Jump to content

Versus (Salomon Constantiensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Versus
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132


Carmina

Versus

Versus (Salomon Constantiensis), J. P. Migne 132.0574A

Incipit prologus sequentis operis. 132.0561B|

Simplex trine Deus, genitor, sate, spiritus alme,
132.0561C| Quem trinum simple, quem simplum regula trine
Credendum monstrat, fideique expostulat ordo;
In quo personae triplant, substantia simplat,
132.0562B| Da votum cordi, sermonibus instrue linguam,
Cymbala labrorum concede ut recta loquantur;
132.0562C| Fac me velle bonum justeque implere cupitum;
Imbue corda fide, spem dona, confer amorem;
Quae tria cui dederis, nil habet hic non probitatis.
132.0563A| Sed quod postremum ponit catalogus horum,
Hoc majus reliquis testatur Apostolus esse (I Cor. XIII);
Utpote qua cassus non participaverit ullus
Coenam, quam nato regi rex fecit opimam (Luc. IV);
Et qua multimodi sceleris commissa teguntur (I Petr. IV);
Qua sine vel largitor opum, vel passio si quem
Insignem reddit, frustratus merce carebit (I Cor. XIII).
Astipulatur huic Christi sententia verbo,
Qua de mandato scribae dans dogmata primo,
Si praecepti, inquit, magni vis pondera nosse,
Affectu toto Dominum devotus amato,
Viribus ex cunctis, animaque hunc dilige tota.
Dilige cognatum procurans temet ut ipsum (Matth. XXII).
Jussio quae compar cognoscitur esse priori.
His in mandatis pendet lex, atque prophetae.
132.0563B| En ratione Dei nihil est quod sit par amori,
Et pia virtutes dilectio possidet omnes.
Quid plus? possidet omne bonum possessor amoris.
Nec locus est meriti, si deest dilectio cordi.
Dicere jamque decet quod prologus ista figuret,
Qui nunc claudatur, quia plura loquenda sequuntur.
VERSUS SALOMONIS EPISCOPI.

