Migne Patrologia Latina Tomus 73
AuInRuA.VerSen 73 Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?) Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Verba seniorum
1. Quidam sanctorum seniorum Patrum, interrogantibus se monachis de causa abstinentiae, dixit: Oportet, filioli, ut odio habeamus omnem requiem praesentis vitae; sive delectationes corporeas ac ventris suavitatem, et honorem ab hominibus non requiramus, et dabit nobis Dominus Jesus coelestes honores, et requiem in vita aeterna, gloriosamque laetitiam cum angelis suis.
2. Idem autem senior dixit: Quia naturaliter inest homini esurire, oportet autem sumere cibum ad necessitates corporis sustentandas, non tamen in passione, seu saturitate ventris. Nam et somnus naturaliter inest homini, sed non in satietate sive resolutione corporis, quo possimus humiliare passiones ac vitia carnis. Satietas enim somni mentem sensumque hominis stupidum pigrumque reddit; vigiliae autem tam sensum quam etiam mentem subtiliorem ac puriorem efficiunt. Ita enim et sancti Patres dixerunt, quia vigiliae sanctae purificant et illuminant mentem. Sed etiam irasci naturaliter inest homini, non in commotione passionis, sed ut irascatur contra semetipsum ac vitia sua, ut facile emendare et a se abscindere possit. Nec non etiamsi quid pravum et contra praecepta Dei videamus agere alios, oportet nos contra vitia eorum vehementer quidem irasci, ipsos 493 vero diligenter corripere, et increpare, ac monere, ut emendati salventur, et ad vitam aeternam perveniant. 3. Erat quidam senior in eremo interiori, per multos annos in abstinentia et in omni studio spiritali nimis laborans (Pelag., libel. VII, n. 25). Advenientesque ad eum quidam fratres, admirati sunt ejus perseverantiam, dicentes: Quomodo toleras istum tam aridum et squalidum locum, Pater? Quibus ille respondens, ait: Omnis labor totius temporis quo hic dego nondum unius horae tormentorum aeternorum gehennae spatium habet. Oportet, inquit, nos in parvo tempore vitae illius sustinere laborem, et macerare passiones corporis nostri, ut inveniamus in illo futuro ac aeterno saeculo, quod nunquam deficit, perpetuam repausationem. 4. Referebant nobis sancti seniores de quodam fratre, dicentes, quomodo quodam tempore ita impugnabatur a daemonibus, ut statim hora diei prima tantam famem et defectionem corpori ejus facerent, ut penitus sustinere non posset (Pelag. libel. I, n. 58). Verumtamen ille dicebat in corde suo: Quia qualitercunque esurio, oportet me vel usque ad horam tertiam exspectare, et tunc cibum sumere. Cumque facta fuisset hora tertia, iterum dicebat cogitationibus suis: Etiam et nunc violenter oportet me sustinere usque ad horam sextam. Cumque advenisset hora sexta, infundebat panem in aquam, dicens: Dum hic panis infunditur, oportet me etiam horam nonam exspectare. Cumque hora nona advenisset, secundum consuetudinem complebat omnes orationes suas et psalmodiam secundum regulam, et ponebat panem ut comederet. Hoc ergo per plurimos dies sustinuit. Quadam ergo die similiter ab hora prima usque ad nonam fecit; cumque hora nona sedisset ut cibum caperet, vidit de sportella (ubi panis, id est, paximatia reposita erant) surrexisse fumum magnum, et egressum esse per fenestram cellulae ejus. Itaque ex illo die, nec esuries nec defectio corpori facta est, sed magis ita corroboratum est in fide et abstinentia cor ejus, ut etiam nec post biduum delectaret eum cibum accipere. Ita gratia Dei auxiliante certamini ejus, per patientiam suam frater exstinxit gastrimargiae, id est gulae et concupiscentiae passionem. 5. Egressi sunt aliquando de monasterio fratres, ad visitandum eos qui in eremo commorabantur Patres (Pelag., libello X, num. 92). Cum autem venissent ad quemdam eremitam seniorem, suscepit eos cum grandi gaudio, et sicut consuetudo est, apposuit eis mensulam. Videns enim eos fatigatos de itinere, ideo ante horam nonam fecit eos reficere, et quidquid habebat in cella sua, apposuit ut ederent, et repausavit eos. Facto autem vespere, orationes et psalmos secundum consuetudinem compleverunt, similiter etiam et nocte fecerunt. Supradictus autem senior separate in alio loco quiescebat sibi, et audiebat loquentes inter se, et dicentes: Quoniam isti eremitae magis et melius ad refectionem cibantur quam qui in monasteriis conversantur. Haec autem senior audiens tacuit. Et cum illuxisset dies, arripuerunt iter ut ad alium eremitam pergerent, qui in vicino ejusdem senis habitabat. Cum autem egrederentur, dixit eis senior: Salutate eum ex me, et dicite ei: Observa, et noli irrigare olera. Cum autem pervenissent ad illum seniorem alium, dixerunt ei mandatum. Ipse vero intellexit causam, et tenuit eosdem fratres, deditque eis ut operarentur texentes sportas, sedensque cum eis ipse, non cessavit de opere manuum. Vespere autem ad luminaria addidit super consuetudinem alios psalmos, et post completas orationes dixit eis: Nos quidem consuetudinem non habemus cibari quotidie, sed propter vestrum adventum oportet nos hodie coenare; et apposuit eis panes siccos, et sal, dicens: Quia propter vos debemus amplius aliquid coenare; misit autem modicum acetum, et sal, et modicum olei; et cum surrexissent de mensula, coepit iterum psallere usque ad prope lucem; et dixit eis: Non possumus propter vos omnem canonem psallere, ideoque repausate modicum, quia de itinere fatigati estis. Cum autem factum fuisset mane hora prima, voluerunt recedere ab eo, sed non permisit eos senior, dicens. Magis jubete facere nobiscum aliquantos dies; non enim dimitto vos hodie, sed propter charitatem teneo vos vel alios tres dies. Illi autem haec audientes, surrexerunt nocte, et antequam illucesceret, latenter fugerunt ex eodem loco. 6. Quidam de sanctis senioribus salutandi causa profectus est ad alium seniorem eremitam, qui cum omni gaudio suscepit eum, pro cujus adventu paravit ad refectionem lenticulae cibum coctum, dixeruntque inter se ut prius ex more complerent orationes et psalmodiam, et postea cibum caperent. Cum autem ingressi fuissent, psallebant, totumque psalterium compleverunt. Nam et de Scripturis sanctis, tanquam legentes, duos prophetas absentes habentes, recitaverunt. Jamque dies abierat, nox similiter recedebat. Dum ergo orarent et intente psallerent, illuxit alia dies, et tunc intellexerunt quod jam nox transisset. Iterum 494 autem inter se de verbo Dei loquentes, et spiritales sibi sensus exponentes, factum est ut circa horam nonam salutantes se invicem, ita reversus est qui venerat senex ad cellulam suam. Nam refectionem cibi qui paratus fuerat, obliti sunt accipere, dum cibum spiritualem perceperunt; vespere autem facto, invenit senior ollam plenam sicut parata fuerat; et contristatus, dixit: Heu! quomodo obliti sumus pulmentum istud. 7. Referebat nobis abbas Zenon, quia aliquando dum proficisceretur ad Palaestinam, fatigatus de labore itineris, resedit sub arbore (Pelag., libel. IV, n. 17). Erat autem in proximo ager plenus cucumeribus. Cogitavit autem in corde suo, ut surgeret, et tolleret sibi ad refectionem de ipsis cucumeribus: Nihil enim, inquit, grande est quod habeo tollere. Respondensque ipse sibi in cogitationibus suis, ait: Quia fures praecipientibus judicibus in tormenta mittuntur, oportet et ego meipsum probare, si possim sustinere tormenta, quae latrones patiuntur. Surgens autem eadem hora, stetit in aestu quinque dies, frixitque corpus suum, et dixit cogitationibus suis: Quia non possum sustinere tormenta, ideo oportet me furtum non facere, sed magis exercere secundum consuetudinem opera manuum, et de laboribus meis reficere, sicut sancta Scriptura dicit in psalmis: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit (Psal. CXXVII), quod certe quotidie in conspectu Domini psallimus. 8. Discipulus cujusdam sancti senioris impugnabatur a spiritu fornicationis, sed, auxiliante gratia Domini, resistebat viriliter pessimis et immundis cogitationibus cordis sui, jejuniis et orationibus, et in opere manuum affligebat se vehementer. Beatus autem senior videns eum ita laborantem, dixit ei: Si vis, o fili, deprecor Dominum, ut auferat a te istam impugnationem. Ille vero respondens, dixit: Video, Pater, quia etsi laborem sustineo, sentio tamen fructum in me perficere bonum, quia per occasionem impugnationis hujus, et amplius jejuno, et amplius in vigiliis et orationibus tolero. Verumtamen deprecor te, ut exores pro me misericordiam Domini, ut det mihi virtutem, quatenus possim sustinere et certare legitime. Tunc senior sanctus dixit ei: Ecce nunc cognovi, fili, quia fideliter intelligis quod hoc spiritale certamen per patientiam ad salutem aeternam animae tuae proficiat. Ita enim sanctus Apostolus dixit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero, reposita est mihi corona justitiae; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV). 9. Et alius etiam frater vehementer impugnabatur ab immundo spiritu fornicationis. Exsurgens autem noctu abiit ad quemdam sanctum et probatum in virtutibus seniorem, et confessus est ei quia patiebatur impugnationem a spiritu fornicationis. Haec cum audisset senior, consolabatur eum, docens spiritualibus verbis de virtute patientiae, dicens, sicut scriptum est, Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino (Psal. XXVI). Reversus est frater ad cellulam suam, et ecce iterum impugnatio insistebat ei. Ipse autem festinavit denuo pergere ad supradictum seniorem. Videns autem eum senior, iterum docebat eum ut patienter et indefesse sustineret, dicebatque ei: Crede, fili, quoniam mittet tibi Dominus Jesus Christus auxilium de coelo sancto suo, ut possis superare passionem hanc. Confortatus autem frater, monente sancto seniore, remeavit ad cellulam suam, et iterum impugnatio valde conturbabat cor ejus. Et statim eadem hora noctis reversus est ad seniorem, et deprecabatur cum ut intentius pro eo Dominum exoraret. Dixit ei senior: Ne pertimescas, fili, neque resolvaris, neque abscondas cogitationes tuas; ita enim confusus spiritus immundus discedit a te. Nihil enim ita allidit virtutem daemonum, quomodo si quis secreta immundarum cogitationum revelaverit sanctis ac beatissimis patribus. Viriliter age, fili, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum (Psal. XXVI). Ubi enim durior est pugna, ibi gloriosior erit et corona. Denique sanctus propheta Isaias dicit: Nunquid invalida est manus Domini ad salvandum, aut aggravata est auris ejus, ut non exaudiat (Isaiae LIX)? Considera ergo, filiole, quia certamen tuum exspectat Dominus, tibique contra diabolum dimicanti parat aeternitatis coronam. Ideo monet nos sancta Scriptura, dicens: Quia per multas tribulationes oportet nos introire in regnum coelorum (Act. XIV). Haec autem audiens frater, confirmatum est cor ejus in Domino, et permansit apud seniorem, noluitque ultra reverti ad cellulam suam. 10. Beato abbati Moysi, qui habitabat in loco qui appellabatur Petra, quodam tempore intantum imposuit durissimam impugnationem daemon fornicationis, ut non praevaleret sedere in cellula sua, sed abiit ad sanctum abbatem Isidorum, et retulit ei violentiam impugnationis suae (Pelag., libello XVIII, num. 12). Cumque de Scripturis sanctis abbas Isidorus proferens testimonia, consolaretur eum, et ut ad cellulam suam reverteretur rogaret eum, noluit abbas Moyses pergere ad cellulam suam. Tunc abbas Isidorus pariter cum abbate Moyse ascenderunt in superiora cellulae suae. Et dixit ei Isidorus: Respice ad 495 Occidentem, et vide. Cumque respiceret, vidit multitudinem daemonum vehementer cum furore perturbari, et quasi ad praelium praeparatos, festinantesque pugnare. Dixit autem ei abbas Isidorus: Respice iterum ad Orientem, et vide. Cumque respiceret, vidit innumerabilem multitudinem sanctorum angelorum, gloriosum et splendentem super lumen solis coelestium virtutum exercitum. Ait autem ei abbas Isidorus: Ecce quos in Occidente vidisti, ipsi sunt qui etiam impugnant sanctos Dei. Nam quos ad Orientem conspexisti, ipsi sunt quos ad adjutorium sanctis suis mittit Deus. Cognosce ergo quia plures sunt nobiscum, sicut dicit Elisaeus propheta (IV Reg, VI). Verum etiam sanctus Joannes dicit: Quia major est qui in nobis est, quam qui in hoc mundo (I Joan. II). Et his auditis confortatus in Domino sanctus abbas Moyses, reversus est in cellulam suam, gratias agens, et glorificans Domini nostri Jesu Christi bonitatis patientiam. 11. Erat quidam frater in eremo Scythiae promptus et alacer in opus Dei, et spiritali conversatione (Pelag., libell. V, n. 22). Huic autem inimicus generis humani diabolus immisit cogitationes, ut recordaretur cujusdam notae sibi mulieris pulchritudinem, et conturbaretur in cogitationibus suis vehementer. Contigit autem, ex dispensatione Domini Jesu, ut alius quidam frater de Aegypto veniret ad visitandum eum in charitate Christi. Et dum inter se loquebantur, evenit sermo ut diceret ille frater de Aegypto: Quia mortua est illa mulier. Ipsa autem erat, in cujus amore impugnabatur supradictus frater. Haec cum audisset ille, post paucos dies abiit ad locum illum ubi positum erat corpus illius defunctae mulieris, et aperuit noctu sepulcrum ejus, et cum pallio suo tersit saniem putredinis ejus, et reversus est ad cellulam suam, ponebatque fetorem in conspectu suo, et dicebat cogitationibus suis: Ecce habetis desiderium quod quaerebatis, satiate vos ex eo, et ita in illo fetore cruciabat semetipsum, usquequo cessaret ab eo sordidissima impugnatio. 12. Duo fratres monachi abierunt in proximam civitatem, ut distraherent quae manibus suis per totum annum operati essent (Pelag., libell. V, n. 27). Unus autem ex eis egressus est ut quaedam sibi necessaria emeret, alius autem solus in hospitio remansit, et instigante diabolo cecidit in fornicationem. Cum autem reversus venisset frater, dixit ei: Ecce distraximus quae necessaria erant, revertamur nunc ad cellulam nostram. Respondens autem frater dixit ei: Non possum reverti. Cumque deprecaretur eum frater suus dicens: Quapropter non reverteris ad cellulam? Ille confessus est ei, dicens: Quia ego cum discessisti a me, cecidi in fornicationem, ideo nolo reverti. Volens autem lucrari et salvare animam ejus frater suus, cum sacramento dixit ei: Quia et ego cum separatus fuissem a te, lapsus sum similiter in fornicationem; verumtamen revertamur ad cellulam, et ponamus nos in poenitentiam. Omnia enim possibilia sunt Deo (Lucae I); ut poenitentibus nobis indulgentiam donare dignetur, ut in aeterno igne tormentis et poenis inferni in tartaro non cruciemur; ubi poenitentia non est, sed ignis semper sine cessatione, et dira tormenta. Ita ergo reversi sunt ad cellulam suam. Abierunt autem ad sanctos Patres, et prostraverunt se ad vestigia eorum, cum multo ululatu et lacrymis gementes, et confessi sunt illis quae evenisset eis ruinae tentatio. Quidquid autem praeceperunt sancti seniores, et docuerunt eos in causa poenitentiae, ita omnia fecerunt. Ille ergo alius frater, qui non peccaverat, pro fratre qui peccaverat poenitentiam agebat, quasi et ipse peccasset, eo quod multam charitatem circa eum haberet. Videns autem Dominus laborem charitatis ejus, infra pauca tempora revelavit sanctis Patribus qualis esset causa, et quia propter charitatem illius qui non peccaverat, et se afflixerat pro salute fratris, idcirco indulgentiam donavit ei Dominus qui peccasset. Ecce hoc ita sicut scriptum est: Quia posuit animam suam pro salute fratris sui (I Joan. III). 13. Alius etiam frater molestiam sustinebat a spiritu fornicationis. Abiit autem ad quemdam probatissimum seniorem, et precabatur eum dicens: Pone tibi sollicitudinem, beatissime Pater, et ora pro me, quia graviter me impugnat passio fornicationis (Pelag., libell. V, n. 19). Haec cum audisset senior, orabat intente, diebus ac noctibus pro eo deprecans Domini misericordiam. Iterum autem veniebat idem frater, et rogabat seniorem, ut magis intentius pro eo oraret. Similiter autem cum omni sollicitudine beatus senior orabat intentius pro eo: frequenter autem venientem ad se monachum videns senior et deprecantem se ut oraret, valde contristatus mirabatur quia non exaudiret Dominus orationem ejus. Eadem autem nocte revelavit ei Dominus quae circa illum monachum erat negligentiae et ignaviae resolutio, et delectationes corporeae cordis ejus. Ita autem ostensum est sancto seniori: Vidit sedentem illum monachum, et spiritum fornicationis in diversis mulierum formis ante illum ludentem, 496 et ipsum cum eis delectari. Videbat autem et angelum Domini astantem et indignantem graviter contra eumdem fratrem, quia non surgebat neque prosternebat se in orationibus ad Deum; sed magis delectabatur in cogitationibus suis. Haec autem ostensa sunt per revelationem sancto seniori. Cognovit autem quia culpa et negligentia illius monachi erat, ut non exaudirentur orationes ejus; et tunc dixit ei senior: Quia tua culpa est, frater, qui condelectaris cogitationibus malis, impossibile est enim discedere a te spiritum fornicationis immundum, aliis orantibus et Deum pro te deprecantibus, nisi et tu ipse laborem assumas, in jejuniis, et orationibus, et vigiliis multis, cum gemitu deprecans ut misericordiam suam, et adjutorium suae gratiae praebeat tibi Dominus Jesus Christus, ut possis resistere cogitationibus malis. Nam et medici, qui corporibus hominum medicamenta conficiunt et adhibent, quamvis omnia cum summa diligentia faciant, verumtamen si ille qui infirmatur, a noxiis cibis, vel de aliis quae solent laedere infirmitates, abstinere noluerit, nihil ei proficit cura, et diligentia, et sollicitudo medicorum. Similiter etiam et in animae languoribus eveniet. Licet enim omni intentione, et ex toto corde sancti Patres, qui sunt medici spirituales, exorent misericordiam Domini Salvatoris nostri pro eis qui orationibus eorum se postulant adjuvari, nisi et ipsi cum omni intentione mentis, tam in orationibus quam in omni opere spirituali quae Deo placita sunt fecerint, non eis proficient negligentibus et resolutis, et de salute animae minime cogitantibus, orationes sanctorum. Et haec audiens frater, compunctus est corde, et cum omni sollicitudine, secundum doctrinam senioris, tam in jejuniis quam in orationibus et vigiliis semetipsum afflixit, et meruit misericordiam Domini. Et recessit ab eo spiritus immundae passionis. 14. Erat quidam monachus, et habitabat in eremo. Quaedam autem puella ex genere et cognatione ejus, post plurimos annos comperit in quo loco supradictus monachus habitaret, et instigante diabolo abiit in desertum requirens eum (Pelag., libell. V, n. 24). Quo invento, ingressa est cellulam ejus, asserens ei quia ex genere et parentela ejus fuisset, mansitque ibi apud eum, et cecidit in ruinam peccati cum ea. Erat autem alius monachus, et ipse in eremo degens, qui cum ad refectionis, horam venisset, gello cum aqua, quem ad potum sibi praeparaverat, vertebat se, et tota illa aqua fundebatur in terram. Hoc autem per aliquot dies, cum ad refectionem venisset, ita fiebat, et effundebatur aqua in terram, ut non posset bibere. Cogitavit autem apud semetipsum, ut abiret ad illum alium monachum, et diceret ei de gellone qui vertebat se, et tota aqua effundebatur. Igitur cum in itinere, vespere facto, in quodam antiquo et diruto templo idolorum dormiret, audivit daemones inter se loquentes: Quia in ista nocte praecipitavimus illum monachum in fornicationem; et haec audiens, admirabatur. Cum autem illuxisset dies, pervenit ad monachum, et invenit eum gravissima tristitia oppressum, et dixit ei: Quid faciam, frater, quia qua hora reficere voluero, statim gello, quem ad usum aquae habeo, vertit se, et effunditur aqua, et non habeo quid bibere? Tunc respondit ei supradictus monachus, dicens: Tu quidem venisti ad me interrogare, quia gellunculus vertit se, et effunditur aqua? Ego autem quid habeo facere, quia hac nocte cecidi in fornicationem? Respondensque frater, dicit ei: Ego et hoc jam cognovi. Dixit autem ei ille: Et unde hoc potuisti cognoscere? Et ille ait: Dum in itinere noctu quiescerem, audivi daemones inter se loquentes et gloriantes de lapsu tuo, et nimis contristatus sum. Tunc respondit ei ille monachus, dicens: Ecce ego egredior, et vado in saeculum. Haec ille audiens, deprecabatur eum, dicens: Noli hoc agere, frater, sed magis patienter sustinens permane in hoc loco. Nam mulierem expellamus, et revertatur ad locum suum. Manifeste enim ista exquisitio ars maligni diaboli est. Magis autem oportet ut maneas in hoc loco in afflictione cordis et corporis, et cum intimi cordis gemitu ac lacrymis usque ad exitum vitae deprecare Domini ac Salvatoris nostri pietatem, ut possis invenire misericordiam in die illo terribili magni judicii Dei. 15. Erat quidam frater in eremo, habitabat autem in loco qui dicebatur Cellia, et impugnabant eum daemones in passione fornicationis. Cogitavit autem apud semetipsum, dicens: Quia forsitan oportet me magis in opere manuum laborare, ut exstinguatur carnalis sensus meus. Erat autem idem frater arte figulus. Exsurgens autem fecit in luto, et plasmavit quasi figuram mulieris, et dixit cogitationibus suis: Ecce uxor tua, necessarium est ergo ut super consuetudinem addas in opere manuum tuarum; et post aliquantos dies iterum similiter fecit ex luto, et plasmavit quasi filiam sibi, et dixit cogitationibus suis: Ecce generavit uxor tua filiam, necessarium 497 est ergo ut magis magisque amplius exerceas opera manuum, ut possis pascere et vestire, et te, et uxorem, et filiam tuam; et ita prae nimio labore maceravit corpus suum, ut non praevaleret jam supportare tantum laborem. Tunc dixit cogitationibus suis: Quia si non praevales nimium istum sustinere laborem, neque mulierem requiras. Videns autem Deus fervens propositum mentis ejus pro certamine castitatis, abstulit ab eo molestiam impugnationis daemonum. Et glorificavit Deum super magnitudine gratiae ejus. 16. Quidam frater interrogabat beatum abbatem Poemenem, dicens: Quid faciam, Pater, quia impugnat me passio fornicationis, et rapior in passionem furoris? Et respondens dixit ei sanctus senior: Ideo utique David propheta dicebat: Quia leonem quidem percutiebam, nam et ursum frequens suffocabam (I Reg. XVII). Hoc autem ita intelligitur, quia furorem ab animo meo abscindebam, fornicationem autem in laboribus affligebam. 17. Dicebant sancti seniores Patres de quodam monacho jam seniore in Scythi eremo commanente, quomodo servus quorumdam erat, et per singulos annos descendebat de eremo in Alexandriam, ubi commanebant domini ejus, deferens eis pensionem, sicut solent servi dare dominis suis (Pelag., libell. 15, num. 31, nomine Olympii). Sed domini ejus magis reverentiam pro timore Dei habentes circa eum, honorabant occurrentes et salutantes eum, petentesque ut pro eis Dominum exoraret. Ille autem mittebat aquam in pelvim, et festinabat lavare pedes dominorum suorum, cum omni humilitate obsequium eis exhibere cupiens. Ipsi vero nolebant acquiescere ut pedes eorum ablueret, sed dicebant: Noli, beatissime Pater, gravare animas nostras. At ille respondens dicebat ei: Ego servus vester sum, nam vos esse dominos meos omnipotens Deus constituit; et gratias ago dominio vestro, quia dignati estis me permittere ut serviam Deo vivo et vero, creatori ac dominatori coeli et terrae, et imo detuli vobis pensionem servitutis meae. Domini autem ejus contendebant, nolentes accipere quam detulerat pensionem. Respondens autem monachus dixit eis: Si nolueritis accipere pensionem meam, ita decrevi ut non revertar in eremum, sed hic in praesenti permaneo, et servio vobis. Haec autem audientes domini ejus, acquieverunt suscipere pensionem, ne contristaretur, sed magis ut reverteretur ad loca eremi ad cellulam suam. Illud autem quod in pensionem suam etiam nolentibus dabat dominis suis, statim ut accipiebant, pauperibus erogabant. Interrogantes autem eumdem seniorem fratres, dixerunt ei: Obsecramus te, Pater, ut dicas nobis cur cum tanta intentione pro servitio tuo pensionem etiam nolentibus et nimis resistentibus tibi dominis ingessisti? Ad haec respondens senior dixit: Ego, fratres, ideo festino pro servitio, quod tanquam dominis meis debeo pensionem per singulos annos adimplere eis, ut quidquid jam cum adjutorio Domini in jejuniis et orationibus, seu in sanctis vigiliis, vel in omni opere spirituali, Christo Domino adjuvante, laboravero, hoc mihi in aeterna vita, et ad salutem animae meae proficiat, ne forte si pensionem pro servitio meo minime intulero, jam totus spiritalis labor meus ad illorum mercedem proficiat, qui me permiserunt Christo Domino deservire, et spiritaliter conversari. 18. Erant duo fratres, secundum carnem quidem germani, verumtamen uterque in spiritali proposito monachi existentes, insidiabaturque eis malignus diabolus, ut quomodocunque eos separaret ab invicem (Pelag., libell. XV, num. 89). Quadam igitur die ad vesperam, secundum consuetudinem ille junior frater accendens lucernam posuit super candelabrum. Faciente autem malitia daemonum, ruit candelabrum, et exstincta est lucerna. Per hanc occasionem insidiabatur eis malignus diabolus, ut in litem eos incenderet; surgensque senior, coepit percutere cum furore fratrem suum. Ille vero prostratus in terram, deprecabatur germanum suum, dicens: Magnanimus esto, domine, et ego rursus accendo lucernam. Ergo quia non respondit ei turbulentum sermonem, statim malignus spiritus confusus recessit ab eis. Et pergens eadem nocte nuntiavit principi daemonum, dicens: Quoniam propter humilitatem illius monachi, qui prostratus in terra veniam postulabat a fratre suo, non praevalui in eis. Vidensque Deus humilitatem ejus, effudit super eum gratiam suam; et ego sentio me valde torqueri atque cruciari, quoniam non praevalui eos separare ab invicem. Haec autem omnia verba audiens sacerdos idolorum qui ibi commanebat, compunctus est in timore Domini et amore Jesu Christi; considerans enim quoniam magis seductio et perditio animarum est cultus idolorum, relinquens omnia, festinanter perrexit ad sanctos Patres ad monasterium, et retulit eis omnia quae per 498 malitiam daemones inter se loquebantur. Cumque monitis salutaribus instruxissent eum sancti Patres de doctrina Domini Salvatoris, baptizatus est, et sancti propositi monachorum vitam arripuit, et adjuvante et cooperante gratia Dei, factus est probatissimus monachus, tantumque veneratus est et tenuit virtutem humilitatis, ut omnes nimiam humilitatem ejus admirarentur. Dicebat enim, quoniam omnem virtutem adversariorum nostrorum daemonum solvit humilitatis intentio. Denique et Dominus noster Jesus Christus per humilitatem triumphavit diabolum, et omnem ejus virtutem contrivit. Addebat etiam dicens, quoniam frequenter audisset daemones inter se loquentes, quia quando ad iracundiam succendimus corda hominum, si quis sustinuerit patienter convicia injuriarum, et conversus magis rogaverit ea quae ad pacem sunt, dicens: Quia ego peccavi, statim sentimus omnem nostram virtutem marcere, quia approximat eis gratia divinae potentiae. 