratribus suis: Pueros hic non adducatis, quia propter pueros in Scythi quatuor ecclesiae eremus factae sunt.
- 33.
Interrogavit abbas Longinus abbatem Lucium, dicens: Habeo tres cogitationes: unam ut ad peregrinationem vadam. Et respondit et senex: Si non tenueris linguam tuam ubicunque perrexeris, non eris peregrinus. Sed refrena hic linguam tuam, et (0918B)eris etiam hic peregrinus. Et dixit ei abbas Longinus: Alia cogitatio mea est, ut jejunem biduanas levando. Et respondit ei abbas Lucius: Isaias propheta dixit: Si curvaveris velut circulum cervicem tuam, nec sic erit acceptum jejunium tuum (Isaiae LVIII); sed magis contine mentem tuam a cogitationibus malis. Et dixit abbas Longinus: Tertium est dispositum meum, ut declinem hominum aspectus. Et respondit ei abbas Lucius: Nisi prius correxeris vitam tuam inter alios conversando, neque solus habitans corrigere te praevalebis.
- 34.
Dixit abbas Macarius: Si recordamur mala quae inferuntur nobis ab hominibus, amputamus menti nostrae virtutem recordandi Deum; si autem recordamur malorum quae daemones excitant, erimus (0918C)imperforabiles (Pasch., c. 37, n. 4; Append. Mart., n. 15).
- 35.
Dixit abbas Mathois: Nescit Satanas qua passione seducatur anima, et ideo seminat quidem in ea ziziniam suam, sed metere nescit: spargit aliquando semina fornicationum, aliquando detractionum, et caeterarum similiter passionum; et in qua passione viderit animam declinantem, hanc ei ministrat; nam si sciret ad quid proclivis est anima, non ei diversa vel varia seminaret.
- 36.
Narraverunt de abbate Nathyra, qui fuit discipulus abbatis Silvani, quia cum sederet in cella sua in monte Sina, mediocriter gubernavit vitam suam de his quae erant necessaria corpori (Append. Pallad., c. 20, n. 18). Quando autem factus est episcopus in (0918D)Pharan, multum coartabat animam suam in duritia continentiae. Et dicit ei discipulus suus: Abba, quando eramus in eremo non te ita 600 cruciabas. Et dicit ei senex: Fili, illic solitudo erat, et quies, et paupertas, propterea volebam gubernare corpus meum, ne infirmarer, et quaererem quod non habebam: nunc autem hic saeculum est, et occasiones sunt excedendi plurimae; et si in infirmitatem incurrero, sunt hic qui succurrant, ne propositum monachi perdam.
- 37.
Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Perturbatio mihi fit, et volo derelinquere locum istum. Et dicit ei senex: Pro qua causa? Et ille dixit: Quia audio verba de quodam fratre, quae me (0919A)non aedificant. Et dicit ei senex: Non sunt vera quae audisti? Et dixit ei: Etiam, Pater, vera sunt: nam frater qui dixit mihi, fidelis est. Et respondens dixit: Non est fidelis qui tibi dixit; nam si esset fidelis, nequaquam diceret tibi talia: Deus autem audiens vocem Sodomorum, non credidit, nisi descenderet et videret oculis suis (Gen. XVIII). Et ille dixit: Et ego vidi oculis meis. Haec audiens senex, respexit in terram, et tenuit parvam festucam, et dicit ei: Quid est hoc? Et ille respondit: Festuca est. Iterum intendit senex ad tectum cellae, et dicit ei: Quid est hoc? Et ille respondit: Trabes est, quae portat tectum. Et dixit ei senex: Pone in corde tuo quia peccata tua sic sunt sicut trabes haec; illius autem fratris de quo loqueris, velut haec parva festuca. Audiens (0919B)autem abbas Sisois hunc sermonem, admiratus est, et dixit: In quo te beatum faciam, abbas Pastor? Verumtamen velut pretiosus lapis, ita verba tua gratia et gloria plena sunt.
- 38.
Venerunt aliquando presbyteri regionis illius ad monasteria vicina, in quibus etiam erat et abbas Pastor; et intravit abbas Anub, et dixit ei: Rogemus presbyteros istos hodie accipere hic in charitate dona Dei. Ille autem stans diu non dedit ei responsum; abbas vero Anub contristatus exiit. Dixerunt autem abbati Pastori, qui juxta eum sedebant: Quare non dedisti ei responsum? Et dicit eis abbas Pastor: Ego causam non habeo; jam enim mortuus sum. Mortuus enim non loquitur; non igitur reputetis me, quia hic vobiscum sum.(0919C)
- 39.
Abiit quidam frater aliquando de monasterio abbatis Pastoris in peregre (Ruff., lib. III, n. 114), et applicuit ad quemdam solitarium; erat enim ille habens cum omnibus charitatem, et multi veniebant ad eum. Nuntiavit autem ei frater ille quaedam de abbate Pastore: qui audiens virtutem animi ejus, desideravit eum videre. Cum reversus autem fuisset frater ille in Aegypto, post aliquantum tempus surgens supradictus solitarius, venit ut peregrinus in Aegyptum ad eumdem fratrem, qui prius applicuerat apud ipsum, dixerat enim ei ubi maneret. Videns autem ille, miratus est et valde gavisus. Dixit autem ei ille solitarius: Ostende charitatem quam habes in me, et duc me ad abbatem Pastorem. Et tollens eum, duxit ad senem, et nuntiavit ei de eo, dicens; (0919D)Quidam magnus homo, et multam charitatem habens, et honorem plurimum in provincia sua, venit desiderans videre te. Suscepit ergo eum cum gratulatione senex, et salutantes se invicem resederunt. Coepit autem loqui peregrinus ille frater de Scripturis sanctis, et de rebus spiritualibus atque coelestibus; abbas autem Pastor avertit faciem suam, et non dedit ei responsum. Videns autem ille quia non loqueretur ei, contristatus exiit, et dicit fratri illi qui eum adduxerat: In vanum iter istud assumpsi; veni ad senem, et ecce nec loqui mecum dignatur. Intravit autem frater ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Abba, propter te venit magnus hic vir, habens tantam gloriam in loco suo, quare non locutus es cum eo? (0920A)Respondit ei senex: Iste de sursum est, et de coelestibus loquitur; ergo autem de deorsum sum, et de terrenis loquor; si ergo mihi locutus fuisset de passionibus animae, ego utique responderem ei; si autem de spiritualibus, ego haec ignoro. Exiens ergo frater dixit illi: Quia senex non cito de Scripturis loquitur, sed si quis ei loquitur de passionibus animae, respondet ei. Ille autem compunctus intravit ad senem, et dixit ei: Quid faciam, abba, quia passiones animae dominantur mei? Et intuens eum senex gaudens, dixit ei: Modo bene venisti; nunc aperiam os meum de his, et implebo illud bonis. Ille autem valde aedificatus dicebat: Vere haec est via charitatis. Et gratias agens Deo, quia tam sanctum virum videre meruit, reversus est in regionem suam.
- 40.
(0920B)Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Feci peccatum grande, et volo triennio poenitere. Dixit autem ei abbas Pastor: Multum est. Et dixit ei frater: Jubes annum unum? Et dixit iterum senex: Multum est. Qui autem praesentes erant dicebant: Usque ad quadraginta dies? Senex iterum dixit: Multum est. Et adjecit dicens: Ego puto, quia si ex toto corde homo poenituerit, et non apposuerit facere iterum unde poenitentiam agat, etiam triduanam poenitentiam suscipiat Deus.
- 41.
Interrogavit eum abbas Ammon de immundis cogitationibus, quas cor hominis generat; et de vanis desideriis. Et dixit ei abbas Pastor: Nunquid gloriabitur 601 securis sine eo qui incidit cum ipsa (Isai. X)? Et tu ergo non eis porrigas manus, et (0920C)otiosae erunt.
- 42.
Interrogavit eumdem sermonem abbas Isaias. Dicit abbas Pastor: Sicut capsa plena vestibus, si dimissa fuerit tempore longo, putrefiunt vestes in ea, ita sunt et cogitationes in corde nostro; si non fecerimus ea corporaliter, tempore longo exterminabuntur et putrefient.
- 43.
Interrogavit abbas Joseph de eadem re; et dixit abbas Pastor: Sicut quis claudens serpentem vel scorpionem in vase, et obturat eum, procedente tempore omnino moritur; ita malignae cogitationes, quae studio daemonum pullulant, patientia eius cui immittuntur paulatim deficiunt.
- 44.
Interrogavit abbas Joseph abbatem Pastorem, dicens: Quomodo opus est jejunare (Ruff., lib. III, (0920D)n. 45)? Et dixit abbas Pastor: Ego volo ut quotidie manducans subinde paululum subtrahat sibi, ne satietur. Dicit ei abbas Joseph: Ergo quando eras juvenis, non jejunabas biduanas levando? Et dixit ei senex: Crede mihi, quia et triduanas, et hebdomadam; sed et haec omnia probaverunt senes magni; et invenerunt quia bonum est quotidie manducare, per singulos dies parum minus; et ostenderunt nobis viam hanc regalem, quia levior est et facilis.
- 45.
Dixit abbas Pastor: Non habites in loco ubi vides aliquos habentes adversum te zelum, quia ibi non proficies.
- 46.
Frater venit ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Semino agrum meum, et facio ex ipso agapem. Dicit (0921A)ei senex: Bonum opus facis. Et discessit cum proposito animi, et adjiciebat ad agapem quam faciebat. Hoc autem audiens abbas Anub, dixit abbati Pastori: Non times Deum, quia sic locutus es fratri illi? Et tacuit senex. Post duos autem dies misit abbas Pastor ad fratrem illum, et vocavit eum ad se, et dixit ei, audiente abbate Anub: Quid me interrogasti illa die? quia mens mea alibi erat. Et dixit ei frater: Hoc dixi, quia semino agrum meum, et de hoc quod colligo, ex ipso facio agapem. Et dixit ei abbas Pastor: Putavi quia de fratre tuo illo, qui laicus est, diceres; si autem tu facis haec, non est opus monachi. Ille autem contristatus est audiens, et dixit: Aliud opus non facio nec scio, nisi hoc; et non possum seminare agrum meum? Cum autem discessisset, coepit abbas Anub poenitentiam agere apud abbatem (0921B)Pastorem, dicens: Ignosce mihi. Dixit ei abbas Pastor: Ecce ab initio sciebam, quia non est opus monachi, sed secundum animum ejus locutus sum ei, et excitavi animum ejus ad profectum charitatis; nunc autem abiit tristis, et tamen istud opus facit.
- 47.
Frater quidam interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quid est illud quod scriptum est: Qui irascitur fratri suo sine causa (Matth. V in Graeco)? Et ille respondit: Ex omni re qua te gravare voluerit frater tuus, si irasceris adversus eum, donec oculum tuum dexterum ejicias, et a te projicias, sine causa irasceris ei; si autem aliquis voluerit te separare a Deo, pro hoc irascere(0921C)
- 48.
Dixit abbas Pastor: Si peccaverit homo et non negaverit, dicens, Peccavi; non increpes eum, quia frangis propositum animi ejus. Si autem dixeris: Non contristeris, frater, sed observa de caetero, excitas animum ejus ad poenitentiam.
- 49.
Dixit iterum qui supra: Bonum est experimentum. Experimento enim homines probatiores sunt.
- 50.
Item dixit qui supra: Si quis docet aliquid et non facit quod docet, similis est puteo qui omnes ad se venientes satiat et delet sordes, seipsum autem purgare non potest; sed omnis spurcitia et immunditia in eo est (Ruff., l. III, n. 183).
- 51.
Dixit iterum ipse: Est homo qui seipsum agnoscit. Dixit iterum: Quia est homo qui videtur ore (0921D)tacere, cor autem ejus condemnat alios; hic ergo sine cessatione loquitur. Est et alius a mane usque ad vesperam loquens, et taciturnitatem tenet; hoc autem ideo dixit, quia nunquam sine audientium utilitate locutus est.
- 52.
Iterum dixit: Quia si sunt tres in unum, ex quibus unus bene quiescat, alius infirmetur et gratias agat, tertius vero ministret eis ex sincera voluntate, hi tres similes sunt, velut etiam si unius sint operis.
- 53.
Iterum dixit: Malitia nequaquam expellit malitiam; sed si quis tibi male facit, tu bene fac ei, ut per bonum opus tuum destruas malitiam ipsius (Ruff., l. III, n. 79 Pasch., c. 7, n. 3).(0922A)
- 54.
Dixit iterum: Qui querulosus est, monachus non est; qui malum pro malo reddit, monachus non est; qui iracundus est, monachus non est.
- 55.
Frater venit ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Multae cogitationes veniunt in anima mea, et periclitor in eis. Et ejecit eum senex sub aere nudo, et dicit ei: Expande sinum tuum et apprehende ventum. Et ille respondit: Non possum hoc facere. Et dicit ei senex: Si hoc non potes facere, nec cogitationes prohibere potes ne introeant, sed tuum est eis resistere.
- 56.
Frater quidam interrogavit eum dicens: Dimissa est mihi omnis haereditas, quid 602 facio ex ea? Et dicit ei abbas Pastor: Vade, et post tres dies veni, et dico tibi. Venit autem sicut praefinivit, et (0922B)dicit ei senex: Quid tibi habeo dicere, frater? Si dixero, Da eam in ecclesiam, clerici sibi facient convivia ex ea; si autem dixero, Da eam parentibus tuis, non est tibi merces; si vero dicam, Da pauperibus, securus eris. Quidquid ergo vis, vade, fac, ego causas non habeo (Pasch., c. 36, n. 4, nomine Sisois; Append. Mart., n. 7).
- 57.
Dixit iterum abbas Pastor: Si venerit tibi cogitatio de rebus corpori necessariis, et delegaveris semel; et iterum venerit, et delegaveris, quid fiat? jam tertio si venerit, non intendas ei, otiosa est enim.
- 58.
Frater quidam dixit abbati Pastori: Si video rem aliquam, vis ut dicam illam? Dicit ei senex: Scriptum est: Qui responderit verbum antequam audiat, (0922C)stultitia ei et opprobrium est (Eccli. XI). Si ergo interrogatus fueris, dic; sin alias, tace.
- 59.
Dixit iterum abbas Pastor, quia dixerat abbas Ammon: Est homo qui portat toto tempore vitae suae securim, et non potest dejicere arborem; est autem alter habens usum incidendi, et in paucis plagis dejicit arborem. Dicebat autem securim discretionem esse.
- 60.
Iterum dixit: Voluntas hominis murus est aereus, et lapis percutiens inter ipsum et Deum. Si ergo reliquerit haec, dic ei et ipse, quod in psalmo scriptum est: In Deo meo transgrediar murum; et: Deus meus, impolluta via ejus (Psal. XVII). Si enim justitia subvenerit voluntati, laborat homo.
- 61.
Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: (0922D)Damnum animae meae patior, quod sum cum abbate meo. Quid ergo jubes? Maneo adhuc apud ipsum? Et sciebat abbas Pastor, quia laederetur anima ejus per abbatem suum, et admirabatur quare vel interrogabat eum, si manere deberet cum illo. Et dixit ei: Si vis, esto. Et discedens, mansit apud eum. Venit autem iterum dicens abbati Pastori: Gravo animam meam. Et non dixit ei abbas Pastor: Discede ab eo. Venit tertio, et dixit: Crede mihi, jam non ero cum eo. Et dicit ei senex: Ecce modo salvatus es, vade, et non sis ultra cum eo. Dixit enim abbas Pastor eidem: Homo qui vidit damnum pati animam suam, non opus habet interrogare. Etenim de occultis cogitationibus interrogat quis, ut seniores (0923A)probare possint; de manifestis autem peccatis non est opus interrogare, sed statim abscindere.
- 62.
Interrogavit abbas Abraham, qui erat abbatis Agathonis discipulus, abbatem Pastorem, dicens: Quare me sic daemones impugnant? Et dicit ei abbas Pastor: Te impugnant daemones? Non pugnant nobiscum daemones, quando voluntates nostras facimus; quia voluntates nostrae daemones factae sunt, et hae sunt quae tribulant nos ut faciamus eas. Si autem vis scire quales sunt cum quibus daemones pugnant; cum Moyse et similibus ejus.
- 63.
Dixit abbas Pastor, quia frater quidam interrogaverit abbatem Moysem, dicens: Qualis homo mortificat se? homo a proximo suo? Et respondit ei: Nisi posuerit homo in corde suo quia triennium habet (0923B)in sepultura, non attingit ad hoc verbum (Ruff., l. III, n. 102; Pasch., c. 43, n. 2, nomine Silvani; Append. Mart., n. 108).
- 64.
Frater interrogavit abbatem Pastorem, dicens: Quomodo oportet monachum sedere in cella? Et dixit ei senex: Sedere in cella, quantum ad id quod in manifesto est, hoc est, ut faciat opus manuum, et semel comedat, et taceat, et meditetur; occulte enim proficere in cella, hoc est, ut portet unusquisque opprobrium suum in omni loco quocunque perrexerit, et ut ministerii horas custodiat, et de occultis non negligat. Si autem contigerit tempus ut vacet ab opere manuum, intret ad ministerium operis Dei, et id sine aliqua perturbatione consummet. Finis (0923C)autem horum est ut comitatum simul conversantium bonorum teneas, et revoceris a malorum comitatu.
- 65.
Venerunt aliquando duo fratres ad abbatem Pampo, et interrogavit unus ex eis, dicens: Abba, ego biduo jejuno, et duos paximates manduco; putas salvo animam meam, an seducor? Et alter dixit: Ego colligo de opere manuum mearum duas siliquas diurnas, et parum ex eis retineo ad victum, aliud autem expendo in eleemosynam; putas salvus ero, an seducor? Et cum plurimum rogarent eum, ille non respondebat eis. Post quatuor autem dies cum discessuri essent, rogabant eos clerici, dicentes: Nolite tristari, fratres, Deus vobis praestabit mercedem; sic est enim consuetudo hujus senis, non cito (0923D)loquitur, nisi Deus ei dederit quod dicat. Intraverunt ergo ad senem, et dixerunt ei: Abba, ora pro nobis. Et ille dixit eis: Ambulare vultis? Et dixerunt: Etiam. Et intuens eos, in semetipso accipiens opera eorum, scribebat in terram, et dicebat: Pambo biduo jejunat, et duos paximates manducat; putas in hoc est monachus? Non. Iterum dicebat: Et Pambo laborat in die duas siliquas, et dat eas in eleemosynam; putas in hoc est monachus? Necdum. Et paululum reticens, dixit ad eos: Bonum quidem operaris, sed si custodias conscientiam 603 tuam cum proximo tuo, ita salvaberis. In his ergo sic aedificati fratres, cum gaudio discesserunt.
- 66.
Frater quidam interrogavit abbatem Pambo, dicens: Quare me prohibent spiritus quidam facere (0924A)bona proximis? Dixit ei senex: Non sic loquaris, alioquin Deum mendacem facies; sed dic magis: Omnino misericordiam facere nolo. Praeveniens enim Deus dixit: Dedi vobis potestatem calcandi super scorpiones et serpentes, et super omnem virtutem inimici (Lucae X), cur ergo tu immundos spiritus non conculcas?
- 67.
Dixit abbas Palladius: Oportet animam secundum Christi voluntatem conversantem, aut discere fideliter quae nescit, aut docere manifeste quae novit; si autem utrumque, cum possit, non vult, insamae morbo laborat. Initium enim recedendi a Deo, fastidium doctrinae est, et cum non appetit illud quod semper anima esurit quae diligit Deum ( Pallad., epist. ad Lausum, titulo Heraclidis, in edit. (0924B)Herveti ).
- 68.
Frater dixit abbati Sisoi: Quare non recedunt a me passiones? Et dicit ei senex: Quia vasa earumdem passionum intra te sunt; sed da eis pignus suum, et discedent.
- 69.
Venit quidam frater ad abbatem Silvanum in monte Sina, et vidit fratres laborantes, et dixit seni: Nolite operari cibum qui perit (Joan. VI); Maria autem optimam partem elegit (Lucae X). Et dicit senex discipulo suo: Voca Zachariam, et mitte fratrem istum in cellam, ubi nihil est (Ruff., l. III, n. 55). Et cum facta fuisset hora nona, intendebat ad ostium, si mitterent et vocarent eum ad manducandum; et cum nemo loqueretur ei, surgens venit ad senem, et dicit ei: Abba, hodie fratres non comederunt? Et (0924C)dixit ei senex: Etiam jam comederunt. Et dicit ei frater: Et quare me non vocasti? Et respondit senex: Tu homo spiritalis es, et non indiges hoc cibo; nos autem carnales sumus et volentes manducare, propterea operamur manibus nostris; tu vero bonam partem elegisti, legens tota die, et nolens sumere cibum carnalem. Qui cum haec audisset, prostravit se ad poenitentiam, dicens: Ignosce, mi abba. Et dixit senex: Puto opus habet omnino Maria Martham, per Martham enim Maria laudatur.
- 70.
Dixit sancta Syncletica: Qui sensibiles divitias de labore et periculis maris colligunt, quando multa lucrantur, tunc plura desiderant, et quae habent, velut nihilum reputant; ad ea vero quae necdum (0924D)habent omnem intentionem animi tendunt. Nos autem et eorum quae quaerenda sunt, nihil habemus, et nolumus possidere quae necessaria sunt propter timorem Dei.
- 71.
Dixit iterum: Est tristitia utilis, et est tristitia quae corrumpit. Tristitia ergo utilis est, ut pro peccatis ingemiscamus, et pro ignorantia proximorum, et ut non cadamus a proposito, ut perfectionem bonitatis attingamus: hae sunt species verae tristitiae. Est enim et adversarii nostri ad haec quaedam conjunctio. Immittit enim tristitiam sine aliqua ratione, quam taedium appellaverunt. Oportet ergo talem spiritum saepius orando et psallendo magis depellere.
- 72.
Dixit iterum: Est enim ex immissione diaboli (0925A)extensa dura abstinentia, nam et sequaces ejus faciunt hoc; quando ergo discernimus divinam et regalem abstinentiam a tyrannica atque diabolica? Manifestum est quia mediocri tempore conversationis tuae una regula jejunii sit tibi. Non subito quatuor aut quinque dies continuos jejunas, et iterum multitudine ciborum solvis virtutem? hoc enim laetificat diabolum. Semper enim quod sine mensura est, corruptibile est. Noli ergo subito arma tua expendere, ne nudus inventus in bello facile capiaris; arma vero nostra corpus nostrum est, anima vero nostra miles est. Utrisque ergo diligentiam praesta, ut paratus sis ad id quod necesse est.
- 73.
Venerunt aliquando duo senes de partibus Pelusii ad abbatissam Saram. Et cum ambularent, (0925B)dicebant ad invicem: Humiliemus vetulam istam. Et dicunt ei: Vide ne extollatur animus tuus, et dicas: Quia ecce solitarii viri veniunt ad me, quae mulier sum. Et dixit eis abbatissa Sara: Sexu quidem mulier sum, sed non animo.
- 74.
Iterum dixit abbatissa Sara: Si poposcero a Deo ut omnes homines aedificentur in me, invenior ante januas singulorum poenitentiam agens; sed magis oro ut cor meum cum omnibus purum sit.
- 75.
Dixit abbas Hyperichius: Ille est vere sapiens, qui facto suo docet alios, non qui verbis.
- 76.
Venit aliquando monachus quidam ab urbe Roma, qui in palatio magnum locum habuit, et habitabat in Scythi in vicinitate ecclesiae; habebat autem secum unum servum qui ministrabat ei. Videns (0925C)autem presbyter ecclesiae infirmitatem ejus, et cognoscens quia de deliciis esset vir ille, id quod ei Dominus donabat, vel quod in ecclesiam intrabat, transmittebat ei. Qui cum fecisset ( sic ) viginti quinque annis in Scythi, factus est vir contemplator, praevidens et nominatus. Audiens autem quidam de magnis monachis Aegyptiis opinionem ejus, venit videre eum, sperans corporalem conversationem plus apud eum arduam invenire. Qui cum intrasset, salutavit eum; et 604 facientes orationem sederunt. Videns autem Aegyptius vestitum mollibus rebus, et budam de papyro, et pellem stratam sub ipso, et modicum capitale de cartica sub caput ejus, sed et pedes mundos habentem cum caligulis, scandalizatus est intra se de eo, quia in loco illo non erat consuetudo (0925D)taliter conversandi, sed magis duram abstinentiam habere consueverant. Senex autem ille Romanus habens contemplationem sive praevidentiae gratiam, intellexit quia scandalizatus est intra se de eo Aegyptius monachus, et dicit ministro suo: Fac nobis hodie propter abbatem qui venit, bonam diem. Et coxit parva olera quae habebat, et surgentes hora competenti comederunt: habuit etiam et modicum vini propter infirmitatem suam, et illud biberunt. Et cum factum esset vespere, dixerunt duodecim psalmos, et dormierunt; similiter autem et nocte. Surgens autem mane Aegyptius dixit ei: Ora pro me. Et egressus est, non aedificatus in eo. Et cum paululum discessisset, volens cum ille senex Romanus (0926A)sanare, misit post ipsum et revocavit eum. Qui cum venisset, cum gaudio iterum suscepit eum, et interrogavit eum, dicens: Ex qua provincia es? Et ille dixit: Aegyptius sum. Et dixit ei: Cujus civitatis? Et respondit: Ego omnino non fui de civitate, nec habitavi aliquando in civitate. Et dixit ei: Antequam monachus esses, quid operabaris in possessione qua manebas? Et ille respondit: Custos eram agrorum. Et dicit ei: Ubi dormiebas? Respondit: In agro. Et dixit: Habebas aliquid stratus? Et respondit: Ego in agro habui habere stramenta in quibus dormirem? Et dixit: Et quomodo dormiebas? Respondit: In terra nuda. Et dixit: Quid manducabas in agro, aut quale vinum bibebas? Iterum respondit: Quae sunt escae aut qualis potus in agro? Et dixit: Quomodo (0926B)ergo vivebas? Respondit: Manducabam panem siccum, et si inveniebam quodcunque de salsamentis, et bibebam aquam. Et dixit senex: Grandis labor. Et dixit: Erat ibi vel balneum in possessione, ubi lavareris? Et ille dixit: Non, sed in flumine lavabar, quando volebam. Cum ergo haec omnia ab eo senex responsione ejus exegisset, et cognovisset modum prioris vitae ejus atque laboris, volens eum proficere, narravit ei suam vitam praeteritam, quam habebat cum esset saecularis, dicens: Me miserum quem vides, de magna illa civitate Roma sum, habens in palatio maximum locum apud imperatorem. Et cum audisset Aegyptius initia verborum ejus, compunctus est, et sollicite quae dicebantur audiebat. Et ille adjecit: Reliqui ergo Romam et veni in solitudinem (0926C)istam. Et iterum dixit: Me quem vides, habui domos magnas et pecunias multas, et contemnens eas, veni in istam parvam cellam. Iterum dixit: Me quem vides, lectos vestitos ex auro habui, habentes pretiosissima stramenta; et pro his dedit mihi Deus stramentum hoc de papyro et hanc pellem. Sed et vestes meae inaestimabili pretio dignae erant, et pro his utor has viles rescellas. Iterum dixit: In prandio meo multum auri expendebatur; et pro illo mihi dedit modica olera haec et parvulum calicem vini. Erant autem et qui serviebant mihi plurimi servi, et ecce pro illis uni isti Dominus compunxit, ut serviret mihi. Pro balneo autem perfundo modico aquae pedes meos, et caligulis utor propter infirmitatem meam. Et rursus pro calamis et cithara vel alio musico (0926D)opere, quo delectabar in conviviis meis, dico mihi duodecim psalmos in die, et duodecim in nocte. Sed et pro peccatis meis, quae ante faciebam, modo cum requie exhibeo parvum et inutile ministerium Deo. Vide ergo te, abba, ut non scandalizeris propter infirmitatem meam. Et haec audiens Aegyptius atque in semetipsum reversus, dixit, Vae mihi, quia ego de multa tribulatione et plurimo labore saeculi magis ad repausandum in conversationem monachi veni, et quod non habebam tunc, modo habeo; tu autem multa ex delectatione saeculi voluntate propria in tribulationem venisti, et ex multa gloria atque divitiis venisti in humilitatem et paupertatem. Ex quo multum proficiens discessit, et factus est ei (0927A)amicus, et saepe veniebat ad eum suae utilitatis causa; erat enim vir discernens, et repletus bono odore Spiritus sancti.
