Migne Patrologia Latina Tomus 18
Ulfilas
[recensere]EXEUNTE SAECULO QUARTO.
ULFILAS MOESO-GOTHORUM EPISCOPUS.
Monitum editoris
[recensere]Si quis causam sciscitetur ob quam tantas Ulfilae edendo moras fecerimus, hoc responsum habeat, nos hujus auctoris opera, multis nominibus commendanda, non exscribere voluisse nisi ex editione optima facileque omnibus anteponenda, cujus rudimenta tum in Germania elucubrabantur cum ad finem quarti saeculi jam ordine chronologico pervenissemus.
Haec autem editio, cui paucis tantum abhinc mensibus ultima manus admota est, tribus partibus coalescit. Prior Ulfilanae versionis textum exhibet: praeeuntibus Prolegomenis, in quibus quidquid sive ad Auctoris vitam sive ad editos manuscriptosque codices pertinet, exploratur; comitantibus vero atque indesinenter subjacentibus interpretatione latina notisque lectionum varietates necnon auctorum conjecturas exponentibus.
Secundam partem efficit Grammatice critica, quae cum circa generales Gothici sermonis theorias, tum circa difficultates textus Ulfilani eruditissime versatur.
Tertia pars duo lexica continet: unum scilicet Gothico-Latinum, quo singula Ulfilanae linguae vocabula exponuntur aut etiam discutiuntur; alterum Graeco-Gothicum, ex quo quanta synonymorum copia Gothicus sermo polleat, comperire fit obvium.
At vero Grammaticem lexicaque, cum Germanice scripta essent, latinitate donari necesse fuit, et hic quidem opus et labor, nec certe facilis patebat via, sed potius innumeris hirsuta asperitatibus: inter quas principem locum obtinebant arctissimum pacti temporis intervallum, quod praeterire omnino nefas erat, identidemque verborum Germanicorum indoles linguae Latinae penitus impervia.
Quidquid sit, quod intra vires fuit, hoc libenter relligioseque praestitum: nec saltem interpretationi deest dos omnium desideratissima, nempe ἀκρίβεια, seu, ut aiunt, fidelitas, nec interpreti spes sibi lectoris gratiam, veniamque suae opellae defectibus conciliandi.
Tuo nomine, princeps celsissime, hoc nostrum opus ornare non alio, quam summae venerationis sensu ducti sumus ausi: quis enim te gravior harum litterarum patronus exstitit, aut quis alius praeclariore haec studia liberalitate accendit, auxit, ornavit? Itaque non metuebamus, ne offendereris conatibus nostris, qui, cum tibi propositum esset ad perscrutandum celeberrimum illud bibliothecae Upsaliensis cimelium alios viros doctos mittere, antequam hujus consilii fama ad nos pervenisset, ipsi illuc profecti nova animi vere regii documenta dare tibi cupienti fortasse impedimento fuisse videremur: sed potius persuasi, principi excelso atque magnifico nostra nos studia probaturos, tibi hanc opellam nostram consecrare statuimus, quam ut aequi bonique facere velis, suppliciter rogamus. Collegimus quae in promptu erant pro viribus nos quidem: at quae te acclamationes, quantae laudes totius gentis litteratae, quales congratulationes excipient, si missi tui regia munificentia adjuti ex Gallia et Hispania, quas terras Gothi olim occupavere, copias desideratissimas ex monasteriorum latebris tanquam ex diuturna captivitate redemptas in atria tua augusta reportarint! Qua spe erecti nos, si ad te, princeps celsissime atque indulgentissime, libellus noster facilem invenerit aditum, amplissimum praemium consecutos esse existimabimus.
Signa et compendia
[recensere]I. Signa
[recensere]+ significat lectionem prorsus falsam.
+—lectionem non falsam quidem, sed quam codd. non agnoscunt.
¶—vocabulorum transpositionem.
o—vocabulorum omissionem.
+ significat vocabula parum gothica, vel dubiae auctoritas.
- —radices simplices et in solis compositis occurrentes.
II. Compendia
[recensere]angl. significat anglicum sermonem.
angl. sax.—anglo-saxonicum sermonem.
B.—Benzel.
B. A.—Bairische Annalen.
batav.—batavicum sermonem.
bav.—bavaricum sermonem.
Bü.—Büsching.
Cast.—Castillionaeum.
cod. et codd.—lectionem codicis vel lectiones codicum
a Griesb. citatorum.
conj.—conjugationem; conjecit, seu conjecturam.
dan.—danicum sermonem.
div. divisim.
DRA.—Deutsche Rechtsalterthümer (a Grimmio).
editt.—editiones Ulfilae, quae nostram praecesserunt.
F.—Fulda.
fr. Frisonum sermonem.
G seu Gord.—Gordon.
gall.—gallicum sermonem, vel gallice.
germ.—germanicum sermonem, vel germanice.
Gf.—Graff althochdeutsche praeposition et sprachschatz.
GGA.—Göttingische Gelehrte-Anzeigen.
Gr.—Grimmii, Deutsche Grammatik.
gr.—lectionem textus graeci griesbachiani.
gr. omn.—lectionem codicum graecorum omnium.
H.—henshall.
HLZ.—Hallische Literaturzeitung.
Hz. significat heinatzii manuscriptum.
Ih.—Ihre.
r. q.—idem quod.
J. seu Jun.—Junium.
jct.—junctim.
Kn.—Knittel.
lac.—lacunam.
lith.—lithuanicum sermonem.
LM.—Lye-Manning.
med.—medium.
Mi.—Matthaei.
Mill.—Millium.
Mssm.—massmann.
Norv.—norvegicum sermonem.
pr.—primum.
Rchth.—Rexhtoferium (Altfriesiches Wörterbuch).
rec.—recentem.
Rw.—reinwald.
sax.—saxonicum sermonem.
scot.—scoticum sermonem.
Sch.—Schulz.
Schm.—Schmeller.
sec.—secundum.
Sk.—Skeireins.
St.—Stiernhielm.
sup.—superiorem.
suec.—suecum sermonem.
tert.—tertium.
vers. vel verss.—versionem vel versiones.
vet.—veterem.
W. J.—Wiener Jahrbücher.
Z.—Zahn.
Prolegomena
[recensere]Ulfilas[614] , utrum genere Cappadox, Sadagolthino vico oriundus, cujus parentes, incursione a Gothis sub finem seculi tertii in Cappadociam facta, a victoribus domo in Europam abductos fuisse Philostorgius [615] narrat, an testimonio reliquorum scriptorum parentibus et ipsis Gothicis natus fuerit, dijudicare nunc omittimus, quia ad rem nostram parum valere videtur; nam Ulfilam apud Gothos circiter annum 318 natum educatumque postea reliquos gradus ecclesiasticos anno 348 praetervectum hujus gentis episcopum fuisse, praeter reliquos auctores[616] etiam Philostorgius ille tradit, eorumque Gothorum, qui Minores vocati in Moesia inferiore flumen Danubium inter et montem Haemum incolebant[617] . His enim nescio quo doctore nec quo tempore[618] doctrina religionis Christianae imbui sese passis Theophilo, qui Constantino Magno imperatore primus episcopus fuit[619] , circiter annum 355[620] Ulfilas sacrorum antistes successit eumque non solum peritissimum evangelii explicatorem et spectatae virtutis hortatorem habuerunt, sed merita haec maxima in cives suos laudantur, quod libros sacros in eorum sermonem convertit[621] . Constantinopoli autem, in quam urbem jam anno 360 profectus esset, et quam anno 388 hoc consilio revisisset, ut contemptam condemnatam que suorum fidem defenderet, morbo correptus obiit[622] .
Scriptorum autem veterum, qui Litterarum sacrarum gothicam translationem Ulfilae tribuunt, alii id factum esse in universum dicunt, non libros nominantes quos converterit, quos praetermiserit; alii omnes complexum esse scribunt[623] , ut ipse Philostorgius, qui tamen libros Regum excipit, ejusque rei causam affert, quod cum iis in libris permultorum bellorum mentio fiat, Ulfilas veritus sit, ne cives sui, a belli studio potius arcendi, sacrae scripturae auctoritate seducti eo ferociores atque bellicosiores fierent[624] . Ea Philostorgii sententia a viris doctis tanquam ridicula improbata atque explosa est; id quod etiamsi in caeteris, quae de Ulfila narravit, parum certus auctor deprehendatur mendaciorumque plurimorum propter partium Arianarum studium argui possit, tamen quia hac in re nulla mentiendi causa erat, calumniandi magis studio, quam recto judicio factum videtur. Quid enim, quaeso, Arianorum Cappadocum interesse poterat, Ulfilas libros Regum translationi suae addiderit, an non? Nisi omnia nos fallunt, viri eruditi, qui omnem fidem in his rebus Philostorgio abjudicant, temere eum condemnant idque maxime errant, quod rem ipsam, scilicet infirmioribus stabilitam rationibus, ab his rationibus non satis diligenter sejungunt[625] . Causam omissorum librorum illorum a Philostorgio allatam non probantibus nobis ea in [0463] re Philostorgio, ipso Ulfilae aequali, fide dignior testis nemo videtur. Abesse a versione gothica libros Regum cum sciret ipse vel fama accepisset, ejus omissionis causam aliquam subjicere volebat, non curans vera esset, necne. Libros Regum igitur ab Ulfila non esse conversos quin credamus, nihil impedit [626] ; cur non converterit, nescire nos fatentes suspicamur, Ulfilam ad opus tam amplum conficiendum aut vires aut tempus defecisse; maximam bibliorum partem si transtulit, id ipsum maximam movet admirationem, cum praeter hanc curam non solum domi permulta negotia essent gerenda, sed etiam legationes ad Constantinopolitanos suorum civium nomine suscipiendae[627] .
Totum autem librorum sacrorum corpus Gothos in
suum sermonem conversum habuisse, id quod olim
scriptorum, harum rerum imperitorum et relata tantum
referentium, fide credebatur, nunc permultis
argumentis comprobatur. Praeter evangelia enim,
antea sola cognita, nostra aetate fragmenta epistolarum
Paulinarum et de veteris testamenti libris Esdrae
et Nehemiae quaedam partes inventae sunt; unde colligimus,
Gothicos theologos etiam reliquos veteris
testamenti libros non intactos reliquisse. Nam quid
commovere illos potuit, ut omissis aliis tam praestantibus
atque gravibus, libros tam jejuni argumenti neque
ad fidem aut ad cultum quidquam valentes translatos
suis traderent? Quid? quod etiam eorum, quorum
nulla fragmenta adhuc sunt reperta, vestigia in
aliis conservatis deprehendimus: in Skeir. p. 37
versus alter et tertius Psalmi quinquagesimi tertii
citantur: saei fraþjai aiþþau sokjai guþ. allai usvandidedun.
samana unbrukjai vaur þun, i. e. qui intelligat
aut requirat Deum; omnes declinaverunt; simul inutiles
facti sunt. Deinde Ephes. IV, 8 in margine codicis
A adscriptum est psalmo . . . , quo librarius hunc
locum e libro psalmorum (68, 19) haustum esse indicare
voluit. Hinc Psalmos gothice conversos fuisse
sine dubio recte conjicitur[628] ); certe explicationis
illius auctor omnia novi testamenti loca e versione
nostra citavit, neque nos quidem dubitamus, id ipsum
fecisse, si quae loca e reliquis bibliorum libris laudata
affert. Ex eadem evangelii Joannei explicatione etiam
libros Moysis gothicam versionem complexam fuisse
cognoscimus; nam p. 41 sq. etiamsi non verba ipsa,
tamen sensus versuum 2—9 capitis XIX libri Numerorum
redditur: vasuh þan jah frauja þo ahmeinon
anafilhands daupein. eiþan garaihtaba varþ bi sviknein
sokeins gavagida. unte vitoþ þize unfaurveisane missadede
ainaizos vitoþ raidida azgon kalbons gabrannidaizos
utana bibaurgeinais. afaruh
þan þo ïn vato vairpandans hrain jah hyssopon
jah vullai raudai ufartrusnjandans. svasve
gadob þans ufarmiton munandans, i. e. fuit autem etiam
dominus (Jesus) hunc spiritualem commendans baptismum;
igitur recte fuit de purificatione quaestio mota;
nam lex horum non-voluntariorum peccatorum unius
legem statuit cinerem vaccae combustae extra munimentum;
posthac autem hunc in aquam conjicientes puram
et hyssopo et lana rubra contegentes; uti decuit hos superbire
cogitantes[629] . Multo clarius eorum librorum
versio cognoscitur ex alio codice, qui Vindobonae adservatur
[630] et praeter runorum signa etiam pleraque gothica
verba et litteras numerorum continet, quas postremas
maximam partem e Geneseos capite quinto
ductas esse Wilhelmus Grimmius, vir litterarum germanicarum
peritissimus, primus vidit[631] ; sunt autem
hae: versu 3 sl = 230 (Vulg. 130); vs. 5 [Gothic 900] l = 930;
vs. 7 wz = 707 (Vulg. 807); vs. 8 [Gothic 900] ib = 912;
vs. 13 wm = 740 (Vulg. 840); inde autem sequitur,
illum librarium codicem, continentem gothicam veteris
testamenti versionem, ante oculos habuisse,
unde illas exscripsit.