19. Referebat autem beatus senior Poemen fratribus, dicens: Quoniam fuit quidam nuper monachus in Constantinopoli temporibus Theodosii imperatoris (Pelag., libell. XV, num. 66). Habitabat autem parva cella foris civitatem prope proastium, qui vocatur in Septimo, ubi solent imperatores egressi de civitate libenter degere. Audiens autem imperator quod ibi esset quidam monachus solitarius, qui nunquam egrediebatur de cella, coepit deambulando pergere ad eum locum ubi erat supradictus monachus, praecepitque sequentibus se eunuchis ut nullus approximaret ad cellulam monachi illius. Ipse autem solus perrexit, pulsavitque ostium. Surrexit autem monachus, et aperuit ei, et non cognovit eum quod esset imperator. Tulerat enim sibi coronam de capite suo, ut non cognosceretur. Post orationem autem sederunt pariter, et interrogavit eum imperator dicens: Quomodo sancti Patres degunt in Aegypto? Respondensque monachus, ait: Omnes exorant Deum pro salute vestra. Aspiciebat autem imperator intente cellulam ipsam, et nihil in ea vidit, nisi paucos panes siccos in sporta pendentes, et dixit ei: Da mihi benedictionem, abba, ut reficiamus. Statimque festinavit monachus, et misit aquam et sal, et misit buccellas, et comederunt pariter, porrexitque ei calicem aquae, et bibit. Tunc Theodosius imperator dixit: Scis quis ego sum? Respondens monachus dixit: Nescio quis sis, domine. Dixit ei: Ego sum Theodosius imperator, et ob devotionem veni huc. Hoc cum audisset monachus, prostravit se ante illum. At ille dixit ei: Beati estis vos, monachi, qui, securi ac liberi de negotiis saeculi, tranquilla et quieta perfruimini vita, et solummodo de salute animarum vestrarum habetis sollicitudinem, quomodo ad vitam aeternam et ad coelestia praemia pervenire possitis. In veritate enim dico tibi quia certe in regno natus sum, et nunc in regno dego, et nunquam sine sollicitudine cibum capio. Post haec autem valde honorifice salutavit eum imperator, et ita egressus est ab eo. Eadem autem nocte coepit intra se cogitare famulus Dei, dicens: Quoniam non oportet jam me in hoc loco esse; multi enim non solum de populo, sed etiam de palatio et de senatoribus quamplurimi exemplum imperatoris secuti, ad videndum me venturi sunt, et honorem mihi tanquam servo Dei deferendo non cessabunt. Et illi quidem haec propter nomen Domini facturi sunt, ego autem timeo ne forte diabolus malignus mihi subripiat, et libenter incipiam eos suscipere, et condelectetur cor meum laude et honore eorum, et per haec jam incipiam virtutem humilitatis perdere, et laudibus atque honoribus hominum delectari. Haec igitur omnia homo Dei secum cogitans, eadem nocte fugit inde, et perrexit in Aegyptum ad sanctos Patres in eremo. Itaque consideremus, dilectissimi fratres, quanta sollicitudine virtutem humilitatis custodire famulus Dei studuit, ut in coelesti regno aeternam gloriam pro labore sanctae vitae suae, quem propter nomen Domini exercuerat, percipere a Christo Domino mereretur. 20. De hoc autem ipso sancto Poemene referebant alii sancti seniores dicentes: Quia quodam tempore, cum advenisset judex provinciae, audissetque sanctam opinionem beati Poemenis, desiderabat videre eum, misitque nuntium ad deprecandum ut susciperet eum (Pelag., libell. VIII, num. 13). Beatus autem Poemen contristatus est valde, cogitans apud semetipsum: Quia si coeperint personae nobiles venire ad salutandum et honorandum me, manifestum est quia et alii multi etiam populares homines frequentabunt me; et necesse est ut per hoc perturbetur secreta vitae meae conversatio, et humilitatis gratiam, quam cum labore tanto, auxiliante Domino, a juventute mea studui custodire, forsitan surripiente maligno diabolo perdam, et vanae gloriae incurram laqueos. Haec ergo apud semetipsum pertractans, definivit quatenus excusaret magis, et non susciperet 499 judicem. Contristatus autem judex, quia non eum suscepisset, ait ad officium suum: Quoniam non merui videre hominem Dei, peccatis meis imputo. Verumtamen nimis desideravit per quamcunque occasionem videre sanctum virum. Excogitavit ergo hujuscemodi causam, quae occasionem ei praeberet videndi eum. Comprehendens enim filium sororis beati Poemenis, misit in carcerem, ut per istam occasionem aut susciperet judicem, aut certe ipse veniret ad rogandum judicem. Dixitque ad officium suum: ut non contristetur sanctus senior, mandate ei si voluerit venire ad me, necesse est ut statim educamus eum de carcere. Talis enim est causa ejus, quae non possit impune transire. Audiens autem haec mater juvenis, id est, soror sancti Poemenis, abiit in eremum ubi erat frater suus, stabatque ad ostium cellulae ejus cum multo fletu et ululatu, rogans eum ut descenderet ad judicem, et rogaret pro filio suo. Beatus autem Poemen non solum ad eam nihil dixit, sed nec ostium ei aperuit ut egrederetur ad eam. Tunc coepit illa maledicere ei, ac dicere: Durissime et impiissime, et ferrea viscera gerens, quomodo te tantus dolor fletus mei non flectit ad misericordiam, quoniam unicum ipsum filium habeo, quem in periculo mortis video constitutum? Tunc senior mandavit ei per fratrem qui ei ministrabat, dicens: Vade, dic ei: Poemen filios non genuit, et ideo non dolet. Haec audiens judex, dixit amicis suis: Scribite ad eum, ut vel epistolam precatoriam faciat ad me, quatenus possim eum dimittere. Tunc jam quamplurimis suadentibus, sanctus senior scripsit ad judicem, dicens: Jubeat nobilitas tua diligenter requirere causam illius, et si quid dignum morte admisit, moriatur, quatenus in hoc praesenti saeculo exsolvat crimen peccati sui, ut evadat aeternas ac perpetuae gehennae poenas; sin autem nihil dignum morte commisit, quod justum videtur legibus, ita de eo jube discernere. 21. Fuit etiam de magnis patribus quidam senior, nomine Agathon, nominatissimus in virtute humilitatis et patientiae (Pelag., libell. X, num. 10). Quodam autem tempore perrexerunt ad visitandum eum fratres. Audientes enim de eo quod magnam humilitatem habuerit, volentesque probare, si vere humilitatis patientiam possideret, dixerunt ei: Multi scandalizantur in te, Pater, quia nimis vitio superbiae tenearis, et ideo alios despicias, et pro nihilo eos habeas, sed et detractiones adversus fratres non cesses loqui: affirmant etiam quamplurimi quod haec ideo agas, quia fornicationis vitio tenearis, et ne solus videaris errare, idcirco aliis non cesses detrahere. Ad haec respondens senior, ait: Haec omnia quae dixistis vitia in me esse cognosco, nec possum negare tantas iniquitates meas; procidensque pronus in terram, adorabat eosdem fratres, dicens: Deprecor vos, fratres, ut intentius pro me misero et multis peccatis obnoxio Christum Dominum exorare non cessetis, ut indulgentiam tribuat iniquitatibus meis multis ac malis. Ad haec supradicti fratres addentes, dixerunt ei: Non te lateat etiam hoc, quia haereticum te esse quamplurimi affirmare volunt. Hoc autem cum audisset senior, dixit eis: Licet in aliis multis peccatis obnoxius sim, tamen haereticus penitus non sum: absit hoc ab anima mea. Tunc omnes fratres qui ad eum venerant, prostraverunt se in terram ad pedes ejus, obsecrantes eum, ac dicentes: Precamur te, abba, ut dicas nobis cur tanta vitia et peccata dicentibus nobis de te, in nullo commotus es; de verbo autem haeretici valde te commovisti, et abominatus es, nec sufferre potuisti auditum? Dixit eis senior: Illas priores culpas et peccata propter humilitatem sustinui, ut peccatorem me esse crederetis. Novimus enim quod si custodiatur humilitatis virtus, magna salus est animae. Nam Dominus et Salvator noster Jesus Christus, cum ei Judaei multas contumelias et convicia irrogassent, patienter cuncta toleravit, ut nobis humilitatis praeberet exempla. Immissi enim falsi testes, multa adversus eum falsa dixerunt, et usque ad mortem crucis patienter cuncta sustinuit. Ita enim et apostolus Petrus praedicabat, dicens: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus (I Pet. II). Oportet igitur ut patienter cum humilitate cuncta adversa sustineamus. Sermonem autem, quem objecistis de haeresi, non potui sustinere, et valde abominatus sum, quia haeresis separatio est a Deo. Haereticus enim separatur a Deo vivo et vero, et conjungitur diabolo et angelis ejus. Alienatus enim a Christo, jam non habet Deum quem exoret pro peccatis suis, quia ex omni parte periit. Si autem conversus fuerit ad veram et catholicam sanctae Ecclesiae fidem, suscipitur a bono et pio Salvatore nostro Christo, et reconjungitur Deo vero creatori et Salvatori nostro Christo, qui est in Patre Filius semper cum sancto Spiritu. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. 22. Consilium inter se habuerunt seniores Patres, et omnes monachi habitantes in eremo Scythi, et consenserunt ut Pater Isaac 500 presbyter eis ordinaretur in ecclesia quae in ipsa eremo sita est, ubi convenit die et hora statuta multitudo monachorum, qui in illa eremo conversantur (Pasch., c. 33, n. 2). Audiens autem supradictus abbas Isaac hujuscemodi consilium, fugit in Aegyptum, et abscondit se in quodam agro inter fruteta, arbitrans indignum se esse honore presbyterii: quamplurimi autem fratres monachi sequebantur, ut comprehenderent eum. Cum autem applicuissent ad vesperam in eodem agro prolongius, ut reficerentur fatigati de itinere (erat enim nox), dimiserunt asellum qui eis sumptus portabat in itinere ut pasceret. Cum autem pasceretur asellus, pervenit in locum ubi supradictus abbas Isaac latitabat. Cumque illuxisset dies, requirentes monachi asellum, pervenerunt ad eumdem locum ubi se senior occultaverat, et admirantes valde dispensationem divinam, comprehendentes ligare et constringere eum voluerunt, et ita perducere. Venerabilis autem senior non permisit, dicens: Jam non possum contradicere vobis, quia forsitan voluntas Dei est ut licet indignus suscipiam ordinem presbyterii. 23. Erant autem duo fratres monachi pariter in cella commorantes, quorum humilitatem et patientiam multi etiam de sanctis Patribus collaudabant. Audiens vero quidam sanctus vir, voluit probare si veram perfectamque humilitatem haberent; venit ergo ad visitandum eos. Cumque cum gaudio suscepissent eum, et ex more complessent orationes et psalmo diam, egressus foris cellulam vidit parvum hortum ubi sibi olera faciebant. Apprehensoque baculo, cum toto impetu coepit omnia olera caedendo confringere, ita ut nihil omnino remaneret. Videntes autem supradicti fratres, nihil penitus dixerunt, sed nec vultum tristem aut turbatum habentes. Et rursus ingressi cellulam, vespertinas orationes complentes, adorantes eum dixerunt: Si praecipis, domine, ibimus, ut eum qui remansit caulem coquentes gustemus, quia jam hora est ut cibum sumamus. Tunc senior adoravit eos, dicens: Gratias ago Deo meo, quia video Spiritum sanctum requiescere in vobis; et ideo hortor vos ac moneo, fratres charissimi, ut usque in finem custodiatis sanctae humilitatis et patientiae virtutem, ut ipsa in regno coelesti vos magnos et sublimes in conspectu Domini faciat apparere. 24. Erat quidam in coenobio jam senex et probatissimus monachus, et incurrit gravissimam aegritudinem; confectusque nimia et intolerabili infirmitate, per longum tempus laborabat in doloribus multis, nec invenire poterant fratres, qualiter succurrerent aegritudini ejus, quoniam ea quae necessitas infirmitatis ejus expetebat, non habebant in monasterio. Audiens autem quaedam famula Dei de afflictione infirmitatis ejus, deprecabatur Patrem monasterii, ut eum ad cellulam suam tolleret, ut ministraret ei, maxime autem quia facilius invenire posset in civitate quae necessaria aegritudini ejus videbantur. Praecepit ergo Pater monasterii ut portarent eum fratres ad cellulam famulae Dei. Ipsa vero cum omni veneratione suscipiens senem, propter nomen Domini ministrabat ei pro retributione mercedis aeternae, quam credebat a Christo Salvatore nostro recipere. Cumque per tres-et amplius annos sedule obsequeretur famulo Dei, coeperunt homines mente corrupti secundum scabiem mentis suae suspicari quod non sinceram haberet senior conscientiam de virgine, quae ministrabat ei. Audiens autem haec senior, exorabat divinitatem Christi, dicens: Tu, Domine Deus noster, qui solus nosti omnia, et vides quia multi sunt dolores aegritudinis et miseriae meae, et afflictionem consideras tantae infirmitatis, quae me ita per tantum consumpsit tempus, ut necessarium habeam obsequium hujus famulae tuae, quae mihi propter nomen tuum ministrat; tribue ei, Domine Deus meus, condignam mercedem in vita aeterna, sicut dignatus es promittere propter bonitatem tuam his qui propter nomen tuum exhibent egenis et infirmis suum ministerium. Cum autem approximasset dies transitus ejus, convenerunt ad eum quamplurimi sancti seniores fratres de monasterio, et dixit eis senior: Obsecro vos, domini, et patres, et fratres, ut cum defunctus fuero, tollatis baculum meum, et plantetis eum super sepulcrum meum, et si radices fecerit, miseritque fructum, tunc scietis quia munda est conscientia mea a famula Dei, quae mihi ministrabat. Si autem non fronduerit, scitote quia non sum mundus ab ea. Cum ergo vir Dei exiisset de corpore, secundum praeceptum ejus sancti Patres plantaverunt baculum ejus super sepulcrum ipsius, et fronduit, accedenteque tempore protulit fructum; et admirati sunt omnes, glorificantes Deum. Ad tale enim miraculum, etiam de vicinis regionibus, multi convenientes magnificabant gratiam Salvatoris, nam et nos ipsam arbusculam vidimus; et benediximus Dominum, qui protegit in omnibus in sinceritate et veritate sibi servientes. 501 25. Quodam tempore ad beatum abbatem Apollonium duxerunt quemdam vexatum, qui fortiter a daemonio torquebatur (Pelag., libell. XV, n. 65). Cumque per triduum observarent, qui cum eo venerant, obsecrantes senem ut eum in nomine Christi fusis ad Deum precibus curaret; respondens senior, dixit eis non esse se hujus meriti, ut daemonibus imperaret. Cum autem persisterent qui venerant, rogantes eum, et flentes nimis deprecantes, tandem acquievit. Cum autem in nomine Domini Salvatoris nostri imperaret daemoni, dicens: Exi, immunde spiritus, de plasmate Dei. Tunc respondens daemon dixit ei: Ego quidem imperante virtute Christi egredior, tamen interrogabo te sermonem ut dicas mihi: Quid est quod scriptum est in Evangelio (Matth. XXV): Qui sunt haedi, et quae sunt oves? Respondens autem senior dixit ei: Haedi quidem injusti sunt, inter quos et ego sum peccator, qui multis peccatis obnoxius sum; oves autem Deus novit quae sunt. Tunc exclamavit daemon voce magna, dicens: Propter humilitatem tuam stare omnino non possum, et statim egressus est de homine quem obsederat. Videntes autem omnes qui astabant, dederunt gloriam Deo. 26. Referebant sancti seniores nobis dicentes: Quia fuit quidam monachus in eremo Scythi; venit autem ad visitandos sanctos Patres in loco qui dicitur Cellia, ubi multitudo monachorum divisis habitabat cellulis. Cumque non inveniret ad praesens cellulam ubi posset manere, quidam de senioribus habens aliam vacantem cellulam, dedit ei, dicens: Interim repausa in hac cellula, donec invenias ubi possis manere. Cumque ad visitandum eum convenirent quamplurimi fratres, desiderantes ab eo audire verbum salutis aeternae; habebat enim spiritualem gratiam docendi verbum Dei; videns ille senior, qui ei ad habitandum praestiterat cellam, invidiae livore cor ejus vulneratum est, et indignari coepit ac dicere: Quoniam ego tantis temporibus in hoc loco habito, et ad me non veniunt fratres nisi rarissime, et hoc in diebus festis, et ecce ad istum impostorem pene quotidie fratres quamplurimi vadunt; dixitque discipulo suo: Vade, et die ei ut egrediatur de cellula illa, quoniam necessaria mihi est. Cum autem perrexisset discipulus ejus ad illum fratrem, dixit ei: Mandavit abbas meus sanctitati tuae, jube ei per me mandare qualiter habeas, audivit enim te infirmari. Ipse vero remandavit ei dicens: Ora pro me, domine Pater, quia valde stomachum doleo. Reversus autem discipulus dixit abbati suo: Nimis rogat sanctitatem tuam, ut vel duos dies jubeas ei inducias dare, ut possit sibi aliam cellam providere. Transactis autem tribus diebus, iterum misit discipulum suum, dicens: Vade, dic ei ut egrediatur de cellula mea; nam si rursus distulerit, dices ad eum, quia continuo venio, et cum baculo caedendo expello eum de cella mea. Pergens autem discipulus ad supradictum fratrem dixit ei: Quoniam valde sollicitus est abbas meus de infirmitate tua, ideo misit me requirens si melius habeas. At ille respondens dixit: Gratias ago, domine sancte, charitati tuae, quia sollicitus es de me, verumtamen precibus tuis melius habeo. Reversus autem discipulus, dixit abbati suo: Etiam et nunc deprecatur sanctitatem tuam dicens, ut usque ad diem Dominicam exspectes, et statim egredietur. Cum autem advenisset Dominicus dies, et non egrederetur, accipiens vectem senior, inflammatus invidiae et iracundiae spiritu, pergebat ut caedendo expelleret eum de cella sua. Accedens autem discipulus ejus dixit ei: Si jubes, Pater, praecedo te, et video, ne forsitan aliqui fratres ad salutandum eum venerint, et si viderint te, scandalizentur. Praecessit ergo discipulus, et ingressus ad eum dixit: Ecce abbas meus venit ad salutandum te, egredere ergo celerius, et cum gratiarum actione occurre ei, quia pro nimia charitate et dilectione venit ad te. Qui statim surgens cum nimia alacritate occurrit ei. Cumque vidisset eum antequam approximaret ad eum, prostravit se pronus in terram, adorabatque senem cum gratiarum actione, dicens: Retribuat tibi Dominus, charissime Pater, bona aeterna pro cellula tua, quam mihi propter nomen ejus praestitisti, et in coelesti Jerusalem inter sanctos suos Christus Dominus tibi gloriosam et splendidam praeparet mansionem. Haec autem audiens senior, compunctus est corde, et projiciens baculum recurrit in amplexus ejus, et osculatus est eum, et invitavit illum ad cellulam suam, ut pariter cum gratiarum actione sumerent cibum. Vocavit autem senior supramemoratum discipulum suum, et interrogavit eum, dicens: Dic mihi, fili, si dixisti verba isti fratri, quae propter cellulam mandavi ut diceres ei. Tunc discipulus ejus confessus est ei, dicens: Vere, domine, dico quia propter humilitatem quam tibi exhibere debeo tanquam Patri et domino, ideo non audebam respondere tibi aliquid quando me mittebas ad eum; verumtamen nihil eorum dixi ei quae mandabas ad eum. Haec audiens senior, statim prostravit se ad pedes 502 ejus dicens: Ex hodierna die tu meus pater esto, et ego discipulus tuus; quoniam te festinante et moderante, ac cum timore et charitate Dei agente, et meam et illius fratris animam de peccati laqueo Christus Dominus liberavit. Pro fide enim et sancta sollicitudine et intentione discipuli, qui perfecte in charitate Christi diligebat abbatem suum, et anxie timebat, ne per invidiae et iracundiae vitium, aliquid tale ageret pater suus spiritualis, ut perderet omnes labores sanctos, quos ab ineunte aetate in Christi servitio, pro vitae aeternae praemiis laboraverat. Ideoque Dominus donavit gratiam suam, ut in pace Christi pariter laetarentur. 27. Dicebant sancti seniores de discipulo abbatis Pauli, nomine Joannes, quoniam magnam haberet humilitatem, et virtutem obedientiae, ut etiam difficiles causas imperante ei abbate, in nullo penitus contradiceret (Pelag., libell. 14, n. 4), sed nec leviter in aliquo murmuraret. Cum autem necessarius esset in monasterii utensilibus fimus boum, misit eum abbas in proximum vicum, ut requireret ibi fimum boum, et cum celeritate afferret ad monasterium. Erat autem in loco illo mala. bestia leaena. Statim ergo egressus discipulus ejus Joannes, ibat secundum praeceptum abbatis; cumque pergeret, dixit abbati suo: Domine pater, audivi quamplurimos dicentes quia in illo loco mala bestia leaena sit. Tunc senior, quasi joculariter dicit ei: Si venerit super te, tene, et alliga eam, et adduces eam tecum. Cum autem venisset ad locum jam vespere, statim egressa leaena irruit super eum, et ille comprehendens tenere eam voluit, illa vero excutiens se, de manibus ejus aufugit. Sequebatur autem ille dicens; Quia abbas meus praecepit ut alligatam te perducam ad eum. Continuo autem stetit bestia, et tenens eam, revertebatur ad monasterium. Dum autem retardaret in itinere, abbas nimis sollicitus pro eo, tristabatur graviter; et ecce subito supervenit discipulus ejus tenens ligatam leaenam. Quod cum vidisset senior, admiratus valde, gratias agebat Salvatori nostro Domino. Dicit autem discipulus ejus: Ecce, domine, sicut praecepisti, adduxi leaenam ligatam. Volens autem humiliare sensum ejus senior, ne extolleret se in cogitationibus suis discipulus suus, ait ei; Sicut tu insensibilis es, ita etiam et istam insensibilem bestiam adduxisti; solve ergo, et dimitte eam, ut pergat ad locum suum. 28. Quidam de sanctis senioribus misit discipulum suum ad hauriendam aquam (Joannes, libell. II, n. 17). Prolongius autem erat puteus a cella senioris. Oblitus est autem secum tollere funem discipulus ejus, de quo hauriret aquam. Cumque pervenisset ad puteum, contristatus est valde, quia longe erat cellula eorum; quid ageret, quo se verteret, nesciebat, dubitabat enim ad cellulam sine aqua reverti. Tunc anxius nimis, prostravit se in orationem cum lacrymis, dicens: Domine, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L); qui fecisti coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt, qui fecisti mirabilia magna solus, miserere mei propter servum tuum qui misit me, et cum exsurrexisset ab oratione, exclamavit dicens: O putee, putee, servus Christi abbas meus misit me, ut hauriam aquam. Statim autem ascendit aqua sursum usque ad os putei, et cum implesset lagenam suam frater, abscessit glorificans potentiam Domini Salvatoris; aqua autem putei reversa est in locum suum. 29. Fuit quidam frater in monasterio, nomine Eulalius, nimis gratia humilitatis ornatus (Pelag., libell. XV, n. 86). Si quid igitur, ut solet, culpabile admisissent fratres negligentiores, excusantes culpas suas, supradictum fratrem asserebant esse culpabilem. Cumque argueretur a senioribus fratribus, non negabat, sed prosternebat se in terram, et adorans eos, se dicebat peccasse, et negligenter fecisse. Cum autem iterum ac frequenter accusarent eum, et secundum regulam monasticam biduana ac triduana jejunia ei indicerentur, ille omnia patienter tolerabat. Ignorantes autem fratres quia haec omnia pro humilitatis virtute patienter sustineret, convenientes pariter, et maxime seniores fratres ad Patrem monasterii, dixerunt: Considera, Pater, quid faciendum sit, quandiu enim possumus sustinere negligentias et damna quae frater ille. Eulalius facit in monasterio? Jam pene omnia vasa et utensilia monasterii confracta sunt, et exterminata per negligentiam ejus. Quomodo ergo iste talis tolerandus est? Respondens Pater monasterii ait: Interim paucos dies sustineamus fratrem, et postea ordinabimus de eo quod competit fieri. Haec dicens dimisit fratres. Ingressus vero cellulam prostravit se in orationibus, obsecrans misericordiam Domini, ut ei manifestare dignaretur quid ordinare aut definire posset de saepe dicto fratre: tunc revelatum est ei quid ageret. Convocavit ergo omnes fratres abbas, dixitque eis: Credite mihi, fratres, quia magis opto mattulam fratris Eulalii cum humilitate et patientia ejus, quam omnia opera eorum duntaxat qui, murmurantes in cordibus suis, operantur in monasterio. Ut autem ostendat vobis Dominus quale meritum 503 habet ipse idem frater apud Deum, praecipio vobis ut deferantur mihi mattulae omnium fratrum: quas cum detulissent, jussit ut accenderent ignem, et misit in eum omnium fratrum mattulas, quae statim combustae sunt, praeter mattulam fratris Eulalii, quae integra reperta est, et non est combusta. Cumque hoc vidissent fratres omnes, timuerunt valde, et prostraverunt se in terram, veniam et indulgentiam a Christo Domino postulantes, et collaudantes admirabantur nimis patientiam et humilitatem fratris Eulalii. Denique ex eo honorabant et magnificabant eum, tanquam unum de magnis Patribus; istos autem honores et laudes non poterat sustinere frater Eulalius, dicens: Vae mihi infelici, quia perdidi humilitatem meam, quam tantis temporibus acquirere, auxiliante et adjuvante me Christo Domino, festinavi. Consurgens itaque nocte, egressus de monasterio fugit in eremum, ubi nullus eum agnosceret, et ibi in spelunca habitavit. Noluit enim temporales hominum laudes, sed coelestem aeternamque gloriam a Salvatore nostro Christo in futuro saeculo percipere. 30. Beati abbatis Anastasii laudabilem humilitatem et patientiae virtutem oportet ut cognoscamus, quatenus admirabilem magnanimitatem et tranquillitatem animae ejus considerantes, imitemur exemplum (Pelag. libell. XVI, n. 1, nomine Gelasii). Hic itaque Anastasius habebat Codicem in pergamenis valde optimis scriptum, qui decem et octo valebat solidis, totum enim vetus et novum Testamentum scriptum habebat. Cum autem quidam frater venisset ad eum visitandi gratia, vidit in cellula ejus Codicem ipsum, et concupivit, furatusque est eum, et abiit. Supramemoratus autem abbas Anastasius, cum requisisset cadem die ad legendum Codicem suum, et non invenisset, intellexit quia frater ille furatus esset eum, et noluit mittere post ipsum, nec requirere eum, ne post furtum etiam et perjuria adderentur. Descendens autem frater ille in eam quae in proximo erat civitatem, voluit distrahere Codicem illum, petebat autem in pretio ejus solidos sedecim. Dicit ei ille qui eum emere volebat: Da mihi Codicem, ut possim probare si tanti pretii valet; dedit ergo ei Codicem ut probaret eum. Statim autem frater ille cum ipso Codice perrexit ad sanctum Anastasium, et rogabat eum dicens: Jube considerare, Pater, Codicem istum, et aestimare eum si valeat solidos sedecim, quoaniam tantum pretii petit qui distrahit illum. Dixit autem abbas Anastasius: Quia bonus est Codex, et valet tanti. Reversus autem qui eum emere volebat, dixit distrahenti: Ecce accipe pretium, quia ostendi Codicem abbati Anastasio, et dixit mihi: Quia bonus est Codex, et valet tanti. Interrogavit autem frater ille si nihil beatus Anastasius dixit aliud. Cui respondens ille ait: Crede mihi quia nihil penitus mihi aliud dixit. Haec cum audisset frater ille, dixit ei: Quia jam recogitavi, frater, et nolo distrahere Codicem meum; compunctus enim corde. festinanter perrexit ad abbatem Anastasium, et prostravit se in terram ad pedes ejus, et precabatur cum fletu et lacrymis poenitendo, ut resusciperet Codicem suum, sed non acquiescebat ei abbas, dicens: Vade cum pace, frater: ecce jam cum voluntate mea habeto ipsum Codicem. Ille autem persistebat cum lacrymis petendo eum dicens: Quia si non susceperis Codicem, domine Pater, nullo modo requiescet anima mea. Post hoc ille recepit Codicem suum; nam frater ille permansit apud beatum Anastasium in cellula ejus, usque in exitum vitae suae. 31. Fuit quidam eremita, Pior nomine, de antiquis Patribus, quem beatus Antonius adolescentem in sancto proposito monachorum instruxit: demoratus est autem apud beatum Antonium annos paucos. Cumque viginti et quinque esset annorum, abiit ad alium secretum eremi locum, ut solitarius habitaret, hoc etiam volente et consentiente beato Antonio. Dixitque ei sanctus Antonius: Vade, Pior, et habita ubi volueris; et cum tibi per aliquam rationabilem occasionem revelaverit Dominus, venies ad me. Cum autem pervenisset hic ipse Pior ad locum qui situs est inter Nitriam et eremum Scythi, effodit puteum, cogitans apud semetipsum: Quoniam qualemcunque aquam invenero, oportet me ipsa contentum esse; quod et factum est, ad augmentum meritorum ejus talis occasio; tantum enim salsa et amara inventa est aqua, ut si quis ad eum visitandi gratia veniret, in proprio vasculo sibi aquam deportaret. Remoratus est in eodem loco annis triginta. Dicebant ergo ei fratres ut recederet de loco ipso propter amaritudinem aquae; ipse autem dixit eis: Si amaritudinem et laborem fugimus abstinentiae, et volumus in hoc mundo requiem habere, post exitum vitae hujus non percipiemus illa aeterna et vere dulcia bona, nec fruemur illis perpetuis beati paradisi deliciis. Dicebant ergo fratres quia tantum unum paximatium et quinque olivas in cibo accipiebat, et hoc deambulando foris.