- 77.
Dicebat senex: Non necesse est verborum tantum; sunt enim plurima verba in hominibus tempore hoc, sed opera necessaria sunt; hoc enim Deus quaerit, non verba, quae non habent fructum
- 78.
Frater aliquis interrogavit quosdam Patrum: Si polluitur aliquis quando res sordidas cogitat. Et cum de hoc inquisitio fieret apud eos, alii dicebant: Etiam polluitur; alii dicebant: Non; quia si polluitur, non possumus salvari nos, qui idiotae sumus; sed hoc pertinet ad salutem, si ea quae cogitamus, corporaliter non fecerimus. Ille autem frater qui interrogaverat, non sibi sufficere judicans variam responsionem (0927B)Patrum, abiit ad senem probatiorem, et interrogavit eum de hoc. Et respondit ei senex: Secundum mensuram uniuscujusque requiritur ab eo. Rogavit ergo frater ille 605 senem, dicens: Peto propter Dominum, absolve mihi hoc verbum. Et dicit ei senex: Ecce forte jacet hic vas aliquod desiderabile. Et dicit senex: Intraverunt duo fratres, ex quibus unus habebat mensuras magnas exercitatae vitae, alter vero parvas. Si ergo cogitatio illius perfecti mota fuerit ad aspectum vasis illius, et dixerit intra se: Volebam habere vas istud, et non permanserit in hoc, sed cito absciderit hujusmodi appetitum, non est pollutus; si vero qui necdum ad majores mensuras attigit, concupierit vas illud, et exercitatus fuerit cum cogitatione sua desiderio (0927C)compellente, et tamen non tulerit illud, non est inquinatus.
- 79.
Dixit senex: Si quis manserit in aliquo loco, et non fecerit fructum loci illius, locus ipse expellit eum, utpote quia non fecit fructum loci illius.
- 80.
Dixit senex: Si quis fecerit rem aliquam sequens voluntatem suam, quaerens quod non est secundum Deum, si id tamen per ignorantiam fecerit, postea oportet eum reverti ad viam Domini. Qui autem tenet voluntatem suam, non secundum Deum, et neque ab aliis vult audire, sed velut scitum se putat; qui hujusmodi est, vix perveniet ad vlam Domini.
- 81.
Interrogatus est senex: Quid est, quod legitur, Via angusta et arcta (Matth. VII)? Et respondit senex, dicens ei: Angusta et arcta via haec est, ut (0927D)cogitationibus suis homo violentiam faciat, et abscidat propter Deum voluntates suas. Hoc est etiam quod scriptum est de apostolis: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te (Matth. XIX).
- 82.
Dixit senex: Sicut ordo monachorum honoratior est saecularibus, ita peregrinus monachus speculum debet esse localibus monachis per omnem modum.
- 83.
Dixit quidam Patrum: Si manserit operarius in loco ubi non sunt operarii, non potest proficere; haec est enim virtus operarii, certare ut ab opere non minuatur. Nam et piger si manserit cum operario, proficit; et si non proficit, non tamen descendit inferius.(0928A)
- 84.
Dixit quidam senex: Quia homo si verbum quidem habeat, opera autem non habeat, assimilatur arbori habenti folia, fructum autem non. Sicut enim arbor fructibus plena etiam foliis viret, ita et sermo consequitur hominem qui habet opera bona.
- 85.
Dixit senex, quia aliquando quidam lapsus in gravi peccato, et compunctus ad poenitentiam, abiit indicare haec seni cuidam, et non dixit ei quod fecerat, sed quasi interrogavit, dicens: Si alicui ascendat cogitatio talis, habet salutem? Ille vero, quia nesciebat discretionem, respondit ei: Perdidisti animam tuam. Hoc audiens frater, dixit: Ergo si perii, vado ad saeculum. Pergens autem ille, deliberavit ire et indicare cogitationes suas abbati Silvano, erat enim hic Silvanus magnus discretor. Veniens ergo (0928B)ad eum frater, non dixit ei quod fecerat, sed iterum eo modo quo et prius seni illi dixerat; hoc est, Si ascenderint alicui tales cogitationes, habet salutem? Aperiens autem abbas Silvanus os suum, coepit de Scripturis dicere ei: Non omnino judicium tantum est de cogitationibus quam de peccato. Audiens autem frater, et suscipiens virtutem dictorum in animo, sumpta spe, indicavit etiam ei actum suum. Audiens autem abbas Silvanus quod egerat, tanquam bonus medicus posuit cataplasma animae ejus de divinis Scripturis assumptum, dicendo esse poenitentiam his qui pro charitate revera convertuntur ad Deum. Post aliquot autem annos contigit abbatem memoratum ad illum senem applicari, qui ei desperationem fecerat, et narravit ei ista, et dixit: Ecce frater ille, (0928C)qui de responso tuo desperaverat, et ad saeculum redierat, velut stella splendida est in medio fratrum. Haec autem ideo retuli, ut sciamus quale periculum est quando aliquis sive cogitationis, sive actuum aliquid peccati indicat his qui discretionem nesciunt.
- 86.
Dixit quidam senex: Non quia intrant cogitationes malae in nobis, condemnamur ex eo, sed si male utimur cogitationibus. Fit enim ut per cogitationes naufragium patiamur, et iterum de cogitationibus coronemur.
- 87.
Dixit aliquis senex: Non des et accipias cum saecularibus hominibus, et non habeas notitiam cum muliere, nec habeas fiduciam diu cum puero.
- 88.
Frater quidam interrogavit senem, dicens: Quid faciam, quia multae cogitationes sollicitant me, et (0928D)nescio quomodo repugnem eis? Dixit senex: Non repugnes contra omnes, sed contra unam. Omnes enim cogitationes monachorum unum habent caput; necessarium ergo est considerare quae et qualis sit et adversus illam reniti; ita enim et residuae cogitationes humiliantur.
- 89.
Adversus cogitationes malas dixit quidam senex: Obsecro, fratres, sicut compressimus actus malos, comprimamus etiam cogitationes.
- 90.
Dixit quidam senex: Qui vult habitare eremum, debet esse doctor, non qui doceri egeat, ne detrimentum sustineat. 606
- 91.
Interrogatus est senex a quodam fratre dicente: Quomodo invenio Deum? utrum in jejuniis, (0929A)an in laboribus, vel in vigiliis, aut in misericordia. Et respondit: In his quae numerasti, et in discretione. Dico enim tibi quia multi afflixerunt carnem suam, et, quia sine discretione hoc faciebant, abierunt vacui nihil habentes. Os nostrum de jejunio fetet, scripturas omnes didicimus: ex corde David consummavimus, et quod Deus requirit non habemus, scilicet humilitatem.
- 92.
Frater interrogavit senem, dicens: Abba, ecce ego rogo seniores et dicunt mihi de salute animae meae, et nihil retineo de verbis eorum; quid autem vel rogo eos nihil proficiens? Totus enim sum in immunditia (Ruff., l. III, n. 178). Erant autem duo vasa vacua. Et dixit ei senex: Vade, et aufer unum ex vasis istis, et mitte in eo oleum, et accende intus stupam, et refunde oleum, et pone vas (0929B)in locum suum. Et fecit sic. Et dixit ei: Fac iterum sic. Et cum fecisset hoc saepius, dixit ei senex: Affer modo utraque vasa, et vide quod eorum mundius sit. Et respondit: Illud ubi oleum misi. Cui senex dixit: Sic est et anima de bis quae interrogat. Quamvis enim nihil retineat eorum quae audit, tamen plus ipsa mundabitur quam illa quae omnino nec interrogat quidquam.
- 93.
Frater sedebat in cella sua quiescens, et volebant daemones seducere eum sub specie angelorum, et excitabant eum ut iret ad collectam, et lumen ostendebant ei: ille autem venit ad quemdam senem, et dixit ei, Abba, veniunt angeli cum lumine, et excitant me ad collectam. Et dicit ei senex: Non (0929C)audias eos, fili, quoniam daemones sunt; et quando veniunt excitare te, dic: Ego quando volo surgo, vos autem non audio. Accipiens autem praeceptum senis, reversus est ad cellam suam. Et sequenti nocte iterum daemones secundum consuetudinem vementes excitabant eum. Ille vero, sicut praeceptum sibi fuerat, respondebat eis, dicens: Ego quando volo surgo, vos autem non audio. Et illi dicunt ei: Malus senex ille falsator seduxit te, ad quem venit frater volens mutuare pecuniam; et cum haberet, mentitus est ei, dicens se non habere, et non dedit ei; ex hoc ergo cognosce quia falsator est. Surgens ergo frater diluculo venit ad senem, et nuntiavit ei haec ipsa. Senex vero dixit ei: Verum est quia habebam, et quia venit frater volens mutuare, et non (0929D)dedi ei, sed sciebam quia si darem ei, damnum animae ipsius faciebam. Cogitavi ergo unum mandatum praeterire, quam praevaricari decem, ex quibus ad tribulationem potuissemus venire pro illo, si a me pecuniam accepisset. Tu autem daemones, qui te seducere volunt, ne audias. Et multum confortatus de verbis senis, abiit ad cellam suam.
- 94.
Venerunt aliquando tres fratres ad quemdam senem in Scythi, et unus ex his interrogavit eum, dicens: Abba, commendavi Vetus et Novum Testamentum memoriae. Et respondit senex, et dixit: Replesti verbis aerem. Et secundus interrogavit eum, dicens: Vetus et Novum Testamentum ego scripsi per me ipsum. Dixit autem et huic: Et tu (0930A)replesti fenestras de chartis. Et tertius dixit: Mihi in focularem herbae ascenderunt. Et respondit senex, et dixit: Et tu expulisti a te hospitalitatem.
- 95.
Narraverunt quidam Patrum de quodam sene magno, quia si veniebat aliquis interrogare eum sermonem, ille cum magna fiducia dicebat: Ecce ego suscipio porsonam Dei, et sedeo in sede judicii, quid ergo vis ut faciam tibi? Si ergo dixeris mihi, miserere mei; dicit tibi Deus: Si vis ut miserear tui, miserere et tu fratribus tuis, et ego misereor tui. Si autem vis ut ignoscam tibi, ignosce et tu proximo tuo. Nunquid a Deo est causa? Absit; sed in nobis est, si volumus salvari.
- 96.
Dicebant de quodam sene in Cellis quia erat magnus laborator. Cum faceret opus suum, contigit alium quemquam sanctum virum venire ad cellam (0930B)ejus, et audivit eum de foris litigantem cum cogitationibus, et dicentem: usquequo propter unum verbum omnia illa amitto? Ille autem foris stans, putabat quia cum aliquo alio litigaret, et pulsavit ut intraret et pacificaret eos; et ingrediens et videns quia nemo alius erat intro, habens etiam fiduciam apud senem, dixit ei: Cum quo litigabas, abba? Ille respondit: Cum cogitationibus meis, quia quatuordecim libros memoriae commendavi, et unum verbum modicum audivi foris, et cum venissem facere opus Dei, omnia illa perdidi, et hoc solum quod foris audieram venit in memoria mea in hora ministerii mei, et propterea litigabam cum cogitatione mea.
- 97.
Fratres de congregatione venerunt in eremo, (0930C)et applicuerunt ad quemdam eremitam, et suscepit eos cum gaudio. Et sicut est consuetudo eremitis, videns eos de labore fatigatos, posuit mensam extra horam; et quod habuit in cella apposuit eis, et repausavit eos. Et quando factum est sero, dixerunt duodecim psalmos, similiter et nocte; cum autem senex vigilaret, audivit eos inter se 607 dicentes: Quia solitarii viri plus repausant in eremo quam nos in congregatione. Mane autem cum ambulaturi essent ad alium vicinum ejus, dixit eis: Salutate eum pro me, et dicite ei: Non adaques olera. Ille autem cum hoc audisset, intellexit verbum, et tenuit eos usque sero laborantes jejunos. Cum autem sero factum esset, fecit prolixum opus Dei, et posuit ea quae habebat, et dixit: Cessemus modice propter (0930D)vos, quia de labore estis fatigati. Et dixit iterum: Quotidie manducare non solemus, sed propter vos gustemus modicum. Et apposuit eis panem siccum et sal, et dixit: Ecce propter vos festivitatem habemus hodie; et misit parum aceti in salibus illis. Et surgentes coeperunt psallere usque mane. Et dixit: Propter vos non possumus adimplere regulam nostram, ut modice pausetis, quia peregrini estis. Mane autem facto, volebant fugere: ille autem rogabat eos, dicens: Manete aliquantum temporis nobiscum; sin alias, vel propter mandatum, dies tres secundum consuetudinem eremi facite nobiscum. Illi autem videntes quia non relaxaret eos, fugerunt occulte.(0931A)
- 98.
Frater interrogavit quemdam Patrem, dicens: Si contigerit gravari me somno, et transierit hora ministerii mei; anima mea prae verecundia non vult implere opus suum. Et dixit senex: Si te contigerit usque mane dormire, quando evigilas, surge, claude ostium et fenestras tuas, et fac opus tuum; scriptum est enim: Tuus est dies, et tua est nox (Psal. LXXIII); in omni enim tempore glorificatur Deus.
- 99.
Dicebat aliquis senex: Quia est homo comedens multa et adhuc esuriens; est etiam alter homo qui pauca comedit, et satiatur. Majorem autem habet mercedem ille qui plus comedit, et esuriens manet, ab illo qui parum comedit, et satiatur (Ruff., l. III, n. 48, Pasch., c. 1, n. 3).
- 100.
Dixit quidam senex: Si contigerit inter te et (0931B)alium sermo aliquis tristis, et negaverit ille, dicens: Non dixi sermonem hunc, ne certes cum eo, et dicas: Dixisti, quia exacerbatur, et dicet tibi: Etiam dixi.
- 101.
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Soror mea pauper est, si do ei eleemosynam, non est sicut unus de pauperibus? Et dixit senex: Non. Dixit autem frater: Quare, abba? Et respondit senex: Quia sanguis ipse trahit te modicum.
- 102.
Dixit senex: Quia oportet monachum neque auditorem esse obtrectantium, neque obtrectari, neque scandalizari.
- 103.
Dixit quidam senex: Non omnia quae dicuntur placeant tibi, neque omni sermoni consentias. Tardius crede, et quod verum est, citius dic.(0931C)
- 104.
Dixit quidam senex: Si ascenderit in corde fratris sedentis in cella verbum, et revolvens frater verbum in animo, non potuerit ad mensuram verbi pertingere, neque tractus fuerit a Deo, assistunt ei daemones, et ostendunt ei de verbo illo quod ipsi volunt.
- 105.
Dicebant quidam senum: Quando congregabamur initio ad invicem, et loquebamur aliquid quod utile esset animabus nostris, efficiebamus seorsum et seorsum, et ascendebamus in coelum; nunc autem congregamur, et in obtrectationibus occupamur, et unus alterum trahimus in profundum
- 106.
Dixit alter quidam Patrum: Si quidem interior homo noster sobrie agit, potest etiam exteriorem custodire; si vero non est ita, qua possumus virtute (0931D)custodiamus linguam.
- 107.
Item qui supra dixit: Opus spirituale necessarium est, quia in hoc venimus. Magnus enim labor est ore dicere quod non fit opere corporali.
- 108.
Alter quidam Patrum dixit: Quia omnino oportet hominem habere intra cellam opus, quod laboret; si autem in opere Dei occupatur, venit ad eum diabolus die inter diem, sed non invenit locum in quo maneat. Si autem rursus dominando ei inimicus in captivitatem redegerit eum, venit iterum spiritus Dei frequenter; sed si nos ei non facimus locum propter malitiam nostram, discedit.
- 109.
Descenderunt aliquando monachi de Aegypto in Scythi, ut viderent seniores loci illius. Et cum (0932A)vidissent eos extenuatos fame, de nimia abstinentia impatienter comedere, scandalizati sunt in eis. Hoc autem presbyter agnoscens, voluit sanare eos, et ita dimittere, et praedicavit in ecclesia plebi, dicens: Jejunate et extendite abstinentiam vestram, frames. Volebant autem Aegyptii, qui illic venerant, discedere, et retinuit eos. Cum autem jejunassent primo aporiati sunt, fecerat enim eos biduo jejunare continuio. In Scythi autem habitantes jejunaverunt hebdomadam; et facto Sabbato, sederunt manducare Aegyptii cum senibus. Turbantibus autem se ad manducandum Aegyptiis, unus de senibus tenuit manus eorum, dicens: Cum disciplina manducate, quomodo monachi. Unus autem ex Aegyptiis repulit manus ejus, dicens: Dimitte me quia morior, tota hebdomada (0932B)nihil coctum comedi. Et dixit ei senex: Si vos biduo intervallo manducantes ita defecistis, quare in fratribus scandalizati estis, qui semper hebdomadas 608 eo ordine levando abstinentiam servant. Illi autem poenitentiam coram eis egerunt, et aedificati in abstinentia eorum abierunt cum gaudio.
- 110.
Frater quidam renuntians saeculo, et accipiens habitum monachi, statim reclusit se, dicens: Solitarius volo esse. Audientes autem vicini seniores, venerunt et ejecerunt eum, et fecerunt circuire cellas fratrum, et poenitentiam coram singulis agere, et dicere: Ignoscite mihi, quia non sum solitarius sed adhuc initium monachi nuper assumpsi.
- 111.
Dixerunt quidam senes: Si videris juvenen voluntate sua ascendentem in coelum, tene pedem (0932C)ejus, et projice eum in terram, quia non ita expedit ei.
- 112.
Frater dixit cuidam seni magno: Abba, volebam invenire senem aliquem juxta voluntatem meam, et morari cum ipso. Et dixit ei senex: Bene quaeris, domine meus. Ille autem affirmabat hujusmodi esse desiderium suum, non intelligens quod locutus est senex ille. Sed cum videret eum senex aestimantem quod bene sentiret, dixit ei: Ergo si invenis senem secundum voluntatem tuam, vis manere cum eo? Et ille dixit: Etiam omnino hoc volo, si invenero secundum voluntatem tuam. Dixit ergo ei senex: Non ut tu sequaris voluntatem senis illius sed ut ille tuam voluntatem sequatur, et ita in eo repauses. Sensit autem frater ille quod dicebat, et surgens (0932D)prostravit se ad poenitentiam, dicens: Ignosce mihi, quia valde gloriabar, aestimans me bene dicere, cum nihil tenerem boni.
- 113.
Duo fratres carnales renuntiaverunt saeculo, quorum unus, qui aetate minor erat, primus coeperat conversari; et cum venisset apud eos quidam Patrum, et applicuisset apud eos, posuerunt pelvim. Et venit qui minor erat aetate ut lavaret pedes seni, senex autem tenens manum ejus removit eum, et eum qui major aetate fuerat, fecit implere opus, quod primi in monasterio facere consueverant. Dixerunt autem ei astantes fratres: Abba, ille minor in conversatione primus est. Respondit eis senex: Et tollo primatum minoris, et trado ei qui aetate praecedit.(0933A)
- 114.
Dixit quidam senex: Prophetae conscripserunt libros; patres autem nostri venerunt post eos, et operati sunt in eis plurima, et iterum successores illorum commendaverunt eos memoriae. Venit autem generatio haec quae nunc est, et scripsit ea in chartis atque membranis, et reposuit in fenestris otiosa.
- 115.
Dicebat senex: Quia cucullum, quo utimur signum est innocentiae; superhumerale quo humeros et cervicem alligamus, signum est crucis; zona vero qua cingimur, signum est fortitudinis. Conversemur ergo juxta id quod habitus noster significat, quia omnia cum desiderio facientes, nunquam deficiemus.
LIBELLUS UNDECIMUS. De eo quod oporteat sobrie vivere.
- 1.
(0933B)Frater interrogavit abbatem Arsenium, ut audiret ab eo sermonem. Dixit autem ei senex: Quantacunque tibi virtus est, conare ut interius opus tuum secundum Deum sit, et vincat exterioris hominis passiones. Dixit iterum: Si quaerimus Deum, apparebit nobis; et si tenemus eum, manebit apud nos.
- 2.
Dixit abbas Agathon: Non debet monachus permittere conscientiae suae ut accuset eum in quacunque re (Ruff., l. III, num. 161). Quando autem moriturus erat memoratus abbas Agatho, tres dies mansit immobilis, apertos oculos tenens. Pulsaverunt autem eum fratres, dicentes: Abba, ubi es? Et ille respondit: In conspectu divini judicii assisto. Dicunt ei: Et tu times? Et ille dixit: Interim laboravi virtute qua (0933C)potui, in custodiendis mandatis Dei; sed homo sum, et nescio utrum placuerint opera mea coram Deo. Dicunt ei fratres: Et non confidis de operibus tuis, quia secundum Deum sint? Et dixit senex: Non praesumo, nisi venero ante Deum; aliter enim sunt judicia Dei, aliter hominum. Cum autem vellent eum adhuc interrogare alium sermonem, dicit eis: Ostendite charitatem, et nolite mecum loqui, quia occupatus sum. Quo dicto, statim emisit spiritum cum gaudio. Videbant enim eum colligentem spiritum, quemadmodum si quis salutat amicos suos dilectos. Habuit autem custodiam magnam in omnibus, et dicebat: Quia sine custodia ad nullam virtutem ascendit homo.
- 3.
Dicebant de abbate Ammoys, quia quando ibat (0933D)ad ecclesiam, non permittebat discipulum suum juxta se ambulare, sed de longe sequi; sed et si approximasset se ad eum, ut interrogaret eum de quacunque re, mox dicebat ei, et statim repellebat eum retro, dicens: Ne forte cum loquimur aliquid de utilitate animae, incurrat etiam sermo qui non pertinet ad rem, propterea non te permitto morari juxta me.
- 4.
Dicebat abbas Ammoys abbati Arsenio in initio: Quomodo me vides modo? Et ille dixit: Sicut angelum, Pater. Et 609 iterum dixit ei postea: Nunc quomodo me vides? Et ille dixit: Quomodo Satanam, etenim vel si bonum sermonem loquaris, velut gladius mihi est.(0934A)
- 5.
Dixit abbas Allois: Nisi dixerit homo in corde suo, Ego solus et Deus sumus in hoc mundo, requiem non habebit (Append. Matt., n. 71).
- 6.
Dixit iterum: Quia si vult homo, in una die usque ad vesperam pervenit ad mensuram divinitatis.
- 7.
Abbas Besarion moriens dicebat: Debet monachus totus oculus esse, sicut Cherubim et Seraphim.
- 8.
Iter agebant aliquando simul abbas Daniel et abbas Ammoys; dixit autem abbas Ammoys: Putas aliquando et nos sedebimus in cella, Pater? Dixit ei abbas Daniel: Quis enim aufert a nobis Deum? nam et foris Deus est modo, et iterum in cella Deus est.
- 9.
Dixit abbas Evagrius: Magnum est quidem, (0934B)sine impedimento orare; majus est, psallere sine impedimento.
- 10.
Idem dixit: Memor esto semper exitus tui, et non obliviscaris aeterni judicii, et non erit delictum in anima tua.
- 11.
Dixit abbas Theodorus de Ennato: Quia si nobis imputat Deus negligentias temporis quo oramus, et captivitates quas patimur dum psallimus, non possumus salvi fieri.
- 12.
Dixit abbas Theonas: Quia impeditur mens nostra et revocatur a contemplatione Dei, propterea captivi ducimur in carnalibus passionibus.
- 13.
Venerunt aliquando quidam fratrum tentare Joannem Brevem, quia non dimittebat mentem suam diffundi in cogitationibus saeculi, neque loquebatur (0934C)causam hujus mundi, et dicunt ei: Gratias agimus Deo, quia multum pluit isto anno, et rigatae competenter arbores palmarum bene incipiunt producere ramos, et invenient unde laborent fratres, qui solent in manuum suarum operibus occupari. Dicit ergo eis abbas Joannes: Sic est quando Spiritus sanctus descendit in corda sanctorum: virescunt quodammodo et innovantur, et proferunt folia in timore Dei.
- 14.
Dicebant iterum de abbate Joanne, quia fecerit aliquando plectas ad duas sportas, et expenderit eas in una sporta, et non intellexit donec jungeret parieti. Erat enim mens ejus occupata in contemplatione Dei.
- 15.
Senex quidam erat in Scythi, habens quidem (0934D)tolerantiam corporalem, sed non valde scrupulosus erat in retinendis quae audierat. Abiit ergo iste ad abbatem Joannem Brevem, ut interrogaret eum de oblivione; et audiens ab eo sermonem, rediit in cellam suam, et oblitus est quod dixit abbas Joannes. Iterum abiit et interrogavit eum; audiens autem ab eo, similiter reversus est: mox autem ut pervenit ad cellam suam, oblitus est quod audivit, atque ita multoties vadens atque revertens, dominabatur ei oblivio. Post haec vero rursus occurrens seni, dixit: Nosti, abba, quia oblitus sum rursus quod dixisti mihi? sed ne tibi molestus essem, ideo non veni. Dixit ei abbas Joannes: Vade, incende lucernam. Et incendit. Et dixit ei: Affer alias lucernas, (0935A)et incende ex ea. Et fecit sic. Et dixit abbas Joannes seni: Ne aliquid laesa est lucerna, quia ex ea alias incendisti? Et dixit: Non. Ita nec Joannes laeditur, si tota Scythia veniat ad me, nec impedit me a charitate Dei; quando igitur vis, veni nihil haesitans. Et ita per patientiam utrorumque, abstulit Deus oblivionem a sene; hoc enim erat opus habitantium in Scythi, ut animarent eos qui impugnabantur a quacunque passione, et extorquebant sibi laborem, unde invicem lucrarentur bono.
- 16.
Interrogavit frater abbatem Joannem, dicens: Quid facio, quia frequenter venit quidam frater, ut tollat me secum ad opus quod laborat, et ego miser sum infirmus, et deficio in tali re; quid ergo de mandato Dei faciam? Respondens senex dixit ei: Caleph (0935B)filius Jephone dixit Jesu filio Nave: (Josue IV): Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses servus Domini tecum ad terram istam; et nunc octoginta annorum sum; et quemadmodum tunc eram fortis, ita et nunc valeo intrare et exire ad bellum. Itaque et tu, si potes, ut sicut ingrederis, ita egrediaris, vade; si autem non potes id facere, sede in cella tua plorans peccata tua. Et si invenerint te lugentem, non te compellent exire.
- 17.
Dixit abbas Isidorus, qui erat presbyter in Scythi: Ego quando eram juvenis et sedebam in cella mea, non habebam numerum psalmorum quos dicebam in ministerio Dei: nox enim mihi et dies in hoc expendebatur.
- 18.