Omnes igitur libri sacri in gothicam linguam translati
fuisse videntur, quamquam aliquorum vel novi
foederis librorum nulla adhuc apparent vestigia, v.
c. actorum Apostolorum, epistolarum catholicarum,
apocalypseos Joanneae; quae autem desunt, lateantne
in monasteriorum tenebris aut codicum oblitteratorum
sepultura, an bibliothecarum cladibus omnino interierint,
quis divinare potest? Sed Ulfilas num ipse
illam translationem confecerit, alia quaestio est;
perfecisse totam cur negemus, supra indicavimus;
at cum tota antiquitate fama manaret eum biblia
in gothicam linguam convertisse, facile fieri potuit
ut qui initium interpretandi fecisset cujusque auspiciis
et fortasse auctoritate ea, quae ipse non perfecerat,
ab aliis viris eruditis perfecta essent, ab eodem
ipso profecta esse dicerentur. Si in tanta rerum obscuritate
conjectura uti licet, qui maxime praeter Ulfilam
interpretandis bibliis operam suam poneret,
Selinas quidam fuisse videtur, quem Ulfilas a commentariis
et in episcopatu successorem habuit[632] ,
ille enim et patrii et graeci sermonis gnarus,
opus a decessore inchoatum, aut receptum aut susceptum,
in ecclesiae suae commodum facile perficere
potuit[633] .
Gothicae deinde translationis non solum confectae,
sed etiam per secula asservatae complura apud scriptores
inveniuntur testimonia, eaque maxime, ex quo
Gothorum magna pars, relictis sedibus Istricis, Theodorico
duce Alpes transgressi Italiam occupatam tenuerunt.
Gothi enim illic incolentes atque imperantes
non mirum est, si per hujus terrae fines, certe iis
regionibus, ubi regni sedes erat, gothica lingua locuti
et in ecclesiis suis gothicis etiam bibliis usi sunt.
Ea tempestate illa oratiuncula, in fine codicis Brixiani
posita, confecta esse videtur, in qua ut caveant interpretes
litterarum sacrarum monentur, ne legenti
videatur aliud in graeca lingua, aliud in latina vel gothica
designata esse conscripta[634] . Unde gothicam interpretationem
non solum in Italia aliisque terris, quas
Gothi tenebant, posteriore tempore exstitisse, sed
etiam cum latina pari auctoritate valuisse discimus.
Alterum de versione gothica testimonium legitur
apud Walafridum Strabum, scriptorem seculi noni,
qui gothicorum bibliorum monumenta suo tempore
apud nonnullos haberi dicit[635] ; cujus fides his in rebus
eo major est, quod monasterio Reichenaviensi praepositus,
in confinio fere habitabat earum regionum,
quas Gothi utrique olim incoluerant.
Postquam deinde per sex secula a nemine gothicorum
bibliorum mentio facta est, nisi si quis quae
apud scriptores antiquos legisset, reddidit, neque alicubi
vestigium librorum illam versionem continentium
comparuit: seculo sexto decimo in monasterii
Werdenensis, in Gallia Belgica ad Ruram conditi,
bibliotheca codex unus inventus est. Antonio enim
Morilloni[636] , qui Antonio Perrenoto, cardinali Granvellano,
ab epistolis erat, bibliothecae illius libros
manuscriptos perscrutanti in manus incidit codex,
quem Ulfilanam versionem continere ille statim vidit,
et orationem dominicam cum aliis quibusdam particulis
ab eo inde descriptam Maximilianus, Antonii
frater, cum Goropio Becano communicavit, qui ea
Gotodanicis suis inseruit[637] . Paulo post Gruterus aliquot
versus, ab Arnoldo Mercatore ex eodem codice
excerptos, in thesauro inscriptionum edidit[638] . Omnia
fragmenta, in illo codice servata, multo post (anno
1665) opera Francisci Junii et deinde saepius edita
sunt. Sed viri gothicae linguae studiosi diu multumque
questi erant, quod de hac totius scripturae sacrae
versione tam pauca, eaque evangeliorum modo
fragmenta relicta essent, quae ad enodandas et removendas
interpretandi difficultates non sufficerent:
cum Knittelius, aedis metropolitanae apud Guelferbytanos
archidiaconus, seculo proxime superiore in
codice bibliothecae Guelferbytanae fragmenta epistolae
Pauli ad Romanos scriptae invenit. In ἕρμαιον grandius
incidere, quo biblia gothica, etiamsi non omnibus
partibus integra, ampliora tamen plurimorum
novi foederis librorum fragmenta nacti sumus, viris
doctis nostri seculi reservatum erat: in bibliotheca
enim Mediolanensi ab Angelo Majo et Carolo Octavio
Castillionaeo codices rescripti sunt reperti, quorum
priorem scriptionem diligentius intuentibus illis viris
doctis, Ulfilanae versionis evangelii Matthaei, epistolarum
Paulinarum ad Romanos ejusque plura, quam
quae Knittelius jam repererat, utriusque ad Corinthios,
Galatas, Ephesios, Philippenses, Colossenses, utriusque
ad Thessalonicenses et pastoralium ad Timotheum,
Titum et Philemonem, praeterea Esdrae et
Nehemiae, librorum veteris testamenti, fragmenta
continere apparebat, quae fragmenta primum duumviri
illi conjunctis curis, deinde Castillionaeus solus
inde ab anno hujus seculi undevicesimo edidit.
Sed jampridem quaestionem posuerunt viri eruditi,
utrum ea, quae pro Ulfilanae seu gothicae versionis
fragmentis haberentur, vere gothica essent, an ad
aliam, in usum alius barbaricae gentis confectam,
pertinerent. Inter alios Lacrozius negavit et francicam
esse linguam nostrae versionis probare studuit[639] .
Quam trita est ac prope decantata illa quaestio, tam
inepta atque infirma sunt argumenta, quibus Lacrozius
opinioni suae fidem facere laboravit; quod enim
primum dicit, codicem nostrae versionis non in iis
regionibus, ubi Gothi incolerent, sed ubi Franci, repertum
esse; deinde nonnullos harum litterarum ductus
ad Francorum veterem scribendi rationem propius
accedere; tum alias quasdam latinas esse, quas
Gothi in Moesia habitantes cognitas habere non possent;
postremo inter litteras hujus linguae quatuor
novas et a graecarum et latinarum similitudine abhorrentes
inveniri, quarum tres litteris a Chilperico,
Francorum rege, renovatis congruere: quis est, quin
videat ea argumenta, quae refellantur vix digna et
ea posuisse, esse refutasse? Mirum igitur, quod haec
argumentandi perversitas inter alios[640] Wetstenium,
virum magnae sagacitatis, ut probaret istam opinionem,
permovere potuit[641] . Omnium optime, quam
frigidis rationibus usus esset Lacrozius, demonstravit
Ihre in dissertatione de lingua codicis Argentei
anno 1754 edita[642] et sapientiores jampridem illas
nugas improbaverunt[643] .
Cum autem Francorum esse biblia nostra ne probabile
quidem reddere illi potuerint, nunc vere Gothica
esse argumentis gravissimis confirmatur. Constat
enim praeter bibliorum translationem de litteris
gothicis duo monumenta servata esse, quorum alterum
quatuor gothicis subscriptionibus constat, positis
sub venditionis cujusdam testimonio latine scripto[644]
quarum una sic habet: ïk merila bokareis handau meinai
ufmelida jah andnemum skilliggans .j. jah faurþis
þairh kavtsjon jah miþ diakuna alamoda unsaramma
jah miþ gahlaibim unsaraim andnemum skilliggans
.rk. vairþ þize saive, i. e. ego Merila, scriba,
manu mea subscripsi et accepimus solidos sexaginta
et antea per cautionem et cum Diacono Alamodo nostro
et cum collegis nostris accepimus solidos centum
viginti, pretium horum lacuum. Alterum, simile testimonium,
unam gothicam subscriptionem continet,
quae fere sic habet: ïk gudilub diakun þo frabauhta.
boka[645] fram mis gavaurhta þus diakun alamoda. fidvor
unkjana (?) hugsis kaballarja jah killiggans .rlg.
andnam jah ufmelida, i. e. ego Gudilub diaconus haec
vendidi; libellum a me feci tibi diacono Alamodo;
quatuor uncias fundi Caballari et solidos centum triginta
tres accepi et subscripsi. Horum documentorum
prius Neapoli asservatur, indeque nomine Neapolitanum
documentum vocatur: alterum Aretii olim
erat[646] , quapropter Aretinum documentum appellatur;
utrumque autem Ravenna, ubi scriptum est, in sedes
posteriores pervenit. Ea igitur lingua, qua utuntur
testes illi, quae alia esse potest, nisi gothica, cum
Ravennae sedes nullius gentis germanicae, nisi gothicae,
imperante Theodorico, fuerit et in reliquis litteris,
latino sermone conceptis, testes illi expresse
gothicae ecclesiae sacerdotes appellentur? Et cum
horum documentorum lingua eadem, quae nostrae
versionis sit, haec versio, cui alii genti, nisi Gothis,
tribuenda est? Accedit aliud etiam idque gravissimum
argumentum: ad finem enim codicis alterius
Ambrosianorum[647] , quibus epistolarum Paulinarum
fragmenta continentur, calendarium additum est[648] ,
in quo dies festi et sacri, a communibus paulo diversi,
notantur. Fragmentum hujus calendarii sic incipit:
.kg. þize ana gutþiudai managaize marytre jah friþareikeis
[649] i. e. XXIII (intell. die) horum in gutica
gente multorum martyrum et Fritharici. Unde sole
clarius elucet, guticae, i. e. gothicae genti hoc calendarium
compositum adeoque non alia nisi gothica
lingua conscriptum esse, et cum hic etiam eamdem,
quam in versione nostra linguam habeamus, omnes
concidunt dubitationes de origine vere gothica versionis
ejus, quae gothicae nomine circumfertur[650] .
Quibus argumentis denique hoc addatur, etiam locum
exstare in hac versione, ex quo interpretem Arianum
fuisse intelligitur, cui sectae praeter Gothos nullam
aliam germanicam gentem adhaesisse inter omnes
constat.
Haec si vere sunt disputata, non dubium adhuc
erit, an haec lingua germanica sit; qui theodiscam
esse eam voluerunt, idem contendunt non nisi nomine
variantes. Gothi enim ipsi si natione Germani
fuerunt, id quod testimonio scriptorum veterum et
inquilinorum et aliorum comprobatur, etiam eorum
sermo ad germanicas linguas pertinuerit necesse est.
Ceterum hic sermo ostrogothicus an visigothicus, an
moesogothicus nominandus sit, non quaerimus, persuasum
habentes, omnibus Gothis eumdem sermonem,
quod alio loco demonstrabimus, eamdemque
bibliorum versionem fuisse.