Dado, Pater celebris, speculum, via, lumen et orbis,
Discrete antistes, venerande vicarie Christi,
Nauta, gubernator, populorum pastio, pastor,
Qui mihi causa manes hujusque occasio scripti:
Per quem coepit opus, cujus dulcedine ductus
Virtutum species, et nomina trina notavi;
Cujus amore quidem praefatio lactat amorem;
132.0563C| Bina parum tangens, plus concionabar amore.
Nec contentus eram semel hoc iterare vocamen;
Crebrius id libuit vinclo constringere versus
Ut quod mortales aptat, jungitque Tonanti,
Alterutrum societ sincero foedere nosmet.
Junge tuum cor, sancte, mihi, mentemque sacerdos.
Quod cupiam, precor, ipse velis, mea concipe vota;
Corpore si nondum, sensu coeamus in unum.
Quanquam si fieret, si se . . . . . hora potestas,
Utque a me facies nebulas tua . . . . .
Credo quidem, nec vana fides, cum complice vultu
Nos contemplamur, cum mutua famina famur,
Plurima pars aestus, quae cor obnubilat intus,
Exturbata fugit, mentique aurora resurgit,
Parenthesis ut haec subito subrepserit orsa.
132.0563D| Crede meis . . . . . . . non hoc incuria gessit,
Sed divisa tui causa est sententia, frater.
Namque pedem refero; quae coepi dicere, dico.
Si nos Omnipotens aliquando acciret in unum.
Saepe quod optavi nunc opto, optavero certe,
Dulcius hoc cunctis argenti aurique talentis,
Bombice et gemma, blattis, eborique fuisset;
Ut solareris, varia est cui causa doloris.
Et quae litterulis virtutum nomina finxi
Edoctus de te possem cognoscere plane,
Qualiter alta fides valeat divellere montes,
Atque maris medio pelagique immittere fundo:
Quid divina velit, vel quod dilectio fratris,
Qua spe suspensus semper coelestia sperem,
Casibus in mundi quae me patientia firmet:
132.0564A| Libra qua pendam, veniant si prospera forsan.
Quisquis tecta sui concivis viderit uri,
Ipse modo simili credat sua posse cremari.
Est opus, est, inquam, caute perpendere causam
Si Domini depicta domo, primordia sumpsit,
Littera Tau (Ezech. IX), nobis impingens signa salutis;
Nec desit fronti quod nos, o, subtrahat hosti:
Linea quem cingunt, medium pertransiit urbis
Hierusalem, dans signa gementi, sive dolenti,
Qui gemit atque dolet Domino signatus adhaeret.
Sic in monte sedens Salvator dixerat ipse:
Felices qui nunc lugent, quia gaudia luctum
Qui citius transit, posthaec aeterna sequentur (Matth. V).
Si risus fletu mercandus creditur esse,
Est nobis flendi nimium concessa facultas.
132.0564B| Hinc atque inde satis subrepunt aspera nobis.
Nec simplex mortis facies, nec singula damna,
Sed sicut Sapiens, seseque sequentia cernens,
Contra insensatos orbem pugnare (Sap. V) fatetur,
Doctor Gregorius quod tangit taliter orsus:
Corda prius hominum turbantur, post, elementa.
Jure igitur restat nos ut simul omnia caedant,
Quae male sunt vitiis nostris servire coacta.
Juste pro Domino vitiatus dimicat orbis,
Ut peccando homines quia se laesere priores,
Ulciscens semet contra illos ipse duellet.
Coelum, lympha, solum, necnon et caetera rerum
Ordine cum proprio temerata lege recedunt,
Pro Domino pugnant, qui nos hoc more flagellat.
An non peccatis, paganae natio gentis,
132.0564C| Quae mundus fecit, vastans mortalia, vincit?
Hostibus, ecce, Dei qui censebamur amici,
Tradimur in praedam: Joseph fera pessima mandit,
Israel Allophylos, Jacobos gens ethnica mactat,
Ingenuos maledicta cohors Chananaea triumphat, refutat:
Libertos olim servilis factio caedit.
Ferre canis pretium (Deut. XXIII) templo lex prisca
Nunc canis ipse domum Christi spurcissimus intrat;
Dat necibus plebem, vulgo res, ignibus aedem;
At mensam Domini sacram manus impia scindit;
Tractat pollutus sanctorum pignora tactus;
Ecclesiaeque pecus peregre transducit abactum;
Non miseret patris, nulla est miseratio matris.
Transfigit natum feritas ante ora parentum.
Nec natam redimit, quod mater funera plangit.
132.0564D| Junior, atque senex, lactens puer, atque puella,
Alter in alterius moribundi caede volutant.
Instant Italides spoliatae civibus urbes,
Ac desolati demptis cultoribus agri,
Campi caesorum siccatis ossibus albent.
Jam, puto, tot vivi non sunt quot morte perempti.
Illorum vatis dicamus congrua verbis (VIRG. II Aen.)
Ante quidem summa de re statuisse Latinos
Si vellent, fuerat melius, non tempore tali
Cogere concilium, cum muros obsidet hostis:
En quo perduxit miseros discordia cives!
Saepe malum hoc illis, si mens non laeva fuisset;
Intestina loqui populorum praelia possent.
Dicunt quippe sues sese mordere solentes,
Ad se mordendum dentes excire luporum.
132.0565A| Pascua nunc gregibus vix porrigit inclyta tellus,
Lascivire prius de cujus et ubere pauper
Consuevit, sano dum res stetit integra regno.
Novimus electum vas Christi scribere Paulum,
Mandere delectat, vel si mordere vicissim,
Alterutrum (Gal. V) vobis ne fors consumptio sitis.
Corporis intuitu, tunc mentis cernite visu.
Claret apostolicus Laurentum sermo ruinis:
Inter se primum civili lite furentes.
Barbarico objecti solvunt commissa furori.
Omne quidem regnum contra se schismate scissum
Destruitur, domuique domus superimminet ultro (Matth. XII).
Coelum, terra meant, sed firma haec famina perstant.