Narravit abbas Cassianus de quodam sene in (0935C)eremo sedente quia rogaverit Deum ut donaret ei ne dormitaret aliquando, cum spirituales res faceret; si autem detractionis aut odii verba essent, statim in somno corrueret, ut non hujusmodi venenum aures ejus exciperent. Hic dicebat diabolum studiosum esse ut moveret homines in verba otiosa, impugnatorem etiam totius doctrinae spiritualis. Ad quam rem hoc utebatur exemplo: Loquente me aliquando de utilitate animarum ad quosdam fratres, in tantum somno profundo occupati sunt, ut nec palpebras oculorum movere possent: ego autem volens ostendere opus daemoniacum esse, otiosarum rerum verba introduxi; ad quod illi gaudentes, statim somno reluctati sunt. Ego autem ingemiscens dixi: Usque nunc 610 de coelestibus rebus loquebamur, et (0935D)omnium vestrum oculi somno gravissimo tenebantur; quando autem sermo otiosus inventus est, omnes prompti audire coepistis. Propter quod rogo, charissimi fratres, cognoscentes maligni daemonis opus esse, attendite vobismetipsis, custodientes vos a somno quando aliquid spirituale vel facitis vel auditis.
- 19.
Abiit aliquando abbas Pastor cum esset juvenis ad quemdam senem, ut interrogaret eum tres sermones: Cum autem pervenisset ad senem, oblitus est unum ex tribus sermonibus, et reversus est ad cellam suam. Et cum tetendisset manum, ut teneret clavem, recordatus est sermonis illius quem ante fuerat oblitus; et sustulit manum a clavi, et (0936A)reversus est ad senem; senex autem dixit ei: Accelerasti venire, frater. Et ille narravit ei quia eum tetendissem manum tenere clavem, recordatus sum sermonis quem quaerebam, et non aperui cellam, sed mox ad te sum reversus. Erat autem longitudo viae multa nimis. Dicebat autem ei senex: Vere gregum Pastor; nominabitur enim nomen tuum in tota terra Aegypti.
- 20.
Venit abbas Ammon ad abbatem Pastorem, et dicit ei: Si vado ad cellam vicini, aut si ille ad me venerit pro aliqua re, veremur invicem, ne incurrat aliqua incompetens fabula, et aliena a proposito monachi. Et dixit ei senex: Bene facis; necessariam enim habet juventus custodiam. Dicit ei abbas Ammon: Senes ergo quid faciebant? Et dixit (0936B)ei: Jam senes proficientes, atque firmati, non habebant in se aliud quid aut peregrinum in ore suo, ut id loquerentur. Et ille dixit: Si ergo fit necessitas cum vicino loquendi, videtur tibi ut de Scripturis cum eo loquar, aut de verbis et sententiis seniorum? Et dicit ei senex: Si non potes tacere, bonum est magis ut de verbis seniorum loquaris, quam de Scripturis. Periculum est enim non parvum.
- 21.
Interrogatus est abbas Pastor de inquinamentis, et respondit: Quia si stabilimus activam vitam nostram timore Dei et sobrietate, non invenimus in nobis inquinamenta.
- 22.
Dicebant de abbate Pastore, quia cum exiturus erat ad opus Dei faciendum, sedebat primus eorum discernens cogitationes suas jugiter una hora, (0936C)et sic egrediebatur.
- 23.
Dixit abbas Pastor, quia interrogavit quidam abbatem Paysionem, dicens: Quid facio animae meae, quia insensibilis facta est, et non timet Deum? Et dixit ei: Vade, et jungere homini timenti Deum; et cum illi inhaeseris, doceberis et tu timere Deum.
- 24.
Dixit iterum: Quia principium et finis timor Domini; sic enim scriptum est: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX). Et iterum, quando Abraham perfecit altare dixit ei Dominus: Nunc scio quoniam timeas Deum (Gen. II).
- 25.
Dixit iterum: Discede ab omni homine qui in collocutione incessanter contentiosus est.
- 26.
Dixit iterum (Append. Mart., n. 25); interrogavi aliquando abbatem Petrum, discipulum abbatis (0936D)Lot, dicens: Quando sum in cella, in pace est anima mea; cum autem venerit frater aliquis ad me, et retulerit mihi verba eorum quae foris sunt, turbatur anima mea. Et dixit mihi abbas Petrus, quia dicebat abbas Lot: Clavis tua aperuit ostium meum. Et ego dixi ei: Quod est verbum hoc? Et dixit: Si quis venit ad te, et interrogas eum. Quomodo habes, unde venis, qualiter agitur circa illos vel illos fratres, susceperunt te an non? tunc aperis januam oris fratri tuo, et audis quae non vis. Et ego dixi ei: Ita est. Sed quid faciat homo, cum venerit frater ad eum? Et dixit ei senex: In luctu omnino doctrina est: ubi autem luctus non est, impossible est custodire mentem. Et dixit ei: Quando in cella sum, (0937A)mecum est luctus: cum autem aliquis ad me venerit, aut cum egredior de cella, non invenio luctum. Et dixit ei senex: Necdum tibi subjectus est, sed velut ad usum pro tempore adhibetur. Et dixit ei: Quis est hic sermo? Et dixit mihi: Si laborat homo pro re aliqua secundum virtutem, quacunque hora quaesierit eam ad utilitatem suam, invenit eam.
- 27.
Frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Desidero custodire cor meum. Dicit ei senex: Et quomodo possumus custodire cor nostrum, si lingua nostra januam apertam habuerit?
- 28.
Sedente aliquando abbate Silvano in monte Sina, discipulus ejus volens abire ad quoddam ministerium suum, dixit seni: Dimitte aquam, et riga hortum. Ille autem exiens ad dimittendam aquam (0937B)tegebat faciem suam de cucullo suo, tantum ad pedes suos intendens. Contigit autem ut ipsa hora quidam superveniret ad eum, et videns eum a longe, consideravit quid fecisset. Et cum pervenisset ad eum, dixit ei: Dic mihi, abba, ut quid tegebas de cucullo faciem tuam, et sic adaquabas hortum? Et dixit ei senex: Ne viderent oculi mei arbores, 611 et occuparetur mens mea ab opere suo in consideratione earum.
- 29.
Interrogavit abbas Moyses abbatem Silvanum, dicens: Potest homo per omnem diem initium facere conversationis? Respondit ei abbas Silvanus: Si est homo operarius, potest per idem et per horam inchoare initium conversationis suae (Ruff., l. III, n. 175).(0937C)
- 30.
Interrogaverunt quidam aliquando abbatem Silvanum, dicentes: In quali conversatione operatus es, ut acciperes prudentiam istam? Et ille respondens, dixit: Nunquam permisi in corde meo cogitationem morari, quae exacerbabat.
- 31.
Dixit abbas Serapion: Quia sicut milites imperatoris cum ante ipsum stant, non debent dextera aut sinistra respicere; ita et monachus cum stat in conspectu Dei, et intentus est omni hora in timore ejus, nihil est quod eum de adversarii malis terrere possit.
- 32.
Dixit sancta Syncletica: Sobrie vivamus, quia per sensus corporis nostri, vel si non velimus, fures ingrediuntur; quomodo enim potest non fuscari domus, si fumus exterius ascendens fenestras apertas (0937D)invenerit?
- 33.
Dixit iterum quae supra: Oportet nos adversum daemones undique armatos existere, quoniam et exterius ingrediuntur, et de intro moventur, siquidem et anima nostra id patitur. Sicut enim navis, quae aliquando exterius fluctuum mole opprimitur, aliquando vero interius crescente sentina demergitur; sic et nos aliquando operum exterius commissorum iniquitate damnamur, aliquando vero interius nequitia cogitationum addicimur; et ideo oportet non solum exterius spirituum immundorum impetus observare, verum etiam interiorum cogitationum immunditiam exhaurire.
- 34.
dixit iterum: Non habemus in hoc saeculo (0938A)securitatem; etenim Apostolo dicente, Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X); in incerto siquidem navigamus; quia sicut Psalmista dicit: Velut mare est vita nostra (Psal. CIII). Sed tamen sunt loca in mari, quaedam vero periculis plena, quaedam autem et tranquilla; nos enim in tranquilla parte maris navigare videmur, saeculares vero homines in locis periculosis (Ruff., l. III, n. 123). Et iterum nos in die navigamus, sole justitiae nobis praebente ducatum, illi autem in nocte ignorantiae deportantur. Sed tamen plerumque contingit ut saeculares illi in tempestate et in obscuro navigantes, pro metu periculi ad Deum clamando et vigilando salvent navim suam, nos autem in tranquillitate neglectu ipso demergimur, dum gubernacula justitiae derelinquimus.(0938B)
- 35.
Dixit abbas Hyperichius: Cogitatio tua semper sit in regno coelorum, et cito in haereditatem accipies illud.
- 36.
Dixit iterum: Vita monachi juxta imitationem angelorum fiat, comburens atque consumens peccata.
- 37.
Dixit abbas Orsisius: Puto, quia nisi homo custodierit cor suum, omnia quae audit et videt obliviscetur et negliget. Denique sic inimicus inveniens in eo locum, supplantat eum; sicut enim lucerna oleo et lychino praeparata lucet, si autem per negligentiam non acceperit oleum, paulatim exstinguitur, atque ita invalescunt tenebrae adversus eam; sed et mus veniens ad eam, volensque myxum ejus comedere priusquam perfecte exstinguatur, (0938C)non potest propter calorem ignis; si autem viderit quod nec lumen habet, nec calorem jam retinet ignis, tunc volens trahere myxum ejus, dejicit etiam ipsam lucernam in terram: quae si testea fuerit, minutatur; si aerea, a domino suo reparatur. Ita etiam si neglexerit anima, paulatim recedit ab ea Spiritus sanctus, donec perfecte exstinguatur calor ejus; atque ita inimicus consumit et devorat propositum animae illius, sed et corpus nequitiae exterminat. Si autem quis per affectum quem habet in Deo, bonus fuerit, simpliciter autem ad negligentiam raptus fuerit, Deus, qui misericors est, excitat in eo mentem suam, et memoriam poenarum, quae in futuro saeculo peccatoribus praeparantur, et curat ut sobrius sit, et custodiat se de caetero cum magna cautela, usque (0938D)ad tempus visitationis suae.
- 38.
Venit quidam senex ad alium senem; et cum loquerentur, unus ex eis dicit: Ego mortuus sum huic saeculo (Ruff., l. II, n. 116; Pasch., c. 12, n. 5). Alter vero dixit ei: Ne confidas in temetipso, donec exeas de corpore isto; nam si dicis de te quia mortuus es, Satanas autem mortuus non est.
- 39.
Dixit quidam senex: Debet monachus quotidie mane, et sero cogitare in semetipso, quid fecit eorum quae vult Deus, et quae non fecit. Et ita tractantem omnem vitam suam poenitentiam agendo monachum esse oportet; sic enim abbas Arsenius vixit.(0939A)
- 40.
Dixit senex: Quia si quis aurum vel argentum perdidit, potest reinvenire pro eo quod perdidit.
- 41.
Dixit senex: Sicut miles et venator proficiscentes ad propositum sibi laborem, non cogitant utrum vulneretur aliquis, an illaesus maneat alter; sed unusquisque pro se solo certat: ita oportet et monachum esse. 612
- 42.
Dixit senex: Sicut nemo potest laedere eum qui ad lalus imperatoris est, ita neque Satanas potest aliquid nos nocere, si anima nostra inhaeserit Deo: scriptum est enim: Appropinquate mihi et appropinquabo vobis (Zach., I); sed quia frequenter extollimur, facile rapit inimicus miseram animam nostram in ignominia passionis.
- 43.
Frater dixit cuidam seni: Nihil pugnae video (0939B)in corde meo. Et dixit ei senex: Tu sic es velut quadrigemina porta, ut quicunque voluerit intret unde voluerit in te, et unde voluerit exeat, et tu non intelligis quae aguntur. Nam si haberes januam et clauderes eam, nec permitteres intrare per eam cogitationes malas, tunc videres stantes foris, et pugnantes adversum te.
- 44.
Dicebant de quodam sene quia quando ei cogitationes suae dicebant: Dimitte hodie, jam crastino poenitebis; contradicebat eis ille dicens: Non, sed hodie poenitentiam ago; crastino autem fiat voluntas Domini (Ruff., l. III, n. 165).
- 45.
Dixit senex: Nisi exterior noster homo se sobrie gesserit, impossibile est custodire interiorem.
- 46.
Dicebat senex: Quia tres virtutes Satanae, quae (0939C)praecedunt universa peccata: prima oblivionis, secunda negligentiae, tertia concupiscentiae. Etenim si oblivio venerit, generat negligentiam; de negligentia vero concupiscentia nascitur; de concupiscentia vero corruit homo. Si enim ita est sobria mens, ut oblivionem respuat, ad negligentiam non venit; et si non neglexerit concupiscentiam non recipit; si vero concupiscentiam non recipit, nunquam cadet opitulante Christi gratia.
- 47.
Dixit quidam senex: Taciturnitati operam da, et nihil vanum cogites, et intende meditationi tuae sive quiescens vel surgens cum timore Dei. Et haec faciens, malignorum impetus non timebis.
- 48.
Dixit senex cuidam fratri: Diabolus est inimicus, et tu domus. Inimicus ergo non cessat jactare (0939D)super te quidquid sordidum invenerit, effundens in te universas immunditias. Tuum est autem, non negligere ut projicias foris quae ille jactaverit: nam si neglexeris, replebitur tibi domus sordibus, et nequaquam valebis intrare in eam, sed ab initio, quae ille jactaverit, tu ejice paulatim, et manebit domus tua munda per gratiam Christi.
- 49.
Dixit quidam senum: Quando cooperiuntur oculi animalis, tunc circuit ad molendinum: sin autem discoopertos habuerit oculos, non ambulat in circuitu molae; sic enim et diabolus, si occurrerit cooperire oculos hominis, in omne peccatum humiliat eum; quod si non fuerint clausi oculi ejus, facilius potest effugere ab eo.(0940A)
- 50.
Dicebant senes: Quia in monte abbatis Antonii sedebant septem monachi tempore dactylorum, et unus ex eis abigebat ab eis volucres: erat autem ibi senex, qui in die qua eum dactylos custodire contingebat, clamabat, dicens: Discedite ab intro, malae cogitationes, et de foris aves.
- 51.
Frater quidam in cellis infundebat palmulas suas; et cum sedisset facere plectas, dicit ei cogitatio sua, ut iret ad quemdam senem visitare eum. Et iterum cogitans in semetipso, dicebat: Post paucos dies vadam. Et rursum dicebat ei cogitatus suus: Si inter haec moriatur, quid facies? Sed vadam modo ut loquar ei, propter aestivum tempus. Et iterum dixit intra se: Sed non est modo tempus. Iterum autem cogitavit, dicens: Sed cum incideris scirpum (0940B)ad mattas fit tempus. Et rursum dixit: Extendo palmulas istas et tunc vado. Rursus dixit in semetipso: Sed hodie bonum aerem facit. Et surgens reliquit palmas infusas, et tollens melotem suam, ibat. Erat autem senex quidam vicinus ei, vir praevidens; qui cum vidisset cum impetu ambulantem clamavit, dicens: Captive, captive, ubi curris? veni huc ad me. Qui cum venisset, dixit ei senex: Revertere in cellam tuam. Ille autem frater narravit ei fluctus quos pertulerat in cogitationibus suis, et ita reversus est ad cellam suam. Et cum ingressus fuisset in eam, prostravit se, et poenitentiam egit. Hoc autem facto, voce magna subito daemones clamaverunt, dicentes: Vicisti nos, monache, vicisti nos. Et facta est matta ejus supra quam jacebat, velut ab igne ustulata; daemones (0940C)autem velut fumus exterminati sunt, sicque frater ille didicit versutias eorum.
- 52.
Dicebant de quodam sene quia moriebatur in Scythi, et circumdederunt fratres lectum ejus, et vestierunt eum, et coeperunt flere; ille autem aperuit oculos suos et risit, et adjecit iterum ridere (Ruff., l. III, n. 159). Hoc autem factum est tertio. Quod cum viderent fratres, rogaverunt eum, dicentes: Dic nobis, abba, quare nobis flentibus tu rides? Et dixit eis: Primo risi, quia vos timetis mortem; secundo risi, quia non estis parati; tertio autem risi, quia ex labore ad requiem vado, et vos ploratis. Hoc cum dixisset, statim utpote moriens clausit oculos.
- 53.
Venit aliquando frater manens in cella ad unum de Patribus, et dixit ei, quia a cogitatione sua affligeretur. (0940D)Et dixit ei senex: 613 Tu projecisti in terra ferramentum magnum, quod est timor Dei, et accepisti in manu tenere arundineam virgam, hoc est cogitationes malas. Accipe ergo magis tibi ignem, qui est timor Dei. Et quando approximabit tibi cogitatio mala, velut calamus igne timoris Dei comburetur, neque enim praevalet malitia adversus eos qui habent timorem Dei.
- 54.
Dixit quidam Patrum: Nisi prius odio habueris, non potes diligere. Nisi ergo oderis peccatum, non facies justitiam, sicut scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Verumtamen in omnibus his propositum animi ubique requiritur. Adam enim in paradiso consistens, praevaricatus est (0941A)mandatum Dei: Job autem in stercore sedens, custodivit. Unde constat quia propositum bonum quaerit Deus ab homine, ut semper teneat eum.
LIBELLUS DUODECIMUS. De eo quoa sine intermissione et sobrie debet orori.
- 1.
Dicebant de abbate Arsenio, quia vespere Sabbati lucescente Dominica, relinquebat post se solem, et extendebat manus suas ad coelum orans, donec mane die Dominico illustraret ascendens sol faciem ejus, et sic residebat (Ruff., l. III, num. 21).
- 2.
Interrogaverunt fratres abbatem Agathonem, dicentes: Pater, quae virtus in conversatione plus habet laboris? Et dixit eis: Ignoscite mihi, quia puto non esse alium laborem talem, qualem orare (0941B)Deum; dum enim voluerit homo orare Deum suum, semper inimici daemones festinant interrumpere orationem ejus, scientes quia ex nulla re impediuntur, nisi per orationem fusam ad Deum. Siquidem omnem alium laborem, quem homo in religiosa conversatione positus assumpserit, quamvis instanter et toleranter agat, habet tamen et possidet aliquam requiem: oratio autem usque ad ultimam exhalationem opus est, ut habeat laborem magni certaminis.
- 3.
Narravit abbas Dulas, qui fuit discipulus abbatis Besarionis, dicens: Veni aliquando in cellam abbatis mei, et inveni eum stantem ad orationem: et manus ejus erant extensae in coelum. Permansit autem hoc faciens jugiter per quatuordecim dies. Et post haec vocavit me, et dixit: Sequere me. Et exeuntes (0941C)perreximus in eremo; cum sitirem dixi ei: Abba, sitio. Ille autem melotem tollens discessit a me, quantum jactus est lapidis, et facta oratione attulit eam plenam aqua. Et abivimus in civitatem Lyco, et venimus ad abbatem Joannem; et salutantes eum, fecimus orationem. Deinde sedentes coeperunt loqui de visione quam viderant. Dixit abbas Besarion: Quia exivit praeceptum a Domino ut destruantur templa. Et factum est sic; et destructa sunt.
- 4.
Dixit abbas Evagrius: Si deficis animo, ora. Ora autem cum timore, et tremore, et labore, sobrie et vigilanter. Ita oportet orare, maxime propter malignos et ad nequitias vacantes invisibiles inimicos nostros, qui nos in hoc praecipue impedire nituntur.
- 5.
Dixit iterum: Quando cogitatio contraria in (0941D)corde venerit, noli alia pro aliis per orationem quaerere, sed adversus eum qui te impugnat, gladium lacrymarum exacue.
- 6.
Mandatum est sanctae memoriae Epiphanio episcopo Cyprio, ab abbate monasterii sui, quod habuit in Palaestina: Quia orationibus tuis non negleximus regulam, sed cum sollicitudine tertiam, sextam, nonam atque vesperam celebramus. Ille autem reprebendens eum, mandavit ei: Constat vos vacare ab oratione caeteris horis; eum autem qui verus est monachus, oportet sine intermissione orare, aut certe psallere in corde suo. 7. Dixit abbas Isaias: Quia presbyter Pelusii cum faceret agapem, et fratres in ecclesia comederent et (0942A)loquerentur sibi ad invicem, increpans eos dixit: Tacete, fratres; ego enim scio unum fratrem manducantem vobiscum, et oratio ejus ascendit in conspectu Dei velut ignis. 8. Venit abbas Lot ad abbatem Joseph, et dixit ei: Abba, secundum virtutem meam facio modicam regulam, et parvum jejunium, et orationem, et meditationem, et quietem, et secundum virtutem meam studeo purgare cogitationes meas; quid ergo debeo de caetero facere? Surgens ergo senex, expandit manus suas in coelum, et facti sunt digiti ejus velut decem lampades ignis, et dixit ei: Si vis, efficiere totus sicut ignis. 9. Venerunt aliquando ad abbatem Lucium in Ennato monachi quidam, qui dicebantur Euchitae (0942B), hoc est orantes; et interrogavit eos senex, dicens: Quod est opus manuum vestrarum (Ruff., l. II, n. 212)? Et illi dixerunt: Nos non contingimus aliquod opus manuum, sed sicut dicit Apostolus (I Thess. V), sine intermissione oramus. Dicit eis senex: Et non manducatis? Illi autem dixerunt: Etiam manducamus. Et dicit eis senex; Quando ergo comeditis, quis pro vobis orat? Et iterum interrogavit eos, dicens: Non dormitis? 614 Et illi dixerunt: Dormimus. Et dixit senex: Et cum dormitis, quis pro vobis orat? Et non invenerunt quid ad haec responderent ei. Et dixit eis: Ignoscite mihi, fratres, quia ecce non facitis sicut dixistis: ego autem ostendam vobis, quia operans manibus meis, sine intermissione oro. Sedeo enim juvante Deo, infundens (0942C)mihi paucas palmulas, et facio ex eis plectam, et dico: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam (Psal. L). Et dixit eis: Oratio est, an non? Et dixerunt ei: Etiam. Et ille dixit: Quando permansero tota die laborans et orans corde vel ore, facio plus minus sedecim nummos, et pono ex eis ad ostium duos, et residuos manduco. Qui acceperit illos duos denarios, orat pro me tempore quo ego manduco vel dormio; atque ita per gratiam Dei impletur a me quod scriptum est: Sine intermissione orate (I Thess. V). 10. Interrogaverunt quidam abbatem Macarium, dicentes: Quomodo debemus orare (Ruff., l. III, n. 207)? Et dixit ei senex: Non opus est multum loqui (0942D)in oratione, sed extendere manus frequenter, et dicere: Domine, sicut vis et scis, miserere mei. Si autem instat bellum in animo, dicere: Adjuva me. Et quia ipse scit quae expediant, facit misericordiam nobiscum. 11. Dicebant de abbate Sisoi, quia nisi cito deponeret manus suas quando stabat ad orationem, rapiebatur mens ejus in superioribus. Si ergo contingebat cum eo aliquem fratrem orare, festinabat cito deponere, ne raperetur mens ejus et moraretur. 12. Dicebat aliquis senex: Quia assidua oratio cito corrigit mentem. 13. Dicebat quidam Patrum: Quia sicut impossibile est ut videat quis in aqua turbida faciem suam, (0943A)sic et anima, nisi purgata fuerit a cogitationibus alienis, contemplative non potest orare Deum. 14. Venit quidam senex aliquando in monte Sina; et cum exiret inde, occurrit ei frater in via, et ingemiscens dicebat seni illi: Affligimur, abba, propter siccitatem, quia nobis non pluit. Et dixit ei senex: Quare non oratis et rogatis Deum? Et ille dixit: Et orationem facimus, et deprecamur assidue Deum, et non pluit. Et dixit senex: Credo quia non oratis attentius. Vis autem scire quia ita est? Veni, stemus pariter ad orationem: et extendens in coelum manus oravit, et statim pluvia descendit. Quod cum vidisset frater ille timuit, et procidens adoravit eum: senex autem statim fugit illinc 15. Narraverunt fratres, dicentes: Quia venimus (0943B)aliquando ad quosdam senes, et cum ex more facta fuisset oratio, salutantes invicem sedimus. Et postquam locuti sumus, cum discederemus, poposcimus ut fieret rursus oratio. Dixit autem unus illorum seniorum ad nos; quid enim, non orastis? Et nos diximus: Etiam. Sed quando intravimus, Pater, tunc est facta oratio, et ex illa hora usque modo locuti sumus. Et ille dixit: Ignoscite mihi, fratres, quia vobiscum sedens quidam frater, et loquens, centum et tres orationes fecit. Hoc cum dixisset, facta oratione dimiserunt nos.
LIBELLUS DECIMUS TERTIUS. De eo quod oporteat hospitalem esse et misericordem in hilaritate.
- 1.
Perrexerunt aliquando quidam Patrum ad abbatem (0943C)Joseph in Panepho, ut interrogarent eum de susceptione fratrum, qui superveniunt ad eos, si deberent sibi relaxare abstinentiam suam cum ipsis, et congaudere eis (Ruff., l. III, n. 47). Et priusquam interrogarent eum, dixit senex discipulo suo: Considera quod facio hodie, et exspecta; et posuit duo sedilia de scirpo in fasciculis ligata, unum a dextra et unum a sinistra; et dixit: Sedete. Et intravit in cellam suam, et vestivit se res vetustas. Et exiens transivit in medio eorum; et iterum intravit et vestivit se rescellas suas, quas prius habuerat. Et egressus iterum sedit in medio eorum. Illi autem stupentes in id quod fecerat senex, interrogaverunt eum quid hoc esset. Et dixit eis: Vidistis quid feci? Dixerunt: Etiam. Et ille dixit: Ne mutatus sum ego pro (0943D)contumeliosa veste? Et dixerunt: Non. Et ipse dixit iterum: Ne laesus sum de meliori veste? Et dixerunt: Non. Et ille dixit: Sic ego ipse sum in utrisque; et sicut priori veste mutatus non sum, nec sequenti laesus sum; ita debemus in susceptione fratrum facere, sicut in sancto Evangelio legitur: Date quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo (Matth. XXII; Marc. XII; Lucae XX). Quando ergo est praesentia fratrum, cum gaudio debemus suscipere eos; quando vero soli sumus, opus habemus lugere. Illi autem audientes, admirati sunt: quia quae in corde eorum erant ut interrogarent eum, prius agnovit, et glorificaverunt Deum. 2. Dixit abbas Cassianus: Quia venimus a Palaestina (0944A)in Aegypto ad quemdam Patrum (Cassian., l. V Instit., c. 24). Et cum hospitalitatem nobis impendisset, interrogavimus eum: Quare tempore susceptionis fratrum regulam jejunii non custoditis, sicut et in Palaestina fit? Et respondens dixit: Jejunium semper mecum est, vos 615 hic semper tenere non possum; et jejunium quidem quamvis utilis et necessaria res sit, in nostra voluntate est; charitatis autem plenitudinem lex Dei exigit a nobis. Unde suscipiens in vobis Christum, debeo exhibere quae charitatis sunt cum omni sollicitudine: cum autem dimisero vos, regulam jejunii possum recuperare, quoniam non possunt filii sponsi jejunare quandiu cum illis est sponsus, cum autem ablatus fuerit ab eis, tunc ex sua potestate jejunant (Matth. IX).(0944B) 3. Dixit iterum qui supra: Quia venimus ad alium senem, et fecit nos gustare; et hortabatur nos satiatos adhuc sumere cibum; et cum dixissem quia jam non possum, ille respondit: Ego jam supervenientibus diversis fratribus sexies mensam posui; et dum singulos hortor, etiam ego ipse manducavi, et adhuc esurio; tu vero hic semel manducans ita satiatus es, ut jam manducare non possis?