Etiam et hoc affirmabant de eo multi sanctorum Patrum, quia triginta et amplius 504 annis, ex quo egressus est de domo parentum suorum, nunquam ei suasum fuisse, etiam cum defunctos audisset parentes suos, ut pergeret ad requirendum sen visitandum propinquos (Pelag., libell. IV n. 34). Verumtamen soror ejus cum esset vidua, habens duos filios jam adolescentulos, misit eos in eremum ad requirendum fratrem suum Pior. Qui cum diversa monasteria circuissent, requirentes eum, vix tandem invenientes illum dixerunt ei: Nos filii sororis tuae sumus, quae nimio desiderio optat te videre ante exitum suum. Ipse vero non acquievit petitioni eorum. Perrexerunt autem adolescentes ad hominem Dei beatum Antonium, indicantes ei pro qua causa venerant. Misit autem beatus Antonius, et vocavit eum ad se, dixitque ei: Quare, frater, tanto tempore non venisti ad me? Qui respondens, dixit ei: Praecepisti mihi, beatissime Pater, ut cum per aliquam occasionem revelasset mihi Dominus, venirem ad te, et ecce usque hactenus non mihi revelatum est. Dixit ei beatus Antonius: Vade ut videat te soror tua. Tunc assumpsit secum alium monachum, et perrexit ad locum et domum sororis suae; et stans foris prope januam atrii, clausis oculis, ut non videret sororem suam stetit. Illa autem veniens projecit se ad pedes ejus, de nimio enim gaudio angustiata est. Dicit ei Pior: Ecce ego sum Pior frater tuus, vide ergo me quantum volueris, et post hoc statim reversus est ad eremum in cellulam suam. Hoc autem fecit ad erudiendum monachos ut non daretur eis licentia, cum libitum eis fuerit, visitare parentes vel propinquos suos.
23. Etiam abbas Joannes, qui commanebat in monte qui vocatur Calamus, habebat sororem, quae ex infantia in sancto proposito conversabatur, ipsa enim erudivit et docuit fratrem suum eumdem abbatem Joannem ut relinqueret vanitates saeculi hujus, et ingrederetur monasterium. Cum autem ingressus fuisset monasterium, per viginti et quatuor annos non est egressus de monasterio, nec visitavit sororem suam: illa vero nimis desiderabat videre eum; nam frequenter scribebat et mittebat ad eum epistolas, petebatque ut ante exitum ejus de hoc corpore veniret ad eam, ut in charitate Christi de praesentia sua laetaretur. Ille autem excusabat, nolebatque de monasterio egredi. Venerabilis autem famula Dei et soror ejus iterum scripsit ad eum dicens: Quia si nolueris venire ad me, necesse habeo ut ego veniam ad te, ut post tantum temporis adorare merear sanctam charitatem tuam. Haec cum audisset supra dictus Joannes, contristatus est nimis, et cogitabat apud semetipsum, dicens: Quoniam si permisero ut ad me veniat soror mea, de caetero licentia datur ut et alii parentes et propinqui nostri veniant ad visitandum me; ideoque tractavit apud se ut magis ipse pergeret et visitaret sororem suam; accepit etiam alios duos secum fratres de monasterio. Et cum venisset ad januam monasterii sororis suae clamavit, dicens: Benedicite, et audite peregrinos. Egressa est autem soror ejus cum alia famula Dei, et aperuit januam, et penitus non cognovit fratrem suum; ipse autem cognovit sororem suam, sed non est locutus verbum, ne forte cognosceret in voce eum. Monachi vero qui cum ipso erant, dixerunt ad eam: Rogamus te, domina mater, ut jubeas nobis aquam dare ad bibendum, quia de itinere fatigati sumus. Cum autem accepissent, et bibissent, facientes orationem, et gratias agentes Deo, discesserunt et reversi sunt ad monasterium suum. Post aliquantos autem dies iterum scripsit ad eum soror sua ut veniret et videret eum ante exitum suum, et orationem faceret in monasterio ejus. Tunc ille rescripsit ad eam, et direxit epistolam per monachum de monasterio suo, dicens: Quia praestante gratia Christi ego veni ad te, et nullus me cognovit; ipsa vero egressa es ad nos, et dedisti nobis aquam, et accepi de manibus tuis, et bibi, et gratias agens Domino reversus sum in monasterium; sufficiat ergo tibi quia vidisti me, et non sis ulterius mihi molesta, sed ora pro me incessanter ad Dominum nostrum Jesum Christum. 33. Sed et alius quidam monachus abiit ad sororem suam, ut visitaret eam, audierat enim eam aegrotantem in monasterio (Pelag., libel. IV, n. 61). Erat autem ipsa famula Dei nominata in sancta conversatione; itaque non acquievit illa suscipere et videre fratrem suum, ut non per occasionem ejus ingrederetur monasterium feminarum, sed mandavit ei, dicens: Vade, domine frater, et ora pro me; praestante enim gratia Dei et Salvatoris nostri, videbo te in futuro saeculo in regno Domini nostri Jesu Christi. 34. Etiam de abbate Theodoro oporet nos exempla virtutum proferre. Hic itaque beatus Theodorus discipulus fuit sancti Pachomii viri de sanctis Patribus, qui fuit Pater infinitae multitudinis monachorum, multorumque monasteriorum pater in partibus Thebaidae. Cum enim in omnibus sanctitatis fulgeret virtutibus, etiam prophetiae gratiam a Domino promeruit, multa enim futura revelabat ei Dominus. 505 Quodam autem tempore supradicti Theodori soror germana venit ad monasterium, in quo idem beatus Theodorus conversabatur, ut post multa tempora videret germanum suum. Cumque nuntiassent ei de adventu sororis ejus, misit continuo duos monachos, qui observabant ad januam monasterii, mandavitque per eos sorori suae, dicens: Ecce, soror, audisti et cognovisti quia vivo, ne contristeris, quia minime me vidisti, sed magis considera vanitatem et instabilitatem praesentis mundi, et converte cor tuum, et apprehende sanctae vitae conversationem, ut possis pervenire ad aeternam vitam, et ad coelestia bona, quae praeparavit diligentibus se Dominus, et facientibus mandata ejus. Tracta ergo apud te, quia haec est sola vera et firma spes, ut faciat homo praecepta Dei, ut mereatur homo pervenire ad gloriosa et aeterna promissa Domini Salvatoris nostri Christi. Haec autem cum audisset illa, statim compuncta est corde, lacrymasque fundebat in conspectu Domini, et post paululum ingressa est in monasterium virginum famularum Dei, quod in eodem vico constructum erat, et procedenti tempore multiplicabatur in sancto proposito famula Christi. Haec itaque gesta cum audisset mater eorum, deprecata est episcopos, et dederunt ei epistolas ad supradictum sanctum Pachomium Patrem monasteriorum pro filio ejus (Supra, l. I, in Vita sancti Pachomii, cap. 31). Cumque venisset, applicuit in monasterio famularum Dei, et direxit epistolam ad Patrem monasterii, obsecrans ut videret filium suum. Beatus autem Pachomius vocavit ejus filium Theodorum, et dixit ei: Audivi, fili, quia mater tua advenit propter te. Itaque propter epistolas episcoporum qui scripserunt ad me, vade, et videat te mater tua. Dixit ei Theodorus: Praecepisti mihi, domine, ut videam matrem meam; si ergo abiero videre eam post tantam scientiam spiritualem, vereor ne culpabilis inveniar apud Deum; etenim oportebat me fortitudinem animi mei ad exemplum aliorum fratrum demonstrare. Audiens autem mater quia non acquievit videre eam, nimio affectu fervens in filium, noluit remeare ad domum suam, sed permansit in monasterio virginum, dicens: Quoniam si permansero hic, saepe etiam videbo filium meum, cum inter alios fratres egredietur ad necessarias monasterii causas, et monitis et exhortatione ejus proficere possum in sancta conversatione, doctrinaque ejus spiritualis confirmabit cor meum, ut merear pervenire ad aeternam requiem quam promisit Dominus noster Jesus Christus diligentibus se.
Multa autem et magnifica per sanctum Pachomium fecit Dominus mirabilia. Nam et a daemonibus obsessos frequenter invocato Christi Domini nomine curavit. Multis etiam diversas aegritudines sustinentibus, et paralyticis, orationibus ejus misertus est Dominus.
35. Multo tempore beatus abbas Pachomius contra immundissimas daemonum impugnationes certamen bonum certavit, sicut athleta veritatis, tanquam et beatus Antouius (Supra, l. IV, in Vita sancti Pachomii, cap. 20). Dentque intentissimis precibus exoravit Dominum ut somnum non caperet per aliquod tempus, quatenus diebus ac noctibus pervigil permaneret contra adversarios daemones dimicando, donec prosterneret et superaret eos, sicut dicitur in psalmo: Et non convertar, donec deficiant (Psal. XVII). Praestitit ergo, et concessit ei Dominus petitionem ejus. Impossibiles enim et imbecilles sunt daemones, cum quis nostrum ex tota fide et ex tota intentione cordis fervente sancto desiderio, et adjuvante nos virtute Salvatoris nostri Jesu Christi, contendimus contra eos. Referebant autem nobis fratres de eodem beatissimo Patre Pachomio, qui fuit, ut diximus (In Vita Pachomii per Metaphr., c. 55, apud Surium, tom. III, Maii 14), monasteriorum multorum in regione Tabennensiotarum praepositus. Referebant ergo de eo quoniam frequenter dicebat fratribus: Quia (sicut mihi testis est Dominus Deus) saepe audivi immundos spiritus daemonum loquentes inter se diversas ac varias artes suas, quas contra servientes Deo, maximeque contra monachos habent. Quidam enim dicebant: Quia ego certamen contra durissimum hominem habeo, et quoties ei immitto perversas cogitationes, ille statim surgit, et prosternit se in oratione, cum gemitu orans a desse sibi divinum auxilium. Ego autem minime illo exurgente cum grandi confusione egredior. Item alius daemon dicebat: Ego ad illum quem observo, cum ei cogitationes immisero in corde, consentit, et suscipit, et facit eas. Saepe enim exardescere eum in iracundia facio, et in contentiones rixae, et pigritam orationis, et dormitionem in psalmodia, et non contradicit mihi. Ideoque, fratres mei dilectissimi, semper oportet ut custodiatis sensum et animum vestrum, invocantes nomen Domini nostri Jesu Christi, et secundum praecepta Dei conversamini tam in orationibus quam psalmodia, sicut dicit Apostolus: Instantes orationi, et vigilantes in ea. Ideoque cum compunctione et timore cordis vigilantibus 506 non praevalebunt nocere nobis adversarii et immundissimi daemones. Ipse autem beatus Pater Pachomius docebat fratres, ut semper memores essent verbi Dei, in salutem animarum suarum. Postmodum vero discedebat unusquisque fratrum in cellulas suas, operantes manibus suis, et meditantes quae de sacris Scripturis didicerant. Impossibile est enim aliquem apud eos verbum otiosum loqui, sed ea tantum quae de sanctis Scripturis didicerant erant inter se conferentes, et exponentes de capitulis Scripturarum, quae ad timorem Domini confirmarent et illuminarent animas eorum.
36. Fuit quidam vir magnus de sanctis senioribus, cui talem gratiam donaverat Christus, revelante ei Spiritu sancto, ut videret quod alii non videbant (Joan., libell. I, n. 3). Referebant ergo sancti seniores quia aliquando quamplurimi sedebant fratres, et simul loquebantur inter se, et conferebant de sanctis Scripturis quae ad salutem pertinent animarum. Stabant autem circa eos sancti angeli laetantes in hilari vultu, considerantes, delectabantur enim de eloquiis Domini. Cum autem aliud quodcunque inter se loquerentur, statim sancti angeli recedebant longius, indignantes contra eos; veniebant autem porci sordidissimi et morbo pleni, et volutabant se inter eos; daemones enim in specie porcorum delectabantur per superflua et vaniloquia eorum. Beatus autem senior haec videns, abiit in cellulam suam, et per totam noctem cum grandi fletu et ululatu gemendo deflebat miserias nostras. Exhortabatur ergo sanctos Patres per monasteria, et commonebat fratres, dicens: Cavete, fratres, a multiloquio, et ab otiosis sermonibus linguam prohibete, per quam malus interitus animae generatur, et non intelligimus quoniam per haec et Deo et sanctis angelis odibiles sumus. Dicit enim Scriptura: Per multiloquium non effugies peccatum (Prov. X). Haec enim infirmam et vacuam efficiunt mentem atque animam nostram. 37. Fuit quidam vir in palatio sublimis, sub Theodosio imperatore, nomine Arsenius, cujus filios, id est Arcadium et Honorium Augustus de baptismo suscepit (Pelag., libell. XV, n. 6). Hic itaque Arsenius desiderio divini amoris accensus, relinquens omnem saeculi gloriam temporalem, perrexit ad eremum Scythi, ut inter sanctos Patres secretam et quietam ab omni strepitu hujus mundi ageret vitam, ut separatus ab illecebris et delectationibus corporalibus, cum tota mentis intentione adhaereret Domino Salvatori, sicut scriptum est: Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua (Psal. LXII). Dicebant ergo de eo sancti seniores quia sicut cum in saeculi conversatione esset, nimis pretiosis vestimentis prae omnibus utebatur, ita postmodum, in eremo Scythiae degens, studebat ut ab omnibus monachis viliora et despectiora vestimenta haberet. 38. Dicebat etiam abbas Daniel quoniam sanctus Arsenius referebat fratribus dicens, quasi de alio audisset, sed quantum datur intelligi, ipse talem vidit visionem (Pelag, libell. XVIII, n. 2): Sedebat, inquit, quidam de senioribus monachis in cellula sua, et subito venit ad eum vox dicens: Egredere foras, et ostendam tibi opera hominum. Et surrexit, inquit, et egressus est foras. Duxit autem eum, et ostendit ei Aethiopem nigrum cum securi caedentem ligna, et facientem grandem sarcinam, et tentabat sublevare sarcinam illam, et prae magnitudine non poterat portare eam; sed redibat, et caedebat iterum alia ligna, et addebat super sarcinam illam. Iterum autem ostendit ei alium hominem stantem super lacum, et haurientem aquam de lacu, et mittentem eam in collectaculum, et de alia parte per foramina defluebat aqua desubter in eodem loco. Iterum dixit ei: Veni, sequere me, et ostendam tibi aliud. Et vidit quasi quoddam aedificium templi, et duos sedentes in equis, portantes super scapulas suas uterque lignum unum, id est, perticam longam, volentes pariter ingredi portam templi illius, et non permittebat eos lignum quod ex adverso portabant, ingredi per portam illam; non enim humiliabat se alter alteri, sed contendebant utrique, pariter ingredi volentes; et non praevalebant, nec enim humiliabat se unus eorum, ut alteri locum daret. Exponit ergo ei has visiones, dicens: Hi qui lignum portant hi sunt qui habent jugum sanctum monachorum; sed justificantes seipsos in cordibus suis cum exaltatione superbiae, non humiliantur invicem, noluerunt enim ambulare in humilitate viam Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI). Ideoque propter superbiam cordis sui remanserunt foris, de regno Regis coelorum Christi exclusi. Qui autem caedebat ligna, et super sarcinam adhuc addebat, homo est qui oneratus est multis peccatis, et super sarcinam peccatorum suorum addit semper alia peccata: quem oportebat magis ut poenitentiam ageret de prioribus peccatis; sed negligens vitia emendare peccatorum priorum, magis et alia addit supra priora peccata. Ille autem qui aquam de lacu hauriebat, 507 homo est qui aliqua bona operatur, sed quia mala etiam amplius per peccata operatur, et ideo pereunt et delentur etiam bona opera quae facit. Oportet ergo hominem, sicut ait Apostolus, cum timore et tremore salutem suam operari (Philipp. II). 39. Dicebat autem abbas Daniel de abbate Arsenio (Pelag. libell. IV, n. 5), quia cum operaretur sportas ex palmarum foliis, mittebat aquam in pelvim, ut infunderentur palmae; et cum feteret brumosa aqua odore, non permittebat ut aliam aquam mutarent, sed super illam fetidam, aliam addebat aquam, ut semper feteret. Interrogabant autem fratres eum, dicentes: Cur non permittis, Pater, ut aqua mutetur, sed pessimo fetore tota cellula tua repletur? Respondens autem beatus senior ait: Quoniam propter thymiamata, et muscata, et alia diversa quibus in saeculari conversatione sine intermissione fruebar, oportet nunc me, dum in hoc corpore sum, sustinere istiusmodi fetorem, pro suavissimo illo odore, ut in die judicii de illo gehennae inenarrabili fetore liberet me Dominus, et non cum illo divite, qui epulabatur in isto mundo deliciose et splendide, condemnetur anima mea (Lucae XVI). 40. Quidam de fratribus dixit beato Arsenio (Pelag., libell. V, n. 32): Ecce, beatissime Pater, meditari festino de Scripturis sanctis, quae didici, et non sentio compunctionem in corde meo, quoniam non intelligo virtutem divinae Scripturae, unde et valde contristatur anima mea. Respondens autem beatus Arsenius ait: Oportet te, fili, incessanter meditari eloquia Domini; audivi enim quia dixit beatus abbas Poemen et alii multi sanctorum Patrum, quoniam incantatores illi qui serpentes solent incantare, non intelligunt ipsi verba illa quae loquuntur, sed serpentes audientes intelligunt virtutem verborum illorum, et conquiescunt, et subduntur eis. Sic etiam et nos faciamus: quamvis enim non valeamus intelligere divinarum Scripturarum virtutem, tamen daemones audientes, divini verbi virtute terrentur, et effugati discedunt a nobis non sustinentes eloquia Spiritus sancti, quae per servos suos prophetas et apostolos locutus est. 41. Quodam tempore cum in vicinio beati Macarii homicidium fuisset perpetratum, et cuidam innocenti homini impingeretur crimen admissum (Ruffin., l. II, cap. 28, in Macario Aegyptio, pene ad verbum), surgens ille qui calumniam patiebatur, fugit ad cellulam beati Macarii: adfuerunt etiam et illi qui eum perurgebant, et alligabant eum, dicentes, periclitari seipsos, nisi comprehenderent et legibus traderent homicidam; ille vero cui crimen impingebatur, cum sacramentis affirmabat conscium se non esse sanguinis illius. Et cum diu ab utraque parte certamen haberetur, interrogavit sanctus Macarius ubi sepultus esset, qui dicebatur occisus; cumque designassent ei locum, cum ipsis pergit ad sepulcrum, atque ibi fixis genibus invocato Christi nomine, ait ad eos qui assistebant: Nunc Dominus ostendet si vere reus est hic qui a vobis perurgetur; et elevata voce ex nomine clamabat defunctum. Cumque ei de sepulcro vocatus respondisset, ait ad eum sanctus Macarius: Per fidem Christi te obtestor ut dicas nunc si ab isto homine qui in te insimulatur occisus es. Tunc ille clara voce de sepulcro respondit, dicens, non se esse ab eo interfectum. Et cum obstupefacti omnes decidissent ad terram, ac pedibus ejus volverentur, rogare eum coeperunt, ut interrogaret illum a quo esset occisus; tunc sanctus vir ait: Hoc ego non interrogabo; sufficit enim mihi ut liberetur innocens, non est autem meum ut reus prodatur, forsitan enim compungetur adhuc pro scelere quod commisit, et aget poenitentiam, ut salvetur anima ejus. 42. Alio itidem tempore, cum sancto Macario quidam frater uvam detulisset, ipse qui secundum charitatem non quae sua sunt, sed quae alterius cogitaret (Philip. II), ad alium fratrem eam detulit, qui infirmior prae aegritudine videbatur (Ruffin., l. II, cap. 29, in Macario Alexandrino, pene verbo tenus). Tunc infirmus gratias egit Deo pro fratris officio, et suscepit eam, et ipse nihilominus plus de proximo quam de semetipso cogitans, ad alium detulit eam infirmum fratrem; et iterum ille ad alium, et sic cum per omnes cellulas, quae longe a semetipsis erant per eremum dispersae, uva illa circumlata esset, ignorantibus eis, qui eam primus misisset, ad ultimum defertur ipsi qui eam miserat. Gratulatus autem sanctus Macarius, quod tantam videret in fratribus abstinentiam, tantamque charitatem, ad acriora semetipsum spiritualis vitae exercitia extendit. 43. Illud etiam ad fidem confirmatum nobis de eo est ab his qui ex ore ejus audierunt, quoniam quodam tempore nocte in specie monachi daemon ad ostium cellulae ejus pulsaverit, dicens: Surge, abba Macari, et eamus ad collectam, ubi fratres ad vigilias congregantur (Ruffin., l. II, cap. 29, ad verbum). Sed ille gratia Dei repletus falli non potuit; intellexit enim diaboli esse fallaciam, et ait: O mendax, et veritatis inimice; quid enim tibi consortii, quid societatis est cum collecta et congregatione sanctorum? At ille ait: Latet ergo te, o Macari, quod sine nobis nulla collecta 508 agitur, nullave congregatio monachorum? veni denique, et videbis ibi operam nostram. Dixit autem sanctus Macarius: Imperet tibi Dominus, daemon immunde (Judae epist.). Et conversus ad orationem, petiit a Domino ut sibi ostenderet si hoc verum esset, quod gloriatus est daemon. Abiit ergo ad collectam, ubi jam vigiliae a fratribus celebrabantur, et iterum in oratione Dominum deprecabatur, ut ei veritatem verbi hujus ostenderet; et ecce videt quasi parvulos quosdam pueros Aethiopes nigros per totam ecclesiam discurrere huc atque illuc, et velut volitando deferri. Discurrentes autem illi Aethiopes pueri, singulis quibusque fratribus in oratione positis atque psallentibus alludebant, et si cui de eis oculos duobus digitulis compressissent, statim dormiebat; si cui vero in os immersissent digitum, oscitare eum faciebant. Item post psalmum, cum ad orandum se projecissent fratres, percurrebant iterum singulos, et ante alium quidem jacentem in oratione, quasi in mulieris speciem vertebantur, ante alium quasi aedificantes, et portantes aliquid, aut diversa quaeque agentes apparebant; et quaecunque daemones quasi ludentes formassent, haec orantes illi in cordis sui cogitatione versabant. Ab aliquantis tamen fratribus, ubi aliquid horum agere coepissent, quasi violenter repulsi, praecipitati dejiciebantur, ita ut nec ante eos stare aut transire auderent, aliis vero etiam supra cervices et dorsa ludebant. Haec cum vidisset sanctus Macarius, ingemuit graviter, et lacrymas profundens ad Deum, dixit: Respice, Domine, et ne sileas, neque mitigeris Deus; sed exsurge, et dispergantur inimici tui, et fugiant a facie tua, quoniam anima nostra repleta est illusionibus (Psal. LXXXII, LXXXVII). Post orationem autem examinandae veritatis gratia, seorsum vocatis singulis quibusque fratribus, ante quorum faciem viderat daemones diverso habitu et variis imaginibus ludentes, requirit ab eis si in oratione vel aedificandi cogitationes habuerint, vel iter agendi, vel alia diversa, quae unicuique per daemones imaginata viderat: et singuli eorum ita confitebantur in corde suo fuisse cogitationes, sicut ille arguebat. Et tunc vere intellectum est, quod omnes malae et superfluae, et vanae cogitationes, quae vel psallentes, vel somniorum aut orationum tempore unusquisque in corde suo conceperit, illusione et instinctu daemonum fiant. Nam ab his qui omni custodia servant in timore et amore Domini cor suum, illi tenebrosi Aethiopes, et hae quas emittunt cogitationes repelluntur; Christo enim mens conjuncta, et praecipue in tempore orationis intenta, nihil malum, nihilque superfluum recipit. 44. Quidam frater requisivit abbatem Sisoium, quemadmodum in cella propria degere deberet (Pasch., cap. I, num. 1). Cui ille respondens dixit: Comede panem tuum cum sale et aqua, et non erit tibi necessitas aliquid coquendi, aut longius evagandi 45. Requisitus abbas Poemen quemadmodum oporteat jejunare (Pelag., libell. X, num. 44), respondit: Ego volo monachum ita esse quotidie parum comedentem, ut non satietur, nam biduana et triduana jejunia vanae gloriae vacant. Haec enim omnia examinaverunt sancti Patres, et invenerunt quia bonum est quotidie jejunare et parum comedere, ut possit et quotidie esurire. Hanc enim viam regiam levem nobis esse demonstraverunt. 46. Abbas Silvanus dum cum discipulo suo Zacharia ad quoddam monasterium pervenisset, antequam egrederentur, fecerunt eos monachi parum comedere (Pelag., libell. IV, num. 40). Postquam ergo egressi sunt, invenit discipulus ejus aquam, et volebat bibere. Cui abbas Silvanus: Zacharia, hodie jejunium est. At ille dixit: Nunquid hodie non comedimus, Pater? Et dixit ei senex: Illa esca charitatis erat fili, nos autem nostrum jejunium teneamus. 47. Quidam de fratribus in Panepho ad abbatem Joseph perrexerunt, ut eum requirerent de susceptione fratrum, si liceret cum his illo tempore vel fiduciam habere, vel laetitiam (Pelag., libell. XIII, num. 1). At ille antequam requirerent eum, dicit discipulo suo: Quod facturus sum hodie, fili, ne mireris; et posuit duo sedilia illis qui venerant, et dicit eis: Sedete. Et posuit unum a dextris suis, et alterum a sinistris; et ingressus cellulam suam misit sibi vestimenta corrupta, et egressus transiit in medio eorum; et iterum ingressus misit alia meliora, quibus solebat die festo uti, et egressus est postea ad eos; iterum autem ingressus quotidiano vestimento suo vestitus, venit et sedit inter eos. Illi autem mirati sunt et obstupuerunt propter hoc factum. Dicit eis senex: Vidistis quid feci? Cum autem illi annuissent, dicit eis: Et quid feci? Et dicunt ei: Primum vestimento corrupto usus es, et postea alio meliori. Et dicit eis: Nunquid mutatus sum ex illo inhonesto, aut ex illo meliore? Dicunt ei: Non. Quibus senex ait: Si ergo idem ego sum in utrisque, et non sum mutatus, et sicut illud primum non me nocuit, ita nec secundum mutavit: sic ergo debemus facere in occursione fratrum, ut quando eorum praesentia est, cum fiducia et laetitia suscipiamus 509 eos, quando auter soli sumus, opus est ut luctus et abstinentia permaneant in nobis. Illi vero audientes quae in cordibus suis habebant, antequam requirerent eum, glorificaverunt Deum, et laeti discesserunt. 48. Dicebat unus ex Patribus: Quia invenitur homo multum comedens, et adhuc esuriens se continet ne satietur; altem auter parum comedit, et satiatur (Pelag., libell. X, n. 99). Qui ergo multum comedit, et adhuc esuriens se continet, majorem mercedem habet, quam ille qui parum comedit et satiatur (Pasch., c. 1, n. 3). 49. Dixit quidam senex: Ne quod desideraveris aliquando manduces. Comedens autem quod tibi a Domino transmissum fuerit, gratias age sine intermissione (Pasch., c. 1, n. 4). 