Restat ut de integritate Ulfilanae versionis dicamus;
fuerunt enim, qui nostram versionem vere Ulfilae
esse dubitantes, an aliis theologis posterioris
temporis tribuenda esset, quaesiverunt. In his primus
fuit Hickesius[651] , quem virum doctum maxime offendit,
quod nostra fragmenta cum codicibus latinis consentirent,
quorum copia cum Gotho in Moesia habitanti
vix esset, haud dubie graeco bibliorum exemplo
uti debuisse; deinde quod nulla nunc arianismi vestigia
apparerent, quae cum Ulfilas cum Gothis suis
Arianorum haeresin sequeretur[652] , conspicua esse
deberent, si jure ei haec versio tribueretur. Sed neque
nostram versionem e latinis libris haustam esse
infra demonstrabimus, neque intelligimus, cur Arianorum
opiniones in ea inesse oporteat; nam nec tempus,
quo Ulfilas a catholica fide ad Arianos sese convertit,
nec quo litteras sacras transtulit, notum est:
fortasse priusquam ad illam haeresim delapsus est,
interpretationem suam confecit, aut quod multo est
probabilius, Gothi non tanta religione fidei et confessionis
minutias initio sectati videntur, ut vel in
biblia eas intulerint, quas in archetypo non invenerunt.
Accedit quod ex iis fragmentis, quae in codice
Argenteo continentur, nullus locus reperitur, de quo
Ariani cum Orthodoxis discreparent. Zahnius[653] ad
rem declarandam duo potissimum loca, initium Joannei
evangelii et Rom. IX, 5 inspicere optavit, quorum
locorum alterum nunc habemus: xristus saei ïst
ufar allaim guþ þiụþiþs ï aivam. Quod si quis inde
Gothos aut interpretem non Arianos fuisse colligeret,
properantius ageret, nam ut interpres guþ re vera ad
Christum retulerit, quamquam id non opus esse viri
docti ad h. l. docuerunt, tenendum est, Arianos non
divinitatem Christi, sed Christi cum Deo patre quasi
identitatem negavisse, ut Arii sectator vel severissimus
ita scribere posset, uti auctor expositionis illius
saepius citatae[654] ainabaura sunau guþs guþ visandin
(soli filio Dei, Deus exsistenti). Neque eam ob causam
locus, diu desideratissimus, Timoth. I, III, 16 ad
quaestionem profligandam facit, ubi etiam de Christo
guþ gabairhtiþs vas ïn leika dicitur[655] ; nec quod Castillionaeus
ad gothicam versionem heterodoxiae crimine
liberandam Coloss. I, 16 laudavit, satis mirari
possumus. Unus tantummodo locus est, a Castillionaeo
jam indicatus, ex quo interpretis nostri arianismus
perspicue cognoscitur; Philipp. enim II, 6
legitur: ïn xristau ïesu. saei ïn guþaskaunein visands
ni vulva rahnida visan sik galeiko guþa. Quo quidem
loco Massmannus Skeir. p. 73, qui samaleiks et galeiks
non recte distinxisset, arianismum probari negavit,
sed Castillionaeus in epimetro epistolae ad Philippenses
addito p. 63 sqq. praeclare de eo disseruit
eumque exhibere argumentum, interpretem gothicum
qui similitudinem pro aequalitate posuerit, arianismi
placitum in textum intulisse docuit.
Contra Knittelius Ulfilae ipsius esse nostram versionem
contendens haud felicius causam suam agit[656] ;
quod enim dicit, Ulfilanam esse oportere, propterea
quod apud scriptores nullius nisi Ulfilae sacri codicis
versio commemoretur, non consideravit, quam parum
gravitatis in argumenta e scriptorum silentiis ducta
redundet; et si res ecclesiasticas Gothorum a suis
scriptoribus relatas haberemus, aut de iis in aliis
historiarum gothicarum libris copiose narratum esset,
silentium de renovata interpretatione offenderet;
nunc autem, cum ejusmodi mentio non fiat, inde intelligimus
posteriores interpretes neque publice neque
certo tempore opus fecisse, sed deinceps ita, ut ab
aliis alia mutarentur. Revera fragmenta ad nostram
aetatem servata esse illius versionis, quam Ulfilas ex
scriptorum testimonio confecit, aut affirmare aut negare
difficile quidem est. Versionis illius in gothica
ecclesia auctoritatem fuisse magnam, huic rei et Ulfilae
auctoritas, qua apud suos viguit, et hoc etiam
argumento est, quod nullius alius opera in interpretanda
biblia impensa a rerum scriptoribus commemoratur.
Quae auctoritas autem si tanta fuit, quid erat
causae, ut aliquis litteras sacras denuo convertendas
susciperet? At si totius versionis repetitionem negamus,
procedente tempore hic illic mutationes quasdam
factas esse non negamus. Quod e codice Argenteo,
conditione et indole singularum ejus partium
diligentius perspecta, cognosci poterat, plures recensiones
exstitisse (cujus rei ignoratione factum est, ut
Mareshallus in fraudem incideret, cum propter stupendam
vetustatem codicis Argentei hanc versionem
non aliam esse, quam Ulfilae illam antiquissimam
existimaret[657] ; nunc cum epistolarum partes permultas,
evangeliorum nonnullas bis in diversis codicibus
comparare licet, etiam clarius intelligitur; illae
tamen recensiones certe ex una eaque, uti videtur,
Ulfilana originem duxerunt, mutaverunt autem viri
eruditi posterioris aetatis, aut ubi Ulfilae versionem
textui graeco non satis accurate respondentem vidissent,
aut ubi in suis libris alias lectiones reperissent
atque quas habuerat Ulfilas. Haec quidem videre non
difficile est, illud autem non facile aliquis dicet, quae
illis locis initio ab Ulfila scripta et quae ab aliis mutata,
addita aut praetermissa sint; dolendum vero est,
quod Heynatius, qui additamenta quaedam diversa
linguae indole se cognovisse gloriatur[658] , signa cognitorum
non prodidit.
Praemissis his in universum de lingua et auctore
nostrae versionis, pergimus ad instituendam quaestionem
de ratione, qua sic confecta, unde qui ejus usus
maxime in emendandis locis scripturae sacrae esse
possit, apparebit. Primum autem dicendum est de
fonte ex quo Gothus interpres hauserit. Ulfilam interpretationem
suam e graecis libris confecisse nemo
olim dubitavit, idque jampridem Martyrii Nicetae auctor
[659] testatur postque eum Sixtus Senensis[660] . Quae
notitia unde his viris venerit, famane apud veteres
percrebuerit an inde conjecerint, quia Ulfilas in Moesia
habitavisset et e commercio Constantinopolitanorum
hominum graecae linguae peritiam nactus esset,
eum etiam graecos libros ad opus suum perficiendum
adhibuisse, nos quidem nescimus, sed testimonium
maxime prioris illius scriptoris propter vetustatem
non adeo contemnendum videtur. Qui vero stat a
partibus eorum, qui Ulfilam graecos libros secutum
esse[661] contendunt, is non solum scriptorum auctoritati
fidem habere debet, qui in his rebus haud idoneam
ad persuadendum vim habere soleant: adsunt etiam
argumenta ducta e comparatione versionis nostrae et
textus graeci, quibus id probatur. E multis aliis haec
pauca proferimus: non solum enim eum ordinem
verborum, quo graeci praeiverunt, fideliter servat—praeterquam
ubi indoles gothicae linguae alium ordinem
[0471]
exigit, uti in negatione juxta verbum enuntiati
ponenda, cf. ad Joan. XIV, 11; Luc. VIII, 12; in collocandis
quibusdam particulis aut initio aut post initium
enuntiati, uti ïþ, quod aliter atque δέ, graeca vocula
gothicae respondens, primo enuntiati loco ponitur;
aut aliae nescio quae sermonis causae alium ordinem
postulant, ut pronomen substantivo praeponatur, þata
andbahti = τὴν
διακονίαν
ταύτην—sed etiam sermonem
suum in permultis ad graecum conformavit, quo
pertinere videtur usus dualis numeri, quo tamen
Ulfilas saepius utitur, quam in graeco textu exstat et
fere omnibus locis, ubi duae personae indicantur;
deinde figura, quam attractionem vocant, frequens
usus participiorum graecis exemplis accommodatus,
abusus pronominis demonstrativi ad vices articuli
graeci implendas, multaque sunt alia, quae lectores
grammatica nostra docebit. Quae cum ita sint, tamen
fuerunt, qui omni linguae gothicae ejusque indolis
peritia destituti, comparatis singulis gothicis verbis
cum graecis, animadvertisse sibi videbantur Ulfilam
saepius a graeco textu discedentem cum latinis libris
consentire, cui animadversioni tantam tribuerunt
vim, ut e graeco fonte hausisse eum negantes, potius
latinos libros secutum esse probare susciperent; prae
ceteris Wetstenius id egit[662] ; rationes autem. quas
tanquam probantes adduxit, tanta laborabant infirmitate,
ut non solum alii exsisterent, qui eas refellere
conarentur[663] , sed etiam ipse, re denuo considerata,
ad sapientiam reversus versione nostra plerumque
quidem graecum textum exprimi, saepe tamen relictis
graecis, versionem Italam sequi existimaret[664].
Et loca quidem esse, e quibus cognoscatur versioni
nostrae plurima et verba et versiculos in libris
latinis solummodo exstantia admixta esse, eamque
lectiones habere, quae a graecis discedentes cum latinis
consentiant, non nisi caeci aut rixosi negabunt.
Primum enim additamenta non pauca inveniuntur,
quae graeci codices omnino spernunt, latini agnoscunt[665] :
M. X, 29 viljan—lat. voluntate; Mc. XIV, 65 gabaurjaba—cum
voluntate; L. I, 3 jah ahmin veihamma—et
Spiritui sancto; IX, 2 allans—omnes; IX, 43 qaþ
paitrus. frauja duwe veis ni mahtedum usdreiban þamma.
ïþ ïesus qaþ. þata kuni ni usgaggiþ nibai in bidom
jah ïn fastubnja—(paucis mutatis Corb. et Colb.)
dixit ei Petrus: domine, propter quid nos non potuimus
ejicere illud? quibus dixit: quoniam hujusmodi orationibus
et jejuniis ejicietur; IX, 50 ni ainhun auk ïst
manne. saei ni gavaurkjai maht ïn namin meinamma—nemo
est enim, qui non faciat virtutem in nomine meo;
XV, 31 vast jah—fuisti et; XIX, 22 jah lata—et piger;
haec omnia a graecis praetermissa cum Gotho
codd. Colb. Corb. Brix. Redig. aut alii latini habent.
Deinde permulta sunt loca, quibus lectiones latinae
pro graecis insident; ad quod probandum Zahnius
Einleit. p. 32 minus apte laudat Luc. V, 3 et Joan.
VII, 9 quorum locorum altero Gothum cum Brix. pro
ἠρώτησε jussit (ἐκέλευσε) altero pro εἰπὼν
ἔμεινε dixit
cum esset legisse opinatur; penitus insinuabit in causam,
qui haec loca legerit: Mc. VII, 3 ufta (saepe) non
graeco πυγμῇ, sed lectioni latinorum quorundam crebro
accommodatum est; L. IX, 20 ubi gr. habent τὸν
Χριστὸν
τοῦ
Θεοῦ, Gothus autem þu ïs xristus sunus
guþs, quae conveniunt cum Redig. et Brix. tu es Christus,
filius Dei; V, 10 siud nutans, quibus non graeca
ἔσῃ
ζωγρῶν redduntur, sed potius lectio Brix. eritis
captores: II, 14 godis viljins quis graecum εὐδοκία vel
εὐδοκίας Gothum his verbis reddidisse contendat, nec
potius codicum latinorum bonae voluntatis? I, 29 ïnnagahtai
procul omni dubio latinos sequitur, qui pro
graeco λόγῳ introitu legunt; sic etiam in epistolis:
Cor. II, V, 10 ubi gr. διά habent, Gothus svesona =
latinorum proprios, qui ἴδια legisse videntur; XII, 17
ïbai þairh wana = Vulg. nunquid per aliquem, gr.
τινα
ὧν = δι᾽
αὐτοῦ; Philipp. IV, 8 veih = latino
sancta, gr. ἁγνά; I, 18, þandei = latinorum dum, gr.