- 4.
Factum est aliquando in Scythi mandatum ut jejunarent illa hebdomada, et facerent Pascha; contigit autem ut in ipsa hebdomada venirent ad abbatem Moysem fratres quidam ab Aegypto; et fecit eis modicum pulmentum; et cum vidissent vicini fumum, dixerunt clericis ecclesiae quae illic est: Ecce Moyses solvit mandatum, et coxit apud se pulmentum. (0944C)Illi autem dixerunt: Quando venerit, loquemur ei nos. Facto autem Sabbato, videntes clerici magnam conversationem abbatis Moysis, dicunt ei coram omni plebe: O abbas Moyses, mandatum quidem hominum solvisti, sed Dei mandata fortiter alligasti 5. Frater quidam venit ad abbatem Pastorem in secunda hebdomada Quadragesimae, et dicens ei cogitationes suas, atque responsione ejus inveniens requiem, dicit ei frater ille: In modico impediri habui, ne venirem ad te hodie (Append. Mart. n. 43). Et dixit ei senex: Quare? Et ille dixit: Metuebam ne propter Quadragesimam mihi non aperiretur. Et respondit ei abbas Pastor: Nos non didicimus januam (0944D)ligneam claudere, sed magis linguae januam cupimus clausam habere.
- 6.
Frater quidam dixit abbati Pastori: Si dedero fratri meo modicum panis aut aliquid aliud, daemones polluunt illud, ut videatur ad placendum hominibus fieri. Et dixit ei senex: Et si ad placendum fiat tale opus, nos tamen fratribus debemus praebere quae egent. Dixit autem ei parabolam talem. Duo homines erant agricolae, habitantes in una civitate; et unus ex eis seminans, collegit pauca et sordida; alius autem negligens seminare, nihil omnino collegit. Si ergo fiat fames, quis duorum potest evadere? Et respondit frater ille: Qui fecit, quamvis parum atque immundum Et dixit ei senex: Ita et nos seminemus (0945A)pauca, etsi immunda, ne famis tempore moriamur. 7. Frater quidam venit ad quemdam solitarium; et cum egrederetur ab eo, dixit: Ignosce mihi, abba, quia impedivi regulam tuam. Ille respondit, et dixit ei: Mea regula est ut recipiam te in hospitalitate, et cum pace dimittam.
- 8.
Solitarius quidam habitabat non longe a congregatione fratrum, operationes faciens plurimas: contigit autem quosdam venire in monasterio illo ubi congregatio erat, et divertentes ad solitarium illum, fecerunt eum extra horam manducare. Postea vero dixerunt ei fratres illi: Non contristaris, abba? Et ille respondit eis: Mea tristitia est, si propriam fecero voluntatem (Ruff., l. III, num. 150; Pasch., (0945B)c. 18, n. 1). 9. Dicebant de quodam sene in Syria qui juxta viam eremi habitabat, et hoc erat opus ejus, ut quacunque hora veniret monachus de eremo, cum fidncia faciebat eum reficere. Venit ergo aliquando unus solitarius, et ille petebat ab eo ut gustaret. Qui cum nollet gustare, dicens: Ego jejuno. Contristatus senex, dixit ei: Ne praetermittas puerum tuum, obsecro te, ne despicias me, sed veni oremus; ecce enim arbor hic est, cum quo curvante genu et orante inclinata fuerit, ipsum sequamur. Curvavit ergo ille solitarius genu in oratione, et nihil factum est. Flexit etiam senex ille, qui eum susceperat, genu, et statim curvata est etiam arbor illa cum ipso: quod cum vidissent, gavisi sunt, et gratias egerunt Deo semper (0945C)mirabilia facienti. 10. Venerunt aliquando duo fratres ad quemdam senem: consuetudo autem erat seni, non manducare quotidie. Qui cum vidisset fratres, gaudens suscepit eos, et dixit: Jejunium suam mercedem habet. Et iterum: Qui manducat propter charitatem, duo mandata implet; quoniam voluntatem propriam dereliquit, et mandatum implevit reficiens fratres.
- 11.
Erat quidam senum in Aegypto, habitans in deserto loco; erat etiam alter longe ab eo Manichaeus, et hic erat presbyter ex his quos ipsi vocabant presbyteros. Qui cum vellet pergere ad quemdam ejusdem erroris hominem, comprehendit eum nox in illo loco, quo erat vir ille sanctus et orthodoxus, et anxiabatur volens pulsare, ut maneret apud (0945D)eum; sciebat enim quia cognosceret quod esset Manichaeus, et revocabatur a cogitatione sua, ne forte non acquiesceret 616 suscipere eum, compulsus autem necessitate pulsavit. Et aperiens senex, et cognoscens eum, suscepit cum hilaritate, et coegit eum orare, et reficiens eum collocavit ubi dormiret: Manichaeus autem cogitans in se nocte, mirabatur, dicens: Quomodo nullam suspicionem habuit in me? vere iste servus Dei est. Et surgens mane cecidit ad pedes ejus, dicens: Ab hodie orthodoxus sum, et non recedam a te. Et deinceps permansit cum eo. 12. Monachus quidam Thebaeus accepit gratiam ministerii a Deo, ut singulis indigentibus ministraret quod necessarium esset. Contigit autem aliquando in (0946A)quodam vico, ut faceret agapem; et ecce mulier quaedam venit ad eum, ut acciperet, et haec erat vestita vetustissimas res: quam cum vidisset ita vetustis rebus indutam, implevit manum ut daret ei multum, clausa est manus ejus, et levavit parum. Alia vero venit ad eum, vestita bene; et videns ejus vestes, misit manum ut daret ei parum; et aperta est manus ejus, et levavit multum. Et requisivit de utrisque mulieribus illis, et cognovit quia illa quae bonis vestibus utebatur de honestis mulieribus ad paupertatem pervenerit, et quia pro opinione natalium suorum bonis fuerit rebus induta; illa vero alia accipiendi causa vestierit se res vetustas.
- 13.
Monachus quidam erat habens fratrem saecularem pauperculum, et quidquid laborabat praebebat (0946B)ei; sed quantum ille praebebat, tantum ille pauperior fiebat. Pergens autem monachus ille indicavit haec seni cuidam. Senex autem dixit ei: Si me vis audire, ultra nihil praebeas ei, sed dic ei: Frater, quando habui praebui tibi: tu ergo modo labora, et ex eo quod laboraveris, praebe mihi, et quidquid tibi attulerit, accipe ab eo, et ubi scis peregrinum aut senem pauperem, da illud, et roga eos ut orent pro eo. Ille autem frater haec audiens, fecit ita; et veniente ad se illo saeculari fratre, locutus est ei quemadmodum dixerat senex, et discessit tristis. Et ecce quadam die tollens de horto minuta olera, attulit ei; accipiens autem frater ille, dedit senibus, et rogavit eos ut orarent pro eo. Qui cum accepissent benedictionem, reversus est in domum suam. Postea vero iterum (0946C)attulit olera et tres panes; et accipiens frater ejus, fecit sicut prius. Et consecuta benedictione iterum discessit. Tertio veniens attulit multas expensas, et vinum, et pisces. Quod cum vidisset frater ejus, miratus est, et vocavit pauperes, et refecit eos. Dixit autem illi saeculari fratri suo: Ne opus habes aliquantos panes? Et ille dixit: Non, domine: quoniam quando aliquid accipiebam a te, velut ignis intrabat in domum meam, et consumebat illud; nunc autem quando a te nihil accipio, superabundo, et Deus benedicit mihi. Pergens autem frater, indicavit omnia quae facta fuerant seni. Et dicit ei senex: Nescis quia opus monachorum ignis est, et ubicumque ingreditur, consumit? Hoc autem utile est fratri tuo, ut de labore suo misereatur, est orationem a (0946D)sanctis viris accipiat; et ita benedictionem consequens, multiplicabitur labor ejus.
- 14.
Dicebat quidam senum: Quia est quidam faciens multa bona frequenter, et diabolus mittit et scrupulositatem in animo pro parvis rebus, ut aliorum omnium, quae facit, mercedem amittat. Sedente enim me aliquando in Oxyrincho cum quodam presbytero qui faciebat multas eleemosynas, venit quaedam mulier vidua postulans ab eo modicum tritici. Et dixit ei: Vade, affer modium, et mensuro tibi. Et attulit ei. Ille autem mensurans modium ad manum, dixit ei: Major est; et fecit verecundiam viduae illi. Cum vero discessisset vidua illa, dixi ego: Abba, mutuasti viduae isti triticum, aut quid? Et ille dixit. (0947A)Non, sed donavi illi. Ego autem dixi: Ergo si totum gratis dedisti, quomodo in modico sic scrupulosus esse voluisti, et fecisti verecundiam mulieri?
- 15.
Senex quidam cum alio uno fratre habebat communem vitam, erat enim senex ille misericors. Contigit autem ut fieret fames, et coeperunt quidam venire ad hospitium ejus, ut acciperent agapem; senex vero omnibus venientibus ministrabat panem. Videns autem frater quod fiebat, dicit seni: Da mihi partem meam de panibus, et quod vis fac de parte tua. Senex vero divisit panes, et faciebat more solito eleemosynam de parte sua. Multi autem concurrebant ad senem, audientes quia omnibus daret. Videns autem Deus propositum voluntatis ejus, benedixit panes. Frater autem ille, qui acceperat partem (0947B)suam, et nulli dabat, consumpsit panes suos, et dixit seni: Quoniam modicum est, quod adhuc habeo de panibus meis, abba, suscipe me ad communem vitam. Et dixit ei senex: Quomodo vis, facio. Et coeperunt iterum simul esse et communiter vivere. Facta autem iterum egestate victualium, veniebant iterum indigentes, ut acciperent agapem. Contigit autem una die ut intraret frater ille, et videret quia defecerant panes. Venit autem et pauper postulans 617 agapem. Senex ergo dixit fratri illi: Da ei panem. Et dixit: Jam non habeo, Pater. Et dixit senex: Intra, et quaere. Ingressus autem frater, attendit et vidit repositionem, in qua panes haberi solebant, repletam panibus. Quod cum vidisset, timuit; et tollens dedit pauperi; atque ita cognoscens fidem et (0947C)virtutem senis, glorificavit Deum
LIBELLUS DECIMUS QUARTUS. De obedientia.
- 1.
Beatae memoriae abbas Arsenius dixit aliquando abbati Alexandro: Quando perexpenderis palmulas tuas, tunc veni et gustemus; si autem aliqui peregrini supervenerint, camede cum eis. Abbas autem Alexander lenius et modeste operabatur. Et cum facta fuisset hora manducandi, supererat adhuc de palmulis suis: volens autem custodire mandatum senis, sustinuit donec explicaret palmas; abbas autem Arsenius cum videret quia tardaret, gustavit, existimans quia forte ei peregrini supervenerint, et cum ipsis gustaverit. Abbas autem Alexander posteaquam explicavit vespere, perrexit ad abbatem (0947D)Arsenium. Et dixit ei abbas Arsenius: Peregrinos aliquos habuisti? Et dixit: Non. Et ille dixit: Quare ergo non venisti? Et respondit: Quia dixisti mihi, Quando defecerint palmae tunc veni. Ego autem habens sermonem tuum in animo, non veni, quia modo complevi opus. Et admiratus est senex scrupulositatem obedientiae ejus, et dixit ei: Citius disjungere ab opere tuo, ut et ministerium psallendi facias, et aquam tibi implere occurras; alioquin citius debilitabitur corpus tuum.
- 2.
Venit abbas Abraham ad abbatem Arem; et cum sederent simul, supervenit quidam frater, et dixit abbati Arem: Dic mihi, quid faciam ut salvari possim. Et dicit ei senex: Vade, toto anno isto vespere (0948A)manduca panem et sal; et veni iterum, et loquor tibi. Qui pergens fecit ita. Completo autem anno, venit iterum frater ad abbatem Arem. Contigit autem ut rursus inveniretur apud eum abbas Abraham. Et iterum senex fratri illi: Vade, jejuna anno isto, et post biduum manduca. Qui cum discessisset, dixit abbas Abraham abbati Arem: Quare omnibus fratribus leve jugum imponis, istum vero fratrem gravi sarcina onerasti? Et dixit ei senex: Alii fratres quomodo veniunt quaerere ita et discedunt; hic vero quia propter Deum venit audire verbum, operarius autem est magnus, et quidquid ei dixero, cum omni sollicitudine facit, propterea et ego loquor ei verbum Dei
- 3.
Narraverunt de abbate Joanne brevis staturae (0948B)quia perrexit ad quemdam senem Thebaeum genere, commorantem in Scythi, qui sedebat in eremo (Simile hic lib. IV, c. 12, ex Sulpicio). Tollens autem aliquando abbas ejus lignum siccum, plantavit, et dixit ei: Per dies singulos mitte ei ad pedem ejus lagenam aquae, donec fructum faciat. Erat vero longe ab eis aqua, ut a sero pergeret, et mane rediret; post tres autem annos viruit lignum illud, et fructum fecit. Sumens autem ex fructu ejus senex, attulit ad ecclesiam, et dixit fratribus: Accipite et manducate fructum obedientiae.
- 4.
Dicebant de Joanne, qui fuit discipulus abbatis Pauli, quia magnae obedientiae fuerit (Ruff. l. III, num. 67; Pasch., c. 2, n. 1). Erat autem in quodam loco memoria, et habitabat in ea leaena pessima. (0948C)Videns autem senex circa ipsum locum stercora leaenae ipsius, dixit Joanni: Vade, et affer stercora illa. Et ille dixit ei: Et quid facio, abba, propter leaenam illam? Senex autem subridens dixit ei: Si venerit contra te, liga illam, et affer huc. Perrexit ergo frater illic vespere, et ecce venit leaena super ipsum; ille autem secundum verbum senis impetum fecit super eam, ut teneret illam. Fugit autem leaena, et sequebatur eam ille, dicens: Exspecta, quia abbas meus dixit, ut ligem te; et tenens eam alligavit. Senex autem exspectando eum diutius sedebat, et tribulatione affligebatur; et ecce tarde venit, et habebat leaenam illam ligatam. Quod cum vidisset senex, admiratus est: volens autem humiliare illum, cecidit eum, et dixit: Bavose, canem fatuum adduxisti (0948D)mihi? Solvit autem eam statim senex, et dimisit redire ad locum suum.
- 5.
Dicebant de abbate Silvano, quod habuerit in Scythi discipulum, nomine Marcum, et hic fuerit magnae obedientiae, quique etiam scriptor antiquarius erat: diligebat autem eum senex propter obedientiam suam (Ruff., l. III, n. 143). Habebat etiam alios undecim discipulos, qui contristabantur quod diligebat eum plus eis. Quod cum audissent vicini senes quia senex plus eum caeteris diligebat, moleste tulerunt. Una autem die venerunt ad eum: quos assumens secum abbas Silvanus, egressus est de cella sua, et coepit singulorum discipulorum suorum cellas pulsare, dicens: Frater ille, veni, quia opus te habeo. (0949A)Et unus ex his non est mox secutus eum. Venit autem ad cellam Marci, et pulsavit, dicens: Marce. Ille autem cum audisset vocem senis statim exivit foris, et misit 618 eum ad quoddam ministerium. Abbas ergo Silvanus dixit senibus: Ubi sunt caeteri fratres? Et ingressus est in cellam Marci, et invenit quaternionem, quem eadem hora inchoaverat, in quo litteram O faciebat. Et audita voce senis, non fixit, nec gyravit calamum ultra, ut impleret et clauderet litteram quam in manus habebat. Et dixerunt senes: Vere, abba, quem tu diligis, et nos diligimus quoniam et Deus diligit eum.
- 6.
Venit aliquando mater supradicti Marci, ut videret eum, et habebat secum plurimum obsequium; ad quam cum exisset senex, dicit ei illa: Abba, dic (0949B)filio meo ut exeat ad me, ut videam eum. Ingrediens autem senex, dixit ei: Egredere, ut videat te mater tua. Ille autem vesitus erat saccum scissum et recusutum pannis, et caput atque facies ejus tincta fumo et fuligine coquinae: qui propter obedientiam abbatis egressus est quidem, sed clausit oculos suos, et ita salutavit matrem suam vel eos qui venerant cum ipsa, dicens: Sani estote. Et nemo ex eis, nec mater sua cognovit quia ipse esset; quae iterum misit ad senem, dicens: Abba, mitte filium meum, ut videam eum. Et dixit Marco: Non dixi tibi, Egredere, ut videat te mater tua? Et dixit ei Marcus: Egressus sum juxta verbum tuum, Pater; verumtamen rogo te, ne mihi illud dicas, ut exeam, ne inobediens tibi videar esse. Egressus senex, dixit matri ejus: Ipse (0949C)est qui exivit ad vos, et salutavit vos, dicens: Salvi estote. Et consolatus est eam, et ita discedere fecit.
- 7.
Venerunt aliquando quatuor fratres de Scythi ad abbatem Pambo vestiti pelliceas tunicas, et indicavit unusquisque virtutem alterius, non praesente eo de quo loquebatur. Unus namque ex eis jejunabat multum, alter vero nihil possidebat, tertius autem habebat charitatem plurimam; de quarto vero dixerunt quia viginti duos annos haberet in obedientia permanens semorum. Respondit autem ei abbas Pambo: Dico vobis quia istius virtus major est quam caeterorum: quoniam unusquisque vestrum virtutem quam possidet, voluntate propria eam retinuit; hic autem suam voluntatem abscindens, alienae voluntatis se servum fecit. Tales enim viri confessores (0949D)sunt, si usque ad finem ita permanserint.
- 8.
Venit quidam ad abbatem Sisoi Thebaeum, volens fieri monachus. Et interrogavit eum senex, si quid haberet in saeculo. Et ille dixit: Habeo unum filium. Et dicit ei senex: Vade, jacta eum in flumine, et tunc fies monachus. Qui cum abiisset projicere eum, misit senex unum de fratribus, qui prohiberet eum. Qui cum tenuisset jactare puerum, dicit ei frater: Quiesce, quid facis? Et ille respondit: Abbas mihi dixit ut projiciam eum. Et dixit ei frater: Sed iterum abbas dicit: Ne projicias eum. Ille autem relinquens filium suum venit ad senem, et factus est probatissimus monachus per obedientiam.
- 9.
Dixit sancta Syncletica: Quia in congregatione (0950A)manentes cuilibet continentiae obedientiam magis praeponimus; quoniam continentia arrogantiam habet, obedientia autem humilitatem congruam pollicetur.
- 10.
Dixit iterum quae supra: Oportet nos cum discretione animam gubernare, et in congregatione manentes, non quae nostra sunt quaerere, neque servire propriae voluntati; quoniam velut exsilio relegantes nos tradidimus uni secundum fidem Patri a rebus saecularibus alienati. Unde ergo egressi sumus, nihil ulterius requiramus; illic enim gloriam habuimus, illic abundantiam ciborum, hic autem etiam panis ipsius inopiam.
- 11.
Dixit abbas Hyperichius: Quia ministerium monachi est obedientia, quam qui possidet, quod (0950B)poscit exaudietur, et cum fiducia Crucifixo astabit; etenim Dominus sic venit ad crucem, factus scilicet obediens usque ad mortem.
- 12.
Dicebant senes: Quia si habet quis in aliquo fidem, et tradit se ei ad subjectionem, non debet attendere in mandatis Dei, sed Patri suo spirituali omnem voluntatem suam committere; quia illi per omnia obediens, non incurret peccatum apud Deum.
- 13.
Dicebat senex; Quia ista quaerit Deus a Christianis, ut obediat quis Scripturis divinis, quoniam inde accipiet loquendorum et agendorum formam, et ut consentiat praepositis et Patribus orthodoxis.
- 14.
Frater quidam de Scythi vadens ad messem, applicuit ad quemdam senem magnum, et dicit ei: (0950C)Dic mihi, abba, quid faciam pergens ad metendum? Dicit ei senex: Et si tibi dixero, acquiesces mihi? Respondit ei frater: Etiam, obedio tibi. Dixit ei senex: Si mihi acquiesci, surgens vade, et renuntia messioni huic; et veni, et dico tibi quid facias. Ille autem frater renuntiavit messurae, et venit ad senem. Dixit autem ei senex: Intra in cellam tuam, et fac quinquaginta dies continuos; semel comedens in die panem cum sale, et iterum indicabo tibi aliam rem. Et fecit sic, et iterum venit ad senem. Senex autem sciens 619 quia vir operarius esset, dixit ei quomodo oporteret esse in cella sua. Et descendens frater in cella sua, prostravit se pronus in terram tres dies et tres noctes, plorans in conspectu Dei. Post haec vero cum dicerent ei cogitationes suae: (0950D)Exaltatus es, magnus factus es, ipse temperans vitia cogitationum suarum, humiliter revocabat culpas suas in conspectu suo, dicens: Et ubi sunt omnia illa peccata mea quae feci? Si autem in cogitatione ejus ascendebat, quia multum neglexerit de mandato Dei, dicebat et ipse intra se: Sed exhibebo parvum servitium Deo meo, et credo quia faciet mecum misericordiam. Hoc igitur modo evincens spiritus malarum cogitationum, post ea apparuerunt ei visibiliter, dicentes: Turbati sumus a te. Et dicit eis: Quare? Et dixerunt: Quia si te exaltamus, recurris ad humilitatem; si vero nos te humiliamus, tu te erigis in altum.
- 15.
Dicebant senes: Quia nihil sic quaerit Deus ab (0951A)his qui primitias habent conversationis, quomodo obedientiae laborem.
- 16.
Senex quidam solitarius habuit quemdam ministrum manentem in possessione. Contigit autem semel ut, tardante ministro, deficerent necessaria seni (Ruff., l. III, n. 144). Et cum tempus intercessisset, et non veniret minister ille, defecerunt quae necessaria habebat senex ad victum, et quod operaretur manibus suis. Qui cum affligeretur non habendo quod laboraret, neque unde viveret, dixit discipulo suo: Vis ut vadas ad possessionem illam, et voces nobis ministrum, qui solet afferre quae opus sunt nobis? Et ille respondit: Quomodo jubes facio. Differebat adhuc senex; non praesumens mittere fratrem. Et cum diu sustinerent et tribularentur non (0951B)veniente ministro, dixit iterum senex ad discipulum suum: Vis ire usque ad possessionem, et adducere eum? Et ille respondit: Quid vis facio. Timebat etiam et discipulus ille descendere ad possessionem, ne scandalizaretur aliunde; sed ne inobediens esset Patri suo, acquievit abire. Dixit ei senex: Vade et crede in Deum patrum tuorum, quia proteget te ab omni tentatione; et facta oratione direxit eum. Veniens autem frater in possessionem, requisivit ubi maneret minister ille; et invenit hospitium ejus. Contigerat autem eum cum suis omnibus extra possessionem inveniri, excepta una filia ejus. Quae pulsantem fratrem ut audivit, venit ad ostium et aperuit ei. Et cum interrogaret eam de patre suo, illa hortata est eum ut intraret hospitium, simul etiam (0951C)et trahebat eum. Ille vero non acquiescebat intrare. Sed cum diu eum cogeret, praevaluit introducere eum ad se. Et complexa eum coepit eum illicere ad commistionem corporis sui; ille autem videns trahi se ad luxuriam, et cogitationibus confundi, ingemiscens clamabat ad Deum, dicens: Domine, propter orationes Patris mei libera me in hora ista. Et cum hoc dixisset, subito inventus est ad flumen pergens ad monasterium, et restitutus illaesus ad abbatem suum.
- 17.
Duo fratres carnales venerunt habitarae in monasterio quodam: ex quibus unus erat praeclarae continentiae, alter obedientiae magnae (Ruff., l. III, n. 145). Cui dicebat Pater: Fac hoc, et faciebat; et: Fac illud, et faciebat; Manduca mane, et manducabat. (0951D)De qua re magnam opinionem in monasterio habebat, quia ita obediens existebat. Punctus autem invidiae mucrone frater ejus ille continens adversus eum, dixit in semetipso: Ego probo istum si habet obedientiam. Et accedens ad Patrem monasterii, dixit ei: Mitte mecum fratrem meum, ut eamus alicubi. Et dimisit eos abbas abire. Et assumens eum ille frater abstinens, voluit eum tentare. Et cum venissent ad flumen, ubi erat multitudo crocodilorum, dicit ei: Descende in flumen et transi. Et ille mox descendit: venerunt autem crocodili, et lingebant corpus ejus, in nullo laedentes eum. Quod cum vidisset frater ejus, dixit ei: Ascende de flumine. Et cum iter agerent, invenerunt corpus humanum jacens in (0952A)via. Et dixit abstinens ille ad fratrem suum: Si habuissemus aliquid vetustum, jactaremus super corpus illud. Et respondens ille obediens frater, dixit: Magis oremus, et forsitan resurget. Et stantes ad orationem, atque orantes intente, surrexit mortuus ille. Quo facto gloriabatur ille abstinens frater, et dixit: Pro continentia mea suscitatus est mortuus hic. Omnia autem haec revelavit Deus abbati monasterii eorum, et qualiter tentaverit fratrem suum, de crocodilis, et quomodo suscitatus est mortuus. Et cum venissent in monasterium, dixit abbas abstinenti illi: Quare ita fecisti fratri tuo? Et ecce tamen pro obedientia ejus mortuus ille surrexit.
- 18.
Alter quidam saecularis vitae, habens tres filios, renuntiavit saeculo, et venit ad monasterium, relinquens (0952B)filios suos in civitate. Et cum fecisset tres annos in monasterio, coeperunt ei cogitationes suae filios ad memoriam frequenter adducere, et contristabatur pro eis valde, neque enim dixerat abbati filios se habere. Videns autem eum abbas tristem, dicit ei: Quid habes quod tristis es? Et narravit ei quia tres 620 filios haberet in civitate, et quia vellet eos ad monasterium ejus adducere: praecepit autem abbas ut adduceret eos. Qui cum perrexisset ad civitatem, invenit duos ex eis jam esse defunctos, unum vero solummodo remansisse. Quem assumens venit ad monasterium; et requirens abbatem, non eum invenit illic. Interrogavit autem fratres ubi esset abbas. Et illi dixerunt: Usque ad pistrinum perrexit. Ille vero tollens filium suum quem adduxerat, abiit (0952C)in pistrinum. Et videns eum abbas venientem, salutavit. Et tenens infantem quem adduxerat, amplexatus est eum. Et dicit patri ejus: Amas eum? Et ille dixit: Etiam. Rursum dixit ei: Omnino diligis eum? Et respondit: Etiam. Haec audiens abbas, postea dixit ei: Tolle ergo, si amas eum, et mitte in furnum, sic modo cum ardet furnus. Et tenens pater filium suum, jactavit eum in furnum ardentem. Statim autem factus est furnus velot ros; ex qua re acquisivit gloriam in tempore illo, quemadmodum Abraham patriarcha.
- 19.