50. De quodam sene referebant fratres, quia desiderasset cucumerem: quem cum attulisset, suspendit ante oculos suos; et ne vinceretur a cupiditate, non tetigit eum, sed magis agebat poenitentiam, puniens semetipsum ob hoc, quia ipsum desiderasset (Pelag., libell. IV, num. 60). 51. Quidam ex senioribus factus est infirmus, et per multos dies non poterat escam ullam percipere. Compulit autem eum discipulus suus, dicens: Si jubes, Pater, facio tibi parum placentae; et ut annuit ei, fecit (Pelag., libel. IV, n. 59). Erat autem ei vasculum parvum habens mel, et aliud vas simile habens oleum de lini semine expressum, et erat fetidum, et in re nulla alia proficiebat, nisi forte in lucerna: et deceptus frater misit in escam senis de illo, sperans quia mel misisset; cum autem gustasset senex, nihil locutus est, sed tacens comedit: tertia vero vice cum ei daret, dixit ei: Non possum comedere, fili. Ille vero tanquam volens adhortari eum, dixit: Ecce, abba, bona sunt, et ego comedo ex ipsis; et postquam gustavit, et sensit rem quam fecerat, cecidit in faciem, dicens: Vae mihi, abbas, quoniam occidi te! istud peccatum posuisti super me, quia locutus non es. Dicit ei senex: Non contristeris, fili, propter hoc; si enim voluisset Deus ut bonum comederem, tu mel misisses, et non hoc quod misisti. 52. Dixit abbas Poemen: Nisi Nabuzardan princeps cocorum venisset in Jerusalem, templum Domini non arsisset igne (IV Reg. XXV). Hoc autem est, quia nisi desiderium gastrimargiae in animam veniret, sensus hominis non succenderetur impugnatione diaboli (Pelag., libel. IV, n. 29). 53. Abbas Macarius quotiescunque cum fratribus facta charitate reficiebat, hoc in proprio corde statuerat, ut quantos vini calices oblatos hausisset, tantis diebus nec et ipsam aquam gustaret omnino (Pelag., libel. IV, n. 26). Cum ergo ei fratres vinum porrigerent, cum gaudio sumebat, ut postea se siti maceraret. Quod cum discipulus ejus didicisset, patefacto senis consilio, ne ei vinum porrigerent, conjurabat, tormenta illi potius esse quam pocula manifestans. 54. Facta congregatione in ecclesia cum esset festivitas, et caeteri monachi comederent, unus ministrantibus dicit: Quia nihil coctum comedo, sal mihi deferri praecipito (Pelag., libel. VIII, n. 21). Quo verbo minister audito, cum clamore audientibus caeteris alii imperavit, dicens: Quoniam coctum ille frater non comedit, parum illi salis afferto. Tunc beatus Theodorus dixit: Oportuit te magis, frater, carnes in cella tua comedere, quam hunc praesentibus fratribus audire sermonem. 55. Quidam peregrinus frater venit ad abbatem Silvanum in monte Sina (Pelag., libell. X, n. 69), et vidit quod fratres operarentur, et dicit eis: Quare operamini escam quae perit? Maria enim bonam partem elegit (Lucae X). Tunc senex dicit discipulo suo Zachariae: Da illi Codicem ut legat, et mitte illum in cellulam, quae nihil habet. Hora autem nona circumspiciebat frater ille viam, si forte vocaret eum senex ad comedendum. Postquam vero transiit hora nona, venit ad senem, dicens ei: Nunquid hodie non comederunt fratres, abba? Cumque senex fateretur, ait ille: Quare me non vocasti? Tunc dixit ei abbas Silvanus: Tu homo spiritualis es, et non habes necesse hanc escam: nos autem tanquam carnales opus habemus comedere; ideo operamur, tu autem bonam partem elegisti. Legis enim omni die, et non vis carnalem escam accipere. Quod cum audisset, coepit poenitere ac dicere: Indulge mihi, abba. Tunc respondit illi Silvanus: Ergo necessaria est Martha Mariae, propter Martham enim et Maria laudatur. 56. Abbas Joannes dicebat fratri suo majori: Vellem enim securus esse, sicut et angeli securi sunt, nihil operantes, Sed Deum semper tantummodo collaudantes . Et projecto pallio suo, egressus est in eremum; factaque illic septimana, regressus est ad fratrem suum. Cum autem pulsaret ostium, et non illi aperiret frater, dicens: Tu quis es? At ille dixit: Ego sum Joannes. Illo autem non aperiente, rogabat, dicens: Ego sum. Et noluit illi ostium aperire, usquequo illucesceret. Mane autem facto dixit ad eum: Homo es, et necesse habes operari, ut pascaris. Tunc ille projecit se ad pedes ejus, et dixit: Indulge mihi, abba. 57. Quidam frater impugnabatur a spiritu blasphemiae, et erubescebat dicere, et quoscunque audisset magnos senes, pergebat 510 ad eos ut illos declararet, sed mox cum pervenisset, iterum verecundabatur illis dicere. Cum ergo frequenter ad abbatem Poemenem veniret, vidit eum senex habentem cogitationes, et dicit ei: Ecce, frequenter venis ad me habens cogitationes, et sic iterum remeas tristis tecum illas reportans; dic ergo mihi, fili, quid habes. At ille dixit (Pasch., c. 1, n. 5): In blasphemia impugnat me diabolus, et erubescebam dicere; et mox ut aperuit causam, levior impugnatio ejus apparuit. Et dicit ei senex: Non contristeris, fili. Quando haec cogitatio ad te venit, dic: Ego causam non habeo, blasphemia tua super te sit, Satanas, hanc enim causam anima mea non vult. Quamcunque autem causam anima non voluerit, non diu permanebit, et ita sanus factus frater ille discessit. 58. Dixit abbas Moyses: Per has quatuor res passio gignitur: per abundantiam escae et potus, et per satietatem somni, et per otium et jocum, et ornatis vestibus incedendo (Pasch., c. 1, n. 6). 59. Dixit abbas Poemen: Quemadmodum imperatoris spatharius semper illi assistit armatus, ita et animam adversus daemonem hujusmodi oportet esse semper paratam (Pelag., libell. V, n. 8). 60. Dixit quidam senex: Sicut venenata animalia fortiores herbae vel pigmenta expellunt, ita cogitationes sordidas oratio cum jejunio repellit. 61. Abbas Macarius, dum in illa solitudine (in qua solus erat) maneret (Pelag., libell. XVIII, n. 9., Pasch., c. 1, num. 8), inferior autem plena esset multis fratribus, sero per viam circumspiciebat, et vidit daemonem venientem in figura hominis, vestitum tunica linea perforata, et per singula foramina, vascula parva dependebant, et dixit illi senex; Quo vadis, maligne? Et respondit ei: Vado commovere fratres hos qui sunt inferius. Cui senex dixit: Et propter quid tot vascula fers tecum? At ille dixit: Gustum fero fratribus, et ideo tanta fero, ut si unum displicuerit, ostendam aliud, et si illud non placet, porrigam aliud; et fieri non potest, nisi unum ex ipsis aliquod placeat eis. Et haec dicens discessit. Permansit autem senex iterum viam circumspiciens, usquequo rediret, et cum rediret, dicit ei: Salveris. Dicit et ille: Quomodo istud mihi verbum dicis, quia omnes mihi contrarii facti sunt, et nullus meis consiliis acquiescit? Et dicit ei senex: Ergo nullum habes amicum? At ille respondit: Unum habeo amicum, vel ipse consentit mihi, et quoties me viderit, huc atque illuc cito convertitur. Cumque nomen ejus ab eo requisisset, ait: Quia Theopemptus dicitur. Discedente illo mox surrexit abbas Macarius, et descendit ad inferiorem eremum. Quod cum audissent fratres, egressi sunt illi obviam, et unusquisque sperans quod apud se maneret, praeparavit se. At ille requirens cellam Theopempti, ad eum profectus est. Cumque cum gaudio illum suscepisset, et essent utrique simul soli, dixit ei senex: Quemadmodum est tecum, fili? At ille respondit: Orationibus tuis bene sum. Et ait senex: Non te impugnant cogitationes? At ille respondit: Interea bene sum. Erubescebat enim dicere; et dixit ei senex: Ecce quot annos sum in solitudine, et ab omnibus honoror, et in hac aetate cum sim senex, molestant me cogitationes meae. Respondit Theopemptus: Crede mihi, abba, quia similiter et mihi faciunt. Tunc senex singulas cogitationes quasi se impugnantes fingebat, usquequo totum illi Theopemptus confiteretur. Post haec dixit ei: Quemadmodum jejunas? At ille dicit ei: Usque ad nonam. Cui senex ait: Usque ad vesperam jejuna, et de Evangelio vel de aliis Scripturis sine cessatione semper aliquid meditare; et quoties tibi aliqua immunda cogitatio supervenerit, nunquam deorsum aspicias, sed sursum, et mox Dominus tibi adjutor est. Et mox ita discessit abbas Macarius in propriam solitudinem. Iterumque viam circumspiciens, vidit daemonem redeuntem, et requirit eum: Quo vadis? At ille respondit: Simili modo commovere fratres. Cum autem reverteretur, requisivit eum, quemadmodum agerent fratres. At ille dixit: Male, quoniam omnes agrestes effecti sunt, et quod de omnibus pejus est, eum quem habui amicum et obedientem mihi, ipse nescio quomodo conversus est, et omnibus amplius asperior mihi visus est. Et juravit non ibi accedere, nisi post multum tempus; et haec dicens, discessit. 62. Quidam frater requisivit quemdam senem, dicens: Quid faciam, Pater, quia non possum sufferre cogitationes? Cui senex dixit: Ego in hac causa nunquam impugnatus sum (Pelag., libel. V, n. 31). Scandalizatus autem frater, ipse venit ad alterum senem, et dixit ei: Ecce quid dixit mihi senex ille? Scandalizatus sum in ipso, quoniam super naturam humanam locutus est. Dixit ei ille senex secundus: Non simpliciter tibi dixit ille homo Dei hunc sermonem. Vade ergo, et age poenitentiam apud ipsum, ut dicat tibi virtutem verbi illius. Reversus ergo frater, venit ad senem, et coepit ei dicere: Indulge mihi, abba, quoniam insipienter egi, ut tibi vale non dicerem, et sic egrederer. Sed rogo te, explana mihi quomodo non es impugnatus? Dixit ei senex: Ex quo factus sum monachus, non sum satiatus neque pane, neque aqua, neque somno, et horum omnium cogitatio non me permisit 511 habere pugnam, quam tu dixisti. Et egressus est ab eo frater ille juvatus ab eo. 63. Interroganti iterum cuidam super cogitationes, dixit abbas Poemen: Monachus si ventrem suum et linguam tenuerit, et vagationem non fuerit sectatus, confidat quia non morietur, sed vivet in perpetuum (Pasch., c. 1, n. 9). 64. Duo fratres ad abbatem Eliam venerunt impugnati a cogitationibus suis (Pasch., c. 1, num. 10); et videns eos senex quod essent corpulenti, tanquam ad discipulum suum subridens, ait: Vere, frater, ego erubesco pro te, quia sic enutristi corpus tuum, cum certe profitearis te monachum, pallor enim et macies cum humilitate decus est monachi. Item dixit: Quia monachus edens multum, et operans multum, non confidat; qui autem parum edit, etiam si parum operetur, confidat, et viriliter agat.
65. Abbas Arsenius dum sederet in campo ( Pall., canopo), quaedam mulier virgo, dives, timensque Deum, ac propterea abbatis Arsenii fama comperta, de Romana civitate, ut eum videre mereretur, advenit in Alexandriam (Pelag., libell. II, n. 7). Quae cum honorifice a Theophilo fuisset suscepta, ipsius civitatis archiepiscopo, rogavit eum, quatenus persuaderet beatum Arsenium ut eam suscipere dignaretur. Ipse igitur ad eum profectus est, dicens: Quaedam mulier Romana, et dignitate, et opibus, et opinione caeteras antecellens, videre te ac benedici desiderans, de tam longinqua regione pervenit, cui occurras exposco. Sed cum non acquievisset occurrere ei Arsenius, illa cognoscens hoc, animalia sua sternere praecepit, dicens: Confido in Deo meo, quia videbo illum, nec ab hac intentione fraudabor. Non enim homines veni conspicere, quia et in nostra supersunt civitate, sed prophetam videre desideravi. Cum ergo venisset ad cellam beati Arsenii, contigit ut foris illum deambulantem conspiceret. Ac mox ante pedes ejus in faciem prona prosternitur. Quam ille cum festinatione suscitans, ita compellebat, dicens: Si faciem meam tantum videre desideras, ecce, intuere. Illa vero prae verecundia oculos non audebat attollere. Dicit ei senex: Si quid de meis actibus comperisti, hoc debueras intueri. Quomodo ergo et tantum pelagus navigare praesumpsisti? An ignoras te mulierem esse, quibus quocunque non licet exire? An ideo huc venisti, ut Romam rediens, aliis te feminis glorieris vidisse Arsenium, ut fiat pervium mare ad me venientium feminarum? At illa respondens, ait: Si vult Deus, nullam huc venire permittat. Sed ut pro me ores, et in memoria me habere digneris, exoro. Cui Arsenius dixit: Oro Deum meum, ut deleat tuam ex corde meo memoriam. Quo illa verbo percepto, in civitatem regrediens, aegritudine prae tribulatione correpta est. Ad quam cum visitationis causa venisset episcopus, et quid rei esset inquireret, illa sermonem senis, quem ultimum de memoria sui dixerat, enarravit, ac propterea se velle mori prae tristitia confitetur; sed episcopus tali eam consolatur alloquio: Nunquid nescis te esse mulierem? Et quia per feminam solet inimicus hominem impugnare, ideo vultum tuum de corde suo delere dixit. Nam pro anima tua Dominum deprecatur. Quibus verbis mulier recreata est. 66. Dicebat abbas Moyses: Si voluerit imperator inimicorum civitatem aliquam expugnare, prius escam eorum et aquam interdicit, et ita inimici ejus fame ac penuria compulsi subjiciunt se regno ejus (Pelag., libell. IV, n. 19). Et ita passiones carnales, si in jejunio et fame velis vivere, deterescunt, et non sunt fortes adversus animam. Quis enim tam fortis ut leo? Et tamen propter ventrem suum intrat in caveam, et omnis virtus ejus humiliatur. 67. Quidam juvenis volebat renuntiare mundo, et frequenter egressum revocabant eum cogitationes, involventes eum variis negotiis, erat enim dives (Pelag., libell. XIV, n. 4; Pasch., c. 2, num. 1). Una ergo die egressum eum daemones circumdederunt, et multum pulverem ante eum excitaveruut. Ille vero confestim exspolians se, et jactans vestimenta sua currebat nudus ad monasterium. Declaravit autem Deus uni seni, dicens: Surge et accipe athletam meum. Exsurgens ergo senex, obviavit illi nudo, et cognoscens causam admiratus est, et dedit illi habitum monachilem. Quando autem veniebant aliqui fratres ad ipsum senem, perquirere eum de conditionibus variis, respondebat eis; de renuntiatione autem sciscitantibus dicebat: Hunc requirite fratrem, quia ego ad renuntiationem ipsius nondum perveni. 68. Quidam frater renuntiavit saeculo: et cum dispersisset res suas pauperibus, quaedam sibi retinuit in propria ratione, et venit ad abbatem Antonium (Pelag., libell. VI, n. 1). Quod cum senex comperisset, dixit ei: Si vis, vade in vico, et eme tibi carnes, et impone tibi corpori tuo nudo, et veni ad me. Cum ergo hoc fecisset frater, tam canes quam aves omne corpus suum propter carnem rapiendam, tam dentibus quam unguibus diruperunt. Cum ergo venisset ad Antonium, requisitus est si fecisset quod ei praeceperat. Illo autem demonstrante corpus suum laceratum, dicit ei sanctus Antonius: Quicunque renuntiant 512 saeculo, et volunt adhuc habere pecunias, sic a daemonibus lacerantur. 69. Quidam frater requisivit senem, dicens: Vis ut retineam mihi duos solidos propter infirmitatem corporis (Pelag., libell. VI, num. 22)? Et videns senex cogitationes ejus, quod vellet retinere eos, dixit: Retine. Reversus ergo in cellam frater, coepit cum cogitationibus propriis colluctari, dicens: Putas benedixit mihi senex an non? Exsurgens ergo iterum venit ad senem, rogans et dicens: Propter Deum dic mihi veritatem, quia conturbor a cogitationibus meis, propter illos duos solidos. Dicit illi senex: Quia vidi cogitationem tuam volentem retinere eos, dixi tibi ut retineres, nam non est bonum tenere plus quam necesse est corpori. Duo ergo solidi sunt spes tua; et si contigerit ut pereant, nunquid Deus non cogitat de nobis? Jacta ergo cogitationem tuam super Deum, quoniam ipsi cura est de nobis. 70. Quidam monachorum Serapion tantum Evangelium possidens, vendidit illud, et esurientibus dedit, dignum memoriae sermonem imitans: Ipsum, inquit, verbum venundavi, quod mihi semper dicebat: Vende quae possides, et da pauperibus (Pelag., libell. VI, num. 5). 71. Cum quidam vir rogaret abbatem Agathonem, ut pecuniam illius susciperet in propria ratione, nolebat ille, dicens: Non est necesse mihi, quia opera manuum mearum me pascunt (Pelag., libell. VI, n. 17). Cum autem ille persistens diceret: Vel propter indigentes dignare suscipere, respondit: Duplex verecundia est, quia non indigens suscipio, et aliena praestans, vanae gloriae subjacebo. 72. Dicebat abbas Paulus: Si aliquas res voluerit monachus in cella sua habere, praeter eas sine quibus non potest vivere, frequenter cogitur de cella sua egredi, et ita a daemone decipitur (Pasch., c. 2, n. 2). Haec autem ipse Paulus observans in una quadragesima, cum sextario lenticulae et parvo aquae vasculo perduravit, et unam mattam faciens, eamdem texebat et retexebat, ne tantummodo foris exiret. 73. Abbas Macarius cum esset in Aegypto, et egressus fuisset de cella sua, reversus invenit quemdam furantem id quod in cella sua habebat (Pelag., libell. XVI, num. 6; Pach., c. 3, n. 1). Stetit ergo et ipse tanquam peregrinus, et carricavit animal cum illo cum multa requie et perduxit eum, dicens: Nihil in hunc mundum intulimus. Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut et ipse voluit, ita factum est (Job I). Benedictus Dominus in omnibus (I Tim. VI). 74. Quidam frater veniens ad cellam cujusdam magni senis, ingrediebatur, et furabatur ei victum (Pelag., libell. XVI, n. 19; Pasch., c. 3, n. 2). Cum autem videret senex, non arguebat illum, sed amplius operabatur, dicens: Puto, frater ille necessarius est. Habebat autem grandem tribulationem senex ex penuria panis. Cum autem idem senior moreretur, et circumdassent eum fratres, ille videns eum fratrem qui solebat furari ei panem suum, dicit ei: Accede huc ad me, frater; et apprehendit manum ejus, et osculatus est, dicens: Gratias ago manibus istis, fratres, quia per eas arbitror me intrare in regnum coelorum. Ille autem compunctus de hoc verbo, et agens poenitentiam, factus est ipse strenuus monachus ex actibus senis quos vidit. 75. Abbas Agathon dispensabat semetipsum, et in omnibus cum discretione pollebat, tam in opere manuum suarum quam in vestimento. Talibus enim vestibus utebatur, ut nec satis bonae, nec satis malae cuiquam apparerent. 76. Dixit quidam senex: Ira per has quatuor res exsurgit: per cupiditatem avaritiae, dando et accipiendo; et si quis propriam sententiam amans, ut nec satis bona nec satis mala cuiqum appareat, defendat; et si quis vult se honoribus sublimari; et si quis se doctorem esse velit, et plus omnibus sapientem sperat (Pasch., c. 6, n. 1). Ira etiam per haec quatuor humanos sensus obscurat: Si odio habuerit homo proximum suum, aut si illi inviderit, aut si pro nihilo duxerit, aut si detraxerit ei. Ideo autem passionis hujus retributio quatuor modos habet: Primum ex corde, secundum ex facie, tertium ex lingua, quartum ex facto. Si ergo potuerit quis ita portare malum, ut ne ingrediatur in cor, non pervenit usque ad faciem; si autem venerit in faciem, custodiat linguam ne loquatur illud. Quod si locutus fuerit, vel hoc custodiat ne reddat in facto, sed mox dimittat. Tres enim gradus hominum sunt in passione irae. Nam cui voluntarie nocetur et injuriatur, et parcit proximo suo, hic secundum naturam Christi est. Qui autem non laedit, nec laedi vult, hic secundum naturam Adam est. Qui vero nocet aut injuriatur, aut calumniam ingerit, aut usuras exigit, hic secundum diabolum est. 77. Quidam ex fratribus passus ab alio injuriam, venit ad abbatem Sisoium (Pelag., libell. XVI, n. 10; Pasch., c. 7, n. 1), et contumeliae genus exponens, addebat: Cupio me vindicare, Pater. Senex autem rogare eum coepit, ut relinqueret Deo vindictam. At ille inquit: Non desistam, nisi fortiter vindicavero. Cui senex ait: Quatenus semel hoc in animo statuisti, vel nunc oremus. Exsurgens autem senex, his verbis coepit orare: Deus, jam non es nobis necessarius, ut pro nobis sis sollicitus, quia nos 513 ipsi, sicut frater iste dicit, et volumus et possumus nos vindicare. Quod cum ille frater audisset, ante pedes senis effusus veniam postulabat, promittens se cum illo cui irascebatur nunquam certaturum. 78. Quidam frater, dum ab altero injuriaretur, venit et nuntiavit seni (Pasch., c. 7, num. 2). Cui ille respondit: Satisfac cogitationi tuae, quoniam non vult te frater injuriari, sed peccata tua. Nam in, omni tentatione quae tibi contingit per hominem, non arguas eum, sed tantummodo dic: Quia propter peccata mea contingunt mihi haec. 79. Dicebat frequenter abbas Poemeu: Malitia nunquam te exsuperet. Si quis tibi malum fecerit, tu illi bonum redde, ut per bonum vincas malum (Pelag., libell. X, n. 53; Pasch., c. 7, num. 3). 80. Quidam frater, quanto plus eum aliquis injuriabatur aut deridebat (Pelag., libell. XVI, n. 12; Pasch., c. 7, n. 4), tanto plus ille gaudebat, dicens: Isti sunt qui nobis occasionem praebent ad profectum nostrum; qui autem beatificant nos, conturbant animas nostras. Scriptum est enim: Quoniam hi qui beatificant vos, decipiunt vos (Isaiae III). 81. Alter senex, si quis detraxisset ei, ille festinabat (si vicinus ei erat) per seipsum bene illum remunerari; quod si longius manebat, transmittebat ei munera (Pasch., c. 7, n. 5). 82. Quidam frater rogabat abbatem Sisoium, dicens: Si latrones aut barbari super me irruerint, occidere me volentes, et ego si praevalere potuero, jubes occidam eos? Cui ille respondit: Ne facias omnino; sed totum Deo te committe. Quidquid enim tibi adversi contigerit, profitere hoc tibi propter peccata tua venire, divinae enim dispensationi debes totum ascribere. 83. Erat quidam eremita magnus, in monte qui dicitur Athlibeus, et venerunt super eum latrones (Pasch., c. 8, n. 2). Cum autem ille vocem fecisset. de vicinis locis fratres alii confluentes comprehenderunt eos. Quos transmissos in civitatem judex misit in carcerem. Fratres ergo illi moesti facti sunt, quia propter ipsos latrones traditi essent judici; et venientes ad abbatem Poemenem, renuntiaverunt ei factum. Qui scripsit ad eremitam, dicens: Reminiscere, prima proditio unde facta est? et tunc videbis secundam. Nisi enim proditus fuisses ab interioribus tuis, secundam proditionem nunquam perpetrasses. Quo ille sermone cum compunctus esset, in omni illa regione nominatus, et per multum tempus non exiens, surrexit statim et venit in civitatem, et excutiens latrones publice de carcere, liberavit eos a tormentis. 84. Cujusdam philosophi discipulus peccavit (Joannes, libell. 4, n. 12); et cum sibi indulgeri vellet, dicit ei philosophus: Non tibi indulgeo, nisi in his tribus annis portaveris onera aliorum. Cui reverso post tres annos, cum jam peccato satisfecisset, dicit ei philosophus: Nec nunc tibi adhuc indulgeo, nisi aliis tribus annis dederis his mercedem qui te injuriis et conviciis affligunt. Quod etiam cum ille complesset, remisso peccato ejus, dicit ei magister suus: Veni modo et ingredere Atheniensium civitatem, ut illic sapientiam possis discere. Erat autem ibi quidam senex sapientia studiosus, et sedebat ad portam, omnesque ingredientes experiendi causa conviciis affligebat; qui cum idem juveni illic ingredienti faceret, ille exorto cachinno risit. Cui senex ait: Quid est hoc quod agis? ego te injurior, et tu rides? Cui juvenis ait: Et non vis ut rideam, cum tribus annis mercedem dederim ut hoc paterer quod hodie a te gratis patior? Tunc senex dixit ei: Ingredere ergo civitatem, quia dignus es. Hoc autem solebat abbas Joannes referre, et his ipse addebat, dicens: Haec est porta Dei, per quam patres nostri per multas tribulationes et injurias gaudentes ingressi sunt civitatem Dei. 85. Quidam frater requisivit senem, dicens: Da mihi, pater, unam rem quam custodiam, et salver per eam. Respondit ei senex: Si potueris injuriari et affici conviciis, et portare ac tacere, magna est haec res, et super alia mandata (Pelag., libell. XV, n. 83). 86. Interrogantibus quibusdam fratribus abbatem Moysen sermonem, ille hortatus est discipulum suum Zachariam ut eis aliquid diceret: Tunc ille pallium suum deposuit subtus pedes suos, et conculcavit illud, et dixit: Nisi quis sic fuerit conculcatus, monachus esse non potest (Pelag., libell. XV, n. 17). 87. Dicebat abbas Macarius: Ille vere est monachus, qui se in omnibus vincit. Nam si quis alium arguens ad iracundiam movetur, propriam passionem implet. Nec enim ut alterum salvet seipsum debet perdere. 88. Quemdam fratrem sub praesentia abbatis Antonii alii fratres collaudabant; sed cum tentasset eum senex, reperit quod non sufferret injuriam. Et dicit ei senex: Tu quidem frater similis es aedificio quod quamvis habeat ingressum ornatum, per posticia tamen a latronibus expugnatur (Pelag., libell. VIII, n. 2). 89. Quidam frater requisivit abbatem Isaac, dicens: Abba, quare te ita daemones timent (Pelag., libell., num. 22, nomine Isidori)? Respondit senex: Ex quo factus sum monachus, statui apud me ut iracundia mea foris guttur meum non procederet; 514; et ideo timent me daemones. 90. Cum venisset quidam de patribus ad abbatem Achillam (Pelag., libell. IV, n. 9), vidit eum sanguinem exspuentem, et requisivit quid hoc esset. At ille respondit: Sermo erat fratris qui me contristaverat, et repugnavi ut non illum dicerem, sed petivi Dominum, ut tolleret a me, et factus est ille sermo sanguis in ore meo, et postquam exspui, requievi; sed et ipsam tristitiam et sermonem istum oblitus sum. 91. Quidam fratres venerunt ad quemdam sanctum senem, sedentem in solitudine (Pelag., libel. XV, n. 14); et invenerunt infantes pecora pascentes, et aliquoties inter se loquentes verba turpia. Postquam autem de singulis cogitationibus requirentes, a sene acceperunt responsum, dicunt ei: Quemadmodum potes sustinere, abba, voces infantium istorum, et nec praecipis eis ut non ita vociferentur? Et dicit eis senex: In veritate, fratres, plurimos dies habuit cogitatio mea volens illis aliquid dicere, sed redargui memetipsum, reputans mihi: Si parum hoc non porto, quomodo, si major mihi tentatio advenerit, portabo? Et ideo illis nihil dico, ut fiat mihi consuetudo portandi. Item dixit: Si quis linguam suam non tenuerit in tempore irae, nec passionem carnis suae aliquando poterit continere.