πλήν vel πλὴν
ὅτι. Sic Gothum cum Cor. II, VIII, 19 pro
graeco χειροτονηθείς gateviþs reddat, latinum ordinatus
ob oculos habuisse suspicamur, cui verbo gothicum
(a tevi, ordo, ductum) multo propius quam graeco
accedit; et Philipp. IV, 6 ubi graeca ἐν
παντὶ
τῇ
προσευχῇ
per ïn allai bidai convertuntur, aliquis conjicere
potest, Gothum interpretem non graeca verba,
sed latina ïn omni oratione, male intellecta quod formulam
in omni, per se positam (in allem), ad sequentem
vocem traxerit, esse secutum[666] .
Quod, si indicatis his vestigiis, tamen versionem
nostram e graecis libris ductam esse contendimus, et
remittimus lectores ad ea, quae supra de indole hujus
versionis in universum diximus, et haec addimus:
Gothus participium verbi substantivi εἶναι et ὑπάρχειν
cum graecis ponere solet, ubi latini propter hujus
participii inopiam aut relativo pronomine aut conjunctione
aliqua ad illud circumscribendum utuntur;
particulas quasdam graecas a latinis omissas fideliter
reddit, sic ἄν Luc. IX, 46; X, 13; XVII, 6; Joan. IX
41; Rom. IX, 29; περ Luc. XVIII, 14; Cor. II, VIII, 7;
multis locis lectiones latinorum a graecis discrepantes
nec Gothus habet, sed cum graecis concinit, sic L. I,
10 ubi nullus latinorum cum Gotho προσδεχόμενον legit;
sub orationis dominicae finem Gothus cum codd.
graecis doxologiam habet, quam latinorum fere nullus
agnoscit; et quid alia producamus, cum paucis
exceptis omnia fere e graecis hausta esse aperte
testentur?
Viri eruditi igitur cum in Ulfilae versione aliquot
locis latinorum codicum lectiones reperissent, alii
eum libros utriusque sermonis consuluisse[667] , alii versionem
gothicam posteriore aetate ab aliis theologis
ad latinos libros reformatam esse censuerunt[668] . Quarum
opinionum prior parum laudanda videtur; nam
etiamsi neque cum Wetstenio, num Ulfilas linguae
latinae peritus, neque cum Hickesio et Lacrozio, num
latina lingua in Moesia vulgaris et latini sacrae scripturae
codices illuc translati fuerint[669] , quaerimus;
tamen quia lux evangelii Gothis a graeco orbe affulserat,
fieri non potuit, quin doctores gothici, qui a
Graecis doctrinam acceperant et in graecorum christianorum
conciliis intererant, graecae linguae gnari
essent, ex quo intelligitur nullam esse causam cur
primus interpres bibliorum ad libros latinos confugerit,
cujus linguae, si vere eam calluit, cognitio ei certe
non paratior quam graecae esset. Medio quidem aevo
theologos tanta linguae graecae imperitia laboravisse
scimus, ut sicubi litterae sacrae essent adhibendae, ad
libros latinos confugeretur, id quod Lutherus noster
fecit, priusquam graecis litteris studere coepisset; sed
inde probare, illa quoque aetate hominibus exteris
latinam quam graecam faciliorem intellectu fuisse atque
in explicandis locis difficilioribus latinos libros
adhibitos, periculosius videtur. Et si vere habuit libros
latinos, cur de tam paucis locis eos consuluit,
de plurimis aliis neglexit, ubi propter difficultates
interpretationis aut minus recte aut prorsus falso
convertit? Multo autem probabilior est altera sententia,
qua versio in Moesia ex libris graecis confecta
postea in Italia ab aliis theologis gothicis ad tenorem
et normam latinorum librorum mutata et interpolata
esse existimatur. Neque Griesbachius[670] audiendus
est, qui gothicam versionem aliqua relatione
cum latinis conjunctam esse negans potius, quae illa
ex his in se translata habere videatur, ea aut casu
fortuito et a Gotho et a Latinis addita, aut cum consensus
ita habeat, ut maxime interpretamenta, glossemata,
additamenta e locis parallelis[671] ejusque sint
generis alia, in utramque versionem ex eodem fonte
deducta esse opinatur. Haec altera opinio, ut priorem
omittamus, sagaciter quidem excogitata est, sed si
vir doctissimus epistolarum nunc editarum comparationem
instituere potuisset et vel errores e latinis in
gothicam versionem transiisse vidisset, procul dubio
aliter judicasset; nam e. g. quod Eph. II, 3 ad verbum
textus viljans (voluntates) in margine lustuns
(voluptates) positum est, unde ea lectio venit, nisi e
latino codice, in quo verba sonu similia permutata
erant? Neque illa sententia, nobis probata, tam ridicula
est, quam Richardo Simoni[672] videbatur, modo
ne de Vulgata cogitetur, ad quam nostra versio mutata
sit. Vulgatam enim, quam nunc vocant, Gothos
non adhibuisse non solum inde cognoscitur, quod
multo post usu recepta est, verum etiam quod Gothica
versio et novi et veteris testamenti, cum nullo
fere libro rarius, quam cum illa concinit[673] ; contra
saepius cum antiqua illa versione, quam hoc nomine
appellatam Sabatier e variis codicibus collectam cum
Vulgata edidit, saepius etiam cum Brixiano codice,
quem Blanchinius edidit; sed cum nullo horum librorum
ita congruit Gothus, ut unum aut alterum prae
reliquis secutus esse dici possit. Res autem sic habere
videtur: Gothi relictis Istri ripis biblia sua,
sicut erant ab Ulfila conversa, aut etiam ab aliquo,
si quid deesset, perfecta, secum in Italiam deportarant;
ibi incolentes cum linguam Romanorum didicissent
et latinos sacrae scripturae codices, in quos
inciderant, a sua interpretatione discrepare, passim
etiam auctiores esse vidissent, ex illis exemplis libros
suos ita correxerunt atque mutaverunt, ut vel singula
verba gothica antiquae versionis cum aliis sive usitatoribus,
sive ad sensum reddendum magis idoneis
permutarent, vel si quae manca viderentur, ea supplerent.
Quo factum est, ut non solum lectiones librorum
latinorum in versione ea, quae e graecis codicibus
facta erat, deprehendantur,[674] sed etiam eae litterarum
sacrarum partes, quae binis exemplis gothicis conservatae
sint, duarum recensionum vestigia ostendant,
alteram antiquiorem ad textus graeci similitudinem
magis accommodatam, alteram recentiorem multis
locis emendatam, mutatam, interpolatam, sed ita ut,
qui eam relegerent atque retractarent, ii librorum
antiquorum lectiones religiose in margine sui codicis
appingerent, quas adnotationes librarii posteriores
reddiderunt aut etiam aliis auxerunt. Sic in iis fragmentis,
quae codex Argenteus solus continet, diligentius
inter se comparatis, cognovisse nobis videmur,
alia ad recentiorem, alia ad veteriorem recensionem
pertinere; et ad illud quidem genus maxime
insignem evangelii Lucae a reliquorum evangeliorum
ratione diversitatem referimus, cujus et frequentior
cum libris latinis consensus, et discrepantes singularum
vocum scripturae[675] , praeterea usus formarum
verborumque in reliquis evangeliis aut nunquam aut
rarissime obviorum[676] , et verborum usitatorum diversa
significatio[677] , et plurimae lectiones variae et
glossae[678] ad marginem adscriptae, sive a correctoribus
ipsis, sive a librariis alia exempla comparantibus
additae, quarum quaedam in textum sunt illatae
[679] , manus emendatrices satis perspicue indicant.
Huc accedit, quod in codice Vindobonensi, cujus supra
mentionem fecimus, pauca quaedam verba gothica
adducuntur, comparata cum aliis recentioris linguae
germanicae; in his, haud dubie ex evangelio Lucae
sumptis, tituli et alius cujusdam loci lectiones[680] a
cod. Arg. diversae insunt. Marci etiam evangelii
duarum recensionum vestigia deprehenduntur, in quo
et sermonis complures proprietates aut cum Luca
communes, aut ab omnibus reliquis discedentes cognoscuntur
[681] , et variae lectiones in margine sunt
adscriptae[682] , et cujus textus, uti Lucae, saepius ex
reliquis evangeliis interpolatus[683] apparet. Quod his
indiciis docti de Luca et Marco invenimus, idem de
Matthaeo et Joanne statuendum esse alii libri gothici
probant; in codicibus enim Ambrosianis fragmenta
evangelii Matthaei leguntur, in quibus discrepantiae a
textu codicis Argentei sunt[684] ; deinde in opusculo
illo theologico, de evangelio Joannis scripto (Skeireins),
loca pleraque hujus evangelii citantur, e quibus
auctorem illius opusculi textum a nostro diversum
habuisse apparet[685] .
Considerantibus has diversitates, eas leviores modo
esse neque illa retractatione versionis prioris aut indolem
aut aequalitatem interiisse cognoscitur. Epistolae
utrum jam ad Istri ripas conversa fuerint Gothis, an
demum in Italia, decernere non audemus nos quidem,
quamquam nihil cogitare possumus, quod ne fieret,
impedimento fuerit. Quae autem fragmenta ad nostram
aetatem pervenerunt, ea posteriori tempori tribuenda
esse, inde disci potest, quod non solum cum codicibus
italicis fere conspirant, sed etiam quod novas formas
(vid. ad Thess. I, IV, 14), novas syntaxis rationes (vid.
ad Coloss. IV, 10) multasque proprietates supra indicatas
continent. Earum autem epistolarum etiam
duas exstitisse recensiones discrepantia codicum indicat
[686] ; de antiquiore illa quantum superest verbis
contextis edidimus (cod. Carol. et cod. B), altera, cujus
varietatem in adnotatione subjunximus (cod. A),
recentior esse videtur: nam duo illi codices, quos significavimus,
nullas habent adnotationes marginales,
certe non eas, quibus variae lectiones aut glossae indicantur
[687] , in altero autem recentior aetas, nisi e variis
lectionibus margini appictis[688] , certe e frequentissima
lectionum emendatione ad graecum textum facta[689]
et ex singulari scriptura saepe obvia cognoscitur. Huc
referimus frequentem assimilationis usum, qua h littera
finalis in eamdem primam sequentis vocis mutatur,
quae figura cum rarius in evangeliis, certe iis, quae
in codice Argenteo continentur, nec nisi ante þ inveniatur
[690] , rarius etiam in cod. B, in cod. A ante
omnes liquidas et medias litteras adhibetur[691] ; deinde
usum simplicium vocalium in terminationibus pro
dipthongis[692] omissionem litterarum exilius sonantium
in fine verborum[693] ; evitationem quorumdam
generum hiatus interposita j littera[694] . Quibus omnibus
collectis (eaque copia multis facile aliis augeri
potest), aperte indicatur, linguam gothicam antea rudem,
agrestem, inconditam ab iis, qui librorum sacrorum
interpretationi gothicae denuo operam dederunt,
ab incorrupta integritate ad peregrini sermonis
consuetudinem deflexam et emollitam esse.
Reliqua sunt fragmenta veteris testamenti, pauca
quidem, sed idonea ad certissimam conjecturam faciendam,
plerosque certe libros ejus gothice fuisse
conversos; libros enim levioris argumenti prae gravioribus
a Gothis linguae patriae traditos vix credibile
esse, sed procul dubio caeterorum etiam librorum versionem
exstitisse, supra ostendimus. Ea autem translatio
aetati esse videtur tribuenda, postquam Gothi
in Italia sedes ceperunt. Nam cum non ex hebraico
codice fluxerit, sed e translatione Septuaginta interpretum
ea, quae Complutensis editionis fons fuit, id
quod ex collatione gothicae cum Complutensi facile
cognoscitur[695] , Complutensem autem ex italicis codicibus
confectam esse constet[696] , gothicam etiam versionem,
saltem fragmenta nostra, ex libris italicis
haustam atque in Italia factam esse apparet.