Dixit quidam senex: Quia frater qui ad obedientiam Patris spiritalis animum dederit, majorem mercedem habet quam ille qui solus in eremo recesserit (Ruff., l. III, n. 141). Dicebat autem: Quia narravit (0952D)aliquis Patrum vidisse se quatuor ordines in coelo: quorum primus ordo erat hominum infirmorum et gratias agentium Deo; secundus ordo hospitalitatem sectantium et instanter ministrantium eis; tertius ordo in solitudine conversantium et non videntium homines; quartus ordo eorum qui ad obediendum spiritualibus Patribus se subjiciunt propter Deum. Utebatur autem ordo obedientium torque aurea et corona, et majorem quam alii gloriam habebat. Et ego dixi ei qui mihi ostendebat omnia haec: Quomodo iste ordo, qui parvus est, majorem quam alii gloriam habet? Et ille respondens dixit mihi: Quia qui hospitalitatem sectantur, secundum propriam voluntatem idipsum faciunt. Similiter et qui (0953A)In eremo se relegant, arbitrio suo de saeculo recesserunt. Hic autem ordo, qui se ad obediendum dedit, omnes voluntates suas abjiciens, pendet ad Deum et ad jussionem Patris spiritualis, propterea et majorem gloriam aliis habet. Quapropter, o fili, bona est obedientia, quae propter Deum fit. Intendite ergo, filii, virtutis hujus aliquod ex parte vestigium. Obedientia salus est omnium fidelium. Obedientia genitrix est omnium virtutum. Obedientia regni coelorum inventrix est. Obedientia coelos aperiens, et homines de terra elevans est. Obedientia cohabitatrix angelorum est. Obedientia sanctorum omnium cibus est. Ex hac enim ablactati sunt, et per hanc ad perfectionem venerunt.
LIBELLUS DECIMUS QUINTUS. De humilitate. (0953B)
- 1.
Abbas Antonius, deficiens in consideratione profunditatis judiciorum Dei, postulavit, dicens: Domine, quomodo aliqui in parvo tempore vitae suae moriuntur, et aliqui ultra decrepitam veniunt senectutem; et quare quidam egestuosi sunt, alii autem facultatibus ditantur; et quomodo injusti opulenti sunt, justi vero paupertate premuntur? Et venit ei vox, dicens: Antoni, ad teipsum intende; haec enim judicia Dei sunt, et te scire ea non convenit.
- 2.
Dixit abbas Antonius abbati Pastori: Hoc est magnum opus hominis, ut culpam suam super seipsum unusquisque ponat coram Domino, et exspectet tentationem usque ad ultimum vitae suae tempus.
- 3.
Dixit iterum abbas Antonius: Vidi omnes laqueos (0953C)inimici tensos in terra, et ingemiscens dixi: Quis putas transiet istos? Et audivi vocem dicentem: Humilitas.
- 4.
Venerunt aliquando senes ad abbatem Antonium, et erat cum eis etiam abbas Joseph. Volens autem abbas Antonius probare eos, movit sermonem de Scripturis sanctis. Et coepit interrogare a junioribus, quid esset hoc vel illud verbum. Et singuli dicebant prout poterant. Ille autem dicebat eis: Necdum invenistis. Post eos vero dixit abbati Joseph: Tu quomodo dicis esse verbum hoc? Ille respondit: Nescio. Et dixit abbas Antonius: Vere abbas Joseph solus invenit viam, qui se nescire respondit.
- 5.
Astiterunt aliquando abbati Arsenio daemones in cella sedenti, et tribulabant eum: supervenerunt (0953D)autem fratres, qui ministrare solebant ei; et stantes extra cellam audiebant eum clamantem ad Dominum, et dicentem: Domine, non me derelinquas, quia nihil boni feci coram te. Sed praesta mihi, Domine, secundum benignitatem tuam, saltem modo habere bene vivendi principia.
- 6.
Dicebant autem de eo qui supra, quia sicut dum in palatio esset, nemo melioribus vestibus eo utebatur; ita et dum in conversatione moraretur, nemo eo vilius tegebatur (Ruff., l. III, n. 37)
- 7.
Cum interrogaret aliquando abbas Arsenius quemdam senem Aegyptium de 621 cogitationibus suis, alius videns eum dixit: Abba Arseni, quomodo tu, qui tantae eruditionis in Latina et Graeca lingua (0954A)edoctus es, rusticum istum de cogitationibus tuis interrogas? Et ille respondit: Latinam quidem et Graecam eruditionem, quantum ad saeculum, apprehendi; sed alphabetum rustici istius necdum discere potui.
- 8.
Dicebant senes quia dederint quidam aliquando in Scythi fratribus paucas caricas, et pro hoc quod paucae erant, non transmiserunt ex eis abbati Arsenio, ne velut injuriam pateretur. Ille autem cum hoc audisset, non est egressus juxta morem ad opus Dei cum fratribus celebrandum, dicens: Excommunicastis me, ut non mihi daretis eulogiam, quam transmisit Dominus fratribus, ex qua ego non fui dignus accipere. Quod cum audissent omnes, aedificati sunt in humilitate senis, et vadens presbyter portavit ei (0954B)de caricis illis, et adduxit cum in congregatione gaudentem.
- 9.
Dicebant autem de eo quia nemo potuerit comprehendere modum conversationis ejus. Sedente eodem abbate Arsenio aliquando in inferioribus partibus Aegypti, cum illic importunitates pateretur, visum est ei derelinquere cellam suam; et nihil ex ea tollens secum, dixit discipulis suis Alexandro et Zoilo: Tu, Alexander, ascende navim, et tu, Zoile, veni mecum usque ad flumen, et quaere mihi naviculam in Alexandriam navigantem, et ita navigabis etiam tu ad fratrem tuum. Turbatus autem Zoilus in verbo isto, tacuit, atque ita divisi sunt ab invicem. Descendit autem senex circa partes Alexandriae, et aegrotavit aegritudine magna. Discipuli autem ejus dicebant (0954C)ad invicem: Putasne aliquis nostrum contristavit eum, et propterea divisus est a nobis? Et non inveniebant in se ingratitudinis causam, neque quia inobedientes ei aliquando fuissent. Cum vero sanus factus fuisset senex, dixit ad seipsum: Vadam ad Patres meos. Et ita venit in locum qui dicitur Petra, ubi erant supradicti ministri ejus. Cum vero juxta flumen esset puella quaedam Aethiopissa, veniens tetigit melotem ejus: senex autem increpavit eam. Illa vero dixit: Si monachus es, vade in montem. Compunctus autem in hoc verbo senex, dicebat ad seipsum: Arseni, si monachus es, vade in montem. Et inter haec occurrerunt ei Alexander et Zoilus discipuli sui. Et cum cecidissent ad pedes ejus, projecit se senex in terra, et flebant simul. Dixit autem senex: Non audistis (0954D)quia aegrotavi? Et dixerunt ei: Etiam, audivimus. Et ille dixit: Quare non venistis videre me? Et dixit Alexander: Quia divisio tua a nobis non fuit nobis tolerabilis, quoniam et multi ex ea contristati sunt, dicentes: Nisi inobedientes fuissent seni, nunquam se separasset ab eis. Et dixit eis senex: Et ego cognovi quia hoc diceretur; sed tamen iterum dicturi sunt homines: Quia non inveniens columba requiem pedibus suis, reversa est ad Noe in arcam (Gen. VIII). In hoc igitur verbo curati sunt animi discipulorum ejus, et permanserunt cum eo usque ad ultimum vitae ipsius tempus. Qui cum moreretur, turbati sunt valde (Ruff., l. III, n. 163). Et dixit eis: Nondum venit hora; cum autem (0955A)venerit, dicam vobis. Judicari autem habeo vobiscum ante tribunal Christi, si permiseritis cuiquam de corpore meo aliquid facere. Et illi dixerunt: Quid ergo faciemus, quia nescimus mortuum vestire vel sepelire? Et dixit senex: Nescitis mittere funem in pede meo, et trahere me in montem? Cum autem traditurus esset spiritum, viderunt eum flentem, et dicunt ei: In veritate et tu times mortem, Pater? Et dixit eis: In veritate. Timor enim qui in hac hora est mihi semper fuit in me, ex quo factus sum monachus, et timeo valde; atque ita in pace dormivit. Ille autem sermo semper erat in ore Arsenii, Propter quid existi? loqui me semper poenituit, tacere nunquam. Audiens autem abbas Pastor, quia ex hac vita discesserit Arsenius, lacrymatus est, et dixit: Beatus (0955B)es, abba Arseni, quia flevisti temetipsum in saeculo isto; qui enim se in hoc saeculo non fleverit, sempiterne plorabit illic; sive igitur hic voluntarie, sive illic tormentis cogentibus, impossibile est non flere.
- 10.
Narravit abbas Daniel de abbate Arsenio, quia nunquam voluerit loqui de quaestione aliqua Scripturarum, cum posset magnifice si vellet, sed neque epistolam cito scripsit ad aliquem (Ruff., l. III, n. 198). Quando autem ad conventum post aliquantum temporis veniebat, post columnam sedebat, ne quis videret faciem ejus, et ne ipse attenderet alium. Erat enim visio ejus angelica, sicut Jacob, canis ornatus, elegans corpore, siccus tamen. Habebat autem barbam prolixam, omnino attingentem usque ad ventrem ejus: pili autem oculorum ejus nimio fletu ceciderant; (0955C)longus autem erat, sed senio longaevo curvatus, moritur autem annorum nonaginta quinque. Hic fecit in palatio divae memoriae Theodosii imperatoris majoris, qui fuit pater Arcadii et Honorii, annos quadraginta, et in Scythi fecit annos quadraginta, et 622 decem annos in loco qui dicitur Trohen, supra Babyloniam, contra civitatem Memphis, et tres annos in Cinopo Alexandriae; alios duos annos revertens iterum in Trohen fecit, consummans in pace et timore Dei cursum suum, quia erat vir bonus et plenus Spiritu sancto et fide (Act. XI).
- 11.
Narravit abbas Joannes: Quia abbas Anub et abbas Pastor et residui fratres eorum ex uno utero nati, monachi fuerunt in Scythi (Ruff., l. III, n. 199; Pasch., c. 42, n. 4); et quando illic venit gens Mazicarum, (0955D)et desolaverunt locum ipsum, primo discesserunt illinc, et venerunt in locum qui vocatur Therenuthi, donec deliberarent ubi habitare deberent; et manserunt illic in templo quodam antiquo paucis diebus. Dixit autem abbas Anub abbati Pastori: Ostende charitatem et tu et fratres tui, et singuli seorsim habitemus, et non veniamus ad nos invicem hebdomada hac. Et respondit abbas Pastor: Faciamus qualiter vis; et fecerunt sic. Erat autem ibi in templo statua lapidea. Et surgebat quotidie mane abbas Anub, et faciem statuae illius lapidabat; vespere autem dicebat: Ignosce mihi. Et tota hebdomada ita fecit; die autem Sabbati occurrerunt sibi invicem. Et dixit abbas Pastor abbati Anub: Vidi te, (0956A)abba, hebdomada ista lapidantem faciem statuae hujus, et iterum poenitentiam agentem apud eam; fidelis autem homo haec non facit. Et respondit senex: Hanc rem ego propter vos feci. Quando me vidisti lapidantem faciem statuae ipsius, num locuta est, num furuit? Et dixit abbas Pastor: Non. Iterum quando apud eam poenitentiam egi, num turbata est? num dixit: Non ignosco? Et respondit abbas Pastor: Non. Et ille dixit: Ergo et nos qui sumus septem fratres, si vultis ut maneamus simul, efficiamur sicut statua haec, quae contumeliis affecta non turbatur; si autem non vultis ista fieri, ecce quatuor ingressus sunt ad aditum templi hujus, unusquisque quo vult exeat, et quo vult vadat. Illi autem haec audientes, prostraverunt se in terram abbati Anub, et dixerunt ei: Quomodo (0956B)jubes, Pater, ita fiat; faciemus quod dixeris nobis. Postea autem retulit abbas Pastor, dicens: Quia mansimus simul per omne tempus vitae nostrae operantes et facientes omnia secundum verbum senis quod dixit nobis. Constituit autem unum ex nobis dispensatorem, qui quodcunque nobis apposuisset, comedebamus, et impossibile erat ut diceret aliquis ex nobis: Affer aliud aliquid; aut diceret: Nolo istud manducare. Et sic transivimus omne tempus vitae nostrae cum quiete et pace. 12. Dicebant de abbate Ammone quia venerunt ad eum quidam petentes ut judicaret inter eos; senex autem dissimulabat. Et ecce quaedam mulier ad aliam mulierem juxta se stantem dicebat: Senex iste fatuus est. Audivit autem eam senex; et vocans illam (0956C)ad se dixit ei: Quantos labores putas sustinui in solitudinibus diversis, ut acquirerem fatuitatem istam, et propter te hodie eam perditurus sum? 13. Narraverunt de episcopo civitatis, quae vocatur Oxyrinchus, nomine Affy, quia cum esset monachus, nimis dure tractaverit vitam suam; et cum factus fuisset episcopus, voluit ipsa duritia uti in civitate quam in eremo habuerat, et non praevaluit. Idcirco prostravit se in conspectu Domini, dicens: Putasne, Domine, propter episcopatum discessit a me gratia tua? Et revelatum est ei: Quia non; sed quia tunc solitudo erat, et cum non esset homo, Deus tuus susceptor erat tuus: nunc autem hic in saeculo es, ubi homines auxiliantur tibi.
- 14.
Dixit abbas Daniel, quia erat in Babylonia filia (0956D)cujusdam primarii, daemonium habens; pater autem ejus diligebat monachum quemdam. Dixit autem monachus ipse ei: Nemo potest curare filiam tuam, nisi quos scio solitarios; et si perrexeris ad eos, non acquiescent hoc facere propter humilitatem. Sed hoc faciamus, et quando veniunt afferentes venalia quae operantur, dicite vos emere velle quod vendunt. Et dum venerint in domo pretium accepturi, dicemus eis ut faciant orationem, et credo quia salvabitur filia tua. Exeuntes ergo in platea, invenerunt unum discipulum senum sedentem ut venderet sportellas suas; et tulerunt eum secum in domo ut quasi pretium sportarum acciperet. Et cum intrasset monachus ille in domo, venit puella illa quae a daemonio vexabatur, (0957A)et dedit alapam monacho illi. Ille autem convertit ei et aliam maxillam, secundum divinum praeceptum. Daemon autem coactus clamare coepit: O violentia! mandata Jesu Christi expellunt me hinc; et statim mundata est puella illa. Cum autem venissent ad senes, indicaverunt eis quod fuerat factum, et glorificaverunt Deum, et dixerunt: Consuetudo et superbiae diabolicae, humilitate mandatorum Christi Jesu corruere.
- 15.
Dixit abbas Evagrius: Principium salutis est, si teipsum redarguas.
- 16.
Dixit abbas Serapion: Quia multos labores corporales plus quam filius meus Zacharias feci, et non perveni ad mensuram humilitatis et taciturnitatis ejus.
- (0957B)623 17.
Abbas Moyses dixit fratri Zachariae: Dic mihi quid faciam? Ille autem haec audiens, jactavit se pronus in terram ad pedes ejus, dicens: Tu me interrogas, Pater (Ruff., l. III, num. 86; Append. Mart., n. 49)? Dixit autem ei senex: Crede mihi, fili Zacharia, quia vidi Spiritum sanctum descendentem in te, et propterea compellor interrogare te. Tunc tollens Zacharias cucullum suum de capite suo, misit illud sub pedibus suis, et conculcans eum, dixit: Nisi ita conculcatus fuerit homo, non potest monachus esse.
- 18.
Dixit abbas Pastor: Quia interrogavit abbas Moyses fratrem Zachariam, tempore quo moriebatur, dicens: Quid vides? Et ille dixit ei: Nihil melius quam tacere, Pater. Et dixit ei: Verum est, fili, tace. (0957C)Hora autem mortis ejus sedens abbas Isidorus, respexit in coelum, et dixit: Laetare, fili mi Zacharia, quoniam apertae sunt tibi januae regni coelorum.
- 19.
Sanctae memoriae Theophilus episcopus Alexandrinus venit aliquando ad montem Nitriae, et venit ad eum abbas montis illius, et dixit ad eum episcopus: Quid amplius invenisti in via ista, Pater? Et respondit ei senex: Culpare et reprehendere meipsum sine cessatione. Et dixit ei episcopus: Non est alia via sequenda nisi haec.
- 20.
Quando abbas Theodorus cum fratribus manducabat, accipiebant calices cum reverentia et taciturnitate, nec dicebant, sicut mos est, Ignosce.
- 21.
Dicebant de eo ipso abbate Theodoro, quia cum factus esset diaconus in Scythi, non acquiescebat (0957D)ministrare, et huc atque illuc fugiebat. Et iterum senes adducebant eum, dicentes: Non derelinquas ministerium tuum. Dixit autem eis abbas Theodorus: Dimittite me, et deprecor Deum. Et si ostenderit mihi, quia debeo stare in locum ministerii hujus, facio. Et cum deprecaretur Deum, dicebat: Si voluntas tua est, Domine, ut stem in hoc ministerio, demonstra mihi. Et ostensa est columna ignis de terra usque ad coelum, et vox sonuit, dicens: Si potes fieri sicut columna haec, vade, ministra. Ille autem haec audiens, statuit apud se nullatenus ministrare. Qui cum venisset ad ecclesiam, poenitentiam egerunt apud eum, dicentes: Si nos vis ministrare, vel calicem tene. Et non acquievit, dicens: (0958A)Si me non dimittitis, discedo de loco isto. Et ita discesserunt ab eo. 22. Dixit abbas Joannes Brevis: Quia janua Dei est humilitas; et patres nostri per multas contumelias acti, gaudentes intraverunt in civitatem Dei. Dixit iterum ipse idem: Quia humilitas et timor Dei superant universas virtutes.
- 23.
Dixit abbas Joannes Thebaeus: Quia debet monachus ante omnia humilitatem habere: hoc enim est primum Salvatoris mandatum, dicentis: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V).
- 24.
Collecti sunt aliquando fratres qui habitabant in Scythi, et coeperunt intra se quaerere de Melchisedech sacerdote: obliti sunt autem vocare abbatem (0958B)Coprem. Postea autem vocantes eum, interrogabant eum de eadem quaestione. Ille autem tundens tertio os suum, dixit: Vae tibi, Copres, quia quae mandavit tibi Deus ut faceres, dereliquisti; et quae a te non requirit, illa scrutari praesumis. Haec autem audientes fratres, fugerunt singuli in cellis suis.
- 25.
Narravit aliquando de seipso abbas Macarius, dicens: Quando eram juvenis, et sedebam in cella mea in Aegypto, tenuerent et fecerunt me clericum in vico (Ruff., l. III, n. 99). Et cum nollem acquiescere ad ministrandum, fugi ad alium locum. Et venit ad me quidam saecularis homo, sed vita religiosus, et tollebat a me opus quod faciebam manibus meis, et ministrabat mihi quae necessaria erant. Contigit autem, tentante diabolo, ut quaedam virgo in vico illo vitiata (0958C)lapsum faceret. Et cum in utero habere coepisset, interrogatur quis esset de quo in utero haberet; illa autem dixit: Quia hic solitarius est, qui mecum dormivit. Exeuntes autem de vico illo, comprehenderunt me, et adduxerunt ad vicum, et appenderunt in collum meum cacabatas ollas et ansas vasorum, et miserunt me circituram in vico illo, per viam caedentes atque dicentes: Hic monachus corrupit filiam nostram: tollite, tollite eum. Et ceciderunt me pene usque ad mortem. Superveniens autem quidam senum dixit: Quandiu caeditis monachum istum peregrinum? Ille autem, qui mihi solebat ministrare necessaria, sequebatur retro cum verecundia; etenim etiam ipsum contumeliis multis affecerant, dicentes: Ecce solitarius monachus, cui tu testificabaris quid (0958D)fecit? Et dixerunt parentes puellae illius: Quia non dimittimus eum, donec fidejussorem praebeat, quia pascet eam. Et dixi illi qui mihi solebat ministrare, ut fidejussor mihi fieret, et fidedixit mihi. Et reversus sum ad cellam meam, et dedi ei quantas habui sportellas, dicens: Vende eas, et da illi meae mulieri manducare. Dicebam autem in animo meo: Macari, ecce invenisti tibi mulierem, opus habes modo amplius 624 laborare, ut pascas eam. Et operabar non solum in die, sed etiam in nocte, et transmittebam ei. Cum autem venisset tempus infelici illi, ut pareret, traxit plurimis diebus in dolore, et non pariebat. Dicunt ergo ei: Quid est hoc? Et illa dixit: Ego scio, quare torqueor diu. Et interrogata a parentibus suis, (0959A)Quare? respondit: Quia illi monacho crimen imposui, et fallens implicavi eum, cum iste non habeat causam; sed juvenis ille talis hoc fecit. Audiens autem verba haec ille minister meus, gaudens venit ad me, et dixit: Quia non potuit parere illa puella, donec confiteretur quia tu nullam causam in conspectu ejus habuisses, sed quia mentita sit adversum te. Et ecce omnes habitatores vici illius volunt venire hic ad cellam tuam glorificaturi Deum, et poenitentiam apud te acturi. Ego autem audiens ista a ministro meo, ne affligerent me homines, surrexi, et fugi hic in Scythi; et hoc principium causae propter quam hic habitare coepi. 26. Praeteriens aliquando abbas Macarius, a palude ad cellam suam revertens, portabat palmulas; et (0959B)ecce occurrit ei diabolus in via cum falce messoria (Ruff., l. III, n. 124; Pasch., c. 13, n. 6). Voluit autem eum percutere de falce illa, et non potuit, et dixit ei: Multam violentiam patior a te, o Macari, quia non praevalere adversus te possum. Ecce enim quidquid tu facis, et ego facio; jejunas tu, et ego penitus non comedo, vigilas tu, et ego omnino non dormio. Unum est autem solum in quo me superas. Et dicit ei abbas Macarius: Quod est illud? Respondit diabolus: Humilitas tua, per quam non praevaleo adversum te. 27. Perrexit aliquando abbas Mathois de Raythu in partibus Gebalon: erat autem cum eo frater ejus (Ruff., l. III, n. 188; Pasch., c. 33, n. 3). Et venit episcopus loci illius ad memoratum senem, et fecit (0959C)eum presbyterum. Et dum gustarent simul, dixit episcopus: Ignosce mihi, abba, quia scio quod nolueris rem hanc; sed ut benedictionem tuam acciperem, praesumpsi hoc facere. Dixit autem ei senex cum humilitate: Et animus meus modicum volebat hoc, verumtamen in hoc graviter fero, quia compellor separari a fratre meo, qui mecum est; neque enim sufficio omnes orationes quas simul faciebamus, implere. Et dixit episcopus: Si scis quia dignus est, ego et ipsum ordino. Et dixit ei abbas Mathois: Equidem si dignus est nescio, unum autem scio, quia melior me est. Ordinavit autem et ipsum episcopus; et ita uterque recesserunt de hac vita, ut nunquam se ad sacrificandam oblationem altari approximarent. Dicebat autem senex: Credo in Deum, (0959D)quia forsitan non sustineam grave judicium propter ordinationem, quam suscepi, dum oblationem non audeo consecrare; hoc enim officium illorum est, qui sine querela vivunt.
- 28.
Dixit autem abbas Mathois: Quantum se approximat homo Deo, tantum se peccatorem videt (Ruff., l. III, n. 123); Isaias enim propheta videns Dominum, miserum se et immundum dicebat (Isaiae VI).
- 29.
Dicebant de abbate Moyse quia factus esset clericus, et posuerunt ei superhumerale. Et dixit ei archiepiscopus: Ecce factus es candidatus, abba Moyses. Et ille respondit: Putas a foris, domne papa, aut deintus? Volens autem episcopus probare (0960A)eum, dixit clericis: Quando intrat abbas Moyses ad altare, expellite eum, et sequimini, ut audiatis quid dicat. Dum autem coepissent eum mittere foras, dicebant ei: Exi foras, Aethiops. Ille vero egrediens, dicebat: Bene tibi fecerunt cinerente et caccabate. Qui cum homo non sis, quare te in medio hominum dare praesumpsisti?
- 30.
Dum abbas Pastor in congregatione esset, audiens de abbate Nesterone, desideravit eum videre, et mandavit abbati ejus ut mitteret eum ad ipsum. Qui cum nollet eum solum dimittere, non direxit eum. Post paucos autem dies dispensator monasterii rogavit abbatem ut permitteret eum ire ad abbatem Pastorem, ut diceret ei cogitationes suas. Abbas autem ejus, cum eum dimitteret, dixit ei: (0960B)Tolle tecum et fratrem istum, quia mandavit mihi de ipso senex; et non praesumens eum solum dimittere, distuli usque modo. Cum ergo venisset dispensator ad senem, locutus est ei de cogitationibus suis, et ille sanavit eum responsione sua. Post haec autem interrogabat senex fratrem illum, dicens: Abba Nestero, quomodo acquisisti virtutem hanc, ut quando emerserit tribulatio aliqua in monasterio, non loquaris, neque taedium facias? Et cum multum cogeretur frater a sene, dicit ei: Ignosce mihi, abba, quando intravi in initio in congregatione, dixi animo meo: Tu et asinus unum estote. Sicut enim asinus vapulat et non loquitur, injuriam patitur et non respondet, sic et tu; quemadmodum et in Psalmo legitur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper (0960C)per tecum (Psal. LXXII). 31. Dicebant de abbate Olympio in Scythi (Ruff., l. III, n. 17) quia servus esset, et descendebat per singulos annos in Alexandriam portans mercedes 625 suas dominis suis. Et occurrebant ei, et salutabant eum: senes autem mittebat aquam in pelvim, et afferebat, ut lavaret pedes dominis suis. Illi autem ad eum dicebant: Noli, Pater, non graves nos. Ille vero respondebat eis: Ego confiteor, quia servus sum vester; et gratias ago, quia dimisistis me liberum servire Deo. Sed tamen lavo vobis pedes, ecce et suscipite mercedes meas. Illi vero contemnebant. Et non acquiescentibus dicebat: Credite mihi, quia si non vultis suscipere mercedes meas, remaneo hic et servio vobis. Illi autem reverentiam ei habentes, (0960D)dabant in potestate ejus, ut faceret quod vellet. Et revertentem deducebant eum cum honore, praebentes ei quae necessaria erant, ut faceret pro eis agapem, et ex hoc factus est nominatus in Scythi. 32. Dixit abbas Pastor: Quia semper homo humilitatem et timorem Dei ita incessabiliter respirare debet, sicut flatum quem naribus attrahit vel emittit (Append. Mart. n. 101). 33. Interrogatus est abbas Pastor a quodam fratre: Quomodo debeo esse in loco, in quo habito? Et respondit ei senex: Habeto prudentiam velut advena; et ubicunque fueris, ne quaeras verbum tuum coram te habere potentiam, et requiesces. 34. Dixit iterum: Quia projicere se in conspectu (0961A)Dei, et non seipsum extollere, et mittere post tergum suum propriam voluntatem, ferramenta sunt quibus anima operatur. 35. Item dixit: Non metiaris temetipsum, sed adhaere ei qui bene conversatur.
- 36.
Dixit iterum: Quia interrogavit frater abbatem Alonium, Quid est contemptus? Et dixit senex: Ut sis infra animalia irrationabilia, et scies quia illa non condemnantur.
- 37.
Dixit iterum qui supra: Quia humilitas terra est, in qua Dominus sacrificium fieri demandavit
- 38.
Rursus dixit: Quia si homo ordinem suum custodiat, non turbabitur. 39. Iterum dixit: Quia sedentibus aliquando senibus ad manducandum, stabat Alonius abbas et ministrabat (0961B)eis; et videntes laudaverunt. Ille autem nihil omnino respondit. Dixit ergo quidam secreto: Quare non respondisti senibus laudantibus te? Et dixit abbas Alonius: Quia si responderem eis, inveniebar delectatus laudibus meis.
- 40.