92. Abbas Joannes dum sederet inter fratres (Pelag., libell. XVI, n. 3), et singuli eum de propriis cogitationibus inquirerent, atque ille responsum omnibus daret, quidam senex ex invidia dicit ei: Sic est hic Joannes quomodo mulier meretrix ornans semetipsam, ut congreget sibi amatores. Cui abbas Joannes ait: Verum dicis, abba, et non est aliter; nam et hoc ipsum Deus tibi revelavit. Respondit illi iterum ille senex, dicens: Nam et vas tuum, Joannes, veneno plenum est. At Joannes ait illi: Sic est, abba, ut dixisti, et hoc dicis, quia illa tantummodo quae deforis sunt vides; nam si ea quae intrinsecus sunt videres, quanto plus haberes quod diceres? Et post hoc quidam ex discipulis ejus dixit ei: Non es conturbatus interius, abba, in verbis senis hujus? Cui ille respondit; Non; sed sicut sum deforis, ita sum deintus. 93. Erat quidam senex in Aegypto, et antequam veniret illuc abbas Poemen, grandi veneratione habebatur ab omnibus (Pelag., libell. XVII, n. 8). Cum autem abbas Poemen de Scythi illuc subiisset, multi, relicto illo sene, veniebant ad hunc, et propterea coepit illi invidere et detrahere. Quod audiens abbas Poemen, contristatus est et dixit fratribus suis: Quid facimus? quia in tribulationem miserunt nos homines, ut illum senem tam sanctum relinquerent, et nos qui nihil sumus respicerent? Quomodo sanabimus hunc virum magnum? Venite ergo, faciamus parvas escas, et portantes pergamus ad eum, et parum vini, ac pariter cum eo gustemus, forsitan in hoc possumus animum ejus placare. Profecti ergo pulsaverunt ostium ejus. Audiens vero discipulus illius senis dixit: Qui estis? At illi dixerunt: Dic abbati tuo quoniam Poemen venit, ut benedicatur ab eo. Quod cum ille per discipulum suum audisset, respondit ad eum: Vade, dic eis: Ite hinc, non enim mihi vacat. Illi tamen restiterunt moesti [ Al. in aestu], dicentes: Quia non hinc discedimus, nisi digni fuerimus adorare eum. Quorum cum ille humilitatem et patientiam pervidisset, compunctus aperuit ostium, et osculantes se invicem, gustaverunt pariter. Dixit ergo eis ipse senex: In veritate non sunt ea sola quae audivi de vobis, sed et centuplum opera vidi in vobis. Et ab illo die amicus charissimus factus est ei. 94. Abbas Muthues aliquando aedificavit sibi cellulam in loco qui dicitur Heracleona (Pasch., c. 10, n. 1). Et dum ibi a multis molestaretur, alterum locum introgressus est, et similiter etiam ibi construxit habitaculum. Sed per insidias diaboli quidam frater inventus est ibi, qui per invidiam semper tram cum eo habuit: propter quod surrexit inde, et ad proprium reversus est vicum, et fecit sibi illic quoque cellulam, et reclusit se in eam. Post tempus autem aliquantulum congregati sunt senes de illo loco unde egressus est, deducentes secum etiam illum fratrem cum quo habuit litem, quatenus rogarent eum ut rediret ad cellulam suam. Postquam autem in vicinum locum venerunt, tam melotes suas quam illum fratrem ibidem dereliquerunt; ipsi vero profecti sunt ad senem, et pulsantibus illis, aperta fenestra respexit eos, et cognovit, et dixit eis: Ubi sunt melotes vestrae? At illi responderunt: Ecce hic in vicino sunt una cum fratre illo, qui tecum iram habebat. Hoc postquam senex audivit, et illos cognovit, prae gaudio ostium, per quod ingressus fuerat, cum securi confregit, et egressus cucurrit usque ad locum ubi erat ille frater, et coepit ipse prior poenitentiam apud eum agere, et amplexatus est eum, et introduxit illos in cellam suam, et per tres dies convivatus est cum eis, qui nunquam habebat consuetudinem ut jejunium solveret. Et postea surrexit, et profectus est cum illis. 93. Abbas Agathon solebat dicere: Nunquam litem habens cum aliquo dormivi; sed nec permisi aliquem mecum litem habentem dormire, quantum ad virtutem meam pertinuit, nisi prius cum illo in pace reverterer (Pelag., libell. XVII, n. 6). 515 96. Erant duo senes in una cella pariter sedentes, et nunquam inter se vel qualemcunque parvam contentionem habuerant (Pelag., libell. XVII, n. 22). Dixit ergo unus ad alterum: Faciamus et nos vel unam litem, sicut et alii homines. At ille alter dixit ei: Nescio quemadmodum fit lis. Dixit ei ille: Ecce ego pono laterem in medio, et dico: Quia meus est, et tu dic: Quia non est tuus, sed meus. Et ex hoc fit contentio et rixa. Et cum posuissent laterem in medio, dicente uno: Quia meus est; ille alter primo respondebat: Ego meum esse spero. Cum ille alter iterum diceret: Non est tuus, sed meus, tunc ille respondit: Et si tuus est, tolle illum. Quo dicto, non invenerunt quemadmodum litigarent. 97. Quodam tempore orante beato Macario abbate (Joanne, libell. III, n. 17), vox ad eum personuit, dicens: Macari, necdum ad mensuram duarum mulierum pervenisti, quae in proxima pariter habitant civitate. Quo audito, senex exsurgens, arrepto baculo, in designatam pervenit civitatem. Cumque ostium quaesitae domus atque inventae pulsaret, egressa una ex illis, cum magna exsultatione eum suscepit. Quas utrasque senex convocatas ita est allocutus: Propter vos tantum laborem veniens ex solitudine longinqua sustineo, ut opera vestra cognoscerem; quae mihi vos condicite ac narrate. Cui illae sic dixerunt: Crede nobis, sanctissime Pater, quia nec praesenti nocte a maritorum lectulis fuimus separatae. Qualia ergo opera a nobis exquiris? Sed senex in precibus persistebat ut ei vitae suae ordinem declararent. Cui tunc illae compulsae dixerunt: Nos nulla inter nos sumus parentelitatis affinitate conjunctae: contigit autem ut duobus fratribus jungeremur, et cum his quindecim annis in domo una pariter permanentes, neque turpe verbum altera dixit ad alteram, neque litem aliquando commisimus, sed in pace hactenus viximus, et pari consensu tractavimus, quatenus, pariter relictis maritis, in congregatione religiosarum virginum proficisceremur, et multis precibus hoc a conjugibus non valuimus obtinere. Quo non adepto, inter nos et Deum posuimus testamentum, ut usque ad mortem nostram saeculare verbum non loqueremur omnino. Quae cum audisset beatus Macarius, dixit: In veritate non est virgo, neque maritata, neque monachus, neque saecularis; sed Deus tantum propositum quaerit, et spiritum vitae omnibus ministrat. 98. Quidam frater, dum esset in coenobio, et frequenter ad iram moveretur (Pelag., libell. VII, n. 33), dixit ad semetipsum: Vadam in solitudinem; et cum non habeam cum quo litigem, forsitan requiescet a me haec passio. Cum autem egressus esset, et mansisset solus in spelaeo, quadam die cum vas aqua replesset, et posuisset in terram, subito versatum est. Cumque tertia vice replesset, ac similiter contigisset, arrepto ipso vase, fregit illud iratus. Cum autem ad se reversus fuisset, cogitabat quia a spiritu iracundiae esset deceptus, et dixit: Ecce et solus sum, et tamen ab iracundia victus sum. Revertar in coenobium, quia ubique pugna opus est et patientia, et maxime Dei auxilium. Et ita exsurgens, reversus est ad locum suum. 99. Beatus Macarius de semetipso referebat, dicens: Dum essem juvenis, et tamen in cella residerem, invitum me tenentes clericum ordinaverunt in vico (Pelag., libell. XV, n. 25). Cum autem nolens illic esse, in vicum alterum effugissem, et quidam mihi saecularis religiosus opere meo vendito ministraret, contigit quamdam virginem per stuprum ventris onus accipere. Quae dum a parentibus a quo fuisset compressa requiritur, dixit illa: Anachoreta ille vester hoc in me facinus perpetravit. Egressi vero parentes puellae, comprehendentes me suspenderunt meo collo vasa fictilia, et per singulas semitas circumducebant me caede mactantes, atque insuper his vocibus insultantes: Hic monachus filiae nostrae vim intulit. Cumque me usque ad necem fustibus pene multassent, quidam ex senioribus dixit ad eos: Usquequo hunc peregrinum monachum caede mactatis? Sed et ministrante mihi sequente et rubore perfuso, injurias irrogabant, dicentes: Ecce quid fecit hic pro quo tu testimonium perhibebas? parentes autem puellae dixerunt: Nulla hunc ratione dimittimus, nisi pro alimentis puellae praestandis aliquis pro ipso satisdator accesserit. Quod dum ministranti mihi ut faceret innuissem, interposita me sua fide suscepit. Itaque regressus ad cellulam, quantascunque inveni sportellas ei contribuebam, quibus venditis, victum mihi conjugique meae ministraret. Dicebam autem: Ecce, Macari, invenisti tibi uxorem, necesse est ergo amplius operari, ut eam valeas enutrire. Et tam diebus quam noctibus operabar, ut ei quotidie victum ministrarem. Sed quando miserae tempus pariendi advenit, diebus plurimis parere cruciata non potuit. Quae, quid fecisset requisita, respondit: Quia anachoretae illi causam non habenti crimen imposui. Nam me juvenis vicinus noster ille compressit. Quod cum ille qui mihi ministrabat, audisset, gaudio repletus advenit, infelicem illam puellam, priusquam fateretur, quod tibi calumniam frustra 516 contexuit, parere nullatenus potuisse vociferans, sed et omnes vicinos venire, et te commissi veniam postulare. Quae ego cognoscens, ne me et ipsi homines molestarent, festinus abscedens in hunc locum perveni; et haec est causa mei in istis locis adventus. 100. Quidam frater requisivit abbatem Poemenem, dicens: Quid faciam, Pater, quoniam conturbor a tristitia? Dixit ei senex: Neminem pro nihilo aspicias, nullum condemnes, nulli detrahas, et dabit tibi Dominus requiem (Pasch., c. 39, n. 2; Pelag., libell. IX, n. 8; Append. Mart., n. 39). 101. Dicebat abbas Poemen de abbate Isidoro, quia solus ipse se cognovisset (Pasch., c. 11, n. 3). Nam quoties illi cogitatio sua dicebat: Quia magnus es; tunc et ipse respondebat ad se: Nunquid talis sum qualis Antonius, aut certe abbas Pambo, vel reliqui patres, qui Deo placuerunt? Quoties ergo haec cogitabat, requiescebat. Quando vero daemon conturbans eum suggerebat ei desperationem et poenas, dicens: Quoniam post haec omnia iturus es in tormenta, dicebat iterum ipse: Quia quamvis ego in tormenta mittar, tamen vos subtus me invenio. 102. Abbati quoque Moysi frequenter apparuerunt daemones maledicentes ei, ac dicentes: Praevaluisti nobis, Moyses, et nihil tibi possumus facere, quoniam quoties te in desperationem humiliare volumus, exaltaris; quoties autem exaltaris, ita te humilias, ut nullus de nobis accedat ad te (Pasch., c. 11, n. 4). 103. Cum quidam frater abbatem Sisoium frequenter talem sermonem requireret, dicens: Quid faciam, Pater, quoniam cecidi? respondit, Surge (Pasch., c. 11, n. 5). At ille respondit, Exsurrexi; et iterum se cecidisse confessus est. Ait senex: Et iterum surge. Cum autem frater frequenter se surrexisse et frequenter se cecidisse narraret, eodem sermone senex utebatur exclamans: Non cesses exsurgere, fili. Cui frater ait: Usquequo possum surgere, Pater, explana. Tunc senex ait: Quousque aut in bono opere, aut in malo deprehensus occumbas. In quo enim opere homo deprehensus fuerit, in eo judicabitur. 104. Quidam senex tentabatur a cogitationibus graviter per annos decem, ita ut jam desperaret, dicens: Perdidi jam animam meam; sed quia semel perii, revertar ad saeculum (Pelag., libell. VII, n. 42). Cum autem proficisceretur, venit ad eum vox, dicens: Decem anni in quibus certatus es, coronae tuae erunt. Revertere ergo in locum tuum, et ab omni mala cogitatione libero te. Et statim regres sus, permansit in incoepto opere. Non est ergo bonum desperare se quemquam propter cogitationes. Illae enim magis nobis coronas provident, si utiliter eas pertractantes transierimus. 105. Quodam tempore abbas Antonius, dum resideret in eremo, spiritu tentatus acediae, cogitationibusque diversis implicatus, dicebat ad Deum: Domine, salvari desidero, sed cogitationes variae non me permittunt (Pelag., libell. VII, n. 1). Quid faciam in tribulatione mea, vel quomodo salvari valeam, dignanter ostende. Et post paululum surgens, quemdam sibi similem conspicatur sedentem, torquentem funiculum, et surgentem ex opere, et orantem. Erat autem angelus ad emendationem Antonii destinatus, a quo etiam hunc sermonem audivit: Et tu ita faciens, Antoni, salvaberis. At ille summo gaudio cumulatus, accepta confidentia salvatus est. 106. Quidam frater requisivit senem, dicens: Quid faciam, Pater, quoniam nulla opera facio monachi, sed in negligentia constitutus comedo, et bibo, et dormio, et de hora in horam transgredior de cogitatione in cogitationem, et propterea contristor et deficio. Cui senex ait: Tu sede in cella tua, et fac quod potes sine perturbatione animi, et confide in Deum, quia qui sedet in cella sua propter Deum, invenietur in loco illo ubi est abbas Antonius (Pelag., libell. VII, n. 34). 107. Alter frater requisivit abbatem Achillam, dicens: Cur sedens in cella mea patior acediam? Cui senex ait: Quia necdum vidisti requiem, fili, quam speramus, neque tormenta quae timemus. Si enim ea diligenter inspiceres, etiam si vermibus plena esset cella tua usque ad collum, tu tamen in ipsis jaceres permanens sine acedia (Pelag., libell. VII, n. 28). 108. Quidam frater abbatem Antonium requisivit, dicens: Quid observando, Deo placebo? Respondit senex: Quod dico tibi, custodi. Quocunque vadis, Deum semper habeto prae oculis tuis. Et quodcunque opus exerces, sume ex divinis Scripturis exempla; et in quocunque loco resederis, ne inde citius movearis, sed patienter in eodem loco consiste. Haec enim tria custodiens, salvus efficieris (Pelag., libell. I, n. 1). 109. Quidam frater, cum expetisset sermonem ab abbate Moyse, dicit ei senex: Vade, et sede in cella tua. Cella autem tua omnia te potest instruere, si ibi permanseris. Sicut enim piscis ex aqua eductus statim moritur; ita et monachus perit, si foris cellam suam voluerit tardare (Pelag., libell. II, n. 1, nomine Antonii; Vita Antonii c. 52). 110. Quidam frater requisivit abbatem Poemenem: Si melius est remotius an cum aliis manere (Pasch., c. 12, n. 2)? Respondit senex: Homo si seipsum reprehendit, ubique potest persistere; si autem se magnificat, nunquam stat. 517 Quidquid enim boni fecerit homo, ne exsultet in eo, quia mox perdet illud. 111. Aliquando venit ad abbatem Zenonem in Syriam aliquis frater Aegyptius (Pasc., c. 12, num. 4), et coepit cogitationes proprias accusare praesente sene. Ille autem admirans dixit: Aegyptii virtutes quas habent celant, et vitia quae non habent, manifestant. Syri autem et Graeci virtutes quas non habent praedicant, et vitia quae habent abscondunt. 112. Quidam senex dixit: Qui ab hominibus amplius honoratur aut laudatur, non parvum animae damnum patitur; qui autem penitus ab hominibus non honoratur, desuper gloriam a Deo accipiet (Pelag., libell. XV, num. 56; Pasch., c. 13, num. 1) 113. Idem dixit: Fieri non potest ut simul et herba nascatur et semen; ita impossibile est ut laudem et gloriam saecularium habentes, simul etiam et fructum faciamus coelestem (Pelag., libell. VIII, n. 20, nomine Syncleticae; Pasch., c. 12, n. 2). 114. Idem dixit: Sicut thesaurus manifestus minuitur, ita et virtus deperit publicata. Nam sicut cera a facie ignis solvitur, ita et anima per laudem resoluta, perit ab intentione sua (Pelag., libell. VIII, n. 19, nomine Syncleticae). 115. Idem dixit: Quando cogitatio vanae gloriae vel superbiae te impugnat (Pelag., libell. XV, num. 54; Pasch., c. 13, num. 3), perscrutare teipsum, si omnia Dei mandata servasti, si inimicos tuos diligis, si gaudes in gloria inimici tui, et contristaris in dejectione ejus; si apud te habes: Quoniam servus inutilis sum, et plus omnibus hominibus peccans; et neque tunc tamen aliquid grande sapias, tanquam aliquid boni feceris, sciens quod elata cogitatio omnia illa bona dissolvit. 116. Quidam senex, cum venisset ad alium senem, dicit ei: Ego jam mortuus sum saeculo huic (Pelag., libell. XI, n. 38; Pasc., c. 12, num. 5). At ille alter respondit: Ne confidas in teipsum, donec egrediaris de corpore hoc. Nam etsi tu dicas: Quoniam mortuus sum; diabolus tamen necdum est mortuus, cujus innumerabilia sunt artis mala. 117. Quidam senex cum quinquaginta annis esset in deserto, neque panem gustans, neque aquam ad satietatem accipiens, dicebat ipse: Quia occidi vanam gloriam et avaritiam. Quod cum audisset abbas Abraham, venit ad eum, et requisivit illum sermonem si ipse dixisset. At illo confitente, dixit ei Abraham: Ecce dum per viam ambulas, vides lapides et fragmenta laterculorum, et inter haec massam auri, nec potest cogitatio tua illud simile illis aliis judicare? Dixit ei senex: Non, sed iterum pugno cum cogitationibus meis. Ecce enim vivit avaritia, sed ligata est. Item dixit abbas Abraham: Hic diligit te et laudat, alter vero te horret et detrahit; si utrique veniunt ad te, non utrosque aequaliter aspicis? Dixit ei senex: Non, sed iterum pugno cum cogitatione mea, ut et illum diligam quem horreo. Cui abbas Abraham ait: Ecce ergo vivunt in te passiones adhuc, sed ligatae sunt a sanctis, quae tibi forte propter vitam tuam permanent.