Ad argumenta, quibus nostram versionem plerasque
mutationes in Italia passam esse supra probavimus,
haec etiam certiora adjici possunt: post inscriptiones
singulorum librorum ponitur dustodeiþ
vel anastodeiþ, i. e. incipit[697] , quod in graeco nullo,
verum in latinis plerisque invenitur[698] ; in fine epistolarum
additur ustauh, i. e. explicit[699] sive praemissa
brevi significatione, ad cujus ecclesiae christianos
apostolus epistolam scripserit[700] , sive indicato
loco, unde illas miserit[701] . Quas subscriptiones cum
ab Euthalio, episcopo Alexandrino, medio saeculo
quinto demum factas esse inter omnes constet[702] , illo
autem tempore neque Ulfilas adhuc inter vivos esset,
nec Visigothi sedes antiquas ad Istrum incolerent, nec
Ostrogothi, mortuo Attila rebellantes et novas sedes
quaerere parantes, his rebus vacasse videantur; quo
alio tempore, nisi postquam occupaverunt Italiam
et—si etiam de reliquis Gothis dicendum est—Galliam
eorum libri illas inscriptiones et subscriptiones
acceperunt? E latinis libris Gothos etiam indicem
lectionum ecclesiasticarum, additamenti eodem tempore
cum subscriptionibus introducti[703] , in sua biblia
transtulisse, earum appellatio laiktjo argumento est;
illas enim sectiones Gothi si e Graecis libris hausissent,
verbum a siggvan (ἀναγιγνώσκειν) ductum formassent,
ut graeco ἀνάγνωσις responderet, nunc autem vocem
mere latinam posuerunt[704] . Praeter hanc divisionem,
secundum lectiones factam, alia in utroque
codice secundum capitula, sed diversa apparet. Nam
quae in cod. B solo leguntur, maximam partem cum
Euthalianis conspirant, quas praeterea habet cod. A
et B, cum nulla librorum aliorum divisione congruunt
[705] . Pro his divisionibus, ut id hoc loco moneamus,
evangelia in codice Argenteo secundum canones,
Eusebianis non absimiles, divisa sunt[706] , qui
a primo interprete an ab aliis appicti sint certo dici
non potest.
Postquam de fontibus egimus, unde versio gothica,
quam nunc habemus, composita sit, sequitur altera
quaestio de ratione, quomodo Ulfilas interpretis
munus administraverit, qua quaestione profligata intelligi
poterit, quid utilitatis novi testamenti crisis
inde capiat.
Ulfilam religiosissime sequentem textus graeci auctoritatem
verbum de verbo reddidisse omnes fere
consentiunt, sed eam fidem servilem plerique tamque
superstitiosam cogitaverunt, ut vituperandane
sit magis quam laudanda, in incerto relinquatur. Nam
qui ita graecos secutum eum dicunt, ut vel formis
passivis pro mediis graecis, male intellectis, utatur,
quid aliud agunt, quam ut Gothum imperitiae linguae
graecae atque adeo suae ipsius accusent? Sed iidem
tamen Gothum modo accuratiorem graeci textus imitationem
oblitum esse dicunt, modo graecorum auctoritatem
deseruisse, id ubi aut soni suavitas aut
sermonis gothici ingenium postulaverit[707] . Si vero ita
convertit de graecis, ut suae etiam linguae leges observaret,
quis eum, cujus sola fides laudanda sit,
servilem in modum interpretatum esse contendat?
Neque verum est, quod alii viri docti[708] Ulfilam graecum
exemplar totidem saepe verbis interpretatum
esse, obscura obscure vertisse, ambigua in ambiguitate
reliquisse, syntaxin graecorum collocationemque
verborum servavisse aiunt, ut in ejus libro graecum
habeamus textum gothicis quidem vocabulis
convestitum, borealibus tamen idiotismis plane carentem.
Sed non solum per se incredibile est, hominem
sapientem suo se sensu ita privasse, ut librorum
sacrorum interpretationem faceret ita comparatam,
ut ejus verba legentes neque intelligerent, nec
ullum inde fructum perciperent, cum tamen spectasset
id, ut cives doctrina christiana e bibliis haurienda
imbuerentur atque confirmarentur; sed etiam
demonstrari perfacile potest, Gothum suae linguae
copiis ita usum esse ejusque leges ita observasse, ut
translationem vere gothicam, non graecam verbis
gothicis vestitam exhibuisse dici possit[709] . Nam neque
articulum ponit, nisi ubi sermo gothicus eum
admittit, neque morem graecum cum subjecto neutro
pluralis verbum singularis numeri conjungendi imitatur;
duali numero saepius, quam in graecis fit, et
loco genitivorum a substantivis pendentium saepissime
dativis utitur (cf. ad Joan. VIII, 34); praedicatum
non casu cum subjecto congruo ponit, sed addita
du praepositione reddit; duobus verbi temporibus
contentus neque ad reddendum futurum, neque
ad praeterita distinguenda novas formas inducit;
tempora non computat annorum, sed hiemum spatiis
(vid. ad Matth. IX, 20, et Luc. II, 42), non noviluniis,
sed pleniluniis (vid. ad Coloss. II, 16), et quis
enumerare potest, quoties verba transponit, neque
negationem quidem solum, de qua re supra diximus,
sed etiam alia (vide e Matthaeo solo VII, 24 vaurda
meina, gr. μοῦ
τοὺς
λόγους. 24 jainamma razna—οἰκίᾳ
ἐκείνῃ, sic VIII, 13; IX, 26; VIII, 3 þata þrustfill
ïs—αὐτοῦ
ἡ
λέπρα. 8 uf hrot mein—μοῦ
ὑπὸ
στέγην.
IX, 6 þana ligr þeinana—σοῦ
τὴν
κλίνην. 27 ïesua
jainþro—ἐκεῖθεν
τῷ
Ἰησοῦ.
XI, 10 sa ïst auk—οὗτος
γάρ
ἐστι. XXVII, 45 varth rigis—σκότος
ἐγένετο.
46 weila niundon—ἐννάτην
ὥραν: quoties nullam
auctoritatem secutus verba quaedam addit, uti Matth.
V, 17 ïk; 19 sah, quod respondet praegresso saei;
VIII, 26 ïesus (quod etiam Syr. et Vulg. versiones addunt);
IX, 17 biþeh þan; X, 28 þatainei, quod
praeter Tertullianum advers. Gnost. pag. 829 (nostr.
Patrol. tom. II, col. 139), sed alio loco positum (qui
solum corpus occidant), nullus liber habet; XI, 23 eis;
XXVII, 15 warjanoh; quoties alia omittit, uti eodem
evangelio XXV, 43 ἤμην; XXVII, 16 λεγόμενον; quoties
rerum ac notionum amplificationes admittit, de qua
re vide ad Matth. IX, 8 et 23. cf. ad Cor. I, IX, 25;
quoties verba graeca, saepius posita, variis gothicis
reddit, uti Matth. V, 23, 24, aibr, giba (δῶρον) VI, 2,
5 andnemun, haband (ἀπέχουσι) 1, 2 laun, mizdon
(μισθόν) 19, 20 hlifand, stiland (κλέπτουσι) 27, 28
maurnan, saurgan (μεριμνᾷν) VII, 13 ïnngaggan, ïnngaleiþan
(εἰσέρχεσθαι) 17, 18 gods, þiuþeigs (ἀγαθός)
24, 26 vair, manna (ἀνήρ) IX, 17 niujata, juggata
(νέον) 32, 33 bauds, dumbs (κωφός) XXVI, 70,
72 laugnida, afaiaik (ἠρνήσατο); cf. Maresh. pag. 472
sq. Massm. B. A. 1834 pag. 962; ex quibus omnibus,
nec solum in Matthaeo inventis, verum in reliquis
etiam evangeliis et in epistolis, Ulfilam non inepte
graecissare, sed sermonis gothici et morum indolem
fideliter servare apparet. Neque in altera illa recensione,
quam posteriore tempore factam et stylo graecis
accuratius respondente elaboratam esse supra
diximus, proprietates linguae gothicae ita interierunt,
ut pro graeca verbis gothicis vestita haberi possit.
Quae qui considerant, Ulfilam, quantum pro intelligentia
fieri poterat, graecorum vestigia religiose persecutum,
ubi autem linguae indoles sic postularet,
illorum auctoritate contempta sensum tamen probe
atque recte reddidisse sentient.
Sunt quidem loca, ubi minus accurate convertisse
videtur; id autem omnibus fere linguarum peregrinarum
interpretibus accidit, ut aut a singulorum
verborum auctoris significatu aberrarent, aut ejus
sententiam non assequerentur, aut morum aliarum
gentium institutorumque notitiam non satis paratam
haberent. Neque Ulfilam, linguae graecae egregie peritum
et praecipua arte opus suum facientem, ab ea
culpa liberare nobis animus est, qui sacerdotes Judaeorum
in classes descriptos easque singulas singulis
hebdomadibus munere sacro functas fuisse nesciret,
nam ἐφημερία Luc. I, 5 et 8 nec per afar (post
i. e. posteri, posteritas), nec per kuni (genus, gens,
familia) convertendum erat, neque laudamus, quod
Matth. V, 26 minnista (minimus) pro ἔσχατος (aftumista),
Marc. I, 4 aflageins (depositio) pro ἄφεσις
(fralet), Luc. VI, 44 trudan (calcare) pro τρυγᾶν,
Cor. II, XI, 20 ïn arbaidai briggan pro ἐπαίρεσθαι
posuit, cf. Castill. ad Coloss. II, 23; his locis verborum
singulorum significationem accuratius investigare
neglexit, quod etiam in reddendis particulis
quibusdam ei accidit, vid. ad Cor. I, IV, 5; VII,
17; II, XI, 16. Huc ea pertinent loca, ubi interior linguae
graecae cognitio ei defuit, sic Joan. VIII, 25 τὴν
ἀρχήν male convertit, quod vitium etiam ab interpretibus
compluribus latinis commissum est; aut
verborum ordinem secundum leges communes recte
quidem, sed cum sensus detrimento mutavit, vid.
ad Joan. XIV, 11; aut verba graeca explicatu facilia
liberius quam ad sensum reddendum accommodatius
convertit, qualia loca sunt Cor. I, XII, 15, vid. ad
h. l.; Rom. XI, 24 ubi κατὰ
φύσιν et παρὰ
φύσιν
opposita non solum non reddidit, sed prioris enuntiati
sensum pervertit, nam pro us vistai þis vilþeis
alevabagmis, e natura hujus agrestis oleae, si graecis
ἐκ
τῆς
κατὰ
φύσιν
ἀγριελαίου respondere debebant, us
þamma (bi) vistai—alevabagma scribendum erat.
Ubi propter defectum formarum, quibus tempora
verbi signantur graeca accuratius reddere non potuit,
nulla quidem dignus est vituperatione, sed et Cor. I,
XVI, 3 δοκιμάσητε praeterito gakusuþ pro gakiusiþ et
Joan. V, 45 ubi participium κατηγορῶν circumscriptione
relativa reddidit, praesente vroheiþ pro vrohida
rectius uti poterat. Quotquot autem loca his addi
possunt, quibus Ulfilas aliquid humani est passus[710] ,
tamen pro tanto opere eorum numerus tam exiguus
et peccata tam levia sunt, ut ejus interpretatio pro
optima habenda sit; illa autem loca maxime hanc ob
causam indicavimus, ne quis Gothum ibi variam
graecorum lectionem secutum arbitretur.
Caeterum saepius factum est, ut scripturae similitudine
sive singularum litterarum, sive verborum
compendiis in suo codice deceptus aliter atque nunc in
graecis est, converterit. Nunc non de locis Marc. VII, 3;
Cor. II, V, 10; Philipp. IV, 8 dicetur, nam ibi pro
πυγμῇ,
διά et ἁγνά etiam interpretes latini aliique
scriptores πυκνά (vel simile quid), ἴδια et ἅγια legerunt,
ita ut in aliquot libris ejusmodi varietas exstitisse
videatur; neque eamdem ob causam Cor. II,
I, 24 huc trahendum est, nam pro χαρᾶς non Gothus
solum χάριτος legit, verum etiam codd. 37, 71 et
versio Armenica; cum priore autem illo codice
Gothus saepissime conspirat. Citamus potius loca
Marc. IX, 18, ubi pro ῥήσσει legit ῥίπτει et Thessal.
