Versum de Mediolano civitate

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Versum de Mediolano civitate
739


Alta urbs et spatiosa manet in Italia,
firmiter edificata opere mirifico,
que ab antiquitus uocatur Mediolanum civitas.
Bonam retinet decoris speciem et uariis
rutilat culture modis ornata perspicue;
locus ita fructuosus constat in planitie.
Celsas habet opertasque turres in circuitu,
studio nitentes magno scultas et forinsecus.
que introrsus decorate manent edifìciis.
Duodecim menium est eius latitudo pedibus,
inmensuumque deorsum est quadrata ex ruppibus
perfectaque eliganter sursum ex fìctilibus.
Erga murum pretiosas nouem habet ianuas
riclis ferreis et clauis circumspectas nauiter,
ante quas cataractarum sistunt propugnacula.
Fori ualde speciosum habet edificium
omnemque ambitum uiarum firme stratum scilice;
undam capit per ductorem limphe quandam bàlastris.
Gloriose sacris micat ornata ecclesiis;
ex quibus almus est Laurentius intus a lauariis,
lapidibus auroque tecta edita in turribus.
Haec est urbium regina mater adque patrie,
que precipuo uocatur nomine metropolis,
quam conlaudant uniuersi nationes seculi.
Ingens pèrmanet ipsius dignitas potentie,
ad quam cuncti uenientes presules Ausonie
iuxta normam instrountur senotali canone.
Karitas benigna manet scilicet in populo:
omnes seduli ad Dei properant ecclesiam,
deuota sua offerentes munera altaribus.
Letanter ìbidem quiescunt sancti circa menia:
Victor, Nabor et Maternus, Felix et Eustorgius,
Nazarius, Simplicianus, Celsus et Valeria;
Magnus presul cum duobus sociis Ambrosius
Protasio Geruasioque manet, et Dionisius
Calemerusque; ibi almus Benedictus recubat.
Nulla potest reperire urbs in hac prouincia,
ubi tanta requiescunt sanctorum cadauera
electorum reuelata, quanta ibi excubant.
O quam felix et beata Mediolanum ciuitas,
que habere tales sanctos defensores meruit,
precibus inuicta quorum pèrmanet et fertilis.
Pollens ordo lectionum, cantilene organum
modolata psalmorumque conlaudantur regula
aptiusque adimplentur in ea cottidie.
Questum congrue ditantur uenientes, incole;
nudi quoque uestiuntur copioso tegmine,
pauperes et peregrini satiantur ìbidem.
Rerum cernitur cunctarum inclita specìebus
generumque diuersorum referta seminibus;
uini copia et carnes adfluenter nimie.
Sceptrum inde Langobardi principale optinent:
Liutprandum, pium regem, meritis almificum,
cui tantam sanctitatis Xristus dedit gratiam.
Totam urbem presul magnus ornauit Theòdorus,
ueniens benigne natus de regali germine,
quem ad sedem raptat trahens pro amore populus.
Viribus rubasti ciues adstant in certamine;
nefandarum subdent colla expugnando gentium;
palmam possident et nomen quam fìdei amplissimum.
Xristum Dominum precemur uniuersi pariter,
ut dignetur custodire hanc urbem et regere
adque cunctis liberare ipsam de periculis.
Ymnum regi modolanter cantemus altissimo
qui eam pulchro decorauit ornamento martyrum
sanctorumque confessorum ibi quiescentium.
Zelemus omnes Xristiani Saluatorem Dominum,
ut in illam nos permittat ciuitatem ingredi,
in qua Sancti per eterna gratulanter secula.
Gloria sit Deo patri eiusque Vnigenito,
gloriam canamus omnes Spiritui paràcleto,
qui trinus Deus et unus regnat in perpetuo.


Intra incepti[recensere]