118. Quidam senex habitabat in inferioribus partibus eremi, et sedebat quiescens in spelunca, unus autem saecularis religiosus ministrabat ei (Joan., libell. IV, n. 35; Pasch., c. 12, num. 7). Contigit autem ut filius saecularis istius infirmaretur. Multis ergo precibus postulabat senem, ut veniret in domum suam, et faceret orationem pro infante. Exsurgens autem senex, ambulabat cum eo. Ille autem praecessit, et ingressus in domum suam dixit: Venite in occursum anachoretae. Quos cum vidisset de longe egressos cum lampadibus, sensit quod ad se venirent. Despolians itaque se vestimenta sua, misit in flumen, et coepit ea lavare, stans nudus. Ille autem qui ministrabat ei, videns haec erubuit, et rogavit homines, dicens: Revertimini, senex enim noster sensum perdidit. Et vemens ad eum, ait illi: Abba, ad quid hoc fecisti? Omnes enim qui te viderunt, dixerunt: Quia daemonium habet senex. Cui ille: Et ego haec volebam audire. 119. Cum quidam judex provinciae abbatem Moysen vellet adorare, audiens ille fugiebat de loco suo (Pelag., libell. VIII, n. 13). Et cum obviam forte illi fuisset, requisivit judex ab eo, dicens: Dic nobis ubi est cella abbatis Moysis? At ille respondit: Quid illum vultis videre hominem stultum et haereticum? Quod cum audisset judex, veniens ad ecclesiam, retulit clericis, dicens: Ego quidem diversa audiens de abbate Moyse, volui ab eo benedici; sed quidam veniens mihi obviam monachus, retulit de eo quod esset haereticus. Quod cum audissent clerici, contristati sunt; et coeperunt interrogare eum qualis esset monachus ille qui hoc dixisset. Ille autem respondit: Senex erat, et veterrimis indutus vestimentis, longus et niger. Et tunc cognoscens ex relatione eorum, quia ipse erat Moyses, satis miratus discessit. 120. Abbas Sisoius cum habitaret in monte in quo erat beatus Antonius reclusus (Joan., libell. II, n. 13), quidam saecularis ad eum cum parvo filio percipiendae benedictionis gratia properabat. Contigit autem ut infans moreretur in via. Quem pater sine ulla perturbatione mentis sublatum, cum fide portavit ad senem; ingressusque cellulam, tam 518 se quam infantem projecit in terram, ut est moris postulantium benedictionem. Oratione autem expleta, exsurgens pater egressus est foras, filii corpusculo derelicto ante pedes abbatis; quem cum adhuc senex orandi causa jacere speraret, Surge, inquit, fili, et egredere; defunctum enim esse nesciebat. Confestimque puer exsurgens, egressus est. Cumque vidisset pater ejus, obstupuit, regressusque in cellulam, adorato sene, tam causam filii quam luctum cum fide narravit. Sed senex valde moestus effectus est, non enim a se quidquam tale volebat audiri factum. Sed per discipulum suum homini illi ne cuiquam usque ad transitum suum haec diceret, imperavit. 121. Cum quidam saecularis in ecclesiam veniens, ab immundo spiritu teneretur (Joannes, libell. II, n. 4; Pasch., c. 14, n. 2), et omnes orationem fecissent, et nullatenus spiritus immundus ab eo egrederetur, dicunt ergo inter se fratres: Quid possumus huic spiritui facere? nemo potest illum excutere, nisi abbas Besarion. Sed si dixerimus hoc illi, nec ad ecclesiam acquiescet venire, sed faciamus taliter, quoniam ante omnes solet ad ecclesiam venire, hunc qui patitur faciamus sedere, et postea dicamus abbati: Abba, suscita hunc dormientem. Fecerunt ita. Et veniente abbate Besarione, steterunt omnes in oratione, et dicunt ei: Abba, suscita etiam istum dormientem. Ille autem excitavit eum, dicens: Surge, et egredere foras, et mox ab eo egressus est spiritus immundus, et sanus effectus est ex illa hora. 122. Erat quidam habens filium paralyticum in Aegypto, et attulit eum in cellam beati Besarionis abbatis, et reliquit eum super ostium plorantem, et discessit longe (Joan., libell. II, n. 7, nomine Macarii). Coepit ergo infans flere. Cum autem senex per fenestram vidisset eum, dixit: Quis te huc detulit, fili? Cui infans respondit: Pater meus detulit me, et ipse discessit. Cui senex dixit: Surge, et adjungere illi, et mox sanus effectus surrexit, et pervenit ad patrem suum. 123. Dixit abbas Muthues: Quantum homo Deo appropinquaverit, tantum se peccatorem videbit (Pelag., libell. XV, num. 28). Isaias enim propheta videns Dominum, miserum se et immundum vocavit. Nos ergo non simus hic sine sollicitudine. Dicit enim Scriptura: Qui stat, videat ne cadat (I Cor. X). Incerti ergo navigamus in hoc mundo. Sed nos quidem quasi in tranquillo mari navigare videmur, saeculares vero quasi in periculosis locis (Pelag., libell. XI, n. 34, nomine Syncleticae). Nos quasi in die, sole justitiae illustrati; illi vero in ignorantia, quasi per noctem. Sed frequenter contingit ut saecularis in tenebrosa nocte navigans, vigilans autem et clamans, propriam navim salvet; nos autem dum in tranquillo navigamus, saepius ex ipsa securitate negligimus, et perimus, humilitatis gubernaculum relinquentes; sicut enim impossibile est navim firmam fieri sine clavis, ita impossibile est hominem sine humilitate salvari. 124. Abbas Macarius, dum diluculo palmarum folia portans, ad cellam suam reverteretur, occurrit ei diabolus cum falce praeacuta, volensque eum percutere, non valebat (Pelag., libell. XV, num. 26; Pasch., c. 13, num. 6). Qui exclamans dixit: Magnam a te vim patior, o Macari, qui cum te cupio nocere, non valeo; dum quaecunque tu facis, ego magis ex opere facio. Tu ergo jejunas interdum, ego nullo unquam cibo reficior. Tu saepe vigilas, me vero sopor nunquam oppressit. Sed in una re me vincis, ipse profiteor. Cum ab eo rem ipsam beatus Macarius requisisset: Humilitas tua, dixit, sola me vincit. Haec dicente inimico, et extendente beato Macario manus suas ad orationem, spiritus immundus inter auras evanuit. 125. Quidam ex senibus monachorum eremita fuit, quem quidam a spiritu malo correptus, et spumans, fortiter eum in maxillam percussit; senex autem praebuit illi alteram maxillam ut feriret; diabolus autem non sufferens incendium humilitatis ejus, statim discessit (Pelag., libell. XV, num. 53). 126. Quidam ex Patribus dicebat: Omnis labor monachi sine humilitate vanus est. Humilitas enim praecursor est charitatis, sicut Joannes erat praecursor Jesu, omnes trahens ad eum; ita et humilitas attrahit ad charitatem, id est, ad ipsum Deum, quia Deus charitas est (Pasch., c. 13, num. 7). 127. Quodam tempore abbas Macarius dum ad montem Nitriae ascenderet, discipulo suo ut parum praecederet imperavit. Qui cum ante illum pergeret, obvium habuit quemdam sacerdotem idolorum, cursu concito venientem, et lignum grande portantem. Cui exclamans ait: Quo curris, daemon? At ille iratus, tantis eum plagis affecit, ut exanimem pene relinqueret; et relicto eo sacerdos iterum currebat; progressusque parum, obviavit beato Macario, qui ait ad eum: Salveris, laborator, salveris. At ille admiratus, respondit: Quid in me boni conspexisti, ut me salutares? Cui senex ait: Quia vidi te laborantem, et curris ignoranter. Cui sacerdos dixit: Et ego salutatione tua compunctus magnum servum Dei te cognovi; nam alter nescio quis miserabilis monachus occurrens mihi injurias fecit, sed et ego plagas illi pro verbis imposui. 519 Tunc apprehendens pedes beati Macarii clamabat, dicens: Nisi me monachum feceris, non desistam. Pergentesque pariter venerunt ad locum, ubi caesus frater jacebat: quem utrique tollentes, quoniam gradi non poterat, manibus in ecclesiam pertulerunt. Cum autem fratres vidissent sacerdotem illum beatum Macarium comitantem, stupefacti, cum admiratione monachum illum perficiunt, et multi propter illum ex paganis facti sunt Christiani. Dicebat ergo abbas Macarius: Quia sermo superbus et malus etiam bonos viros convertit ad malum, sermo vero humilis et bonus etiam malos mutat in melius. 128. Saepe dicebat beatus Antonius: Nisi pistor molae oculos operiret, mercedem suam recipiens ipse consumeret (Pelag., libell. XV, n. 80; Pasch., c. 15, num. 1). Ita et nos per Dei dispensationem tegumen accipimus, ut ea quae operamur bona non valeamus attendere, ne nos ipsos beatificantes possimus extolli, et mercedem propriam amittamus. Nam et ob hoc quando relinquimur in sordidis cogitationibus, necesse est ut hoc tantummodo provideamus, ut nos ipsos et nostram sententiam condemnemus, ne ea, quae sunt in nobis sordida, illud parvum bonum opus nostrum in nobis obscurent. Nunquam enim homo bonus est, etiamsi bonus esse desideret, nisi Deus habitaverit in ipso, quia nemo bonus nisi solus Deus. Oportet ergo ut nos ipsos veraciter semper incusemus. Quando enim se quisque reprehendit, mercedem propriam non amittit. 129. Item beatus Antonius retulit vidisse omnes laqueos inimici super universam terram extentos. Et cum suspirans dixisset: Quis hos poterit transire? vocem ad se dicentem audivit: Humilitas sola pertransit, Antoni, quam nullo modo valent superbi contingere. 130. Item beatus Antonius, dum in cella propria oraret, venit ad eum vox dicens: Antoni, nondum pervenisti ad mensuram coriarii, qui est in Alexandria (Pasch., c. 15, num. 2). Quo audito senex surgens mane, arrepto baculo, in civitatem Alexandriam festinus venit. Cumque ad designatum hominem fuisset ingressus, ille viso tanto viro obstupuit. Cui senex dixit: Refer mihi opera tua, quia propter te relicto deserto huc veni. Qui respondens ait: Nescio me aliquando aliquid boni perpetrasse: unde et ex cubili proprio mane consurgens, antequam in opere meo resideam, dico quod omnis haec civitas a minore usque ad majorem ingrediuntur regnum Dei propter justitias suas, ego autem solus propter peccata mea poenam ingrediar sempiternam. Quod verbum antequam quiescam sero, ex cordis mei recenseo veritate. Quod audiens beatus Antonius, respondit: In veritate, fili, sicut bonus aurifex sedens in domo tua cum requie regnum Dei adeptus es; ego autem veluti sine discretione omne tempus meum in solitudine conversatus, necdum verbi tui assumpsi mensuram. 131. Quidam frater requisivit abbatem Poemenem (Pasch., c. 15, num. 3) dicens: Quid est, Pater, quod ait Apostolus: Omnia munda mundis (Tit. III)? At ille dixit ei: Si quis ad hunc sermonem poterit pervenire ut eum intelligat, videbit se minorem esse totius creaturae. Cui frater: Et quomodo possum me minorem videre ab eo qui homicida est? Respondit senex: Si potuerit homo ad hunc sermonem Apostoli pervenire, et viderit hominem qui forte occidit alium, dicit in semetipso: Iste quidem hoc solum peccatum fecit, ego autem omni hora homicidium committo, meipsum peccando interficiens. Et cum frater requireret quomodo hoc possit fieri, respondit: Haec sola justitia est hominis ut semetipsum reprehendat. Tunc enim justus est, eum sua peccata condemnat. 132. Cum sederent quidam fratres prope abbatem Poemenem, unus alium quemdam fratrem laudavit, dicens: Bonus est ille frater, quoniam mala horret. Cui senex ait: Et quid est mala horrere? At ille nesciens quid ei responderet, petebat dicens: Dic mihi, abba, quid est malum horrere? Cui senex ait: Ille horret mala, qui sua peccata propria horret, et omnem fratrem suum beatificat et diligit. 133. Quidam frater requisivit abbatem Poemenem, dicens: Quomodo potest homo vitare ne loquatur malum de proximo suo (Pasch., c. 16, num. 1)? Respondit senex: Ego et proximus meus duae imagines sumus; cum ergo meam prospexero, et reprehendero me, invenitur imago fratris mei apud me venerabilis. Quando autem meam laudavero, tunc fratris mei imaginem pravam respicio. Tunc ergo de alio non detracto, si semper meipsum reprehendo. 134. Dixit abbas Hyperichius: Melius est comedere carnes et vinum bibere, quam comedere in vituperatione carnes fratrum. Sicut enim susurrans serpens Evam de paradiso excussit, ita qui de fratre suo detrahit, non suam solum, sed et audientis animam perdit (Pelag., libell. IV, n. 51, 52). 135. Solebat dicere abbas Joannes: Parvam sarcinam dimisimus, id est nos ipsos reprehendere; et gravem portare elegimus, id est ut nos justificemus, et alios condemnemus. 520 136. Peracta congregatione semel in Scythi, dum Patres de multorum vita et de rebus plurimis loquerentur, abbas Pior tacebat. Postea vero egressus tollens saccum implevit eum arena, et portabat in dorso suo, et iterum in alio parvo panno misit alteram arenam, et portabat ante se. Videntes autem caeteri fratres, requisierunt ab eo quod esset hoc exemplum; et respondit, dicens: Iste saccus, qui habet multam arenam, mea peccata sunt, quoniam plurimae sunt iniquitates meae, et ecce dimisi ea post dorsum meum, nolens illa videre, ut pro illis doleam vel plangam. Et ecce pauca haec delicta fratris mei ante oculos meos posui, et crucior in ipsis condemnans fratrem. Sed non oportet sic judicare, sed magis ante me adducere, et de ipsis cogitare, et rogare Deum, ut indulgeat mihi. Qued audientes Patres, dixerunt: In veritate haec est via salutis. 137. Venit aliquando abbas Isaac in coenobium, et vidit illic fratrem negligentem, et iratus jussit eum expelli de coenobio. Cum ergo egrederetur ad habitaculum suum, venit angelus Domini, et stetit ante ostium cellulae ejus, dicens: Non te permittam ingredi. At ille rogabat ut ejus culpa manifestaretur. Et respondit angelus, et dixit: Deus transmisit me, dicens: Vade, et dic Isaac: Ubi jubes ut mittamus illum fratrem qui peccavit? At ille mox egit poenitentiam, dicens: Peccavi, Domine, indulge mihi. Et dixit illi angelus: Exsurge, indulget tibi Deus. Sed ne iterum hoc facias, ut quemcunque condemnes, antequam Deus illum judicet. Tulerunt homines judicium, et non mihi illud permittunt, dicit Dominus: noc autem dictum est, quia si contigerit de illis perfectis aliquem vel in parvo peccare, mox prodatur. 138. Contigit fratri cuidam culpa in coenobio: et dum a caeteris increparetur, ad abbatem profectus est Antonium. Et assecuti sunt eum fratres volentes eum reducere, coeperuntque ei culpas exprobrare. Ille vero fecisse culpam denegabat. Inventus est ibi abbas Paphnutius, cui cognomen erat Cephalas, qui talem retulit in congregatione fratrum inauditam parabolam: Vidi, inquit, in ripa fluminis hominem usque ad genua in limo demersum: venientes autem quidam ut eum porrecta manu extraherent, usque ad collum demerserunt. Tunc beatus Antonius de beato Paphnutio ait: Ecce homo qui ex veritate potest animas salvare. Quo fratres illius sermone compuncti agentes poenitentiam, eum qui discesserat ad coenobium revocaverunt. 139. Dixit quidam de senioribus: Si videris aliquem peccantem, ne mittas culpam in eum, sed in eum qui impugnat eum, dicens: Vae mihi, quia iste nolens victus est, sicut et ego; et plange, et inquire Dei solatium, quia omnes decipimur.
140. Quidam Timotheus anachoreta, negligentem fratrem aliquem audiens, interrogante ipsius abbate quid illi fratri faceret, dedit consilium ut eum expelleret de coenobio. Cum ergo ille fuisset expulsus, tentatio venit ad Timotheum; et cum ploraret in conspectu Dei, et diceret: Miserere mei, venit ad eum vox dicens: Timothee, ideo tibi haec causa venit, quia fratrem tuum in tempore tentationis suae despexisti. 141. Quidam ex Patribus in exstasi positus, vidit quatuor ordines ante Deum. Et primus quidem erat hominum infirmantium et gratias agentium Deo; secundus vero erat eorum qui hospitalitatem sectantur, et in hoc stant et ministrant; tertius vero illorum qui solitudinem sectantur, et non vident homines; quartus vero illorum qui propter Deum et obedientiam solliciti, et subjecti sunt patribus. Erat ergo illis tribus ordinibus hic ordo superior, qui obedientiam exhibebat, et utebatur torque aurea, et majorem gloriam prae caeteris possidebat. Dixit autem senex ei qui sibi hoc in exstasi demonstrabat: Quare hic ordo quartus majorem caeteris gloriam habet? Ille autem respondit ei, dicens: Quia isti alii omnes habent aliquam requiem adimplendo, quamvis in bonis operibus, voluntates suas; obediens autem, propriam voluntatem relinquens, pendet in patris voluntate jubentis, et ideo majorem prae caeteris gloriam est sortitus. 142. Quidam senex dixit: Quia si quis fratri suo injunxerit causam cum timore Dei, et cum humilitate, sermo ille, qui propter Deum egreditur, compellit fratrem obedire, et facere quod injunctum est ei (Pelag., libell. XV, n. 73). Si autem jubere quis cupiens, non secundum timorem Dei, sed ex auctoritate et propria voluntate fratri voluerit imperare, qui videt absconsa cordis, non illum permittit ut audiat, ne faciat quod illi praeceptum est, quia manifestum est opus Dei, quod fit propter Deum, et manifesta est hominis auctoritas quae per jactantiam ordinatur. Quaecunque enim ex Deo sunt, a principio humilitatem habent; quae autem ex auctoritate et iracundia, vel conturbatione, ex inimico sunt. 143. Abbas Silvanus habebat discipulum, nomine Marcum, cujus obedientia erat magna, et propterea senior diligebat eum (Pelag., libell. XIV, n. 5). Habebat autem et alios undecim discipulos, qui contristabantur eo quod illum plus diligeret. 521 Quod postquam alii senes audierunt, moesti venerunt ad eum, ut ei renuntiarent quia fratres illi qui cum eo erant contristabantur. Sed antequam illi aliquid faterentur, ipse cum illis ad singulorum cellas profectus est, et unumquemque nomine proprio vocavit, dicens: Egredere foras, frater, quia opus te habeo; et nullus ex illis voluit egredi. Venerunt autem post omnes ad cellam Marci, et cum pulsassent ostium, vocavit abbas Silvanus nomen ejus; ille autem mox ut audivit vocem senis, foras egressus est. Et ingressus abbas in cellam Marci, quoniam scriptor erat, reperit quaternionem quem scribebat, et invenit quod in qua hora vocatus est, litteram quam faciebat, mediam dereliquit, tantummodo ut obedientiam adimpleret. Noluit autem post auditam vocem senis litteram quam coeperat percomplere. Unde illi alii senes dixerunt ei: In veritate, quem tu diligis et nos jam diligimus, quia et Deus eum propter suam obedientiam diligit. 144. Quidam senex solitarius habebat quemdam ministrantem sibi, manentem in vico (Pelag., libell. XIV, num. 16). Cum autem ille tardasset per dies aliquot, et seni necessaria defecissent, et neque quod operaretur haberet, et quo reficeretur, et propter hoc tristaretur, dixit discipulo suo: Vade in vicum. At ille respondit: Quod vis, Pater, faciam. Timebat autem frater accedere ad vicum propter scandalum, et tamen ut obediret Patri, promisit se iturum. Dixit ei senex: Quia confido in Deo patrum nostrorum quod protegat te ab omni tentatione. Et facta oratione transmisit eum. Cum autem venisset frater in vicum, et requisisset quo maneret ille qui seni ministrabat, inventa domo, cum pulsasset ostium, contigit ut nemo ex illis inveniretur in domo, praeter unam filiam illius ministrantis. Quae cum aperuisset ostium, et frater eamdem pro patre ejus requireret, cur tot diebus tardasset, illa hortabatur eum ingredi domum simul, et trahebat eum. Cum autem ille non acquiesceret, illa invaluit, et traxit eum ad se. Cum autem vidisset ille quia ad peccatum trahebatur, et urgebant eum cogitationes, ingemuit, et clamavit, dicens ad Deum: Domine, propter orationem ejus qui me misit, salva me in hac hora. Et cum hoc dixisset, subito inventus est ad flumen juxta monasterium suum, et reversus est ad Patrem suum sine macula. 145. Duo fratres carnales venerunt in quoddam monasterium habitare, et unus ex ipsis erat religiosus valde, alter habens obedientiam grandem (Pelag., bell. XIV, num. 17). Cum ergo abbas praeciperet illi: Fac hoc, et faceret. Et iterum: Fac illud, et faceret. Et in hoc glorificabatur in monasterio, quod talem obedientiam haberet. Invidens vero frater ejus ille religiosus [abstinens apud Pelag. ] dixit intra semetipsum: Tentabo nunc fratrem meum si habet certam obedientiam; et veniens ad abbatem dixit ei: Transmitte fratrem meum mecum, quoniam uecessarius sum in quodam loco. Et dimisit eum abbas. Cum autem pariter proficiscerentur, volens tentare eum, cum pervenissent ad flumen in quo erat multitudo crocodilorum, dixit ei: Descende in fluvium, et transi; et descendit ille, et venerunt crocodili, et coeperunt lingere corpus ejus, et non ei nocuerunt. Quod cum vidisset ille, dixit ei: Ascende de fluvio, et eamus; et dum irent, invenerunt corpus mortuum jacens in via. Et dixit ille religiosus: Si haberemus aliquid ex veteramentis, mitteremus super illud. Cui frater dixit: Oremus, si forte suscitet eum Deus. Et stantibus illis in oratione, suscitatus est mortuus, et laudavit se ille religiosus, dicens: Propter religionem meam surrexit hic mortuus. Manifestavit autem Deus Patri in monasterio eorum omnia, et quemadmodum tentavit fratrem de crocodilis, et quomodo mortuus surrexisset. Et postquam venerunt in monasterium, dixit abbas ad istum religiosum: Quare haec fecisti fratri tuo? Cognosce quia propter obedientiam ejus surrexit mortuus ille. 146. Quidam ex senibus de Scythi discipulum suum transmisit in Aegyptum, ut ei camelum deduceret, qui sportellas quas fecerat, portaret in Aegyptum. Cum autem deduceret camelum, alter senex obvians eum dicit ei: Si scissem, frater, quando ibas in Aegyptum, dixissem tibi ut et mihi alterum camelum adduceres. Quod cum ille frater proprio abbati dixisset, prae multa charitate dicit ei: Vade, fili, et duc camelum ad illum, dicens ei: Quia necdum parati sumus, comple necessitatem tuam, et vade tu cum ipso camelo usque in Aegyptum, et iterum reduc nobis camelum, ut et nostra vasa portemus. Cum ergo fecisset frater sic, et ivisset ad illum senem, dicens: Abbas Pambos dicit: Quia nos necdum parati sumus, tolle et comple necessitatem tuam. Carricavit autem senex camelum, et ivit in Aegyptum. Cum autem discarricasset iterum ille frater reducebat camelum, et dixit: Ora pro me, Pater. Cumque senex requisisset quo pergeret, respondit: In Scythim vado, ut etiam nostras sportellas huc afferam. Quod cum audisset senex, compunctus coepit poenitere, dicens lacrymando: 522 Indulgete mihi, dulcissimi, quia charitas vestra fructum meum abstulit. 147. Alter senex cum perfecisset sportellas suas (Pelag., libell. XVII, num. 16), et jam retinacula misisset earum, audivit vicinum suum dicentem: Quid faciam, quoniam nundinae prope sunt, et non habeo unde mittam retinacula in sportellas meas. Et mox ingressus dissipavit propria retinacula, et attulit ad fratrem, dicens: Ecce ista superflua habeo, tolle et mitte in sportellas tuas, et ita prae nimia charitate fecit ut fratris opera complerentur, sua autem imperfecta reliquit. 148. Abbas Joannes gratia charitatis omnem malitiam est oblitus. Hic cum a fratre quodam mutuasset solidum unum, et comparasset linum unde operaretur, venit unus frater petens eum parum lini, ut faceret sibi saccum; at ille dedit ei cum gaudio. Item alter venit petens eum linum, et dedit ei. Necnon et aliis plurimis venientibus et petentibus, dedit omnibus cum gaudio. Post hoc ille qui mutuaverat solidum, venit repetens eum. At ille dixit; Ego vado, et afferam tibi. Et non habens unde redderet, surrexit, et profectus est ad abbatem Jacobum, ut peteret eum quatenus redderet illi a quo mutuaverat. Et dum iret per viam invenit solidum jacentem, et non eum tetigit; sed facta oratione reversus est in cellulam. Et cum iterum frater ille repeteret rationem suam, dicit ei: Undecunque modo defero illum. Et iterum profectus invenit solidum, ubi antea positus erat; et facta oratione, reversus est, et ecce iterum venit frater ille molestans eum pro solido. Tunc senex dixit modis omnibus: Modo vado, et affero illum: et dum proficisceretur invenit eodem loco solidum jacentem; et facta oratione tulit eum, et venit ad abbatem Jacobum, et dicit ei: Abba, veniens ad te, inveni hunc solidum in via. Fac ergo charitatem, et praedica hic in civitate, ne forte aliquis perdiderit illum, et si inventus fuerit dominus ejus, redde illum. Profectus est ergo senex, et per tres dies praedicavit, et nemo inventus est qui perdidisset solidum illum. Tunc ergo Joannes dicit ad abbatem Jacobum: Si nemo illum perdidit, reddo illum fratri illi, quoniam debeo illi; et veniens ad te mutuare, aut certe tollere in charitate, et reddere illi debitum meum, inveni illum. Et miratus est senex quemadmodum et debens et inveniens, non statim tulit eum, et reddiderit, nisi bis reversus esset, et tertio praedicasset. Hoc autem erat ejus mirabile, quia si quis volebat ab illo aliquid mutuari, non dabat per manus suas, sed dicebat fratri: Vade, et tolle tibi quod opus habes. Et cum reportaret iterum, dicebat: Vade et reporta in loco unde tuleras, Si autem nihil detulisset, nihil ille penitus dicebat. 149. Abbas Poemen dicebat: Voluntatem tuam nunquam adimpleas, sed magis humilia teipsum, ut facias voluntatem proximi tui. Item abbas Poemen quando vocabatur ut extra voluntatem suam comederet, ibat plorans, ne inobediens fratri suo contristaret eum.
Idem mactans propriam voluntatem humiliatus, voluntatem sequebatur alterius.