Narravit abbas Joseph: Quia sedentibus nobis aliquando cum abbate Pastore, nominaverit abbatem Agathonem, et diximus ei: Juvenis est, quare eum appellas abbatem? Et dixit abbas Pastor: Quia os suum fecit eum appellari abbatem.
- 41.
Dicebant de abbate Pastore, quia nunquam voluisset sermonem dimittere supra alterius senis verbum, sed magis laudaverit semper quae ille dixisset.
- 42.
Venit aliquando sanctae memoriae Theophilus episcopus Alexandrinus in Scythi: congregati autem (0961C)fratres dixerunt ad abbatem Pambo: Dic unum sermonem papae, ut aedificetur animus ejus in hoc loco. Et respondit senex: Si in taciturnitate mea non aedificatur, neque in sermone meo aedificatur
- 43.
Narravit frater Pystus, dicens: Quia ibamus septem fratres solitarii ad abbatem Sisoi habitantem in insula Clysmatus: et cum rogaremus cum ut diceret nobis aliquid, ille respondit: Ignoscite mihi, quia idiota sum homo; sed veni aliquando ad abbatem Hor et abbatem Athre; et erat in infirmitate abbas Hor decem et octo annis, et coepi supplicare eis, ut dicerent mihi aliquod verbum; et dixit abbas Hor: Quid tibi habeo dicere? Quidquid vides, fac; Deus enim illius est, qui sibi ultra quam potest extorquet, et violentiam facit ad omnia: hi autem ambo non erant (0961D)de una provincia, hoc est abbas Hor et abbas Athre. Fuit autem inter eos magna gratia, donec exirent ambo de corpore. Abbas autem Athre summae obedientiae erat, abbas vero Hor multae humilitatis. Feci ergo paucos dies apud eos, investigans virtutes eorum, et vidi mirabile quid quod fecit abbas Athre. Attulerat enim eis quidam unum piscem modicum, et voluit illum facere abbas Athre seniori abbati Hor; posuerat ergo abbas Athre cultellum, et incidebat piscem illum, et vocavit eum abbas Hor, dicens: Athre, Athre. Ille vero statim dimisit cultellum in medio pisce inciso, et non perincidit eum, et cucurrit ad eum; et miratus sum tantam obedientiam ejus, quia non dixit: Exspecta donec incidam piscem. (0962A)Dixi ergo abbati Athre: Ubi invenisti obedientiam hanc? Et ille mihi respondit: Non est mea, sed istius senis est. Et tulit me, dicens: Veni, vide obedientiam ejus. Coxit ergo modicum piscem male, ita ut perderet eum voluntarie, et apposuit seni; et ille manducavit, nihil loquens. Et dixit ei: Bonum est, senex? Et ille respondit: Bonum valde. Posthaec attulit ei illud modicum, nimis bene coctum, et dixit: Ecce istud perdidi, senex, male illud coxi. Et ille respondit: Etiam modice tibi male exivit. Et conversus ad me abbas Athre dixit: Vides quia haec obedientia istius 626 senis est? Et exii ab eis; et quidquid vidi, hoc feci secundum virtutem meam. Haec dixit fratribus abbas Sisoi; unus autem ex nobis rogavit eum dicens: Ostende nobis charitatem, et dic (0962B)nobis tu unum sermonem. Et dixit: Qui habet quod innumerabile est in scientia, perficit omnem Scripturam. Iterum alter ex nobis dixit ei: Quid est peregrinatio, Pater? Et ille respondit: Tace, et in omni loco quocunque veneris, dic: Non habeo causam, et haec est peregrinatio.
- 44.
Venit quidam frater ad abbatem Sisoi in montem abbatis Antonii; et loquentibus eis, dicebat abbati Sisoi: Modo adhuc non pervenisti ad mensuras abbatis Antonii, Pater? Et respondit ei senex: Ego si haberem unam cogitationem abbatis Antonii, efficerer totus velut ignis: verumtamen scio hominem qui cum labore potest ferre cogitationes suas.
- 45.
Iterum autem interrogavit eum frater ille, dicens: Putas sic persequebatur Satanas antiquos? Et (0962C)dicit ei abbas Sisoi: Modo plus, quia tempus ejus appropinquavit, et turbatur (Ruff., l. III, num. 174; Pasch., c. 25, n. 2).
- 46.
Venerunt alii quidam ad eum, ut audirent ab eo sermonem; et nihil eis loquebatur, sed semper dicebat: Ignoscite mihi. Videntes autem sportellas ejus, dixerint discipulo ejus Abraham: Quid facitis de sportellis istis? Et respondit eis: Huc et illuc expendimus eas. Hoc autem audiens senex, dixit: Et Sisois hinc et inde manducat. Illi vero audientes aedificati sunt valde in humilitate ejus, atque cum gaudio recesserunt.
- 47.
Frater interrogavit abbatem Sisoi, dicens: Video meipsum, quia memoria mea ad Deum intenta sit. Et dicit ei senex: Non est magnum hoc, ut mens (0962D)tua cum Deo sit; magnum est autem, si teipsum infra omnem videas creaturam; hoc autem et labor corporalis corrigit, et ducit ad humilitatis viam.
- 48.
Dixit beatae memoriae Syncletica: Sicut impossibile est navim fabricari sine acutis, ita impossibile est hominem sine humilitate salvari.
- 49.
Dixit abbas Hyperichius: Arbor vitae est in excelsum, et ascendit ad eam humilitas monachi.
- 50.
Dixit iterum qui supra: Imitare Publicanum illum, ne cum Pharisaeo damneris; et sequere mansuetudinem Moysis, ut summitates cordis tui resecans, convertas in fontes aquarum.
- 51.
Dixit abbas Crsisius: Si fragmen crudae tegulae in fundamento mittatur, ubi juxta sit fluvius, non (0963A)sustinet unum diem; coctae autem, permanet velut lapis. Ita est homo qui carnalem sapientiam habet, et non est tentationum igne decoctus, sicut et Joseph; hujusmodi enim verbo Dei resolvitur: qui cum initium fecerit, multis tentationibus in medio hominum agitatur. Bonum est enim ut quis noverit mensuras suas, et declinet in initio pondus; fortes autem in fide immobiles sunt; nam de ipso sancto Joseph si velit aliquis loqui, dicet quia nec terrenus erat; quantum tentatus est, et in quali provincia, ubi nec vestigium erat divini cultus? Sed Deus patrum ejus erat cum eo, qui erupuit eum ex omni tribulatione, et nunc est cum patribus suis in regno coelorum. Et nos ergo agnoscentes mensuras nostras certemus; vix enim nos possumus effugere judicium Dei.(0963B)
- 52.
Senex quidem erat solitarius vacans in eremo, et dicebat in semetipso quia perfectus esset in virtutibus. Hic oravit Deum, dicens: Ostende mihi quid est perfectio animae, et facio. Volens autem Deus humiliare cogitationes ejus, dixit ei: Vade ad illum archimandritam, et quidquid tibi dixerit, facito. Revelavit autem Deus archimandritae illi, antequam ille ad ipsum veniret, dicens: Ecce ille solitarius venit ad te; die ergo ei ut tollat flagellum, et vadat ut pascat porcos tibi. Veniens ergo senex pulsavit ostium, et ingressus est ad archimandritam illum; et cum se salutassent, sederunt. Et dixit ei solitarius ille qui venerat: Dic mihi quid faciam, ut sim salvus. Et ille dixit: Facies quodcunque dixero tibi? Et respondit ei: Etiam. Et dixit ei: Ecce tolle flagellum, (0963C)et vade, pasce porcos. Hi autem, qui eum noverant et audierant de eo, cum vidissent quia porcos pasceret, dicebant: Vidistis illum solitarium magnum, de quo audiebamus? ecce stupuit cor ejus, et daemonio vexatur, et pascit porcos. Videns autem Deus humilitatem ejus, quia ita patienter sustinebat opprobria hominum, praecepit eum iterum redire ad locum suum.
- 53.
Quemdam senem monachum solitarium homo, qui a daemonio vexabatur et fortiter spumabat, percussit in maxillam; senex vero convertit ei aliam maxillam statim. Daemon autem, non ferens incendium humilitatis ejus, mox exivit ab eo (Ruff., l. III, num. 125).
- 54.
Dixit senex cuidam (Ruff., l. III, num. 115; (0963D)Pasch., c. 13, n. 3): Quando cogitatio superbiae aut elationis intraverit in te, scrutare conscientiam tuam, si divina mandata omnia custodis, si inimicos tuos diligis, si gaudes in adversarii tui glorificatione, et si contristaris in minoratione ejus, 627 et si agnoscis teipsum esse inutilem servum, et si omnium peccatorum esse deteriorem: sed nunc si ita de te sentias, quasi omnia correxeris, sciens quia hujusmodi cogitatio tua universa resolvet.
- 55.
Dixit senex cuidam: Non apponas cor tuum adversus fratrem, dicens, quia tu magis illo sobrius et continentior, et intelligentior sis; sed subditus esto gratiae Dei in spiritu paupertatis, et per charitatem non fictam; ne spiritu exaltationis elatus, perdas (0964A)laborem tuum; sed esto spiritali sale conditus in Christo.
- 56.
Dixit senex: Quia qui plusquam dignus est honoratur aut laudatur, amplius patitur detrimentum; qui autem non fuerit omnino ab hominibus honoratus, hic desuper glorificabitur (Ruff. l. III, n. 112; Pasch., c. 13, n. 1).
- 57.
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Bonum est assidue poenitere? Et respondit ei senex: Vidimus Jesum filium Nave, quia cum pronus jaceret in facie, apparuit illi Deus.
- 58.
Interrogatus senex, quare ita inquietaremur a daemonibus, respondit: Quia arma nostra abjicimus, quod est contumeliam, et humilitatem, et paupertatem, et patientiam (Ruff., l. III, n. 173; Pasch., (0964B)c. 25, n. 11).
- 59.
Frater quidam interrogavit senem dicens: Si quis fratrum attulerit ad me deforis cogitationes; vis, abba, dicam ei ut non eas afferat ad me? Et respondit ei senex: Noli. Et dixit frater: Quare? Respondit ei senex: Quia nec nos hoc possumus custodire; et ne forte cum dicimus proximo. Ne facias illud, inveniamus nos postea idipsum facientes. Et dixit: frater: Quid ergo debet fieri? Et respondit ei senex: Si voluerimus taciturnitatem servare, sufficit proximo modus ipse.
- 60.
Interrogatus est senex, quid esset humilitas? Et ille respondit: Si peccanti fratri in te ignoveris, antequam apud te poenitentiam agat.
- 61.
Dixit senex: In omni tentatione non culpes (0964C)hominem, sed teipsum tantum, dicens: Quia pro peccatis meis haec mihi evenerunt.
- 62.
Dixit senex: Nunquam praeterivi ordinem meum, ut altius ambularem: neque turbatus sum aliquando in humilitate positus; omnis enim cogitatio mea in hoc erat, ut deprecarer Dominum, quo spoliaret me veterem hominem.
- 63.
Frater quidam interrogavit senem: Quid est humilitas? Et respondit ei senex: Ut benefacias his qui tibi malefaciunt. Et dixit frater: Si non perveniat homo in eadem mensura, quid faciet? Respondit senex: Fugiat, eligens taciturnitatem.
- 64.
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Quod est opus peregrinationis? Et ille dixit ei: Scio fratrem peregrinantem, qui cum tentus esset in (0964D)ecclesia, et contigisset ibi fieri agapem, sedit ad mensam ut manducaret cum fratribus. Dixerunt autem quidam: Istum hic quis tenuit. Et dixerunt ei: Surge et vade hinc foras: qui surrexit et abiit. Alii vero contristati de expulsione ejus, egressi sunt, et revocaverunt eum. Post haec interrogavit eum quidam, dicens: Quid, putas, est in corde tuo, quia expulsus es, et iterum revocatus? Et ille dixit ei: Quoniam posui in corde meo, quia aequalis essem cani, qui quando insectatur, foras egreditur; quando vero vocatur, ingreditur.
- 65.
Venerunt quidam aliquando in Thebaidam ad quemdam senem, habentes secum unum qui a daemonio vexabatur, ut curaretur ab illo sene (Ruff., (0965A)l. III, n. 25). Senex ergo cum diu rogaretur, dixit daemoni: Exi de factura Dei. Et respondit daemon: Ex eo, sed interrogo te unum verbum, ut dicas mihi, qui sunt haedi, et qui sunt agni. Et dixit senex: Haedi quidem tales, qualis ego; agni vero qui sint, Deus scit. Et audiens daemon, clamavit voce magna, dicens: Ecce propter istam humilitatem tuam exeo. Et exiit eadem hora.
- 66.
Manebat quidam monachus Aegyptius in suburbano Constantinopolitanae civitatis (Ruff., l. III, n. 19, narrante Paemene); et dum transiret Theodosius Junior imperator per viam illam, reliquit omnes qui in obsequio ejus erant, et venit solus ad cellam ejus. Et pulsans ad ostium monachi, aperuit ei monachus. Videns autem eum, agnovit quidem quia (0965B)imperator esset; sic tamen suscepit eum, tanquam unum ex officio militantium. Cum ergo introisset, fecerunt orationem, et sederunt. Coepit autem interrogare imperator, dicens: Quomodo sunt patres in Aegypto? Et ille respondit: Orant omnes pro salute vestra. Imperator autem circumspiciebat in cella ejus, si quid haberet, et nihil illic vidit nisi parvam sportellam, habentem modicum panis, et lagenam aquae. Et dixit ei monachus: Gusta modice. Et infudit ei panes, et misit ei oleum et sal, et manducavit, et dedit ei aquam ut biberet. Dixit autem ei imperator: Scis quis sum ego? Et ille dixit: Deus te scit quis sis. Tunc dixit ei: Ego sum Theodosius imperator. Ille autem statim adoravit salutans eum humiliter. Et dicit imperator: Beati estis vos, quia securam (0965C)vitam habetis, et non cogitatis de hoc saeculo. Veritatem autem dicam, quia in imperio natus sum, et nunquam 628 ita delectatus sum pane et aqua sicut hodie; satis enim libenter comedi. Et coepit ex tunc honorare eum imperator; senex vero egrediens fugit, et iterum venit in Aegyptum.
- 67.
Dicebant senes: Quoniam quando tentamur, tunc magis humiliamur; quoniam Deus sciens infirmitatem nostram, protegit nos: si autem gloriamur, aufert a nobis protectionem suam, et perimus.
- 68.
Cuidam fratri apparuit diabolus transformatus in angelum lucis, et dixit ad eum: Ego sum Gabriel angelus, et missus sum ad te. Ille vero dixit ei: Vide ne ad alium missus sis; ego autem non sum dignus ut angelus mittatur ad me. Diabolus autem statim (0965D)non comparuit.
- 69.
Dicebant senes: Quia vel si pro veritate angelus tibi appareat, non suscipias facile, sed humilia temetipsum, dicens: Non sum dignus angelum videre vivens in peccatis.
- 70.
Narraverunt de alio sene, quia sedens in cella sua, et sustinens tentationes, videbat daemones manifeste, et contemnebat eos. Cum autem diabolus videret se vinci a sene, venit et ostendit se ei, dicens: Ego sum Christus. Videns autem eum senex, clausit oculos suos. Et dixit ei diabolus: Ego sum Christus, et quare clausisti oculos tuos? Et respondit senex: Ego hic Christum nolo videre, sed in illa vita. Audiens autem diabolus haec, non comparuit.(0966A)
- 71.
Alterum senem volentes seducere daemones, dicebant ei: Vis videre Christum? Et ille dixit: Anathema vobis et de quo dicitis. Ego autem meo Christo credo dicenti: Si quis vobis dixerit, Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere. Quo dicto statim non comparuerunt (Matth. XXIV).
- 72.
Narraverunt de alio sene, quia perseveravit jejunans septuaginta hebdomadas, semel in hebdomada reficiens. Hic postulavit a Deo de quodam sermone Scripturarum sanctarum, et non revelabat ei Deus. Dixit ergo in semetipso: Ecce tantum laborem sumpsi, et nihil profeci: vadam ergo ad fratrem meum, et requiro ab eo. Qui cum egressus clausisset ostium suum ut abiret, missus est ad eum angelus Domini, dicens: Septuaginta hebdomadae quas jejunasti, (0966B)non te fecerunt proximum Deo: nunc vere quando humiliatus es, ut ad fratrem tuum pergeres, missus sum indicare tibi sermonem; aperiensque ei de re quam quaerebat, discessit ab eo.
- 73.
Dicebat quidam senex (Ruffin., l. III, n. 73): Quia si quis cum humilitate et timore Dei injungat fratri aliquid facere, sermo ipse qui propter Deum egreditur, facit fratrem illum suum subjectum existere et implere quod fuerit imperatum; si autem quis volens jubere fratri, et non hoc secundum timorem Dei fecerit, sed quasi per auctoritatem, volens sibi in eo potestatem defendere, Deus qui videt occulta cordis, non permittit eum audire vel facere quod jubetur. Manifestum enim est opus quod secundum Deum fit; et iterum manifestum est quod pro voluntate aut (0966C)in potestate injungitur: quoniam quod a Deo est, cum humilitate et obsecratione imperatur; quod autem ex potestate, cum furore et perturbatione, utpote quod a maligno est.
- 74.
Dixit senex: Volo magis vinci cum humilitate, quam vincere cum superbia.
- 75.
Dixit senex: Non condemnes astantem tibi, quoniam nescis utrum in te sit Spiritus Dei, an in illo. Astantem autem tibi dico eum, qui minister est tuus.
- 76.
Frater aliquis interrogavit senem, dicens: Si habito cum aliis fratribus, et video aliquam rem inconvenientem, vis ut loquar? Et dixit ei senex: Si sunt aliqui majores tibi aut coaetanei, tacens magis requiem habebis; in hoc enim, quo te minorem facies, (0966D)etiam securum te reddes. Dicit ei frater: Quid ergo facio, Pater? perturbat enim me spiritus. Dicit ei senex: Si laboras, commonefacito semel humiliter; si autem non obediunt tibi, relinque laborem tuum in conspectu Dei, et ipse te consulabitur: hoc enim est ut projiciat se Dei cultor coram Deo, et relinquat ipse voluntates suas. Attende autem tibi ut secundum Deum sit sollicitudo tua; et tamen quomodo video, bonum est tacere, humilitas enim tibi est taciturnitas.
- 77.
Frater quidam interrogavit senem, dicens: Quid est profectus hominis? Et respondit ei senex: Profectus hominis est humilitas. Quantum enim quis ad humilitatem inclinatus fuerit, tantum elevabitur (0967A)ad profectum (Ruff., lib. III, n. 171; Pasch., c. 15, n. 5).
- 78.
Dixit quidam senex: Quia si quis dixerit, Ignosce mihi, humilians se, comburit daemones tentatores.
- 79.
Dixit senex: Si acquisieris taciturnitatem, non habeas apud temetipsum quasi aliquam virtutem, etiamsi obtinueris, sed dic: Quia indignus sum loqui.
- 80.
Dicebat quidam senex: Nisi velaret pistor oculos animalis ad molam circumeuntis, converteret se animal et comederet labores suos (Ruff., l. III, n. 128; Pasch., c. 15, n. 1); ita et nos velamen accipimus secundum dispensationem Dei, ne videamus quae operamur bona, et beatificantes forsitan nosmetipsos, (0967B)perdamus mercedem 629 nostram. Propterea ergo relinquimur per intervalla temporum semel sic sordidas cogitationes assumere, ut cum easdem cogitationes aspicimus, nosmetipsos judicio proprio condemnemus. Eae enim cogitationes ipsae, velamen sunt ipsius modici boni operis. Quando autem homo seipsum accusat, non perdit mercedem suam.
- 81.
Dixit quidam senex: Quia volo magis doceri quam docere. Item dixit: Non doceas ante tempus, alioquin omni tempore vitae tuae minoraberis intellectu.
- 82.
Interrogatus est quidam senex: Quid est humilitas? Et respondens dixit: Humilitas magnum opus est et divinum: via autem humilitatis haec est, ut labores corporales assumi debeant, et ascribat (0967C)seipsum homo peccatorum, et ponat se subjectum omnibus. Et dixit frater: Quid est esse subjectum omnibus? Respondit senex: Hoc est esse subjectum omnibus, ut non attendat quis aliena peccata, sed sua semper aspiciat, et deprecetur sine intermissione Deum.
- 83.
Interrogavit quidam frater senem, dicens: Dic mihi unam rem, quam custodiam, et vivam per eam. Et dixit ei senex: Si potueris contumeliam pati et sustinere, magnum est hoc, et super omnes virtutes (Ruff., l. III, n. 85).
- 84.
Dixit senex: Qui contemptum et injuriam et damnum patienter fert, potest salvus esse.
- 85.
Dixit senex cuidam: Non habeas notitiam cum abbate, neque frequenter adjungas te ei; quoniam ex hoc fiduciam sumes, et desiderare incipies (0967D)ut teneas etiam ipse primatum.
- 86.
Frater quidam erat in congregatione, et omne pondus quod fratribus imminebat, ipse suscipiebat, ita ut se etiam in fornicatione accusaret (Ruff., l. III, n. 29, nomine Eulalii). Quidam autem fratrum ignorantes actus ejus, coeperunt murmurare adversus eum, dicentes: Quanta mala facit hic et nec operatur? Abbas sciens quae agebat, dicebat fratribus: Volo unam mattulam istius cum humilitate, quam omnes vestras cum superbia. Et ut demonstraret ex Dei judicio qualis esset frater ille, attulit omnia quae operati fuerant illi fratres, et mattam ejus de quo querebantur, et accendit ignem, et jactavit in medio. (0968A)Consumpta sunt ergo omnia illorum opera, matta autem fratris illius illaesa permansit. Hoc autem videntes illi fratres timuerunt, et poenitentiam coram illo egerunt, habentes eum deinceps velut patrem.
- 87.
Interrogatus est senex, quomodo quidam dicerent videre se aspectum angelorum; et respondit dicens: Beatus est qui peccatum suum semper videt.
- 88.
Frater aliquis contristabatur adversus alium fratrem; quod audiens ille venit satisfacere ei. Ille autem non aperuit ei ostium cellae suae. Perrexit ergo ille ad quemdam senem, et dixit ei causam: Vide ne quasi justam habeas causam apud temetipsum in corde tuo, tanquam culpaturus fratrem tuum, ut (0968B)quasi illum reprehendas, et teipsum justifices, et propterea non tetigerit Deus cor ejus, ut aperiret tibi. Verumtamen hoc est quod dico tibi, ut vel si ille peccavit in te, pone in corde tuo, quia tu in illo peccaveris, et fratrem tuum justifica, et tunc Deus dat in corde illius concordare tecum; et narravit illi exemplum tale, dicens: Duo quidam erant saeculares religiosi, et colloquentes secum egressi sunt, et facti sunt monachi: aemulationem autem habentes vocis evangelicae, sed non secundum scientiam, castraverunt se quasi propter regna coelorum. Audiens autem archiepiscopus, excommunicavit eos; illi autem putantes quia bene fecissent, indignati sunt contra eum, dicentes: Nos propter regna coelorum castravimus nos, et hic excommunicavit nos? Eamus (0968C)et interpellemus adversus eum Jerosolymitanorum archiepiscopum. Abeuntes ergo indicaverunt ei omnia. Et dixit eis archiepiscopus Jerosolymitanus: Et ego vos excommunico. Ex quo iterum contristati abierunt in Antiochiam ad archiepiscopum, et dixerunt ei omnia quae facta fuerant circa se. Et ille similiter excommunicavit eos. Et dixerunt ad seipsos: Eamus Romam ad patriarcham, et ipse nos vindicabit de omnibus istis. Abierunt ergo ad summum archiepiscopum Romanae civitatis, et suggesserunt ei quae fecerant eis memorati archiepiscopi, dicentes: Venimus ad te, quia tu es caput omnium. Dicit autem eis et ipse: Ego vos excommunico, et segregati estis. Tunc defecerunt excommunicati totius rationis, et dixerunt ad semetipsos: Isti episcopi sibi invicem (0968D)deferunt et consentiunt, propter quod in Synodis congregantur: sed eamus ad illum virum Dei sanctum Epiphanium episcopum de Cypro, quia propheta est, et personam hominis non accipit. Cum autem appropinquarent civitati ejus, revelatum est ei de ipsis; et mittens in occursum eorum dixit: Ne intretis civitatem istam. Tunc illi in se reversi, dixerunt: Pro veritate nos culpabiles sumus; ut quid ergo nos ipsos justificamus? Fac etiam quia illi injuste nos excommunicaverunt, nunquid et iste propheta? ecce enim Deus revelavit ei de nobis. Et reprehenderunt semetipsos valde de culpa quam fecerunt. Tunc videns 630 qui corda novit quia pro veritate se culpabiles fecerant, revelavit episcopo (0969A)Epiphanio. Et ultro misit et adduxit eos, et consolatus eos, suscepit in communionem. Scripsit itaque de his archiepiscopo Alexandriae, dicens: Suscipe filios tuos, quoniam in veritate poenitentiam egerunt. Et addidit senex qui hoc exemplum narraverat, dicens: Haec est sanitas hominis, et hoc est quod vult Deus, ut homo culpam suam projiciat ante Deum. Haec cum audisset frater, fecit secundum verbum senis, et pergens pulsavit estium fratris; ille autem mox ut sensit eum, prius apud illum deintus poenitentiam gessit, aperuitque statim ostium, et osculati sunt se invicem ex animo, et facta est inter utrosque pax maxima.
- 89.
Duo monachi, qui erant etiam carnales fratres, habitabant simul, et volebat diabolus separare eos ab (0969B)invicem (Ruff., l. III, n. 18). Semel ergo unus, qui erat minor aetate, incendit lucernam, et posuit eam super candelabrum. Fecit autem opera sua daemon, et evertit candelabrum: quapropter cecidit eum major frater cum ira. Ille vero poenitentiam egit, dicens ei: Habe patientiam in me, frater, et iterum accendo eam. Et ecce virtus Domini venit, et torquebat illum daemonem usque mane. Daemon autem nuntiavit suo principi quod factum fuerat. Et audivit sacerdos paganorum id quod retulerat daemon, et egressus factus est monachus, et ab initio conversionis suae tenuit humilitatem, dicens: Humilitas solvit omnem virtutem inimici, sicut ego audivi eos loquentes, dicendo: Quia quando perturbamus monachos, convertitur unus ex eis, et agit poenitentiam, et destruit (0969C)omnem virtutem nostram.
LIBELLUS DECIMUS SEXTUS. De patientia.
- 1.
Dicebant fratres de abbate Gelasio, quia habuerit Codicem in membranis valentem solidos decem et octo (Ruff., l. III, n. 30, nomine Anastasii). Continebat vetus et novum Testamentum totum; et positus erat Codex ipse in ecclesia, ut qui vellet de fratribus legeret. Superveniens autem quidam frater peregrinus applicuit ad senem, et videns Codicem illum concupivit eum, et furatus eum exivit atque discessit. Senex vero non est secutus post eum ut comprehenderet eum, utpote qui intellexerat quod fecerat. Ille autem pergens in civitatem, quaerebat cui venderet eum. Et cum invenisset qui volebat (0969D)emere, coepit solidos sedecim pretium ejus postulare. Ille vero volens comparare eum, dixit: Da mihi primum ut ostendam eum, et sic tibi pretium dabo. Dedit ergo ille Codicem ad ostendendum. Quem accipiens ille qui emere cupiebat, attulit eum ad abbatem Gelasium, ut probaret si bonus Codex esset, aut si tantum valeret. Dixerat enim ei et quantitatem, quam venditor postulabat. Et dixit senex: Eme illum, quia bonus Codex est, et valet pretium quod dixit tibi. Ille autem veniens dixit venditori aliter, et non sicut audierat a sene, dicens: Ecce ostendi illum abbati Gelasio, et dixit mihi quia charus est, et non valet quantum dixisti. Ille hoc audiens dixit ei: Nihil aliud tibi dixit senex? Et respondit: Nihil. Tunc (0970A)dicit ei: Jam nolo vendere Codicem istum. Compunctus autem venit ad senem poenitentiam agens, et rogans eum ut reciperet Codicem, senex autem nolebat accipere eum. Tunc dixit ei frater: Quia si non recipis eum, non possum securus esse. Et dixit ei senex: Si non potes esse securus nisi recipiam, ecce recipio eum. Et remansit frater ille apud eum usque ad exitum suum, proficiens de patientia senis.