I, V, 14, ubi ἀνέχεσθε pro ἀντέχεσθε; quamquam
sunt etiam, qui his locis cum Gothi lectione consentiant,
et illo quidem 12 ap. Mi., hoc 74 ap.
Griesb., sed cum iis libris consensus aut nullus, aut
tam rarus est, ut hic casu quodam et fortuito concinere
et librariis idem, quod Gotho accidisse videatur;
idemque de Luc. I, 10 statuimus, ubi et a Gotho
et a librariis codicis 131 et evangeliarii 44 pro
προσευχόμενον falso προσδεχόμενον lectum est. Falso
eum legisse multo clarius apparet Luc. VII, 25, ubi
graeci omnes τρυφῇ habent, ipse autem convertit,
quasi τροφῇ (fodeinai, vid. Matth. VI, 25, 26; Luc.
V, 16; Eph. V, 29; Skeir. 50, 14) scriptum reperisset;
sic Joan. XVI, 6 cum gadaubida (obduravit)
scripserit, πεπώρωκεν pro πεπλήρωκεν (usfullida)
legisse existimandus est; et fidem habent Mareshallus
et Benzelius, qui Ulfilam Marc. X, 22,
χρήματα pro κτήματα, et Matth. XXVII, 52, κειμένων
pro κεκοιμημένων per similem errorem legisse existimant,
vid. ad hh. ll.; neque minus idoneis argumentis
ad Marc. X, 24 comprobavisse nobis videmur,
Gothum πεποθηκότας interpretatum esse pro πεποιθότας;
sic Marc. XV, 29 praepositiones παρά et πρό
in compositione eum non recte distinxisse vidimus,
nisi potius librarius in codicem mendum intulit;
neque improbabile videtur interpretem nostrum Luc.
XIX, 2 ὑποστρέψαι festinatione quadam abreptum
pro ὑπέστρεψεν et 18, 35 προσαιτεῖν pro προσαιτῶν
legisse, deinde Cor. II, III, 7 ἐνδόξῃ cum ἐνδόξη et
Luc. VIII, 53 εἰδότες cum ἰδόντες permutavisse. Ad
Luc. III, 14 nos probasse conjecturam Mareshalli,
judicantis Ulfilam pro ἀρκεῖσθε fortasse ἄρχετε aut
ἄρχεσθε legisse, nunc poenitet, propterea quod nullum
verbum cum valdan compositum illud ἄρχειν
continet, et ganohidai sijaiþ, quod in margine
scriptum est, glossa potius quam varia lectio esse
videtur. Quod vero Marc. XV, 24 et Luc. XV, 8 τίς
cum τις, Cor. I, X, 17 et Philipp. I, 16 οἱ cum οἵ (cf.
Luc. VIII, 14), Gal. II, 17 ἆρα cum ἄρα permutata inveniuntur;
id sola interpretis negligentia factum est;
fieri autem facilius poterat propter accentus et spiritus
antiquitus omissos. His etiam in locis cavendum
est, ne quis a Gotho varietatem graeci textus
redditam opinetur.
Restat, ut de iis etiam locis loquamur, ubi Ulfilas
vitia contra linguae suae leges commisisse videtur,
quo in numero ea maxime sunt, ubi oblitus verborum
structurae, quam sermonis gothici ratio postulabat,
graeca sola secutus negligentius convertit; sic
Luc. 1, 9, hlauts ïmma urrann du saljan atgaggands
pro atgaggandin, quia in graeco est ἔλαχε
τοῦ
θυμιάσαι
εἰσελθών. Cor. I, VII, 10 sq. þaim liugom haftam
anabiuda qenai—jah aban pro abin, Gothus ita
propter graecum γυναῖκα—καὶ
ἄνδρα; Luc. XVI, 18
wazuh saei afletands—jah liugands pro afletiþ jah
liugaiþ, nam participia graeca ἀπολύων
καὶ
γαμῶν
enuntiato relativo redditurus erat, sed posito pronomine
relativo etiam participia pro verbis ipsis
addidit; vid. etiam quae ad Coloss. II, 14 et III, 5
adnotavimus et cf. Luc. IX, 13 maizo fimf hlaibam
jah fiskos tvai, ubi cum pro graeco ἢ
πέντε
ἄρτοι dativum
post comparativum solitum posuisset, pergendum
erat fiskam tvaim, sed consilii oblitus cum
graecis, qui recte ἰχθύες
δύο habent, ipse male nominativo
pergit; sic etiam Matth. VIII, 15 fortasse
rectius pro heito, quod cum graecis ponit, heitons
posuisset, propter praecedens heitom. Alia loca, quae
huc trahi possint, habent, quo defendantur, uti Joan.
VI, 63 þo vaurda. þoei ïk rodida ïzvis. ahma ïst jah
libains ïst, ubi verbum ïst Gotho non ad subjectum
vaurda, sed ad praedicata ahma et libains, quibus
apponitur, pertinere visum est, sic etiam e latinis
Cantabrigiensis et Corbeiensis converterunt. Saepius
autem in eo erravit, quod substantivis adjectivorum
formas, ab illorum genere abhorrentes, apposuit,
quae loca collegimus ad Nehem. VI, 16.
Maximam autem ex comparatione interpretationis
nostrae utilitatem nasci ad restituendam textus graeci
integritatem nemo adhuc negavit: quamquam enim
non pauca enumeravimus loca, in quibus Ulfilas sive
per errorem, sive de consulto a graecis discessit, et
permulta etiam alia sunt, ubi eum sermonis gothici
ingenium a diligentiore graecorum imitatione avocavit;
tamen versionem nostram primo omnium loco
ponere non dubitamus, propterea quod non solum
fidissime graeca reddidit, sed etiam quia nulla alia
lingua graecae propius cognata, nulla magis idonea
est, quae textus graeci tanquam imaginem exprimat,
quam gothica. Fuerunt quidem qui versionem syriacam
anteponerent[711] , sed si varietatum nubem
ab hominibus linguae syriacae peritis adductam[712]
contemplamur et versionis gothicae prae illo exiguum
numerum computamus, syriacam nulla re nisi aetate
esse praestabiliorem apparebit. Oportet autem eum,
qui de dignitate versionis alicujus recte statuere
vult, ejus linguae, qua est conscripta, eam peritiam
habere, ut quae sint varietates in illa, quae linguae
proprietates probe dignoscere queat; qua peritia
destituti, qui comparationem textus graeci cum versione
Ulfilana instituerunt, fieri non potuit quin
rem successu minus prospero gererent. Ea imperitia
Zahnius initio se prohibitum esse fatetur, ne
omnes lectiones a graecis discrepantes notaret; postquam
autem peritior fieri coepisset, operi perficiendo
eum mors praeripuit. Quas autem varietates Griesbachius,
omissis compluribus jam a Millio datis[713] , ex
imperfectis Junii et Knittelii editionibus adnotaverat,
eas Schulzius, qui editionem Griesbachianam
iterum curavit, adhibita Zahnii mala versione aliis
auxit, ita tamen, ut quo consilio id fecerit, non
intelligatur, qui dum paucas novas addit, sexcentas
omiserit. Ne calumniari videamur, ex Joannei evangelii
aliquot capitibus, quas lectiones varias tacite
praeterierit, liceat indicare, praetermissis tamen locis,
in quibus Gothi lectio cum nullo alio libro congruit,
sive ille pro arbitrio, sive propter nativam sermonis
discrepantiam aliquid mutaverit, praeciderit aut addiderit,
v. c. X, 21 mag unhulþo gr. δαιμόνων
δύναται
(quanquam sic in cod. 235 etiam legi Scholzius adnotat);
25 ubi αὐτοῖς omittitur; XI, 4 ubi pro Ἰησοῦς
ponit ïs (quod fortasse librarii ïs pro is scribentis
error est); 6 ubi omittit οὖν; 25 ubi omittit αὐτῇ;
XI. 34 lagidedun (posuerunt) pro τεθείκατε; XII, 6 ubi
ipsa alio loco ponit ïna, alio graeci; 9 ubi addit
ïesus; 28 ubi namo þeinata pro σοῦ
τὸ
ὄνομα collocat;
XII, 43 ubi mais alio loco ponit. Sed sunt permulta
alia, ubi aut falso adnotavit, uti X, 16 ubi Gothum
αὐλή pro ποίμνη legisse dicit, vid. nos ad h. l.; X, 18
ubi Gothi auctoritas delenda erat, nam uti ad h. l.
comprobavimus, non ἀλλ᾽—ἐμαυτοῦ a Gotho omissa
sunt, sed ἐμοῦ—αὐτὴν librarii negligentia exciderunt;
X, 36 ineptit addens Gothum omittere articulum
τοῦ;
—quasi eum Ulfilas unquam ad vocem θεός
posuisset! XI, 4 ubi αὕτη a Gotho abesse dicit, cum
aperte conversum sit voce þo, sed per hunc errorem
innumeris locis lapsus est vir ille doctus; XI,
9 et XII, 20 ubi ἐκ Gothum omisisse dicit, eam autem
praepositionem Gothus post verba partitiva (πολλοί,
τινές all.) fere solet omittere; XI, 33 ubi Gothum
cum D aliisque latinis codicibus conspirare dicit, imo
potius cum aliquot latinis apud Sabatier, qui habent:
Judaeos, qui venerant (erant) cum ea plorantes; aut
Gothi auctoritatem aliis adnotatis non apposuit, uti
X, 39 ubi Gothum οὖν c. codd. omittere non adnotat,
cum mox apud eum πάλιν post αὐτόν poni dicat;
sic X, 41 et 42 neque ἐποίησε
σημεῖον neque εἰς
αὐτὸν
ἐκεῖ cum aliis legisse adnotat; XI, 21 ὁ
ἀδελφός
μου
post ἀπέθανε
(ἐτεθνήκει) ponitur; XI, 29 δέ additur;
XII, 6 τοῦτο
δὲ
εἶπε legitur, itemque XII, 26 ἐμοί
τις
διακονῇ; in iisque Gothi cum aliis libris graecis consensum
non indicatum esse eo magis offendit, quod
aliis locis versio gothica in auctoritatum numero
posita est, uti X, 10; X, 16 (ubi dubitari etiam potest,
an recte factum sit, nam etiamsi γενήσεται
Gothus legisset, tamen aliter scribere non potuisset),
X, 29, 30, 39; XI, 17, 30, 32, 46 (ubi ne falso adnotaverit,
Gothum ὅ pro ἅ legisse, veremur, nam sic
pro plurali numerum singularem neutrius ponere
solet); XII, 17, 37 (superfluum h. l. erat Gothum
excitare, a quo cum et galaubjan ïmma et du ïmma
sine discrimine dicatur, utrum εἰς
αὐτόν an αὐτῷ
lectum fuerit, certo dici non potest). Sed haec sufficiant.
Scholzius, recentissimus novi testamenti
editor, ad additamenta Schulziana nihil addidit,
maximam partem ejus auctoritate adductus falsane
sint, an proba nihil curans, ipse etiam suo commentario
adspersit, nonnullis nescio quo consilio quave
causa omissis.
Diligentis critic cum esse videretur, omnes discrepantias
notare, quae inter textum graecum et versionem
gothicam intercederent, id suadente Michaeli[714]
nos quidem fecimus, exceptis tamen iis, quae non ex
alia lectione, sed ex diverso utriusque linguae ingenio
ortae sunt; sic v. g. genitivus pluralis post alls,
was, sums, ainshun pro eodem illorum verborum
casu, uti Matth. VII, 17 all bagme (omne arborum)—πᾶν
δένδρον.
V, 46 wo mizdono (quam mercedum)—τίνα
μισθόν.
Joan. XII, 20 sumai þiudo (quidam gentilium)—τινὲς
Ἕλληνες.
Marc. VI, 5 ni ainohun mahte
(non unam virtutum)—οὐδεμίαν
δύναμιν; circuitio
infinitivi cum praepositione et articulo et eadem genitivorum
absolutorum, uti Matth. XXVII, 12 miþþanei
vrohiþs vas (dum accusatus fuit)—ἐν
τῷ
κατηγορεῖσθαι
αὐτόν. 57 þan seiþu varþ (cum sero fieret)—ὀψίας
γενομένης;
eadem infinitivi passivi, uti Marc.