150. Quidam anachoreta sedebat in spelaeo juxta coenobium multas virtutes faciens (Pelag., libell. XIII, n. 8; Pasch., c. 18, num. 1); et cum aliqui monachi venissent de coenobio, compulerunt eum hora non consueta comedere. Et post hoc dicunt ei fratres: Contristatus es aliquid, abba, quia hodie extra consuetudinem fecisti? Quibus ille respondit: Tunc mihi est tribulatio, quando propriam fecero voluntatem. 151. Abbas Paphnutius non gustabat vinum aliquando (Pelag., libell. XVII, n. 12). Semel autem ambulans devenit super latrones; et cum in via eos invenisset bibentes, cognitus est a principe latronum, qui sciebat eum quod vinum non biberet: sed videns quia ex labore itineris fatigatus esset, implevit calicem grandem vino, et gladium tenens in manu sua, dixit seni: Nisi biberis hunc calicem, occidam te. Cognoscens senex quia ex mandato Dei vult facere, volens eum lucrari, tulit, et bibit. Princeps autem latronum coepit ei dicere: Indulge mihi, abba, quoniam tribulavi te. Cui senex ait: Confido in Deum meum, quia propter unum calicem vini faciat tecum misericordiam, et in praesenti saeculo et in futuro. Dicit ei princeps latronum: Et ego confido in Deo quia ab hodie nemini malefacio. Et sic lucratus est senex omne collegium latronum. 152. Erant duo fratres: unus ex ipsis senex erat, qui rogabat juniorem, dicens: Rogo ut pariter habitemus, frater (Pelag., libell. XVII, num 14). Ille autem respondit: Ego peccator sum, et non potes mecum habitare. Ille vero rogabat eum, dicens: Possumus. Erat autem ille senior mundus, et nolebat audire quia monachus habebat aliquando cogitationem pravam. Et dicit ei ille junior: Permitte quiescere hac una septimana, et iterum loquemur. Cum ergo post septimanam senex venisset ad eum, ille volens experiri eum, dixit ei: In grandem tentationem incidi in septimana hac, abba. Profectus enim in vicum propter 523 necessitatem, peccavi. Et dixit ei senex: Et vis poenitere? Cum autem ille promisisset, ait senex: Ego tecum porto medium peccati illius. Tunc ille frater dixit: Modo possumus ambo pariter manere. Et manserunt pariter usque ad tempus transitionis suae. 153. Quidam senum dicebat: Quidquid horret homo, alii omnino ne faciat (Pelag., libell. I, n. 21; Pasch. c. 16, num. 2). Horres enim, si quis detrahit tibi? tu ne detrahas alteri. Horres, si quis tibi calumniam fecerit, vel si quis tibi aliquid abstulerit? et tu sive hoc, sive alia his similia ne facias alicui. Qui enim hoc verbum servaverit, potest illi sufficere ad salutem. 154. Abbas Poemen et abbas Nuph, postquam in desertum venerunt, desiderabat mater eorum videre eos, et saepe veniebat ad eorum cellam, nec tamen potuit illic contemplari eos (Pelag., libell. IV, n. 33). Captato itaque tempore, occurrit eis cum ad ecclesiam festinarent; qua visa, reversi velociter ostium cellae clauserunt, illa autem stans foris cum lacrymis quaerebat eos. Tunc abbas Nuph egressus ad beatum Poemenem, ait: Quid faciemus de hac matre nostra, quae plangit ad ostium? Tunc exsurgens abbas Poemen vadit ad ostium; quo non aperto, audiens eam jugiter lamentari, dixit ei: Cur tantos clamores, cum jam aetate defessa sis, et planctus effundis? Illa autem voce filii cognita, amplius exclamavit, dicens: Quoniam vos videre desidero, filii. Quid est enim si vos videro? nonne sum vestra genitrix? nonne vos his meis lactavi uberibus? Jam omni morarum contractione repleta sum, et audita voce tua omnia viscera mea prae desiderio conturbata sunt. Cui Poemen ait: Hic nos magis, an in futuro saeculo videre desideras? At illa dixit; Quid ergo si vos hic non videro, quasi illic pro certo visura sim? Sene autem respondente: Quod si te hic cohibere potueris, ne nos videas, illic nos procul dubio semper videbis. Tunc illa discessit cum gaudio, dicens: Si pro certo illic vos visura sum, hic vos videre jam nolo. 155. Joannes minor Thebaeus, discipulus abbatis Ammonis, per duodecim annos cuidam seni infirmanti fecit obsequium (Pelag., libell. XVI, n. 4; Pasch., c. 19, num. 2). Senex tamen cum vidisset eum laborantem, nunquam illi sermonem blandum aut placidum locutus est. Cum autem transiret de corpore, sedentibus aliis senibus, tenuit manum ejus, et dixit ei tertio: Salveris, Salveris, Salveris. Et tradidit illum senibus, dicens: Iste non homo, sed angelus est, qui tot annis mihi infirmanti, nec tamen bonum sermonem a me audiens fecit obsequium. 156. Abbas Agathon veniens in civitatem, ut opera sua venderet, invenit quemdam peregrinum jacentem in angiportu infirmum, nullum habentem qui ei curam adhiberet; et permansit ibi senex, et conduxit sibi cellam, et ex opere manuum suarum praestabat infirmo illi obsequium. Permansit autem ibi mensibus quatuor, donec sanaret infirmum: et sic ad cellam suam regressus est. 157. Quidam magnus senex infirmanti discipulo suo dixit: Non contristeris, fili, ex infirmitate vel plaga corporis tui, summa enim religio est ut in infirmitate quis agat Deo gratias (Pelag., libell. VII, n. 16, nomine Syncleticae; Pasch., c. 20, n. 1). Si ferrum es, per ignem aeruginem amittis; si vero aurum es, per ignem probatus a magnis ad majora procedis. Ne anxieris ergo, frater; si enim Deus te vult in corpore torqueri, tu qui sis, qui moleste feras? Sustine ergo, et roga Deum ut quae ipse vult illa concedat. 158. Senex quidam cum frequenter infirmaretur corpore et langueret, contigit ut uno anno nulla eum valetudo contingeret. Et propterea flebat, et graviter ferebat, dicens: Reliquisti me, Domine, et noluisti me praesenti hoc anno visitare (Pelag., libell. VII, n. 41; Pasch., c. 20, num. 2). 159. Quidam senex cum moreretur in Scythi, et circumdassent lectulum ejus fratres, et composuissent eum atque plangerent, aperuit ille oculos suos et risit; et iterum aperuit et risit; et tertio similiter fecit (Pelag., libell. XI, n. 52). Cum autem rogarent eum fratres, dicentes: Dic nobis, abba, cur nobis flentibus ipse rides? Respondit et dicit eis: Primo risi, quia omnes timetis mortem; et secundo risi, quia non estis parati; tertio vero risi, quia de labore vado ad requiem. 160. Abbas Pammon in ipsa hora quando transibat jam de corpore, dixit aliis viris sanctis astantibus sibi: Ex quo veni, fratres, in hunc locum eremi, et aedificavi mihi hanc cellulam, extra opera manuum mearum nescio me panem gustasse, nec poenitui super sermonem quem locutus sum, usque in hanc horam; et tamen sic vado ad Deum, tanquam si nec inciperem colere eum (Pelag., libell. I, n. 16). 161. Abbas Agathon dum moreretur, per tres dies oculos apertos tenuit non eos movens (Pelag., libell. XI, n. 2). Fratres autem tangentes eum dixerunt: Ubi nunc es, abba? At ille dixit: In conspectu judicii Dei sto. Et dicunt ei fratres: Nunquid et tu times? Quibus ille respondit: Interea quantum fuit ad virtutem meam, semper consideravi ut mandata Dei mei facerem: sed homo sum, et unde scio, si opera mea placent Deo? Cui fratres dixerunt: Non confidis quod opera tua secundum 524 Deum sunt? At ille respondit: Non confido in conspectu Dei, quia aliud est judicium Dei, et aliud hominum. 162. Abbati Sisoio cum tempus dormitionis ejus advenisset, et multi illic alii senes convenissent, viderunt faciem ejus fulgore quodam radiantem; et dicit eis ipse: Ecce abbas Antonius venit ad nos (Joann., libell. III, n. 6). Et post parum ait: Ecce et chorus prophetarum. Et iterum facies ejus clariore luce aspersa est, et dicit eis: Beati quoque apostoli adsunt, visusque est cum quibusdam loqui. Cum ergo postularent ab eo Patres ut cum quibus loqueretur ediceret, ait ille: Angeli, inquit, venerunt auferre animam meam; et supplico illis ut paululum me pro poenitentia agenda sustineant. Dicunt autem ei Patres: Tu jam non indiges poenitentiam agere, abba. At ille respondit: In veritate dico vobis quia nec initium poenitentiae me reminiscor arripuisse. Ex quo dicto senserunt quod in timore Domini esset perfectus. Tunc in splendore solis ejus effigie relucente, dicit ad eos ipse: Videte, videte quia Dominus venit. In hoc sermone reddito spiritu, omnis locus ille grato odore repletus est. 163. Beatus Arsenius, dum tempus ejus ut migraret de hoc saeculo approximaret, dicebat ad discipulos suos: Nemo super me faciat charitatem, nisi in sola oblatione; ego si feci charitatem, invenio illam (Pelag., libell. X, n. 9). Turbatis autem discipulis ejus, quasi jam tempore propinquante dicit eis: Necdum hora mea venit; cum autem venerit, non tacebo (Pelag., libell. XV, n. 9). Sed tamen stabitis mecum in divino judicio ante tribunal Christi, si alicui de meo corpusculo aliquid velut reliquias dederitis. Illis autem respondentibus: Et quid faciemus, Pater, quia nescimus hominem sepelire? Respondit ille: Nunquid nescitis funem in pedibus meis mittere, et ita me ad montem trahere?
Pili autem oculorum ejus ex jugi fletu ceciderunt. Nam per omne tempus vitae suae sedens et operans, pannum in sinu suo habebat propter lacrymas defluentes ex oculis ejus (Pelag., libell. III, n. 1).
Dum ergo moreretur (Pelag., libell. XV, n. 9), coepit flere, et cum fratres illius requirerent dicentes: Quid fles, Pater? nunquid et tu times? Ille respondit: In veritate timeo; et iste timor qui nunc mecum est, semper in me fuit ex quo factus sum monachus. Cum autem vidisset abbas Poemen quia transiit, dixit: Beatus es, abba Arseni, quia te tantum in hoc saeculo planxisti. Qui enim hic se non planxerit, illic in perpetuum lugebit. Aut ergo hic ex voluntate, aut illic pro tormentis impossibile est hominem non plangere.
164. Beatus Athanasius episcopus rogavit aliquando abbatem Pammon ut iret in Alexandriam (Pelag., libell. XVII, n. 11). Qui descendens cum fratribus, cum vidisset quosdam saeculares, dicit eis: Surgite, et salutate monachos, ut benedicamini ab eis. Frequenter enim isti loquuntur cum Deo, et os eorum sanctum est. Et cum vidisset ibi mulierem theatricam, lacrymatus est. Et requisierunt astantes cur plangeret. At senex respondens, dixit: Duae me res ad has lacrymas compulerunt: una quidem, perditio illius mulieris; secunda vero, quia ego tantam curam non habeo placendi Deo, quantam habet haec mulier ut hominibus turpibus placeat. 165. De quodam sene dicebatur, quia quoties illi sua cogitatio dicebat: Dimitte hodie, et cras poenitebis, ipse iterum respondebat: Non ita; sed hodie debemus poenitere, et cras voluntas Dei fiat in nobis (Pelag., libell. XI, n. 44). 166. Quidam ex Patribus de aliquo referebat episcopo, eo quod audisset duos de plebe sua viros nimiae impuritatis adulteros (Joan., libell. I, n. 16; Pasch., c. 23, n. 1). Rogavit ergo Deum, ut si ita esset agnosceret. Cum ergo post oblationem consecratam unusquisque ad communionem accederet, per singulorum facies intelligebat et animas. Peccatorum enim facies nigras inspiciebat ut carbonem, et oculos eorum sanguine repletos; alios vero vidit clara facie, et vestibus albis indutos. Cum autem corpus Domini suscepissent, in quorumdam vultibus lumen, in quorumdam flamma videbatur. Ut autem agnosceret de illis quorum crimina audierat, communionem illis porrexit; et vidit unum ex eis clara facie et honorabili, albisque vestibus circumdatum; alterum vero nigrum, et horribili vultu. Et postquam divini gratiam mysterii perceperunt, illum vis quaedam luminis illustrabat, istum vero alium quasi flamma succendebat. Oravit autem episcopus de singulis quae ei ostensa fuerant se doceri. Astitit autem angelus Domini, dicens ei: Omnia quae de ipsis audisti vera sunt; sed ille unus in suis sordibus permanet, et in voluntate peccandi, ideo illum nigra facie et flamma succendi vidisti. Ille vero alter similis ei quidem erat, sicut audieras; sed ideo illum clara facie illustrari vidisti, quia recordatus de his quae primum fecit, abrenuntians illis malis operibus, cum lacrymis et gemitibus Dei misericordiam postulabat, promittens ut si praeterita ei fuissent remissa peccata, ulterius ad eadem non rediret. Et ideo prioribus deletis criminibus, ad hanc gratiam quam vidisti, pervenit. Cum autem episcopus de gratia Dei 525 miraretur, eo quod non solum de tormentis tam turpis vitae hominem eruerit, sed etiam tanto honore decoraverit. Respondens angelus, dixit: Bene miraris; homo enim es, nam Dominus noster ac vester naturaliter bonus et humanus est, cessantibus a peccatis; petentibus enim se per confessionem non solum peccata dimittit, sed etiam honore efficit dignos. Sic enim dilexit Deus hominem, ut unigenitum suum Filium pro peccatoribus destinaret, et pro ipsis daret ad mortem (Joan. III). Qui ergo dum inimici ejus essent, mori pro ipsis elegit (Rom. V), quanto magis quando illi proprii fiant. Hoc ergo scias quia nullum peccatum humanum bonitatem Dei vincit, si tantummodo per poenitentiam unusquisque ea quae prius fecerat, aboleverit mala; misericors enim Deus, et infirmitatem humani generis scit, et passionum fortitudinem, et diaboli virtutem vel malitiam. Et cadentibus quidem hominibus in peccatum, tanquam filiis indulgens sustinet emendationem; poenitentibus vero tanquam languidis compatitur, et mox solvens peccata eorum, justorum etiam illis praemia tribuit. Audiens vero haec episcopus, miratus est nimis, et glorificabat Deum. 167. Abbas Paulus Simplex habebat hanc gratiam, ut ingredientes in ecclesiam aspiceret, et ex ipsa facie eorum uniuscujusque cogitationes, seu malae essent seu bonae, sentiret (Pelag., libell. XVIII, num. 20; Pasch., c. 23, num. 2). Cum ergo venissent ad ecclesiam, et ingrederentur, senex vidit eos clara facie et laeto animo ingredi, et angelos eorum pariter cum gaudio cum ipsis. Unum autem nigrum vidit, et nebulosum habentem corpus, et daemones hinc atque inde trahentes eum ad se misso freno in naribus, et angelum sanctum ejus a longe sequentem tristem. Beatus ergo Paulus coepit flere amarissime, et pectus suum tundere, sedens ante ecclesiam, propter eum quem talem viderat. Omnes autem alii senes videntes eum sic flentem coeperunt rogare ut si quid in ipsis vidisset manifestaret, aut cum eis ingrederetur in congregationem; ille autem nolebat ingredi, sed semper flebat propter eum quem sic viderat. Post paululum autem cum absoluta congregatione discederent, iterum omnium vultus circumspiciebat, si tales egrederentur, quales ingressi sunt, et vidit illum quem ante viderat nigrum et nebulosum, egressum de ecclesia clara facie, et candido corpore, et daemones a longe sequentes eum, sanctum autem angelum ejus prope eum, hilarem et gaudentem super eum nimis. Tunc Paulus exsurgens cum gaudio vociferabatur, benedicens Deum, ac dicens: Quanta misericordia et benignitas Dei est: quanta miseratio ejus est. Et ascendens in altiorem locum, magna voce dicebat: Venite, et videte opera Dei (Psal. XLV); venite et videte quemadmodum vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (I Tim. II). Venite adoremus eum, dicentes: Quia tu solus potes peccata tollere. Cum autem omnes convenissent, exposuit eis Paulus quem vidisset antequam ingrederentur in ecclesiam, et quem postea; et petebat illum fratrem quem sic viderat, ut ei manifestaret cogitationes suas et actus, vel quemadmodum tantam commutationem illi Deus donasset. Ille autem ante omnes coepit referre, dicens: Ego sum homo peccator, et in multis temporibus istis semper fornicationem gessi. Ingressus autem nunc in ecclesiam Dei, audivi verba Isaiae prophetae, magis autem Dei per ipsum loquentis: Lavamini, mundi estote, et tollite malitias de animabus vestris ante conspectum oculorum meorum. Discite benefacere; quaerite judicium. Et si fuerint peccata vestra tanquam coccinum, velut nix dealbabuntur; et si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis (Isaiae I). Ego autem miser et fornicator, compunctus in hoc sermone prophetae, et ingressus intra pectus meum, dixi ad Deum: Domine, tu es qui venisti salvare peccatores. Haec ergo quae nunc per prophetam promisisti, opere comple in me indigno peccatore. Ecce enim amodo profiteor tibi, et ex toto corde confiteor, quia hoc ulterius non faciam malum, sed renuntio omni injustitiae, et amodo servio tibi in conscientia munda. Ab hodie ergo, Domine, et ab hac hora suscipe me poenitentem, et adorantem te, et renuntiantem omnibus peccatis. Juravi et statui apud me servare omnes tuas justificationes (Psal. CXVIII). Sub hac ergo sponsione egressus sum de ecclesia, statuens apud me, nihil de prioribus peccatis ulterius facere. Tunc omnes senes exclamaverunt dicentes ad Dominum voce magna: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII). 168. Abbas Joseph dum cum aliis senibus ad abbatem Poemenem venisset (Joan., libell. II, n. 10), quidam ex parentibus praedicti senis attulit infantem, cujus facies per corruptionem fuerat depravata, et sedens pater ejus cum eo foris ad monasterium, plorabat. Cum autem unus senex ad vocem flentis egressus esset, et interrogaret eum cur ploraret; ille respondit: Parens sum istius abbatis Poemenis, et ob hoc veni ut hunc infantem, quem tentatio conterit, vidisset, et timuimus illum usque nunc huc afferre, quia non vult videre nos; et nunc si cognoverit quia hic sum, 526 adhuc expellet me hinc. Ego autem videns vos, Patres, qui modo ad eum venistis, praesumpsi venire huc. Quomodo vis ergo, abba, miserere mei, et tolle infantem hunc, et defer intus tecum, ut oret pro eo. Quem cum senex attulisset in cellam, sapienti usus est consilio: non illum primo obtulit abbati. Poemeni, sed a minoribus fratribus incipiens, dicebat: Signate hunc infantem, fratres, facientes orationem, similiter rogans per singulos senes. Post omnes detulit illum ad abbatem Poemenem; at ille nolebat eum contingere. Cum autem rogaret eum, ut sicut omnes, ita et ille oraret. Exsurgens senex ingemuit, et oravit, dicens: Deus, sana facturam tuam, ne dominetur illi inimicus. Et signavit infantem, moxque patri sanus est redditus. 169. Requisitus quidam ex patribus, si perfectum bonum esset egestas, respondit: Magna res est penuria; nam qui eam voluntarie sustinet, tribulationem quidem carnis habet, animae vero suae invenit requiem. 170. Quidam frater requisivit senem, dicens: Si paucos nummos mihi debet frater, jubes ut repetam eos? Cui senex ait: Semel tantummodo dic illi cum humilitate (Pasch., c. 5, num. 2). At ille dixit: Quod si semel dixero, et nihil mihi dederit, quid faciam? Tunc senex ait: Ulterius nihil ei dicas. At ille dixit: Et quid faciam, quia non possum vincere cogitationem meam, nisi fuero illi importunus. Dixit ei senex: Dimitte cogitationem tuam crepare; tantummodo ne contristes fratrem tuum, quia monachus es. 171. Quidam frater requisivit senem, dicens: Quomodo potest anima humilitatem adipisci? Ille respondit: Si sua tantummodo, et non alterius mala consideret (Pasch., c. 13, n. 10). Dicebat autem: Quia perfectio hominis humilitas est. Quantumcunque enim deposuerit se homo in humilitatem, tantum provehitur in honorem. Sicut enim superbia si ascenderit in coelum, usque ad inferos deducitur; ita humilitas, si descenderit usque ad infernum, tunc exaltatur usque ad coelos (Pelag., libell. XV, n. 77; Pasch., c. 13, num. 5).
172. Abbas Macarius dum ambularet in deserto, caput cujusdam hominis aridum invenit in terra. Quod postquam baculo suo convertit, vocem visum est emittere. Quod senex quisnam esset interrogat; at ille respondit: Ego quidem princeps eram sacerdotum idolorum, qui in hoc loco habitabant. Tu autem es abbas Macarius spiritu divino repletus. Quacunque enim hora misertus eorum fueris qui in poena sunt, et pro eis oraveris, consolationem aliquam sentiunt, Cui senex: Et quae est consolatio vestra, vel poena? responde. At ille altius ingemiscens: Quantum, inquit, coelum distat a terra, tantum ignis est altus, in quo medio sumus a pedibus usque ad caput undique perfusi, nec cuiquam licet faciem alterius intueri, sed facies nostro dorso conjunctae sunt. Cum ergo oras pro nobis, ex parte videmus alterutrum, et hoc nobis pro consolatione constat. His auditis, lacrymas fudit; dicens: Vae diei illi in quo homo mandata Dei transgressus est! Et iterum ab eo, si esset altera poena major, inquirit. Cui ille respondit: Sunt nobis alii multo inferius. Cumque qui essent illi interrogaret, dixit: Nos quidem, qui Deum non cognovimus, misericordiam quantulamcunque patimur; illi vero qui cognitum negaverunt, gravioribus et ineffabilibus poenis subtus nos cruciantur. Quibus auditis, beatus Macarius capite altius terrae defosso discessit. 173. Quidam frater requisivit a sene, dicens: Abba, cur a daemonibus tam graviter impugnamur? Respondens senex, dixit: Quia arma nostra projicimus a nobis, id est, patientiam, humilitatem, mansuetudinem, atque obedientiam (Pelag., libell. XV, num. 58; Pasch., c. 25, num. 1). 174. Quidam frater requisivit abbatem Sisoium, dicens: Putas, abba, sic modo persequitur nos diabolus, sicut antiquos Patres? Respondit: Magis nunc persequitur nos, quia appropinquante poenarum tempore magis angustiatur, nec tamen infirmos quosque dignatur appetere, quos ubi voluerit cito subvertit, sed fortes viros ac magnos aggreditur (Pelag., libell. XV, n. 45; Pasch., c. 25, num. 2). 175. Quidam fratres requisierunt abbatem Silvanum, per quam viam adeptus esset tantam prudentiam. Respondit eis ille, dicens: Nunquam dimisi morari cogitationes malas in corde meo, quae Deum provocarent ad iram (Pelag., libell. XI, n. 29). 176. Beatus Antonius dicebat: Si potest fieri, quantos passus ambulet monachus, vel quot calices aquae bibit in cella sua, debet senioribus declarare, ut non deviet in ipsis. 177. Abbas Poemen dixit: In nullo sic gaudet inimicus, quomodo in illo qui non vult cogitationes suas manifestare 178. Quidam frater dixit ad senem: Ecce, abba, frequenter interrogo seniores Patres ut dicant mihi commonitionem pro salute animae meae, et quidquid dixerunt mihi, nihil retineo (Pelag., libell. X, n. 92). Erant autem seni duo vasa vacua, et dixit ei senex: Vade, et affer unum ex illis vasis, et mitte aquam, et lava illud, et effunde, et pone nitidum in locum suum. Fecit ergo ita frater semel et bis, et dixit ei senex: utraque vasa simul affer. Et cum attulisset, dicit ei: Quale est ex utrisque mundius? Respondit frater: Ubi aquam misi, et lavi. Tunc senex dixit ei: Sic est et anima, fili, quae frequenter audit verba Dei, quamvis 527 nihil retineat ex his quae interrogat, tamen plus mundatur quam illa quae non requirit. 179. Quidam senex dixit: Quando opera bona exercet monachus, veniens diabolus locum non invenit in eo, et statim discedit; si autem malum opus exercet, veniens frequenter Spiritus Dei, et videns malum opus, non ad eum accedit, sed recedit. Si autem ex toto corde iterum requisitus fuerit, cito revertetur (Pasch., c. 26, num. 3). 180. Quidam senex dixit: usque tunc debet laborare monachus, usquequo possideat Christum (Pasch., c. 28, n. 3). Qui autem semel illum adeptus fuerit, jam non laborat. Permittit tamen Dominus laborare electos suos, ut rememorentur tribulationum labores, unde semetipsos custodiant, timentes ne tantos labores amittant. Nam et filios Israel ideo Deus per desertum quadraginta annos circumduxit, ut rememoratis tribulationibus, non redirent retrorsum. 181. Quidam frater interrogavit senem, dicens: Dic mihi, Pater, quare nunc laborantes in conversationibus monachi non accipiunt gratiam, sicut antiqui Patres? Cui senex dixit: Tunc tanta charitas erat, ut unusquisque proximum suum sursum traheret; nunc vero postquam charitas refrixit, et totus mundus in maligno positus est, singuli proximos suos ad inferiora deducunt, et ideo sic gratiam non sortimur (Pelag., libell. XVII, num. 19; Pasch, c. 28, num. 4). 182. Quidam frater requisivit senem, dicens: Putas, abba, cognoscunt sancti viri quando venit in eos gratia? Respondit senex, dicens: Non semper cognoscunt. Nam cujusdam magni senis discipulus cum peccasset in aliqua re, iratus senex dixit ei cum clamore: Vade, et morere. Et statim ille cedidit et defunctus est. Cumque senex vidisset eum mortuum, timor ingens irruit super eum, et cum magna humilitate oravit rogans Deum, et dicens: Domine Jesu Christe, resuscita illum, et jam ulterius sine consideratione talem non loquar sermonem; et cum haec dixisset, statim surrexit discipulus ejus. 183. Abbas Poemen dixit: Homo qui alios docet, et non facit ea quae docet, similis est fonti alto, qui omnium res lavat, et omnes satiat potu, seipsum autem lavare non potest, sed habet et immunditias et sordes limorum (Pelag., libell. X, num. 50). Idem dixit: Doce animam tuam servare quae lingua tua alios docet.
184. Quidam anachoreta cum venisset ad abbatem Poemenem, suscepit eum senex cum laetitia (Pelag., libell. X, num. 39). Et cum se alterutrum amplexi fuissent, coepit anachoreta de Scripturis sanctis, et de rebus coelestibus conferre. Tunc senex vertit faciem suam ad alium fratrem, et nullum dedit anachoretae responsum. Ille vero videns quod non loqueretur cum eo, egressus est tristis, et dicit discipulo illius: Sine causa tantum itineris et laboris assumpsi, ut venirem ad eum qui mihi loqui dedignatur. Ingressus autem discipulus ad abbatem Poemenem dixit: Propter te huc venit abbas iste, homo tam magnus, tantam gloriam in locis suis habens, et tu non vis loqui cum ipso? Respondens senex dixit: Iste homo de superioribus est, et coelestia loquitur; ego autem de inferioribus sum, et terrena vix loqui possum: si mihi locutus fuisset aliquid de passionibus monachi, forsitan et ego respondissem illi; si autem de coelestibus loquitur, ego me nescire confiteor. Egressus ergo discipulus, dicit ad anachoretam: Senex iste noster non vult de altioribus quaestionibus loqui; sed si quis ei de passionibus locutus fuerit, respondet illi. At ille compunctus in hoc sermone, ingressus ad senem dixit: Quid faciam, abba, quia dominantur mihi passiones cordis mei? Tunc senex respexit eum gaudens, et dixit ei: Modo bene, Pater, venisti. Aperio ergo os meum, et imple illud bonis tuis. Et hoc sermone adjutus est anachoreta, et dixit: In veritate, bona est haec via quam tenes, et vera, et agens seni gratias, reversus est in propriam regionem. 185. Quidam senex dixit: Si quis aut de Scripturis aut de quacunque causa locutus fuerit, ne contendas cum eo; sed si quidem bene dicit, consenti ei; si vero male, dic ei: Tu scias quomodo loquaris (Pasch., c. 31, n. 1). Hoc observans, et humilitatem possidebis, et odium evitabis; nam si persistas contendens, et vis defendere sermonem tuum, nascetur scandalum. De quacunque ergo causa si non observaveris contentiones, nullo modo requiem possidebis. 186. Quidam frater interrogavit senem, dicens: Usquequo est observandum silentium, Pater? Respondit senex: Usquequo interrogeris. In omni enim loco si taciturnus fueris, requiem possidebis (Pasch., c. 32, num. 3). 187. Quidam senex dicebat: Sicut apis quocunque vadit, mel operatur; ita et monachus quocunque pergit, si propter opus Dei perrexit, dulcedinem bonorum actuum semper potest perficere (Pasch., c. 32, n. 7, nomine Amponis). 188. Abbas Muthues venit aliquando de loco qui vocatur Ragitham, in partibus Gebalonis: erat autem cum eo etiam discipulus ejus (Pelag., libell. XV, num. 17; Pasch., c. 33, num. 3). Videns autem eum episcopus loci illius, tenens eum, invitum presbyterum fecit. Et dum pariter commorarentur, 528 dicit ei episcopus: Indulge mihi, abba; scio enim quia hanc causam nolebas, sed ego a te benedici desiderans hoc praesumpsi. Cui senex pro humilitate ait: Et mea cogitatio parum volebat; sed in hoc laboro, quia dividi habeo a fratre qui mecum est, et solus non sufficio orationes meas implere. Dicit ei episcopus: Si scis eum esse dignum, ordino ego et illum. Respondit abbas Muthues: Si quidem dignus sit, nescio: unum autem scio, quia melior me est. Ordinavit autem et illum: utrique tamen ipsi ita permanserunt usque ad finem suum, ut ad altare, quantum ad oblationem sacrandam, nunquam accederent. Unde dicebat senex: Confido in Deum meum, quia non habeo grande judicium propter hanc ordinationem, quia oblationem non mihi praesumpsi offerre. Nam ordinatio haec illorum est qui sine culpa sunt justi et immaculati, ego autem bene me cognosco. 189. Quidam frater beatum Macarium postulabat, ut ei sermonem diceret, per quem posset salvari. Cui senex ait: Oportet fugere homines, et sedere in cella, et pro peccatis jugiter lamentari; et quod super omnes virtutes est, tam linguam coercere quam ventrem. 190. Abbas Arsenius, dum adhuc saecularis in palatio moraretur, oravit Dominum, dicens: Domine, ostende mihi viam per quam possim salvari (Pelag., libell. II, n. 3). Et audivit vocem, dicentem sibi: Arseni, fuge homines, et salvaberis. Cum ergo recessisset in solitudinem, et eumdem sermonem oraret; rursus audivit sibi vocem dicentem: Arseni, fuge, tace, et quiesce. Haec sunt principia salutis. 191. Cum ad eumdem Arsenium Theophilus archiepiscopus venisset aliquem ab eo audire sermonem aedificationis (Pelag., libell. II, n. 4), tunc sanctus Arsenius ait cunctis qui aderant: Si dixero vobis aliquid, custodietis? Quod cum illi gratanter promisissent, addidit ille: Quocunque loco audieritis Arsenium, illuc ulterius ne accedatis. Item cum eum vellet archiepiscopus videre, misit primo videre si aperiret ei. At ille remandavit ei, dicens: Si solus veneris, aperio tibi; si autem cum pluribus, ultra hic non sedebit Arsenius. Quod cum audisset archiepiscopus, coeptum distulit iter, ne propter se loco illo eremita discederet.