- 2.
Factus est aliquando conventus in Cellis pro causa quadam, et locutus est quidam abbas Evagrius, et dixit ei presbyter monasteriorum: Scimus, abba Evagri, quia si esses in patria tua, forte aut episcopus fueras, aut multorum caput; nunc autem hic velut peregrinus es. Ille vero compunctus, non quidem turbulenter aliquid respondit, sed moveos caput, (0970B)respiciensque in terram, digito scribebat, et dixit eis: Revera ita est, Patres: verumtamen semel locutus sum, in Scripturis vero secundo nihil adjiciam.
- 3.
Sedente aliquando abbate Joanne Brevi ante ecclesiam, circumdederunt eum fratres, exquirentes ab eo singuli de cogitationibus suis (Ruff., l. III, n. 92). Quidam autem senex hoc videns, accensus invidia dixit ei: Suriscula tua, abba Joannes, veneno est plena. Et respondit ei abbas Joannes: Ita est, abba. Hoc autem dixisti, quia ea quae sunt foris tantummodo vides; si autem videres quae intro sunt, quid esses dicturus?
- 4.
Dicebant de Joanne Minore de Thebaida, qui fuit discipulus abbatis Ammonii, quia duodecim annos (0970C)fecerit in ministerio, serviens seni in infirmitate ejus, et posthaec sedebat super mattam; senex vero contristabatur pro eo (Ruff., l. III, n. 155; Pasc., c. 19, n. 2). Et dum multum laborasset cum eo, nunquam dixit ei: Sanus esto. Quando autem jam moriturus erat, residentibus senibus loci, tenuit manum ejus, et dixit: Sanus sis, sanus sis, sanus sis, Et tradidit 631 eum senibus, dicens: Hic angelus est, non homo.
- 5.
Dicebant de abbate Isidoro, qui erat presbyter in Scythi, quia si quis habuisset fratrem infirmum, aut pusillanimem, aut injuriosum, et volebat eum expellere foris, ille dicebat: Adducite eum ad me. Et apprehendens eum, patientia sua curabat animum fratris illius.(0970D)
- 6.
Abbas Macarius, in Aegypto positus (Ruff., lib. III, n. 73, Pasch. c. 3, n. 1), invenit hominem qui adduxerat animal, et rapiebat quae habebat; ipse vero ut peregrinus astitit furi, et adjuvabat eum ad animal carricandum, et cum omni quiete deduxit eum, dicens in semetipso: Nihil intulimus in hunc mundum, sed Dominus dedit; sicut voluit ipse, ita factum est: benedictus in omnibus Dominus (I Tim. VI).
- 7.
Facta aliquando congregatione fratrum in Scythi, cum voluissent senes probare abbatem Moysen, contempserunt eum, dicentes: Ut quid iste Aethiops venit in medio nostrum? Ille autem audiens, tacuit. Cum vero dimissus fuisset conventus, dixerunt ei hi (0971A)qui eum injuriose tractaverant: Nec modo non es turbatus? Et ille respondit: Turbatus sum, et non sum locutus (Psal. LXVII).
- 8.
Paysitis frater abbatis Pastoris habuit affectum cum quodam monacho ex cella sua; abbas autem Pastor nolebat hoc: qui consurgens fugit ad abbatem Ammonam, et dicit ei: Frater meus Paysius habet cum quibusdam affectum, quod ego non libenter fero. Dixit autem ei abbas Ammonas: Abba Pastor, adhuc vivis? Vade in cellam tuam, et pone in corde tuo, quia annum jam habes in sepulcro.
- 9.
Dixit abbas Pastor: Omnis labor quicunque evenerit tibi, ex taciturnitate superabitur.
- 10.
Quidam frater laesus ab alio fratre, venit ad abbatem Sisoi Thebaeum, et dicit ei: Laesus sum a (0971B)quodam fratre, et volo me vindicare (Ruff., l. III, n. 77; Pasch., c. 7, n. 1). Senex autem rogabat eum, dicens: Noli, fili; sed dimitte magis Deo vindictam. Ille autem dicebat: Non quiesco donec meipsum vindicavero. Dixit autem senex: Oremus, frater. Et surgens dixit senex: Deus, jam te opus non habemus cogitare de nobis, quoniam nos ipsi vindictam nostram facimus. Hoc autem audiens frater, cecidit ad pedes illius senis, dicens: Jam non contendo cum fratre illo, sed, rogo, ignosce mihi.
- 11.
Quidam videns quemdam religiosum portantem mortuum in lecto, dicit ei: Mortuos portas? Vade, viventes porta.
- 12.
Dicebant de quodam monacho, quia quantum eum injuriis quis appetisset aut exacerbasset (Ruff., (0971C)l. III, n. 80; Pasch., c. 7, n. 4), tanto magis ille ad eum concurrebat, dicens: Quia hujusmodi homines causa corrigendi fiunt his qui in conversatione studiosi sunt. Nam qui eos beatificant, magis confundunt animas eorum. Scriptum est enim: Quai qui beatificant vos, seducunt vos (Isaiae III).
- 13.
Venerunt aliquando latrones in monasterium senis (Prat. spirit. c. 212), et dixerunt ad eum: Omnia quae in cella tua sunt tollere venimus. Et ille dixit: Quantum vobis videtur, filii, tollite. Tulerunt ergo quodcunque invenerunt in cella, et abierunt. Obliti sunt autem ibi saccellum, quod erat absconditum in cella. Senex vero tollens eum, secutus est post eos, clamans et dicens: Filii, tollite quod obliti estis in cella. Illi vero admirantes patientiam senis, (0971D)retulerunt omnia in cella ejus, et poenitentiam egerunt omnes, ad invicem dicentes: Hic vere homo Dei est.
- 14.
Fratres quidam venerunt ad senem quemdam sanctum in deserto loco sedentem, et invenerunt foris extra monasterium puerum pascentem pecora, et loquentem verba quae non decebat (Ruff., l. III, n. 91). Postquam autem viderunt senem, et indicaverunt ei cogitationes suas, et de responsione ejus se profecisse senserunt, dicunt ei: Abba, quomodo acquiescis habere tecum pueros istos, et non praecipis eis ne strinientur? Et dixit senex: Credite mihi, fratres, dies habeo, ex quo volo eis praecipere, et redarguo meipsum, dicens: Si hoc parum non portavero, (0972A)quomodo majorem tentationem, si permiserit mihi Deus inferri, portare possum? Et propterea nihil eis dico, ut fiat consuetudo portandi quae superveniunt
- 15.
Narraverunt de sene quodam, quia habuerit puerulum cohabitantem secum; et videns eum, quia fecerit opus quod non expediebat ei, dixit ei semel: Non facias hanc rem. Et ille non obedivit ei. Hoc autem senex videns, abjecit de cogitatione sua curam illius, jactans proprium judicium super ipsum; puer vero clausit ostium cellae, in qua erant panes, per tres dies, et dimisit senem jejunum, et non dixit ei senex: Ubi es, aut quid facis foris? Habebat autem vicinum senex: qui cum agnovisset, quia tardaret puerulus ille, fecit modicum pulmentum, et (0972B)dabat ei per parietem, et rogabat ut gustaret, et dicebat seni: Quid tardat frater ille foris? Senex vero dicebat. Quando ei vacaverit, revertetur.
- 16.
Narraverunt aliqui quia philosophi quidam aliquando voluerunt probare 632 monachos, et venit unus transiens stola indutus et bene vestitus (Ruff., l. II, n. 74; Pasch., c. 3, n. 2). Et dixerunt ei philosophi: Tu veni huc. Ille vero indignatus, injuriis aggressus est eos. Transiit et alter unus monachus magnus, rusticus genere; et ipsi dixerunt ei: Tu, monache male senex, veni huc. Ille vero cursim venit. Et coeperunt ei alapas dare; ille autem convertit eis aliam maxillam. Statim vero illi surrexerunt philosophi, et adoraverunt eum, dicentes: Vere ecce monachus. Et fecerunt eum sedere in medio (0972C)sui, et interrogaverunt eum, dicentes: Quid est quod plus facitis de nobis in solitudine ista? Jejunatis, et nos jejunamus; et castigatis corpora vestra, et nos castigamus; sed et quidquid facitis, etiam et nos facimus. Quid ergo plus facitis a nobis sedentes in eremo? Respondit eis senex: In gratia Dei speramus nos, et mentem nostram custodimus. Et illi dixerunt ei: Nos hoc custodire non possumus. Et aedificati dimiserunt eum.
- 17.
Senex quidam erat habens probatum discipulum, quem aliquando contristatus expulit foras. Ille vero discipulus exspectabat sedens foris; et aperiens senex invenit eum, et poenitentiam egit apud eum senex, dicens: Tu Pater meus es, quia humilitas et patientia tua vicit pusillanimitatem animi (0972D)mei. Veni intus, amodo enim tu senex et Pater, ego autem juvenis et discipulus, quoniam opere tuo superasti meam senectutem.
- 18.
Dicebat quidam senum quod audierit aliquos viros sanctorum dicere esse juvenes qui ducatum praebeant senibus in vita hac, et narraverunt, dicentes: Quia erat quidam ebriosus senex, et operabatur unam mattam in die, et vendebat eam in vicino vico, et bibebat quod accipiebat de pretio ejus. Postea vero venit ad eum quidam frater, et manebat cum ipso, qui similiter operabatur et ipse mattam unam: tollebat autem eam senex et vendebat, et ambarum mattarum pretium expendebat in vino, illi autem fratri efferebat tantummodo modicum panem ad seram. (0973A)Et cum hoc triennio jugiter faceret, nihil locutus est frater ille. Posthaec vero dixit frater ille in semetipso: Ecce nudus sum, et panem cum egestate comedo, surgam ergo et discedam hinc. Iterum autem cogitavit in semetipso, dicens: ubi habeo ire? Sedeo hic; ego enim propter Deum sedeo in hac vita communi. Et statim apparuit ei angelus Domini, dicens: Nusquam discedas, veniemus enim cras ad te. Et rogavit frater ille senem illum ipsa die, dicens: Non discedas hinc alicubi, quia venient hodie mei tollere me. Cum ergo facta fuisset hora qua solebat senex descendere ad vicum, dixit fratri: Non venient hodie, fili; jam enim tarde est. Et ille dixit ei modis omnibus, quia venient: et dum cum eo loqueretur, dormivit in pace; senex autem fiebat, dicens: (0973B)Heu me, fili, quia multis annis sub negligentia vivo, tu autem in parvo tempore salvasti animam tuam per patientiam. Et ex illo die factus est senex sobrius et probatus.
- 19.
Dicebant de quodam fratre, qui seni cuidam magno vicinus erat, quia ingrederetur, et raperet quidquid haberet senex in cella sua (Ruff., l. III, n. 74; Pasch., c. 3, n. 2). Videbat autem eum senex, et non objurgabat eum, sed extorquebat sibi plus solito manibus operari, dicens: Credo, opus habet frater iste. Et exigebat a se majorem solito laborem; et astringebat ventrem suum, ut cum indigentia comederet panem. Cum autem mori coepisset senex ille, circumsteterunt eum fratres. Et respiciens in eum qui furabatur, dixit ei: Junge te huc ad me. (0973C)Et tenuit et osculatus est manus ejus, dicens: Gratias ago istis manibus, frater, quia propter istas vado in regno coelorum. Ille autem compunctus et poenitentiam agens, factus est etiam ipse probatus monachus, exemplum sumens de actibus magni illius senis.
LIBELLUS DECIMUS SEPTIMUS. De charitate.
- 1.
Dixit abbas Antonius: Ego jam non timeo Deum, sed amo, quia amor foras misit timorem (I Joan. IV).
- 2.
Dixit iterum: Quia de proximo est vita et mors; si enim lucremur fratrem, lucrabimur Deum; si autem scandalizamus fratrem, in Christo peccamus.
- 3.
Abbas Ammon de loco Nitrionis, venit ad abbatem (0973D)Antonium, et dixit ei: Video quia majorem laborem quam tu sustineo, et quomodo nomen tuum magnificum est in hominibus super me? Et dixit ei abbas Antonius: Quoniam et ego diligo Deum plus quam tu.
- 4.
Venit aliquando abbas Hilarion de Palaestina ad abbatem Antonium in montem, et dicit ei abbas Antonius: Bene venisti, Lucifer, qui mane oriris. Et dixit abbas Hilarion: Pax tibi, columna lucis, quae sustines orbem terrarum.
- 5.
Dixit abbas Marcus abbati Arsenio: Quare nos fugis? Et dicit ei senex: Scit Deus, quia diligo vos; sed non possum esse cum Deo et cum hominibus; (0974A)superiorum 633 enim virtutum millia et millium millia unam voluntatem habent, homines autem multas voluntates. Non possum ergo dimittere Deum, et venire, et esse cum hominibus.
- 6.
Dixit abbas Agathon: Quai secundum voluntatem meam nunquam dormivi, retinens in corde adversus quemquam dolorem, neque dimisi dormire alium habentem adversum me aliquid (Ruff., l. III, n. 95).
- 7.
Ascendente aliquando de Scythi abbate Joanne cum aliis fratribus, erravit, qui eis ducatum praebebat, in via; erat enim nox. Et dixerunt fratres abbati Joanni: Quid facimus, abba, quia erravit frater iste de via, ne forte moriamur errantes? Et dixit eis senex: Si dixerimus ei aliquid, contristabitur. Sed (0974B)ecce facio meipsum quasi defectum, et dico me non posse ambulare, sed jaceo hic usque mane. Et fecerunt sic. Sed et residui dixerunt: Nec nos ibimus, sed sedebimus tecum; et sederunt usque mane, ne objurgarent fratrem illum.
- 8.
Senex quidam erat in Aegypto, antequam veniret illic abbas Pastor: ille autem senex habebat notitiam hominum et multum honorem (Ruff., lib. III, n. 95). Cum ergo ascendisset abbas Pastor de Scythi cum suis, dimiserunt illum senem, et venerunt ad abbatem Pastorem: invidiatus autem senex male loquebatur de eis. Hoc audiens Pastor, contristabatur, et dicit fratribus suis: Quid faciemus de sene isto magno, quia nos in tribulatione miserunt homines derelinquentes senem, et ad nos qui nihil sumus, (0974C)attendentes? Quomodo ergo possumus sanare eum? Et dixit eis: Facite aliquid ad gustandum, et tollite vasculum vini, et eamus ad eum, et gustemus simul, forsitan per haec possumus sanare animum ejus. Tulerunt ergo quos paraverant cibos, et perrexerunt ad eum; et dum pulsarent ostium, respondit discipulus ejus, dicens: Qui estis? Et illi dixerunt: Dic abbati, quia Pastor est, et desiderat benedici per vos. Hoc autem nuntiat ei discipulus ejus. Ille mandavit, dicens: Vade, quia non mihi vacat. Illi autem perseverantes in caumate dixerunt: Non discedimus, nisi meruerimus benedictionem senis. Senex autem videns perseverantiam et humilitatem eorum, compunctus aperuit eis, et intrantes gustaverunt cum eo; cum ergo manducarent, dixit senex: In veritate dico, (0974D)minus quam quod est audivi de vobis; centuplum enim est quod video in opere vestro. Factus est ergo amicus eis ex illo die.
- 9.
Dixit abbas Pastor: Conare secundum virtutem tuam nulli omnino facere malum, et castum serva cor tuum omni homini.
- 10.
Iterum dixit: Non est aliquid majus dilectione, etiam ut animam suam ponat quis pro proximo suo. Etenim si quis audiens sermonem tristem, cum possit ipse id facere, certet atque sustineat, et non recontristet; vel etiam si laesus in re aliqua patienter tulerit, non retribuens contristanti atque laedenti se; eo modo hujusmodi homo animam suam ponit pro (0975A)proximo suo (Ruff., l. II, n. 201; Pasch., c. 37, n. 3, Append. Mart., n. 14).
- 11.
Contigit aliquando abbatem Pambo iter cum fratribus in partibus Aegypti facere; et videns quosdam saeculares sedentes dixit eis: Surgite, et salutate, et osculamini monachos ut benedicamini, frequenter enim cum Deo loquuntur, et sancta sunt ora eorum (Ruff., l. III, n. 164).
- 12.
Dicebant de abbate Paphnutio, quia non cito bibebat vinum (Ruff. l. III, n. 151). Ambulans autem aliquando iter, supervenit in conventu latronum, et invenit eos bibentes: cognovit autem eum qui primus erat latronum, et sciebat quia non biberet vinum. Videns ergo eum de multo labore fatigatum, implevit calicem vini, et in alia manu tenuit gladium evaginatum, (0975B)et dicit seni: Si non bibis, occidam te. Sciens autem senex quia mandatum Dei vult facere, et volens eum lucrari, accepit et bibit. Ille vero princeps latronum poenitentiam apud eum egit, dicens: Ignosce mihi, abba, quia contristavi te. Et dicit ei senex: Credo in Deo meo, quia per hunc calicem faciet misericordiam tecum et in hoc saeculo, et in futuro. Et respondit primus latronum: Et ego credo in Deo, quia amodo non faciam alicui quidquam mali. Et lucratus est senex omne collegium illorum latronum, per id quod se propter Deum dimisit voluntati eorum.
- 13.
Dixit abbas Hyperichius: Eripe proximum a peccatis, quanta tibi est virtus, sine improperio, quoniam Deus convertentes non repellit a se. Verbum autem malitiae et nequitiae non habitet in corde (0975C)tuo adversus fratrem tuum, ut possis dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI).
- 14.
Duo fratres erant in Cellis: unus autem ex eis senex erat, et rogabat illum qui erat juvenis, dicens: Maneamus simul, frater. Et ille dixit ei: Peccator sum, et non possum manere tecum, abba (Ruff., l. III, n. 152). Ille autem rogabat eum, dicens: Etiam possumus. Erat autem senex ille mundus, et nolebat audire, quia monachus haberet in cogitatu fornicationem. Et dicit ei frater: Dimitte mihi unam hebdomadam, et iterum loquemur. Venit ergo senex, et volens eum juvenis ille probare, dicebat: In magna 634 tentatione incurri hebdomada ista, abba; pergens enim pro ministerio quodam in vicum, incidi in (0975D)mulierem. Et dixit ei senex: Estne poenitentia? Et dixit frater: Etiam. Senex autem dixit: Ego tecum porto medietatem peccati hujus. Tunc dixit frater ille: Modo scio quia possumus simul manere. Et manserunt simul usque ad exitum suum.
- 15.
Dixit quidam Patrum: Si quis te petierit rem aliquam, et violenter praestiteris ei, sit voluntas animi in id quod datur, sicut scriptum est: Quia si quis te angariaverit milliario, vade cum ipso duo (Matth. V): hoc autem est, ut si quis te petierit rem aliquam, des ei ex animo et spiritu.
- 16.
Dicebant de quodam fratre quia cum fecisset sportas et posuisset eis ansas (Ruff., lib. III, n. 147), (0976A)audivit etiam vicinum suum alium monachum dicentem: Quid facio, quia proximum est mercatum, et non habeo ansas quas imponam sportellis meis? Ille vero resolvit ansas quas imposuerat sportellis, et fratri illi vicino attulit, dicens: Ecce istas superfluas habeo, tolle, impone in sportas tuas. Et fecit opus fratris sui perficere ad quod opus erat, proprium autem opus reliquit imperfectum
- 17.
Dicebant de quodam sene in Scythi, quia aegrotavit, et voluit manducare modicum panem recentem: hoc autem audiens quidam exercitatorum fratrum, tulit melotem suam, et misit in eam panem siccum, et vadens in Aegyptum, mutavit illum ad panem recentem, et attulit seni. Et cum vidissent fratres panes illos recentes, mirati sunt; senex autem (0976B)noluit gustare, dicens: Quia sanguis fratris est. Et rogaverunt senes, dicentes: Propter Deum comede, ne vacuum sit sacrificium fratris istius. Atque ita rogatus comedit.
- 18.
Frater interrogavit quemdam senem, dicens: Duo sunt fratres, ex quibus unus quiescit in cella sua, protrahens jejunium sex dierum, et multum sibi laborem imponens; alter vero aegrotantibus deseruit. Cujus opus magis acceptum est Deo? Respondit ei senex: Si frater ille, qui sex diebus jejunium levat, appendat se per nares, non potest esse aequalis illi qui infirmantibus deseruit.
- 19.
Interrogavit quidam senem quemdam, dicens: Quomodo sunt modo quidam laborantes in conversatione, et non accipiunt gratiam sicut antiqui (Ruff., lib. III, n. 181; Pasch., cap. 28, n. 4)? Dicit ei senex: (0976C)Quia tunc charitas erat, et unusquisque proximum suum trahebat sursum; nunc autem refrigescente charitate, unusquisque proximum suum deorsum trahit, et propterea gratiam non meremur accipere.
- 20.
Perrexerunt aliquando tres fratres ad messem, et susceperunt certum spatium sexaginta modiorum quod meterent (Append. Mart., n. 9). Unus autem ex eis ipsa prima die infirmari coepit, et reversus est ad cellam suam. Duo autem qui remanserant, unus alteri dixit: Ecce frater vides, quia incurrit in aegritudinem frater noster; extorque ergo tu animo tuo, et ego similiter meo paululum, et credamus in Deo, quia per orationem ejus implebimus nos duo opera, et metemus partem ipsius. Cum ergo explicassent (0976D)messem totius loci illius quem susceperant, venerunt accipere mercedes suas: et vocaverunt fratrem illum, dicentes: Veni, frater, accipe laborem tuum. Et ille dixit eis: Qualem laborem accipiam, qui non messui? Et illi dixerunt ei: Orationibus consummata est messis; veni ergo, accipe mercedes tuas. Facta ergo plurima contentione inter eos de hac re; illo scilicet dicente: Non accipiam, qui non laboravi; illis vero non acquiescentibus, nisi et ipse perciperet partem suam, abierunt ad judicium cujusdam magni senis. Et dixit ei ille frater: Perreximus tres, ut meteremus in agro cujusdam ad mercedes. Cum autem venissemus ad locum quem messuri eramus, (0977A)ipsa prima die in aegritudine cecidi, et reversus sum in cellam meam, nec una die metere praevalens cum eis. Et nunc cogunt me isti, dicentes: Frater, veni, accipe mercedes ubi non laborasti. Dixerunt autem et illi fratres: Revera perreximus metere, et suscepimus spatium sexaginta modiorum quod meteremus; et si fuissemus toti tres, cum grandi labore vix potuissemus explicare illud; orationibus autem fratris hujus nos duo velocius quam tres potuimus et demessuimus agrum, et dicimus ei: Veni, accipe mercedes tuas, et non vult. Hoc autem audiens senex, miratus est, et dixit uni de monachis suis: Percute signum in cella fratrum, ut congregent se hic omnes. Qui cum venissent, dixit eis: Venite, fratres, et audite hodie justum judicium. Et indicavit (0977B)eis omnia senex, et adjudicavit fratrem illum, ut acciperet mercedes suas, et faceret ex his mercedibus quod ipse vellet. Et discessit frater ille contristatus et plorans, quasi praejudicium passus.
- 21.
Dicebat quidam senex: Quia Patres nostri consuetudinem habuerunt venire ad cellas novorum fratrum, qui solitarii conversari volebant, et visitabant eos, ne quis eorum tentatus a daemonibus laederetur 635 a cogitatione sua. Et si quando aliquis eorum inveniebatur laesus, adducebant eum ad ecclesiam, et ponebatur pelvis cum aqua, et fiebat pro eo oratio qui tentationibus laborabat, et lavabant omnes fratres manus suas in pelvi, et perfundebatur aqua illa fratri qui tentabatur, atque ita statim purgabatur frater ille.(0977C)
- 22.
Duo senes multis annis simul conversati sunt, et nunquam inter se litem habuerunt (Ruff. l. III, n. 96). . Dixit autem unus alteri: Faciamus et nos unam litem, sicut homines faciunt. Et ille respondit fratri, dicens: Nescio qualiter fiat lis. Et ille dixit: Ecce pono in medio laterculum, et ego dico: Meum est hoc. Tu autem dic: Non, sed meum est; inde sit litis initium. Posuerunt ergo testam in medio sui, et dicit unus eorum: Meum est hoc. Et alter dixit: Non, sed meum est. Et ille respondit ei: Etiam tuum est; tolle ergo et vade. Et discesserunt, nec contendere inter se potuerunt.
- 23.
Frater aliquis interrogavit senem quemdam, dicens: Si videro fratrem, de quo audivi aliquam culpam, non possum suadere animo meo ut introducam (0977D)eum in cellam meam; si autem videro bonum fratrem, ipsum libenter suscipio. Et dixit ei senex: Si facis bonum fratri bono, illi parum; alteri duplum impende, ipse est enim qui infirmatur.
- 24.
Dixit quidam senex: Nunquam desideravi opus quod mihi utile esset, et fratri meo dispendium faceret, hujusmodi habens spem, quia lucrum fratris mei, opus fructificationis est mihi.
- 25.
Quidam frater erat minister cujusdam Patris. Contigit autem ut vulnus fieret in corpore senis, et sanies multa ex eo cum fetore proflueret. Dicebat autem cogitatio sua fratri illi qui ei deserviebat: Diseede hinc, quia non potes sustinere fetorem putredinis istius. Ille vero frater, ut reprimeret hujusmodi (0978A)cogitationem, tulit vas et lavit vulnus senis illius, et recolligit ipsam aquam in vase; et quoties sitiebat, ex ea bibebat. Coepit autem iterum cogitatio sua sollicitare eum, dicens: Si non vis fugere, vel non bibas fetorem hunc. Frater autem ille laborabat, et toleranter ferebat, bibens lavaturam vulneris illius. Et cum ita ministraret seni, vidit Deus charitatem laboris ejus, et illam lavaturam vulneris in aquam mundissimam vertit, et senem invisibili medicamento sanavit.
LIBELLUS DECIMUS OCTAVUS. De praevidentia sive contemplatione.
- 1.
Frater abiit ad cellam abbatis Arsenii in Scythi, et attendit per fenestram, et vidit senem totum quasi igneum: erat autem frater ille dignus qui talia intueretur. (0978B)Et cum pulsasset, egressus est senex, et vidit fratrem illum stupentem, et dicit ei: Diu est quod hic pulsas? ne aliquid vidisti? Et ille respondit ei: Non. Et colloquens cum eo, dimisit eum.
- 2.