X, 45 at andbahtjam (ad servitia)—διακονηθῆναι, cf.
ad VIII, 31 et XV, 9; usus praeteriti temporis in narratione
pro praesente graeco, vid. ad Matth. VIII, 20
et Luc. III, 11 et praeterea multa alia, quae enumerare
longum est, non sunt varietates; eas autem
invenire auxilio interioris sermonis gothici cognitionis
non adeo difficile est. Inveniuntur quidem loca,
ubi haereri possit, utram lectionem Gothus secutus
sit, quia eadem forma gothica duabus graecis respondet,
uti Gal. VI, 2 ubi usfulleiþ—ἀναπληρώσατε et
ἀναπληρώσετε, Cor. I, XV, 49 ubi per bairaima et
φορέσομεν et φορέσωμεν reddi poterat, cf. ad L. V,
30; aut particulae graecae diversae a Gotho non satis
diligenter sunt distinctae, uti δὲ et γὰρ,
δὲ et καὶ,
καί et οὖν; in his satius erit Gothum codices eos
secutum dicere, cum quibus conspirare fere solet.
Quae autem lectiones revera sunt variantes, hae eo
diligentius notandae sunt, quia versio Gothi, quae
cum nullo librorum vetustorum adhuc superstitium
ita concinit, ut ex eo solo hausta dici possit, ipsa
pro codice est habenda. Nam etiamsi plurimis locis
evangeliorum cum codice D epistolarum cum codicibus
DEFG[715] consentit, tamen in evangeliis illum,
in epistolis hos codices Gothum esse secutum contendi
non potest, quia haud pauca sunt loca, ubi ab
illorum auctoritate discedit—quae etiam causa est,
cur versio gothica, cum mixtis annumeranda sit, ad
byzantinam sive constantinopolitanam recensionem
solam a viris doctis non debebat referri—; sic
Matth. V, 46 cod. D τελῶναι, Goth. thiudo (ἐθνικοί);
VI, 1 D δικαιοσύνην, Goth. armaion (ἐλεημοσύνην);
VI, 4 D habet αὐτὸς, quod Goth. omittit; VI, 13 D
omittit doxologiam, quam Goth. habet, et sic permulta
multa alia; idemque fit in epistolis Rom. VIII, 34
καί post ὅς habent DEFG, Goth. cum aliis omittit;
IX, 18 illi legunt οὖν
μοι, Goth. cum all. mis nu (μοι
οὖν); 23 habent καί, quod Goth. omittit; 26 αὐτοί ab
illis omissum Goth. addit; IX, 32 illi habent ὡς,
quod cum all. Goth. omittit; XV, 11 legunt ἐπαινέσατε,
Goth. c. all. ἐπαινέτωσαν, et sic saepius.
Haec praefati, quibus aut minus recte disputatis,
aut cursim breviterque tantum attactis, judicum
aequitatem atque indulgentiam rogamus, denique de
codicibus versionem gothicam continentibus et editionibus
a viris doctis ante hanc nostram adornatis
dicemus.
Principem locum et aetate et dignitate codex Argenteus
tenet[716] . Eum seculo XVI in monasterio
Werdenensi repertum, inde sub finem ejusdem seculi
[717] primum Pragam delatum, postea anno 1648
a comite Konigsmark in spoliis Holmiam missum,
cum Isaaco Vossio inde anno 1655 nescimus utrum
Christinae reginae, an hujus viri ipsius voluntate in
Belgiam profectum, a comite de la Gardie autem
magno pretio[718] redemptum et involucro argenteo
ornatum bibliothecae universitatis Upsaliensis donatum
esse, inter omnes constat. Hic codex litteris
argenteis et aureis in membranis purpureis formae
quartae, quam vocant, sub finem seculi quinti aut
initio sexti, cum Gothi Italiam incolebant, scriptus
est[719] . De trecentis viginti plagulis, quibus eum
constitisse divisione quaternionali comprobatur,
cum repertus est, centum octoginta octo relictae
erant, quibus tempore recenti manus impia plurimum
minimumque undecim detraxit[720] ; itaque in libris
nostris habemus e codice Argenteo ducta: evangelii
Matthaei V, 15—VI, 23; VII, 12—X, 1; X, 23—XI,
23 (in quibus est plagula illa, altera parte mutila vs:
13—23); XXVI, 70—XXVII, 19; XXVII, 42—65; Marci
I, 1—VI, 30; VI, 53—XII, 38; XIII, 16—29; XIV,
4—16; XIV, 41—XV, 12; Lucae I, 1—X, 30; XIV,
9—XVI, 24; XVII, 3—XX, 46; Joannis V, 45—XI, 47;
XII, 1—49; XIII, 11—XIX, 13. De iis autem in codice
nunc etiam desiderantur Marc. I, 13—37; II, 15—III,
7; V, 42—VII, 33 et nisi omnia nos fallunt,
Matth. XXVII, 54 usque ad finem. Evangelia in cod.
Arg. non eo ordine, quem nostrae editiones servant,
sequebantur, sed sic: Matthaeus, Joannes, Lucas,
Marcus; id autem, quod e perverso ordine, quo
nunc singulae plagulae distractae sunt, cognosci non
potest, cognoscitur et ex ordine, quo in arcubus sub
textu pictis (vid. Tab. I) sequuntur, et ex litteris numeralibus,
singulis quaternionibus adscriptis, de
quibus adhuc hae exstant: g (3) in fol. 14 (a Matth.
IX, 27 incipiente); ie—k (XV—20) in fol. 33 (Joan.
VII, 16—2) fol. 101 (Joan. VIII, 57) fol. 87[721] (Joan.
XI, 22) fol. 79 (Joan. XIII, 11) fol. 73 (Joan. 16, 14)
fol. 117 (Joan. XIX, 4); kb (22), kd—kz (24—27), l
et la (30 et 31) qui quaterniones textum Lucae continent;
le (35) lq (36) lh (38) lþ (39) m (40), in quibus
quaternionibus evangelium Marci scriptum est.
Supra textum plagulae ad sinistram legitur þairh
(i. e. κατά) intellige aivaggeljo, ad dextram nomen
evangelistae matþaiu, ïohannen, lukan, marku; hae
inscriptiones sunt manu recentiore et male quidem
scriptae; infra illas scriptiones sequitur textus in singulis
plagulis versibus vicenis conscriptus; ima plagudae
parte arcus illi, quos supra commemoravimus,
in quibus loca parallela aliorum evangeliorum indicata
litteris aureis scripta sunt; in marginibus leguntur
litterae numerales, canones sive sectiones
indicantes (vid. Tabul. I), praeterea lectiones variae
et glossae. diversissima ratione scriptae, aliae enim
pereleganter (uti ad Luc. VI, 49, VII, 32; IX, 13),
aliae male pictae (uti ad Luc. VI, 27), aliae ut litterarum
ductum et colorem inscriptionum illarum aequiparent;
aliae splendorem argenteum servarunt (uti
ad Marc. I, 6, 11), aliarum color adeo nigruit, ut an
unquam argenteus fuerit, cognosci vix possit; alia
etiam additamenta atramento et sermone latino aetate
recentiore scripta inveniuntur, quibus qui scripsit,
capitum numeros, argumentum singulorum versuum
aut capitum, Gothum quaedam omisisse (vid. ad
Joan. VII, 52), significationem verborum (haec supra
verba gothica ipsa sunt scripta), in ima paginarum
parte quid in sequentibus desideretur, quot foliis
praetermissis continuatio sequatur, indicare voluit.
Inepta manus etiam aliquot locis textum mutavit
atramento argenteo, sed miseris litteris, alias verborum
formas inducendo (vid. ad Matth. IX, 24 et ad
Marc. IV, 7). Plura alia de scribendi ratione, compendiis,
mendis, quaeque sunt hujus generis alia in palaeographia
gothica, grammaticae nostrae addenda,
dicemus. Caeterum maxima plagularum pars ita servata
est, ut scriptura facile legi possit; sunt tamen
versus et singulae quoque plagulae, quarum litterae
nescitur qua causa adeo deletae sunt, ut quasi spongia
abstersae videantur neque quidquam litterarum,
nisi sub luce idonea aut etiam ea paulo detracta,
cognoscatur; aliis locis litterarum pigmenta membranas
ita perederunt, ut singulae litterae et voces
interierint nec nisi ex foraminibus relictis, quid
scriptum fuerit, indicari queat; aliis locis litterae
aversae paginae adeo penetraverunt et ductibus adversae
ita sese immiscuerunt, ut diligenter discernendae
illae sint, si in his errare nolueris. Colorem
purpureum plagulae permultae mutarunt et aut roseum
aut violaceum aut fuscum traxerunt; litterae
argenteae maximam livuerunt aut rubiginarunt. Neque
tamen metuendum est, ne codex iste omnino intereat,
cum tanta cum cura Upsalienses asservent, ut
eum ad posteritatem etiam perventurum esse non
temere speremus.
Codex Carolinus[722] , rescriptus, quatuor foliis
continet partes versionis epistolae ad Romanos, Isidori
Hispalensis originibus superscriptas; repertus
est a Knittelio anno 1756 in bibliotheca Guelferbytana;
membranae sunt formae majoris, litterae
codici Argenteo simillimae (vid. Tabul. II, V); in
Italia circa idem tempus, quo codex Argenteus, uti
Knittelius existimat, scriptus, quondam in monasterium
Weissenburgense[723] delatus, inde inter numerum
aliorum librorum Moguntiam venundatum
missus, ibi ab Henrico Julio de Blum emptus et
Pragam deportatus, denique Antonio Ulrico regnante
1690 Guelferbytum pervenit, ubi hodie servatur. Continetur
autem folio 277: Rom. XI, 33—XII, 5; fol.
256: XII, 17—XIII, 5; fol. 255: XIV, 9—20; fol. 280:
XV, 3—13. Paginae divisae sunt in duas partes, quarum
in altera sinistra textus gothicus viginti septem
versibus valde imparibus exaratus, in altera dextra
versio latina posita est, neque cum vulgata, neque
cum textu gothico congruens.
Codices Ambrosiani numero sunt quinque, membranacei
palimpsesti, e coenobio Bobiensi, quod in
Liguria situm est, Mediolanum deportati, quos omnes
Castillionaeus eo tempore, quo Gothi Italiae imperium
tenuerunt, scriptos esse probavit[724] . Inter
eos codex A (S 36 part. sup.; vid. Tabul. II, III),
forma quarta, nunc continet Gregorii Magni homilias
in Ezechielem, sub quibus latent fragmenta epistolae
ad Romanos: VI, 23—VIII, 10; VIII, 34—XI, 1; XI, 11—33;
XII, 8—XIV, 5; XVI, 21—fin.; ad Corinthios
prioris I, 12—25; IV, 2—12; V, 3—VI, 1; VII, 5—28;
VIII, 9—IX, 9; IX, 19—X, 4; X, 15—XI, 6; XI,
21—31; XII, 10—22; XIII, 1—12; XIV, 20—27; XV,
1—35; XV, 46—XVI, 11; XVI, 23—fin.; ad Corinthios
alterius I, 8—IV, 10; V, 1—IX, 7; XII 1—fin.; ad
Galatas I, 22—II, 8; II, 17—III, 6; III, 28—IV, 23;
V, 17—fin.; ad Ephesios I, 1—II, 20; III, 9—V, 3;
V, 17—29; VI, 9—19; ad Philippenses II, 26—IV,
7; ad Colossenses I, 10—29; II, 10—III, 8; IV, 4—13;
ad Thessalonicenses prioris V, 22—fin.; alterius
ad Thessalonicenses I, 1—II, 4; III, 7—fin. epistolae;
prioris ad Timotheum I, 1—9, 18—IV, 8; V, 4—VI,
13; alterius ad Timotheum I, 1—18; II, 21—IV, 16;
Tit. I, 9—II, 1; Philem. XI, 23. Inscriptiones in paginarum
parte superiore positae, du kaurinþium, du aifaisium
et aliae maximam partem mutilatione membranarum
interierunt, in margine variae lectiones et glossae
(vid. not. 6 coll. 477-478) minoribus, quam in textu
sunt, inclinatisque litteris scriptae. Caeterum codicis
scripturam non ejusdem librarii esse Castillionaeus judicat,
nam alteram partem peritiore, alteram rudiore
manu exaratam esse; et quamquam litterae plerumque
lectu non difficiles sint, tamen plagulas aliquot
ita abrasas aut elutas inveniri, ut scripturam gothicam
nunquam quemquam assecuturum speret. Foliorum
ordo etiam ab eo, qui rescripsit, omnino
perturbatus est.