192. Quidam fratres dum ex Thebaida linum pergerent comparare, dixerunt ad invicem: Per hanc occasionem beatum videbimus Arsenium. Cumque ad speluncam ejus pervenissent, nuntiavit ei discipulus suus Daniel. Cui ille ait: Vade, fili, et susceptis eis obsequium praebe; me autem permitte coelum aspicere, et dimitte eos redire; nam faciem meam non videbunt.
193. Cum quidam ad eumdem beatum Arsenium ex fratribus advenisset volens videre eum, pulsavit ostium. Abbas autem Arsenius sperans suum esse discipulum, aperuit ei. Sed postquam alterum esse conspexerat, mox se in terram projecit in faciem. Illo autem ut surgeret postulante, respondit Arsenius, dicens: Non hinc exsurgam, nisi discesseris. Per multas autem horas rogatus a fratre, non acquievit surgere, quousque discederet ille. Quotiescunque autem idem beatus Arsenius in ecclesiam cum aliis Patribus convenisset, post columnam sedebat, ne aut ipse alterius, aut alter illius faciem inspicere posset (Pelag., libell. XV, n. 10).
194. Abbas Besarion dum ambularet cum discipulo suo per eremum (Joan., libell. III, n. 1; Pasch., c. 34 n. 3), venerunt ad quamdam speluncam; et ingressi, ibi invenerunt fratrem sedentem et funiculum operantem, qui neque respexit ad eos, neque salutavit, neque aliquid locutus est eis. Dixit ergo abbas Besarion ad discipulum suum: Eamus hinc, quia hic senex non vult loqui nobiscum. Et profecti sunt ad abbatem Joannem. Cum autem reverterentur, venerunt ad eamdem speluncam, et ait Besarion ad discipulum suum: Ingrediamur iterum ad hunc fratrem, si forte vel modo persuadeat illi Deus ut loquatur nobiscum. Et cum ingressi fuissent, invenerunt corpus tantummodo mortuum, et ingemiscens dixit discipulo suo: Veni, frater, componamus illud, quia propter eum huc nos Dominus transmisit. Cum autem sepelirent, invenerunt quod mulier esset, et admirati sunt, et dixerunt: Quemadmodum et mulieres colluctantur, et vincunt daemonia. Et collaudantes atque glorificantes Deum qui est omnium protector, recesserunt de loco illo.
195. Venerunt aliquando duo quidam juvenes ad beatum Macarium (Joan., libell. III, n. 2), unus quidem ad plenum doctus, alter vero adhuc insipiens. Et provoluti pedibus ejus, postulabant ut secum eos habitare permitteret. Quos cum vidisset quasi corpore deliciosos, existimavit eos eremum ferre non posse. Dixitque ad eos: Hic, fratres mei, non potestis manere. Et illi dixerunt: Si tecum non possumus habitare, Pater, quid ergo faciemus? Quo ille audito, coepit intra se ita reputare: Si illos hinc ejecero, scandalum patientur; nunc dicam illis: Venite, construite vobis cellulam, si potestis. Cumque illi locum 529 sibi tantummodo demonstrari rogarent, duxit eos et ostendit eis petram, qua incisa sibi habitaculum praepararent, et lignis allatis de palude contegerent. Arbitrabatur autem Macarius, confestim illos pro injuncto labore discedere. Illi vero interrogaverunt eum, dicentes: Quid operis exercere jubes nos, Pater? Tunc ille sublatis foliis, funiculum illis intexere ostendit, quem pro victu eos distrahere commonuit, et ita ab eis discessit. At illi cum summa patientia, quaecunque eis fuerant imperata, perfecerunt. Videns ergo eos senex in operibus bonis quotidie succrescere, et frequenter in ecclesiam cum silentio in orationibus persistere, desiderabat scire vera opera eorum. Septimana ergo integra jejunavit, et rogavit Dominum, ut sibi opera eorum dignaretur ostendere. Et post haec profectus est ad eos, pulsavitque ostium speluncae eorum. Quo aperto, et viso homine Dei, adoraverunt utrique in terra. Et postquam facta ex more oratione consederunt, ille major innuit minori, et egressus est foras. Ipse autem sedebat torquens funiculum, nihil loquens omnino. Hora vero nona pulsavit ostium frater junior, et ingressus est cum cibo, quo reficerentur. Eodem nutu jussus, mensulam parvulam cum tribus paximatiis apposuit, tacensque stetit. Cumque comedissent, dixerunt ad beatum Macarium: Discedis, Pater, an non? Et ille illic se quiescere velle respondit. Tunc illi mattulam in uno angulo ad opus ipsius collocarunt, ipsi vero in altero angulo quieverunt, quasi ad dormiendum se projecissent. Iterum ergo Macarius rogavit Dominum, ut ei opera ipsorum declararet. Et ecce velut dissipato tecto, lux clara cellulam illam quasi media dies implevit, quam tamen illi non senserunt; sed postquam arbitrati sunt senem dormire, surgentes in orationem sese dederunt, extendentes manus ad coelum, quos quidem ille quid facerent intuebatur, illi autem illum videre non poterant. Intentius autem senex respiciens, vidit tanquam muscas daemones venientes in illius minoris ore atque oculis residere volentes, sed angelus Domini rhomphaea ignea armatus, tam illos circumdabat et defendebat, quam daemones repellebat et ejiciebat; ad majorem vero accedere nullo modo praevalebant. Prope vero jam luce, projecerunt se in eodem stratu suo. Tunc Macarius velut evigilans surrexit, similiter surrexerunt et ipsi, quasi de longo sommo excitati. Et accedens senior frater ad senem dixit: Vis, pater, vel duodecim psalmos canamus. Cumque psallerent, de ore junioris fratris per singulos versus fax ignis egressa ascendebat ad coelum. Item et major cum decantaret, quoties ad psallendum labia deducebat, velut funiculus ignis de ore ejus similiter tendebatur ad coelum. Postquam vero expleverunt matutinos, egressus Macarius obsecrabat eos, ut pro se orare dignarentur; illi vero tacentes, ad ejus pedes sunt provoluti, seipsos orationibus illius commendantes. Et cognovit senex, quoniam major quidem esset in timore Dei perfectus, minorem vero adhuc daemones impugnarent. Post paucos vero dies major frater receptus est in pace, tertio die etiam minor est eum assecutus. 196. Abbas Moyses (Pasch., c. 35, n. 1) commonebat fratres, dicens: Quatuor sunt monacho principalia observanda; id est, tacendi, servandi mandata Dei, humiliandi semetipsum, et angustia paupertatis. Oportet ergo monachum ut semper lugeat, semper suorum sit memor peccatorum, et omni hora ponat sibi mortem ante oculos suos. 197. Sancti Patres congregati prophetaverunt de ultima generatione, ex quibus unus praecipuus, nomine Squirion [ Vulgati, Isquirio], dixit: Nos quidem adhuc mandata Dei implemus (Joan., libell. I, n. 14). Interrogaverunt eum alii Patres, dicentes: Quid hi, qui post nos futuri sunt? At ille respondens dixit: Media forte complebunt mandata Dei, et aeternum requirent Deum. Dixeruntque sancti Patres: Post hos autem qui veniunt, quid facturi sunt? Respondens dixit: Homines generationis illius mandatorum Dei opera non habebunt, et praecepta Dei obliviscentur. Superabundabit autem tunc iniquitas, et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV). Veniet vero super eos tentatio, et qui inventi fuerint in illa tentatione probati, et nobis et Patribus nostris meliores existent, et feliciores, et probabiliores. 198. Quidam frater abbatem requisivit Agathonem (Pelag. libell. X, n. 1; Pasch. c. 42, n. 1), dicens: Volo, Pater, manere in congregatione cum fratribus: dic mihi quomodo habitem cum eis? Respondit ei senex: Observa hoc prae omnibus, ut qualis primo die ingredieris apud ipsos, talis etiam reliquos peragas dies cum humilitate. 199. Quodam tempore Mazices cum supervenissent in Scythi, et multos ex Patribus interfecissent (Pelag., libell. XV, n. 11; Pasch., c. 42, n. 4) , abbas Poemen cum alio abbate seniore se, nomine Nub, et cum aliis quinque Patribus fugiens inde, venit in locum Therenuthi; et invenerunt ibi templum quoddam desertum, manserunt in eo septem diebus pariter, donec cognoscerent ubi mansurus esset unusquisque in 530 Aegypto. Dicit ergo eis abbas Nub: Septimana hac unusquisque requiescat apud se, et cum altero non loquatur. Cum autem sic facerent, erat in templo illo statua cujusdam idoli. Abbas ergo Nub exsurgens mane lapidabat eam, et vespere veniens dicebat ad eam: Peccavi, indulge mihi. Et per totam septimanam similiter fecit. Die autem Sabbati cum pariter convenissent, dicit ei abbas Poemen: Quid voluisti hac tota facere septimana, ut homo fidelis idolo diceres: Indulge mihi. Dicit ei senex: Haec ego propter vos feci: dicite mihi, nunquid hoc idolum quando lapidabam, locutum est, aut iratum? Et iterum quando indulgentiam petebam, nunquid exaltavit se, aut gloriatum est? Cui abbas Poemen respondit: Non utique. Tunc senex dixit: Fratres, ecce, sumus septem; si vultis ergo ut pariter maneamus, sit idolum istud nobis exemplum, nequando injuriatus aliquis irascatur; nec quando ab eo venia petitur, glorietur vel extollatur. Sin autem ita non vultis, unusquisque ubi vult pergat. At illi projicientes se in terram, responderunt se ita facturos, et sic permanserunt per multos annos cum multa humilitate et patientia. Quatuor horis dormiebant in nocte, et quatuor psallebant, et quatuor operabantur; in die vero usque ad horam sextam operabantur, deinde usque ad nonam legebant; et post hoc victum sibi praeparabant, colligentes quasdam herbas terrae. 200. Fuerunt et alii septem similiter probatissimi viri, qui in ea eremo, quae Sarracenis contigua est, habitabant; cellulis quidem haud longe a se divisis, sed ipsi vinculo charitatis connexi: quorum unus vocabatur Petrus, alius Stephanus, tertius Joannes, quartus Georgius, quintus Theodorus, sextus Felix, septimus Laurus. Hic ergo in sterili ac vastissima solitudine, et pene hominibus in habitabili commorantes, semel sibi in septimana videndos se praebebant. Sabbatorum namque die, hora diei nona conveniebant singuli de locis suis ad locum sibi condictum, deferentes unusquisque, si quid invenire poterat. Et unus quidem deferebat nuces, alius lactorones, alius dactylos, alius ficus, alius herbas visibiles, id est, lapsanum, pastinacas, caricas et petroselinum. Iste quippe erat praecipuus eorum victus: panem namque et oleum vel potum extra usum habebant. Tantummodo enim supradictis herbis et pomis sustentabantur. Vestimentum eis palma solummodo praebebat, aqua in illis locis minime inveniebatur. Neque enim aliter potabantur quam exeuntes mane, ac discurrentes per diversas herbas colligentes rorem, qui affluentissime ibi cadit, et inde tantummodo bibebant. Cumque (ut diximus) in unum convenirent locum, agentes Deo gratias sumebant cibum. Post refectionem vero usque ad vesperam sedentes meditabantur de Scripturis sanctis. Non enim discurrebat inter eos saecularis fabula, non cura saeculi, non actio terrenarum rerum, sed solummodo collatio spiritalis, regni coelestis desiderabilis commemoratio, futura beatitudo, gloria justorum, poena peccatorum, sanctorumque quies. Haec commemorantes suspirabant ex imo pectore, et flebant uberrime. Cumque per totam noctem pervigiles manerent celebrantes Domino laudes: die Dominico, hora nona, loquendi secum et videndi se terminum capiebant. Redibat enim unusquisque ad cellam suam, in qua solus soli Dei diebus ac noctibus vacabat. In his igitur studiis eos positos Sarraceni late per eremum discurrentes repererunt, et irruentes supra eos de eremo ejecerunt, atque ligantes eos pedibus suspenderunt, multisque injuriis afflictos ad extremum focum subtus eos de herbis amarissimis congesserunt, ubi incredibiliter cruciati, lumen oculorum ex amaritudine fumi amiserunt. Et postquam multis tormentis eos afflixerunt, semivivos eos dimiserunt; ex quibus unum novimus in quodam loco plurimo postea supervixisse tempore, caeteri vero ubinam fuerint devoluti penitus ignoramus. 201. Interrogavit quidam frater abbatem Poemenem, dicens: Quid est quod Dominus in Evangelio dicit: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut quis animam suam pro amico suo ponat (Joan. XV); quomodo hoc fiet? Respondit senex: Si quis audit verbum malum a proximo suo, et cum possit ipse similia illi respondere, tolerat tamen in corde suo, et vim laboremque sibi facit, ne forte respondeat illi malum et contristet illum, iste animam suam ponit pro amico suo. 202. Dixit quidam senex: Si non recordatur homo suos actus in oratione, in vanum laborat cum orat. Quando enim voluntatem peccandi quis dimiserit, et ambulat permanens in timore Dei, istum mox cum gaudio suscipit Deus. 203. Sanctum senem requisivit frater (Append. Mart. n. 36), dicens: Quid faciet homo in omni tentatione veniente super se, et in omni cogitatione immissa ab inimico? Respondit: Plangere debet in conspectu bonitatis Dei, ut succurrens auxilietur ei. Scriptum est 531 enim: Dominus mihi adjutor est, et ego despiciam inimicos meos (Psal. CXVII). 204. Quidam senex dixit: Sicut ad succensam ollam muscae non appropinquant; si vero tepida fuerit, insident in ea, et faciunt vermes; ita et monachum succensum igne divini amoris fugiunt daemones, tepidum vero illudunt et insequuntur (Pasch., c. 39, n. 3, nomine Pimenii). 205. Abbas Silvanus dum sederet in spelaeo, factus in exstasi pendebat in faciem suam. Et post aliquot horas surgens plangebat vehementer. Astans autem discipulus ejus, dixit ei: Quid habes, Pater? At ille tacens plangebat. Cum autem compelleret eum discipulus, ut diceret ei quid plangeret, dixit ei: Ego ad judicium raptus fui, fili, et vidi multos de habitu nostro monachili euntes ad supplicium, et multos laicorum euntes in regnum Dei. Et haec dicens senex, lugebat graviter. 206. Quidam senex dixit fratri: Omni die vicinam tibi mortem esse cogita; quasi jam clausus sis in monumento, nihil de hoc saeculo cures. Timor Dei jugiter permaneat in te, in omni hora. Crede te hominibus omnibus inferiorem esse. Non detrahas alicui, quia Deus cognoscit omnia; sed esto pacificus cum omnibus, et dabit tibi Dominus requiem semper. 207. Cum quidam fratres quemadmodum orarent beatum Macarium requisissent (Pelag., libell. XII, n. 10), respondit illis, dicens: Non sunt necessaria nobis superflua verba, sed extendere tantum manus ac dicere debemus: Deus, quomodo vis, et sicut tibi placet, ita fiat. Si autem tentatio irruerit, aut impugnatio, dicendum est: Deus, auxiliare nobis - ipse enim scit quae nobis expediant. 208. Abbas Joannes dicebat: Similis debet esse monachus homini sedenti sub arbore, qui respiciens feras diversas et serpentes venientes ad se, cum non potuerit eis resistere, ascendit in arborem ut evadat. Ita et monachus sedeat in cella sua, et respiciens pravas cogitationes venientes super se, et cum non potuerit eis resistere, confugiat per orationem ad Dominum, et salvabitur. 209. Idem dixit: Similis debet esse monachus homini habenti a sinistra ignem, et a dextra aquam; quoties enim succensus fuerit ignis, tollit de aqua et exstinguit illum. Sic oportet et monachum facere omni hora, ut quandocunque cogitatio turpis succensa fuerit ab inimico, tunc aquam orationis effundat, et exstinguat illam. 210. Abbas Zenon dum esset in Scythi (Pelag., libell. XVIII, num. 7), egressus est nocte de cella sua ambulare per eremum; et factum est, dum longius processisset, erravit tres dies et noctes ambulans, et cecidit fatigatus usque ad mortem. Et ecce stetit ante eum infans, habens in manu sua panem, et dixit ei: Exsurge, et comede. At ille exsurgens oravit; sperabat enim phantasiam esse. Cui infans dixit: Bene fecisti quod orasti; modo ergo surge et comede. Cui abbas Zenon non acquievit, nisi secundo ac tertio orasset. Et cum ille laudaret quia orabat, jam tunc surrexit et comedit. Post haec dixit ei infans: Quantum plus ambulasti, tantum longius es a cella tua sed surge, sequere me, et mox inventus est ante cellam suam. Dixit ergo ei senex: Ingredere in cellam meam, et fac orationem. Et ingresso sene in cellam suam, ille non apparuit. 211. Abbas Daniel referebat de beato Arsenio, eo quod Sabbatorum die vespere solem relucentem post dorsum suum dimittebat in oratione persistens, extendensque ad coelum manus non desistebat orare, nisi iterum sequenti die sol surgens oculos ejus implesset (Pelag., libell. XII, n. 1). Caeteras autem noctes pervigiles ducebat, et prope diluculo, cum vellet parum pro naturae fragilitate quiescere, dicebat somno: Veni, male serve; et mox claudens oculos, quiescens subripiebat parum somni sedendo, et statim exsurgebat (Pelag., libell. IV, num. 2).
Hic ipse Arsenius totum tempus vitae suae sedens ad opus manuum, pannum habebat in sinu propter lacrymas, quae ob desiderium aeternae vitae crebro currebant ex oculis ejus (Pelag., libell. III, n. 1; Ruffin., sup., n. 163).
212. Quidam fratres, cum ad abbatem Lucium advenissent, requisivit eos senex, dicens: Quid soletis manibus vestris operari? At illi dixerunt: Nos nihil manibus nostris operamur, sed secundum quod dicit Apostolus, sine cessatione oramus (I Thess. V). Quibus senex dixit: Non manducatis? At illi professi sunt: Etiam. Dixitque eis: Quando ergo comeditis, quis pro vobis orat? At illi conticuerunt. Et iterum requisivit eos, dicens: Nunquid dormitis? Cumque illi se dormire dixissent, dixit eis: Quando ergo dormitis, quis orat pro vobis? Et non invenerunt quid responderent ei. Tunc dixit eis: Indulgete ergo mihi, quoniam non facitis sicut dicitis. Ego autem dicam vobis quemadmodum manibus meis operans sine cessatione oro. Sedeo enim de mane usque ad horam constitutam, et pauca palmarum folia infundo, et facio exinde funiculos, et interim oro, dicens: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam (Psal. L). Cumque 532 percomplevero opera manuum mearum, et fecero aliqua vasa aut paucos funiculos, et emero ex eis nummos decem, ex ipsis nummis duos do pauperibus, et reliquos comedo. Quando ergo comedo aut dormio, tunc illi pro peccatis meis sine cessatione implent orationem meam. 213. Abbas Macarius, dum semel de Scythi portaret sportellas quas texerat, grandem habens viae laborem, resedit, et dixit: Deus, tu scis, quia amplius non valeo ambulare. Et mox inventus est ad fluvium, unde adhuc multis aberat intervallis (Joan., libell. II, n. 6). 214. Abbas Ammon veniens in deserto ad quemdam locum haurire aquam, vidit basiliscum; et jactans se in faciem suam, dixit: Domine, aut ego moriturus sum, aut ista bestia. Mox basiliscus per virtutem Dei dissipatus est. 215. Abbatis Besarionis discipulus, nomine Dulas, cum quadam die cum ipso pariter juxta littus maris ambularet, contigit eum multum sitire, et dixit seni: Sitis me macerat, Pater (Joan., libell. II, n. 1). At beatus Besarion, facta oratione, jussit eum aquam de mari tollere et bibere. Quod cum fecisset, et dulcissimam aquam reperisset, vasculum quod secum portavit implevit. Quod cum vidisset abbas Besarion, dixit ad eum: Quare implesti vas aqua, fili? At ille dixit: Indulge mihi, Pater, timui enim ne forte in antea sitiam. Cui senex dixit: Indulgeat tibi Dominus, fili; quia et ubique Deus est, et potest tibi dulcem aquam praestare. 216. Quidam frater volens discedere in solitudinem, a matre propria prohibebatur. Ille vero dicebat matri suae: Permitte me, mater; salvare enim volo animam meam. Cum autem non posset retinere eum mater, dimisit eum. Ille vero veniens in solitudinem, per negligentiam omnem vitam suam consumebat. Contigit autem ut moreretur mater ejus. Et post tempus aliquod factus est et ipse aegrotus, et raptus in extasi ad judicium, invenit matrem cum his qui judicabantur. Illa autem cum vidisset eum, obstupuit, dicens: Quid est hoc, fili? et tu in hoc loco deductus es condemnandus? Et ubi sunt illa verba quae solebas dicere: Quoniam salvare volo animam meam? Erubescens ergo ille in verbis quae audiebat, stabat nihil habens quod responderet. Et ecce voce facta ut hic revocaretur, tanquam altero jusso ex coenobio fratrum transire, reversus ad se, omnia quae cognoverat, quaeque audierat astantibus referebat. Ad confirmationem sane verborum suorum rogavit ut aliquis ex astantibus iret ad monasterium, ut videret si transisset frater ejusdem nominis, de quo audierat; qui profectus, invenit ita. Ipse vero postquam sanus effectus est, reclusit se, et sedit cogitans de salute sua, poenitens et lacrymans super his quae fecerat prius in negligentia. Tanta autem erat ei compunctio, ut cum multi eum rogarent paululum requiescere, ne forsitan noxium aliquid pateretur per incessantem fletum, ille nollet, dicens: Si matris meae improperium non portavi, quemadmodum praesente Christo et angelis ejus in die judicii aut improperia aut tormenta portabo? 217. Quidam frater sedebat in Aegypto in magna humilitate praecipuus (Pasch., c. 24, n. 2), et habebat sororem in civitate meretricem, quae multis animabus perditio fuerat. Frequenter ergo monebant senes fratrem illum, et vix potuerunt ei persuadere ut veniret ad eam, quatenus per admonitionem ejus posset peccatum quod per eam fiebat evincere. Cum autem veniret ad locum, quidam ex notis eum videns, praecessit, et nuntiavit illi, dicens: Ecce frater tuus venit ad te de eremo. Illa autem haec audiens, prae gaudio relictis amatoribus suis quibus ministrabat, capite discooperto ad occurendum fratri egressa est. Et dum vidisset eum, tentaretque cum complecti, dixit ei ille: Soror mea charissima, parce animae tuae, quoniam multi propter te pereunt. Considera quanta habeas tormenta praeparata, nisi cito poenitere festinaveris. Illa autem contremiscens dixit ad eum: Et scis, frater, quia est mihi salus vel modo? Cui ille dixit: Si volueris, est tibi adhuc salus. Illa autem jactans se ad pedes fratris sui, petebat ut eam secum duceret in desertum. Cui frater dixit: Vade, cooperi caput tuum, et sequere me. Cui illa, Eamus, ait, velociter; oportet enim me deformare, et inter homines nudo capite ambulare, quam in officinam peccati mei iterum ingredi. Dum autem pariter ambularent, monebat eam frater ad poenitentiam. Videns autem ille quia quidam frater obviarent sibi, dixit ad eam: Quoniam necdum omnes sciunt quod soror mea es, secede parum de via, donec transeant. Quod cum fecisset, postquam transierunt illi, vocavit eam frater suus, dicens: Veni, soror, eamus viam nostram. Illa autem non respondit ei. Perquirens ergo ille diligenter sororem suam, invenit eam mortuam, et vestigia pedum ejus plena sanguine; erat enim discalceata. Tunc ille flens et ejulans nuntiavit senioribus omnia quae facta fuerant: at illi contendebant inter se de salvatione ejus. Manifestavit autem Deus uni seni de ipsa, quia quod nulla illi cura fuit de rebus corporalibus, sed ut vulnus proprium sanaret, neglexit omnia sua, et suspiravit 533 graviter, et flevit propter peccata sua, propterea suscepisset Deus poenitentiam ejus. 218. Quodam tempore cum beatus Antonius a sancto Athanasio Alexandriae episcopo propter confutationem haereticorum in urbem esset adductus (Ex Hieron, epist. 33, ad Castrutium), perrexit ad eum Didymus vir eruditissimus, captus oculis. Cumque multa de Scripturis sanctis loquerentur, inter caeteras sermocinationes quas de sanctis Voluminibus habebant, cum Antonius miraretur ingenium ejus, et acumen animi collaudaret, sciscitans, ait ad eum: Non tristis es quod oculis carneis careas? Et cum ille prae pudore reticeret, secundo tertioque eum interrogans Antonius, tandem elicuit ut moerorem animi simpliciter fateretur. Cui Antonius ait: Miror prudentem virum ejus rei dolere damnum, quam formicae, et muscae, et culices habent; et non potius laetari illius possessione, quam sancti et apostoli meruerunt. Melius enim multo est spiritu videre quam carne; et illos oculos possidere, in quos peccati festuca non possit incidere, quam illos qui solo visu per concupiscentiam possunt hominem in interitum gehennae mittere. 219. Quidam frater ex Nitria parcior magis quam avarior, et nesciens triginta argenteis Dominum Jesum venditum, centum solidos, quos lina texendo collegerat, moriens dereliquit (Ex Hieron. epist. 22, ad Eustoch., de custod. virgin.). Initum est autem consilium inter monachos (nam eodem in loco circiter quinque millia divisis cellulis habitabant) quid facto opus esset. Alii pauperibus distribuendos esse censebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus ejus remittendos. Macarius vero, et Pambo, et Isidorus, et caeteri seniores Patres, sancto in eis loquente Spiritu, decreverunt infodiendos esse cum domino suo, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem (Act. VIII). Sed ne hoc crudeliter quisquam putet factum, tantus terror et pavor per totam Aegyptum cunctos monachos invasit, ut unum solidum dimisisse, grandis apud eos sit criminis. 220. Erat quidam adolescens Graecus in Aegypto constitutus in coenobio, qui nulla continentia, nulla operis magnitudine flammas poterat carnis exstinguere. Cumque ad Patrem monasterii haec ejus tentatio fuisset perlata, hac ille eum arte salvavit. Imperavit cuidam viro gravi et aspero, ut jurgiis atque conviciis insectaretur adolescentem, et post irrogatam injuriam primus veniret ad querimoniam. Cumque imperata sibi perficeret, insuper vocati testes pro eo loquebantur, qui contumeliam adolescenti fecerat. At ille coepit flere contra mendacium: quotidie gemitus, quotidie lacrymae fluebant; sedebat solus, quia amaritudine repletus erat, omnique auxilio destitutus ad Jesu pedes jacebat. Quid multa? ita totus annus deductus est: quo expleto, interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an si adhuc molestiae aliquid sustineret, respondens dixit: Pater, vivere mihi non licet, quemadmodum fornicari libet? Ita ergo spiritali Patre procurante adolescens superata libidine salvatus est.