Dixit abbas Daniel (Ruff., lib. III, n. 38), qui erat discipulus abbatis Arsenii, quia narravit ei abbas Arsenius, tanquam de alio aliquo dicens (puto tamen quod de eo dicebatur), quia cum sederet in cella sua quidam senum, venit vox dicens ei: Veni, ostendam tibi opera hominum. Et surgens exiit, et duxit eum in quemdam locum, et ostendit ei Aethiopem incidentem ligna, et facientem sarcinam grandem, et tentabat portare eam, et non poterat, et pro eo ut auferret ex sarcina illa, ibat item, et incidebat ligna, et addebat ad sarcinam: hoc autem (0978C)faciebat diutius. Et procedens paululum, ostendit ei hominem rursus stantem super lacum, et implevit vas aqua, et ex eo infundentem in cisternam pertusam, quae cisterna iterum aquam ipsam refundebat in lacum. Et dicit ei iterum: Veni, ostendam tibi aliud; et ecce vidi templum, et duos viros sedentes in equis, et portantes lignum transversum unum contra unum: volebant autem per januam intrare in templum, et non poterant propter lignum illud, quod in transverso portabant, et non inclinantes se unus post alium, ut fieret lignum illud directum, remanserunt foris extra januam templi. Et cum interrogasset quid hoc esset, ille respondit ei: Hi sunt qui portant velut justitiae cum superbia jugum, et humiliati non sunt ut corrigant se et ambulent (0978D)humiliter in via Christi, propter quod et remanent foris a regno Dei. Ille autem qui ligna incidit, homo est in peccatis multis, et pro illis non agit poenitentiam, nec subtrahit de peccatis suis, sed et iniquitates adhibet supra iniquitates suas. Qui autem aqua implet cisternam, homo est qui opera quidem facit bona, sed quia habet etiam in eis permixta et mala, pro hoc perdit etiam et bona opera sua. Quapropter convenit omnem hominem sobrium esse in considerandis operibus suis, ne in vanum videatur sustinere labores.
- 3.
Narravit iterum abbas Daniel, dicens: Dixit Pater noster abbas Arsenius de quodam 636 sene, qui erat magnus in hac vita, simplex autem in fide, (0979A)et errabat pro eo quod erat idiota, et dicebat, non esse naturaliter corpus Christi panem quem sumimus, sed figuram ejus esse. Hoc autem audientes duo senes quod diceret hunc sermonem, et scientes quia magna esset vita et conversatio ejus, cogitaverunt quia innocenter et simpliciter diceret hoc, et venerunt ad eum, et dicunt ei: Abba, audivimus sermonem cujusdam infidelis, qui dicit quia panis quem sumimus, non natura corpus Christi, sed figura est ejus. Senex autem ait eis: Ego sum qui hoc dixi. Illi autem rogabant eum, dicentes: Non sic teneas, abba, sed sicut Ecclesia catholica tradidit: nos autem credimus quia panis ipse corpus Christi est, et calix ipse est sanguis Christi secundum veritatem, et non secundum figuram: sed sicut in principio (0979B)pulverem de terra accipiens plasmavit hominem ad imaginem suam, et nemo potest dicere quia non erat imago Dei, quamvis incomprehensibilis; ita et panis, quem dixit: Quia corpus meum est, credimus quia secundum veritatem corpus Christi est. Senex autem ait eis: Nisi reipsa cognovero, non mihi satisfacit responsio vestra. Illi autem dixerunt ad eum: Deprecemur Deum hebdomada hac de mysterio hoc, et credimus quia Deus revelabit nobis. Senex vero cum gaudio suscepit sermonem istum, et deprecabatur Deum, dicens: Domine, si tu cognoscis quoniam non per malitiam incredulus sum rei hujus, sed per ignorantiam errem, revela ergo mihi, Domine Jesu Christe, quod verum est. Sed et illi senes abeuntes in cella sua, rogabant et ipsi, (0979C)dicentes: Domine Jesu Christe, revela seni mysterium hoc, ut credat et non perdat laborem suum. Exaudivit autem Deus utrosque: et hebdomada completa venerunt Dominico die in ecclesia, et sederunt ipsi tres soli super sedile de scirpo, quod in modum fascis erat ligatum, medius autem sedebat senex ille. Aperti sunt autem oculi eorum intellectuales; et quando positi sunt panes in altari, videbatur illis tantummodo tribus tanquam puerulus jacens super altare. Et cum extendisset presbyter manus, ut frangeret panem, descendit angelus Domini de coelo habens cultrum in manu, et secavit puerulum illum, sanguinem vero excipiebat in calice. Cum autem presbyter frangeret in partibus parvis panem, etiam et angelus incidebat pueri (0979D)membra in modicis partibus. Cum autem accessisset senex, ut acciperet sanctam communionem, data est ipsi soli caro sanguine cruentata. Quod cum vidisset, pertimuit, et clamavit, dicens: Credo, Domine, quia panis qui in altari ponitur, corpus tuum est, et calix tuus est sanguis. Et statim facta est pars illa in manu ejus panis, secundum mysterium, et sumpsit illud in ore, gratias agens Deo. Dixerunt autem ei senes: Deus scit humanam naturam; quia non potest vesci carnibus crudis, et propterea transformat corpus suum in panem, et sanguinem suum in vinum, his qui illud cum fide suscipiunt. Et egerunt gratias Deo de sene illo; quia non permisit Deus (0980A)perire labores ejus, et reversi sunt cum gaudio ad cellas suas.
- 4.
Iterum ipse abbas Daniel narravit de alio sene magno, qui habitabat in inferiores partes Aegypti, quia diceret per simplicitatem quod Melchisedech ipse est filius Dei. Hoc autem indicatum est sanctae memoriae Cyrillo archiepiscopo Alexandrino, et misit ad eum. Sciens autem quia signifer esset ille senex, et quidquid peteret a Deo revelabatur ei, et quia simpliciter diceret hoc verbum, usus est hujusmodi ratione, dicens: Abba, rogo te quia in cogitatione mea est, quod Melchisedech ipse sit filius Dei; et rursus alia cogitatio mea dicit quia non sit, sed homo sit, et sacerdos summus fuerit Dei. Quoniam ergo haesito de hoc, idcirco misi ad te ut depreceris (0980B)Deum, quatenus revelare tibi dignetur de hoc quid veritas habeat. Senex autem de conversatione sua praesumens, cum fiducia dixit: Da mihi per tres dies inducias, et ego deprecor Deum de hac re, et renuntio tibi quod mihi fuerit revelatum de hoc. Intrans ergo in cellam suam, deprecabatur Deum de verbo hoc; et veniens post tres dies dixit sanctae memoriae Cyrillo: Homo est Melchisedech. Archiepiscopus autem respondit ei: Quomodo constat apud te, abba? Et ille dixit ei: Deus ostendit mihi omnes patriarchas, ita ut singuli eorum coram me transirent ab Adam usque ad Melchisedech, et angelus assisiens mihi dixit: Ecce iste est Melchisedech; et ideo, archiepiscope, certus esto quia sic est. Abiens autem senex, per semetipsum praedicabat quia homo (0980C)esset Melchisedech. Et gavisus est magnifice sanctae memoriae Cyrillus.
- 5.
Puer erat adhuc sanctae memoriae Ephraem, et vidit somnium sive revelationem, quia nata sit vitis in lingua ejus, et creverit, et impleverit totam terram fructifera nimis; et quia venirent omnia volatilia coeli, et comedebant de fructu vitis illius; quantum autem maducabant, eo amplius implebatur fructu (Supra, in Vita Ephraem, cap. 1).
- 6.
Iterum vidit quidam sanctorum in 637 somnis ordinem angelicum descendentem de coelo (Supra in Vita Ephraem, c. 3), secundum praeceptum Dei, habentem in manu librum, hoc est tomum scriptum intus et foris: dicebant autem ad invicem: Cui debet committi hoc? Quidam autem dicebant de illo, (0980D)alii de alio: responderunt autem et dixerunt: Vere quidem utrique sancti sunt et justi, quos dicitis; verumtamen hoc eis committi non potest. Multa etiam alia nomina sanctorum dicentes, postea dixerunt: Quia nemini potest alteri hoc committi nisi Ephraem: et vidit senex ille, cui hoc in somnis apparuit, quia Ephraem dederunt tomum illum. Mane autem surgens audivit Ephraem docentem et velut fontem ebullientem de ore ipsius: et cognovit senex, qui somnium viderat, quia Spiritus sancti operatio est, quod egrediebatur de labiis Ephraem.
- 7.
Dicebant de abbate Zenone, quia cum moraretur in Scythi, exiit nocte de cella sua velut ad paludem (0981A)(Ruff., lib. III, n. 210); et cum errasset, fecit tres dies et tres noctes ambulans et laborans; et cum defecisset, cecidit semianimis: et ecce puerulus stetit ante eum habens panem et surisculam aquae, et dicebat ei: Surge, manduca. Ille autem surgens oravit, existimans quia phantasma esset; puer autem respondens, dixit ei: Bene fecisti. Et iterum oravit secundo, et tertio. Et dixit ei: Bene fecisti. Surgens ergo accepit et manducavit. Et posthaec dixit ei: Quantum ambulasti, tantum longe es a cella tua; sed surgens sequere me. Et statim inventus est in cella sua. Dixit ergo ei senex: Veni intra, et da nobis orationem. Et cum intrasset senex, ille subito non comparuit.
- 8.
Dixit abbas Joannes: Quia vidit quidam senum (0981B)in excessu mentis, tres monachos stantes trans mare; et facta est vox ad eos ex alia parte littoris, dicens: Accipite alas igneas et venite ad me. Et duo quidem ex eis acceperunt alas, et volaverunt ad aliud littus, unde facta est vox. Tertius vero remansit et flebat et clamabat fortiter. Postea vero datae sunt sibi alae, sed non igneae, sed infirmae et debiles, ita ut cum omni labore mergendo et resurgendo nimis afflictus veniret illuc. Sic est et generatio haec, quae si accipit pennas, non tamen igneas, sed vix infirmas et debiles potest accipere.
- 9.
Abbas Macarius habitabat in loco nimis deserto: erat autem solus in eo solitarius (Ruff., l. III, n. 61; Pasch., c. 1, n. 8). In inferiore vero parte erat alia solitudo, in qua habitabant plurimi fratres. Observabat (0981C)autem senex ad iter, et vidit Satanam venientem in habitu hominis, ut transiret per cellam ejus. Videbatur autem tunica uti linea omnino vetusta et tota cribrata, et per omnia foramina ejus pendebant ampullae. Et dixit ei senex: Ohe, major: ubi vadis? Et ille respondit: Vado commemorare fratres. Senex autem dixit illi: Ut quid tibi ampullae istae? et dixit illi: Gustum fratribus porto. Et dixit ei senex: Et totas cum gustu portas? Et respondit: Etiam; si unum alicui non placet, offeram aliud; si autem nec illud, dabo tertium, et ita per ordinem, ut modis omnibus vel unum ex eis placeat ei. Et cum hoc dixisset, transiit; et observabat senex custodiens vias, donec ille iterum remearet: et cum vidisset eum senex, dicit ei: Sanus sis. Et respondit ei: Ubi est (0981D)mihi salus? Et dicit ei senex: Quare? Et respondit: Quia modo omnes sanctificati sunt, et nemo mihi acquiescit. Et dixit ei senex: Neminem ergo amicum habes illic? Et respondit: unum tantummodo habeo fratrem illic, vel ipse solus mihi acquiescit; et quando videt me, convertitur velut ventus. Senex vero dixit ei: Et quid vocatur frater ille? Respondit: Theoctistus [ Ruffinus Theopemptus]. Et cum hoc dixisset, transiit. Surgens autem abbas Macarius, perrexit ad inferiorem eremum: quod cum vidissent fratres, acceperunt ramos palmarum, et occurrerunt obviam ei, et singuli eorum parabant cellas suas, incerti apud quem declinaret. Senex autem requirebat quis inter eos Theoctistus vocaretur in loco illo: et inveniens (0982A)eum, intravit in cellam ejus. Theoctistus autem suscepit eum gaudens. Cum ergo coepissent loqui secrete, dicit ei senex: Quomodo circa te est frater? Et ille dixit: Orationibus tuis bene. Et dixit senex: Ne impugnant te cogitationes? Et ille dixit: Interim bene sum. Erubescebat enim dicere ei. Et dixit ei senex: Ecce quot annos habeo in conversationes loci istius, et omnes honorant me, et tamen in hac senectute mea infestus mihi est spiritus fornicationis. Et respondit Theoctistus, dicens: Crede, abba, quia et mihi. Senex autem simulabat alias cogitationes sibi esse molestas, donec faceret eum confiteri. Deinde dicit ei; Quo modo jejunas? Et ille dixit: Ad nonam. Dicit ei senex: Jejuna usque ad seram, et abstine te, et commenda Evangelia, ut memoriter (0982B)retineas, sed et alias residuas ex animo meditare Scripturas; et si tibi ascenderit cogitatio mala, nunquam deorsum aspicias, sed semper de sursum; et statim te Dominus adjuvabit. Et corrigens senex fratrem illum, reversus est in solitudinem suam. Et cum observaret, vidit iterum daemonem illum, et dicit ei: Ubi vadis iterum? Et ille respondit: Commemorare fratres. Et abiit. Cum autem revertetur, 638 dicit ei senex: Quomodo sunt ibi fratres? Et ille respondit: Male. Senex autem dixit: Quare? Et ille respondit: Quia toti sancti sunt; et majus malum, quia et unus, quem habui amicum et obedientem mihi, etiam ipse nescio unde subversus est, et nec ipse mihi acquiescit, sed omnibus sanctior est factus. Et propterea juravi jam non calcari ad illum nisi post (0982C)longum tempus. Haec dicens transivit relinquens senem; senex vero sanctus intravit in cellam suam, adorans et gratias agens Deo Salvatori.
- 10.
Abbas Macarius volens consolari fratres, dicebat: Venit huc aliquando cum matre sua puer, qui a daemonio vexabatur, et dicebat matri suae: Surge, eamus hinc. Illa autem dicebat: Non possum pedibus ambulare. Et dicebat ei filius suus: Ego te porto. Et admiratus sum astutiam daemonum, quomodo eos exinde fugare volebat.
- 11.
Dicebat iterum de desolatione Scythi ad fratres: Quando videritis cellam aedificatam juxta paludem, scitote quia prope est desolatio Scythi; quando autem arbores videritis, jam ante januam est; quando autem videritis pueros, tollite melotes vestras, et (0982D)discedite.
- 12.
Abbas Moyses, qui habitabat in Petra, impugnatus est aliquando nimis a fornicatione; et cum non praevaleret se tenere in cella, perrexit et indicavit hoc abbati Isidoro; et rogavit eum senex ut reverteretur in cellam suam (Ruff., lib. III, n. 10). Ille autem non acquievit, dicens: Non possum, abba. Et assumpsit eum, et levavit secum in domo. Et dicit ei: Attende ad Occasum. Et attendens vidit multitudinem daemonum; et hi erant confusi, et turbantes se ad oppugnandum. Dicit ei iterum abbas Isidorus: Respice ad Orientem. Et attendit, et vidit innumerabilem multitudinem angelorum in gloria. Dixit ergo abbas Isidorus: Ecce isti sunt qui missi sunt ad (0983A)auxiliandum; qui vero ad Occasum ascendunt, hi sunt qui impugnant nos; plures ergo qui nobiscum sunt, quam qui adversum nos sunt (IV Reg. VI). Et ita agens gratias Deo abbas Moyses sumpsit fiduciam, et reversus est in cellam suam.
- 13.
Dicebat abbas Moyses in Scythi: Si custodimus mandata patrum nostrorum, ego praesumens de Deo spondeo vobis quia huc barbari non venient; si autem non custodierimus, desolandus est locus iste.
- 14.
Sedentibus aliquando fratribus apud eumdem abbatem Moysen, dicit eis: Ecce barbari hodie in Scythi venient, sed surgite et fugite. Dicunt ei illi: Et tu non fugies, abba? Ille autem dicit eis: Ego per tot annos exspecto diem istum, ut impleatur (0983B)sermo Domini mei Jesu Christi dicentis: Omnes qui accipiunt gladium, gladio peribunt (Matth. XXVI). At illi dixerunt ei: Neque nos fugiemus, sed tecum moriemur. Et ille dixit eis: Ego causam non habeo: unusquisque vestrum videat quomodo sedeat. Erant autem septem fratres cum eo, et dicunt ei: Ecce barbari appropinquarunt januae, et statim intrantes barbari occiderunt eos. Unus autem ex eis timore carnali perterritus fugit, et abscondit se post plectas de palmis; et vidit septem coronas descendentes et coronantes abbatem Moysem et sex fratres qui cum eo fuerant interfecti.
- 15.
Dicebant de abbate Silvano, quia voluit aliquando pergere in Syriam; et dicit ei discipulus suus Marcus: Pater, nolo exire hinc, sed neque te dimitto (0983C)abire, abba. Exspecta ergo hic alios tres dies. Et cum exspectaret abbas, tertia die dormivit in pace Marcus discipulus ejus.
- 16.
Dicebat abbas Joannes, qui exsiliatus est a Marciano: Quia venimus aliquando de Syria ad abbatem Pastorem, et volebamus interrogare eum de duritia cordis. Senex autem Graece nesciebat, neque interpres inveniebatur. Videns ergo nos senex tribulantes, coepit Graeca lingua loqui, dicens: Natura aquae mollis est, lapidis autem dura est; et si vas aquae plenum pendeat supra lapidem, ex quo assidue stillans gutta cadat in lapidem, perforat eum; ita et sermo divinus lenis est, cor autem nostrum durum; audiens ergo homo frequenter divinum sermonem, (0983D)aperitur cor ejus ad timendum Deum.
- 17.
Dixit abbas Pastor: Scriptum est: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus (Psal. XL). Quoniam igitur cervi in solitudine serpentes plurimos glutiunt, et cum accensi eorum veneno fuerint, ad aquas pervenire desiderant, bibentes autem tentantur a fervore serpentini virus; ita et monachi in solitudinibus habitantes, accenduntur daemonum malignorum veneno, et propterea desiderant Sabbato Dominico venire ad fontes aquarum, hoc est ad corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, ut purgentur ab omni amaritudine daemonum malignorum.
- 18.
Interrogavit aliquis abbatem Pastorem, dicens: (0984A)Quid est quod scriptum est, Non reddas malum pro malo (I Thess. V; I Pet. III)? Dicit ei abbas Pastor: Haec passio quatuor modos habet: primum de corde, secundum de aspectu, tertium de lingua, quartus est facere malum pro malo. Si enim potueris purgare cor, non venit ad aspectum; custodi etiam ne 639 loquaris; si autem locutus fueris, cito te corripe, ne facias malum pro malo.
- 19.
Narravit sanctus Basilius episcopus, dicens: Fuit in quodam monasterio feminarum virgo quaedam, quae stultam esse ac daemonem se habere simulabat (Pallad., c. 41, 42): Quae usque adeo ab omnibus aliis pro errore habebatur, ita ut nec cibum quidem cum ea caperent. Talem siquidem elegerat vitam, ut a coquina nunquam recedens, totius illic (0984B)ministerii impleret officium: et erat secundum vulgare proverbium, universae domus spongia, impletum a se rebus probans, quod sanctis libris scriptum legimus: Si quis, inquit, ex vobis putat se esse sapientem in hoc mundo, sit stultus, ut sapiens fiat (I Cor. III). Haec igitur involutum pannis habens caput, ita quoque in omnibus serviebat; caeterae autem virgines tonsae cucullis cooperiuntur. Nulla aliquando potuit hanc de quadringentis virginibus videre manducantem, nunquam per omne aevum suum sedit ad mensam. A nulla vel modicam partem panis accepit, sed micas tantum detergens ipsarum mensarum, et abluens ollas, his solis alimoniis contenta vivebat. Nulli unquam fecit injuriam, nulla ipsius murmur audivit, nulli aut parum aut satis locuta est unquam. Et certe cum ab omnibus caederetur, cum omnium (0984C)odio viveret, maledicta omnium sustineret, sancto Pyoterio, cui hoc vocabulum erat, probatissimo viro, semperque in diserto viventi astitit angelus Domini quadam die sedenti in loco Porphyrite, affatusque est his verbis: Cur, inquit, grande aliquid esse te credis, ut sanctus, et in hujusmodi degens loco? Vis videre mulierem te sanctiorem? Vade ad Tabennesiotarum monasterium feminarum, et unam ex ipsis illic invenies habentem in capite coronam, ipsamque cognosce te esse meliorem. Quae dum contra tantum populum sola diebus ac noctibus pugnat, cor ipsius a Deo nunquam recessit, tu autem uno in loco residens, neque quoquam aliquando progrediens, per omnes urbes animo et cogitatione vagaris. Statimque ad supradictum monasterium venit, et magistros (0984D)fratrum rogavit, ut introducerent eum ad habitaculum feminarum. Quem mox illi, ut virum non solum vita gloriosum, verum etiam et provectioris aetatis, cum fiducia grandi introduci fecerunt. Ingressus autem, omnes sorores desideravit inspicere: inter quas solam illam, propter quam venerat, non videbat. Ait autem ad postremum: Omnes, inquit, mihi adducite, deesse mihi videtur aliqua. Dicunt ei: Unam, inquiunt, stultam ( Pallad., salem) habemus intrinsecus in coquina. Sic enim eas quae a daemone vexantur appellant. At ille: Exhibete, inquit, ad me ipsam quoque, ut eam videam. Quo audito, supra memoratam vocare coeperunt. Quae cum nollet audire, sentiens, ut credo, aliquid, aut fortassis hoc ipsum divina (0985A)revelatione cognoscens, dicunt ei: Sanctus Pyoterius te videre desiderat. Erat enim vir famae ac nominis grandis. Cumque ad eum fuisset exhibita, vidissetque panno frontem ipsius involutam, projecit se ad pedes ipsius, dicens: Benedic me, inquit. Quod rursus ad illius pedes tunc et ipsa fecit, ac dixit: Tu me benedic, domine. Omnes sorores obstupuerunt simul, dicentes: Noli, abba, talem injuriam sustinere; fatua est enim ista quam cernis. Et sanctus Pyoterius hoc ipsis omnibus ait: Vos, inquit, estis fatuae; nam haec et vestra et mea est Amma. Hoc enim in ea vocant illi feminas spirituales. Et deprecor Deum, ait, ut dignum ipsa in die judicii merear inveniri. Quo audito, omnes simul ad pedes ipsius prociderunt, singulae varia peccata ei propria confitentes. Alia enim abluens sordes catini supra eam se fudisse (0985B)dicebat; alia vero colaphis eam a se verberatam saepe memorabat; alia nares ipsius sinapi impletas a se esse deflebat; caeterae quoque diversas referebant se ei injurias irrogasse. Pro quibus omnibus sanctus ille fusis Deo precibus egressus est. Post paucos autem dies non ferens illa tantam sui gloriam, tantoque se nolens sororum honore cumulari, gravarique se credens excusationibus singularum, egressa est de monasterio illo occulte, et quo ierit, in quem se miserit locum, vel quo fine defecerit, ad nullius potuit notitiam pervenire.
- 20.
Beatae memoriae Paulus Simplex, discipulus abbatis Antonii, narravit patribus talem rem: Quia aliquando veniens in monasterio visitandi gratia, et (0985C)pro fratrum instructione, post consuetam ad invicem consolationem, intraverunt in ecclesiam Dei, missas more solito celebrare. Beatus ergo Paulus intuens ad unumquemque introeuntium in ecclesiam, intendebat quali animo intus intraret; habebat enim hanc gratiam sibi datam a Deo, ut sic videret unumquemque cujus animi esset, sicut nos facies nostras videmus ad invicem; sed et cujusque angelum gaudentem in eis. Ingredientibus ergo omnibus clara facie et splendido vultu, unum vidit nigrum et obscurum corpore toto, et daemones ex utraque parte ejus tenentes et trahentes eum ad semetipsos, et capistrum in naribus ejus mittentes: sanctum vero angelum ejus de longe lugubrem tristemque sequentem. Paulus 640 vero lacrymans et manu frequenter pectus (0985D)tundens sedebat ante ecclesiam, plorans valde eum qui ei talis apparuerat. Qui autem videbant quod faciebat, et tam celerem ejus mutationem, et lacrymas et luctum, interrogabant rogantes eum ut diceret quid esset quod videret, timentes ne quid in reprehensione omnium vidisset, pro quo haec faceret. Postulabant etiam ut ad missas intraret cum eis. Paulus autem eos repellens, et negans se ingressurum, sedebat foras jacens et plorans nimis illum qui ei taliter apparuerat. Post paululum autem dimisso ecclesiae conventu, iterum Paulus attendebat singulos exeuntes, ut quorum introitum agnoverat, sciret quales exirent, et vidit illum virum nigrum et obscurum (0986A)toto corpore prius, exeuntem ab ecclesia claro quidem vultu candidoque corpore, daemones autem qui ante tenebant eum, postea de longe sequentes; sanctum vero angelum juxta ipsum ambulantem laetum et promptum et gaudentem supra eum valde. Paulus vero exsiliens cum gaudio clamabat, benedicens Deum et dicens: O ineffabilis misericordia Dei et bonitas! o divinae miserationes ejus et innumerabilis bonitas! Currens autem et ascendens super altum gradum magna voce dicebat: Venite, videte opera Domini quam terribilia sunt, et omni stupore digna. Venite, videte eum qui vult omnes homines salvare, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Venite, adoremus et procidamus ante eum, et dicamus: Quia tu solus potens es peccata dimittere. Ad hanc vocem ejus (0986B)omnes cucurrerunt, cupientes audire quae dicebat. Et convenientibus omnibus referebat Paulus quae vidisset antequam in ecclesiam intrarent, quae postea iterum. Et interrogavit illum virum, ut diceret ei causam, pro qua ei subito tantam mutationem Deus donaverit. Homo ergo ille convictus a Paulo, coram omnibus qui circa ipsum erant aperte narravit, dicens: Ego peccator homo sum, et multo tempore in fornicatione vixi usque nunc: ingrediens autem modo in sanctam ecclesiam Dei, audivi vocem Isaiae prophetae cum legeretur, magis autem Dei vocem loquentis in eo, ubi dicit: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, discite benefacere, et si fuerint peccata vestra tanquam phoenicium, velut nix dealbabuntur. Et si volueritis et audieritis me, bona (0986C)terrae comedetis (Isaiae I). Ego, inquit, fornicator in hoc sermone compunctus sum nimis, et ingemiscens intra conscientiam meam, dixi ad Deum: Tu Deus, qui venisti in mundum peccatores salvos facere, et qui haec quae modo lecta sunt promisisti per prophetam, comple effectu et opere etiam in me indigno et peccatore. Ecce enim amodo promitto tibi et spondeo sermone, et corde confiteor, quia jam non agam ultra illud malum, sed abrenuntio omni iniquitati, et servio tibi amodo in conscientia munda Hodie ergo, Domine, et in hac hora suscipe me poenitentem et interpellantem te, et renuntiantem omne peccatum. In his igitur promissionibus, ait, egressus sum de ecclesia, statuens in anima mea, nihil ultra agere mali coram oculis Domini. Quod cum audissent, omnes (0986D)clamaverunt ad Dominum voce magna, dicentes: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). Quapropter agnoscentes hoc Christiani de sanctis Scripturis ac divinis revelationibus, quantam Deus habeat bonitatem circa eos qui ad eum devote confugiunt, et per poenitentiam emundant priora delicta, non solum non coguntur poenas solvere pro peccatis ante commissis, verum etiam consequuntur promissa bona. Non ergo desperemus de nostra salute: quia sicut per Isaiam prophetam promisit eos qui in peccatis sunt involuti denuo lavare, et sicut lanam et nivem dealbare, et bonorum coelestium, quae in coelestis Jerusalem civitate sunt, (0987A)replere; ita et iterum nunc per Ezechielem prophetam cum jurejurando promisit: Vivo, inquit, ergo, (0988A)dicit Dominus, quia nolo mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat (Ezech. XVIII).