Cod B (S 45 part. sup.; vid. Tabul. II, IV) eadem
qua A forma, Hieronymi explanationem in Isaiam
continet, scriptam super versionem gothicam epistolarum
ad Corinthios prioris XV, 48—fin.; ad Corinthios
alterius integrae, ad Galatas I, 1—II, 17; IV,
19—fin.; ad Ephesios I, 1—IV, 6; IV, 17—V, 11: VI,
8—fin.; ad Philippenses I, 14—II, 8; II, 22—IV, 17;
ad Colossenses I, 6—29; II, 11—fin.; ad Thessalonicenses
prioris II, 10—fin.; alterius ad Thessalon.
I, 1—5; II, 16—fin. epistolae; prioris ad Timotheum
I, 1—III, 5; IV, 1—V, 10; V, 21—VI, 16; alterius ad
Tim. I, 5—IV, 11; ad Titum I, 1, 10. Litterarum
forma haud inelegans quidem est, sed festinationem
quamdam prae se ferre videtur. Propter recentem
scripturam superinductam verba Ulfilana saepius
aegre tantum cognoscuntur: plagularum ordo pariter
atque in codice A perturbatus est.
Tertio loco is codex ponitur quem nos Ambrosianum
appellavimus; sunt autem quatuor tantum pagellae codicis,
forma minore, versionem latinam evangeliorum
continentis (I 61 part. super.), sub qua scriptum est
interpretationis gothicae fragmentum evangelii Matthaei,
ejusque quidem partis, quae in codice Argenteo
maximam partem nunc desideratur; lucramur autem
inde XXV, 38—XXVI, 3; XXVI, 65—70, pergitque,
postquam hoc versu cod. Argenteus incepit, cum hoc
usque ad XXVII, 1. Scripturae genus est grande et ad
codicem Argenteum propius quam caeteri Ambrosiani
accedit (vid. Tabul. II, II).
Supersunt deinde tria folia codicis (G 82 part.
sup.), in quo scripta est commentatio in libros Regum
latina; librarius in usum suum convertit codices
Plauti fabularum, Senecae tragoediarum et interpretationis
Ulfilanae librorum Nehemiae et Esdrae; servata
sunt in quatuor pagellis de Nehemia V, 13—18;
VI, 14—VII, 3; duabus de Esdra II, 8—12. Litterarum
specimen redditum est Tabul. II, I.
Quinto denique loco ponimus codicem, qui Skeireins
continet, cujus una pars Romae in bibliotheca
Vaticana cum Frontino superscripto (cod. no 5750
membr. forma quarta) servatur, altera Mediolani
(cod. Ambros. E 147, membr. forma quarta), in qua
super gothica concilium Chalcedonium scriptum est;
vide de eo Massmannum docte atque copiose disputantem
Skeir. p. 55 sqq. Ejus autem mentionem eam
ob causam hic fecimus, quia inde duximus Joan. I,
29; III, 3—5, 23—26, 29—32; V, 21—23, 35—38 et
praeterea alia ibi leguntur, quae in cod. quoque Arg.
exstant; eorum varietatem in adnotatione indicavimus.
Antonium Morillonem primum versionis Ulfilanae
memoriam redintegravisse supra commemoravimus;
post eum Derrerus quidam totum codicem Argenteum
descripsit, quae descriptio a comite de la Gardie simul
cum codice Argenteo empta et Upsaliam deportata,
anno 1702 cum Olai Rudbeckii domo et libris
conflagravit. Primam autem Ulfilae editionem e codice
Argenteo et Derreri illa descriptione haustam
Franciscus Junius adornavit[725] ; ea autem editio
mendis scatet ita, ut nunc ejus nulla fere utilitas sit;
accedit, quod multa addidit, quorum vestigia in codice
nulla apparent, itemque omisit, quae vel hodie
sine difficultate legi possunt. Multa autem laude dignae
sunt observationes Thomae Mareshalli, Angli,
volumini priori inde a pagina 385 additae. Haud melior
evasit editio Georgii Stiernhielmii, consiliarii
militaris suecici et praesidis collegii antiquitatum
Holmiensis, quae Junianam editionem paucissimis
locis emendatam, permultis etiam corruptiorem repetiit.
[726] . Multo majore cum cura Ericus Benzelius,
archiepiscopus Upsaliensis, et eo mortuo Eduardus
Lye, Anglus, Ulfilam ediderunt[727] ; nam Benzelius
non solum lectiones permultas Junii et Stiernhielmii
emendavit, sed etiam primus de nostrae versionis discrimine
et consensu cum textu graeco verissime
judicavit; unum modo desideratum est: non omnia
loca evanida atque lectu difficilia dare valuit. Eum
laborem suscepit Joannes ab Ihre, regiae cancellariae
consiliarius et professor universitatis Upsaliensis,
qui totum opus ab aliquo e Stierhielmii editione describendum
curavit in eamque descriptionem emendationes
ex codice Arg. ipso haustas intulit[728] ;
eoque in negotio ea diligentia, prudentia, peritia
versatus est, quam is modo, qui codicem Argenteum
suis oculis vidit, satis aestimare potest. Quae Ihre ad
novam Ulfilae editionem curandam e codice duxerat
atque aliunde collegerat, cum ipsi opus perficere
per fata non liceret, A. F. Buschingius, gymnasii
Berolinensis director, edidit[729] . Multis annis post
quod Ihreo non contigerat, ut Ulfilam totum ederet,
J. Chr. Zahnio, sacerdoti saxonico, contigit[730] ;
is autem textum non solum fragmentis epistolae ad
Romanos a Knittelio inventis auxit[731] , sed etiam
adhibita multa cura et Ihrei emendationibus, supplementis,
adnotationibus fidissime usus, quantum
potuit, emendatissimum atque integerrimum dedit,
exceptis iis locis, ubi Ihre ipse codicem Argenteum
diligentius inspicere neglexerat. Id cum compluribus
locis factum esset, Zahnius aut in errorem perductus
est, aut mendas ab Ihreo non animadversas corrigere
non potuit. Praeterea optandum fuit, Zahnius
majorem sermonis gothici peritiam judiciique subtilitatem
habuisset; nam adnotationes, quas textui
subjunxit, praeter quas Mareshallo, Gordono, Ihreo
debet, jejunae sunt atque ineptae, maximam partem
etiam falsae. Post Zahnium nemo fragmenta Ulfilana
integra edidit; sed quae de Matthaei evangelio supersunt,
bis sunt edita a S. Henshallo, magistro anglico,
et J. A. Schmellero, linguae germanicae in universitate
Monacensi doctore[732] . Cum autem et propter
priorum editionum vitiositatem et quod in iis fragmenta
nuper a Maio reperta et a Castillionaeo in lucem
edita[733] non continerentur, nova Ulfilae editione
opus esse[734] videretur, ii deinde, quos eam adornaturos
audissemus, aut diutius cunctarentur, aut
consilium abjecissent, ipsi nos ad hoc opus suscipiendum
accessimus, neque solum fragmenta versionis
Ulfilanae omnia colligere, sed etiam emendatius, quam
adhuc factum esset, edere constituimus. Nam legentibus
nobis atque diligentius relegentibus cum alteram
textus partem, a Zahnio ex Ihrei adnotationibus
emendatam, tum reliqua a Knittelio et Castillionaeo
e codicibus hausta, permulta inventa sunt, quae trutina
examinata probari non possent quibusque nulla
nisi ex iterata codicum inspectione atque recognitione
medicina quaeri posse videretur. Quae cum ita
essent, Upsaliam et Guelpherbytum profecti singulari
humanitate et liberalitate bibliothecarum custodum
summa cum laude praedicanda impetravimus, ut
codicem Argenteum et Carolinum ab initio ad finem
usque per otium legeremus ac perlustraremus et vitia
animadversa, utrum librariorum negligentiae, an
editorum incuriae tribuenda essent, cognosceremus.
Et in utroque codice conferendo exspectatio nostra
nisi superata, certe non decepta est; quas enim lectiones
olim dubias nunc suspicione liberaverimus,
quam multas corruptas emendaverimus; qui adnotationes
nostras perlegerit, ipse videbit. Sed multo
magis, quam illi, codices Ambrosiani, quamquam a
Massmanno ex parte iterum inspecti, ut denuo excuterentur
necesse erat; quod cum ipsis nobis facere
non liceret, Castillionaeum precibus adiimus, ut conjecturas
nostras, quas dubiis et aperte falsis lectionibus
substitueramus, cum codicum scriptura comparare
vellet: idque negotium non solum paratissimo
animo atque rarissima gratificatione et benevolentia
suscepit, sed etiam tanta diligentia atque accuratione
gessit, ut textus epistolarum, quantum superest,
quem ejus ipsius editione multo emendatiorem
edidimus, summo iure Castillionaei etiam studio
debeatur.
In adornanda autem nostra editione ita versati
sumus, ut lectiones codicum (in evangeliis Argentei,
in epistolis codicis B) veras, non eas, quas exhibebant
editiones, summa fide redderemus, exceptis iis
solis, quae aperte falso habebant, quas quidem ex
legibus sermonis emendavimus, dubias autem et
quarum emendatio non esset in promptu, relinqueremus
intactas; in verborum autem scriptura, cum
gothicarum litterarum integritatem retinere cuperemus,
hanc legem servavimus, ut non th, ch, wh,
qu scriberemus, sed simpliciter þ (islandicae proprie
litterae formam, ab aliis viris doctis jam introductam),
x, w, q et pro w simplicem formam v; verba denique
interpunctionibus diremimus frequentioribus quidem,
quam in codicibus apparent, sed quae ad sensum
explicandum utiles esse viderentur. Textui sic constituto
versionem latinam addidimus, non qualem
Zahnius confecit, ut verborum gothorum solorum
ratione habita vel contra consuetudinem sermonis
latini peccaret, sed quae regulas latinitatis observans
verbum gothicum verbo latino redderet; in quo negotio,
quantum licebat, Vulgatam secuti sumus. Denique
adnotationem criticam adjecimus, qua primum editionum
priorum errata enumerantur, quae quia ad historiam
textus gothici pertinebant et qua diligentia quave
negligentia codices a criticis adhibiti essent, cognosci
posset, nunc non omittenda esse videbantur; deinde
lectiones merito suspectas indicavimus, temere in
dubitationem vocatas defendimus, rationes emendationum
aut explicationum ab aliis initas sub judicium
vocavimus, neque ubi Gothus aut minus recte in
interpretatione versatus esset, aut contra sermonem
suum peccavisset, aut graeca falso legisset, id animadvertere
omisimus; tum textus nostri et graeci
vulgati frequentem discrepantiam notavimus, graecus
autem vulgatus textus nobis est, quem Griesbachii
editio praebet, praeterque varietates ibi positas
Millium etiam et Matthaeium consuluimus; denique
varietates vel in altero codice inventas, vel in marginibus
adscriptas ibi adjunximus, ita ut quae in
textu aliarum editionum sint, omnia, de adnotationibus,
observationibus, aliorum explicandi conatibus,
quae utilia viderentur, librorum gothicorum additamenta
omnia, glossae, variae lectiones, gothici et
graeci textus diversitates indicatae inveniantur. Ut
breviores esse possemus, notis usi sumus, quas a
fronte horum prolegomenorum ex consulto apposuimus.
Evangelia
[recensere]- Vide: Evangelia Ulfilatis.
Epistolae
[recensere]- Vide: Epistolae Ulfilatis.
Fragmenta Veteris Testamenti
[recensere]- Vide: Vetus Testamentum Ulfilatis.