Dic, frater, dic, antistes, dic, sancte sacerdos,
132.0565B| Si constare nequit regnum per dissona se par,
Quae sint divisis metuenda pericula nobis?
Unanimes habitare (Psal. CXXXII) domum Psalmista notavit,
Sed te, Sulpiti (ne Gallus id audiat) affor:
Rari sunt nostrum, quorum mens tendat in unum.
Discordant omnes, praesul, comes, atque phalanges,
Pugnant inter se concives, contribulesque:
Urbica turba strepit, machinantur et oppida bellum.
Quid? non cognatos etiam discordia pungit?
Provocat in Martem frater, concurrere fratrem
Infremitat, saevitque animis ignobile vulgus.
Omnia legirupis certant mortalia pugnis:
Majores aliis faciunt nil rectius illis,
Qui defensores patriae populique fuisse
Debebant, aliis constant occasio litis.
132.0565C| Nam quorum patres sedebant seditiones,
Horum posteritas acuens exaggerat iras,
Unius populi cum sit dissectio talis,
Nunc sic divisum credis consistere regnum?
Reddimus aeternas, indulgentissime rector,
Grates, Christe, tibi, meritosque sacramus honores,
Quod non, ut meruit, voluisti perdere mundum.
Olim quippe reis deberes sumere poenam,
Sed nos portando, vis ad meliora reverti,
Atque ut poeniteat, quae quis peccata patrarat.
Namque diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
Viximus, atque datum mire transegimus aevum.
Contigit anne unquam, vel hoc contingere quisquam
Audierat? num tale aliquid aut fama susurrat?
Ut totidem populi, tam multae denique gentes,
132.0565D| Lustrorum multis tot discurrentibus annis,
132.0566A| Immunes regis habuissent tempora pacis.
Israel una tribus, quam trivit fusca Canopus,
Cum pes lacte solum manans, et melle teneret,
Undique per gyrum ducens ex hoste trophaeum,
Illos occidens, ast illos censibus urgens,
Postquam divinae contempsit foedera legis,
Irritatque Deum, manuum per facta suarum,
Accidit interdum, Domino plectente reatum, tribunis, tributis forte
Ut rex defuerit, dux illi nemo fuisset.
Nec mora; quos vincens subjecerat ante
Vincitur ex illis, servivit et ipsa tributis.
Tunc Ammon, Madian, Moab, Amalecita, Philistim,
Illius audaces culpa, vel crimine fortes,
Caedentes caedunt, spoliantes exspoliarunt.
Insuper et dextrae . . . . . stirps vulnere Judam
132.0566B| Fulminat hinc Judas: Benjamin fortiter instans,
Fratribus excisis, dum trudit flumina sanguis.
Non mirere, Pater, si conviciamur acerbis
Litibus et pugnis, si motus ferveat orbis,
Sed mage mira putes, quod non sint funditus omnes,
Et tribus et populi funesto Marte perempti,
Ah! cum non habeant, qui fac, vel desine, dicat.
Regia si turmis esset praelata potestas,
Non adeo temere fluitaret mobilis ordo,
Discola nec tantum struxisset factio cladis,
Nec mala conantes eadem, factisque replentes,
Praemia sive thronum sinerentur adire proborum.
Plura quid his dicam? Desunt ubicunque regentes,
Disciplina cadit: huic et contraria surgit,
Absque timore quidem nihil esse loquuntur honorem.
132.0566C| Barbaries quaesita domi, censuque coacta
Christicolum populis, cum rex non dirigit ipsos,
Infra tecta capit censumque cruore reposcit.
Principe destituit multo nos tempore languor
Infantilis adhuc perfungens nomine regis.
Aetas nec pugnae est habilis, nec legibus apta,
Cui Deus indulget regnis, sceptroque potiri;
Sed tenerum corpus, seraeque ad fortia vires
Despectum propriis generant (Eccli. X), atque hostibus ausum.
Quam vereor, quam saepe revolvo . . . . .
Illius eulogium, qui, vae! portendere genti,
Supra quam juvenis staret dominatio regis,
Asseruit: quod summa Salus avertat ab illa
Gente, salutari quae fonte renascitur illi,
Qui Rex, et Dominus, qui scitur et esse Sacerdos,
132.0566D| Qui nec principium, nec finem percepit ullum,
132.0567A| Cujus regna chao, praecellunt jura diebus.
Si non absurdum cuiquam, vel forte molestum
Esset, in hoc sapido vellem sermone morari,
Et novus interpres quiddam moerore levando,
Quod nusquam legi de me proferre legenti.
Omnis in antiquum qui credit . . . . . dierum.
Subditur haud juveni talis devotio regi
At vero gentes stulte simulacra colentes,
Cum sibi constituunt alicujus imaginis icon,
Subdunt se juveni per inania figmina regi.
Regem . . . . . . . noviter sic constituenti
Nobis per juvenem veniat benedictio regem.
Haec ego commentus, scriptis non derogo sacris.
Sit rata, quam sapiens prodit narratio, codex
Exemplum nobis, authentica scriptio ponit,
132.0567B| Monstrans non nimium juvenili aetate dolendum.
Strenuus annorum Josias rex fuit octo (IV Reg. XXII),
Cum primum regno fungi coepisset avito:
Firmatus vero sensu solidatus et aevo,
Indeptus plenis maturum robur ab annis,
Zelo ferventi studuit servire Tonanti,
Instaurat templum, comitque ornatibus ipsum,
Ordinat officium, divinatione dicatum,
Lege monet populum, instigat flere reatum,
Scandala dimovit, lucos excindere jussit,
David iter vadit, Domino constanter adhaesit.
En quo profecit qui pusio regna capessit!
Quis, rogo, nunc juveni debet diffidere regi?
Dummodo cuncta regens Rex regum dirigat ipse.
132.0567C| Sincerus certe Samuel (I Reg. III), Danielque (Dan. XIII) Prophetae,
Essent aetatis pueri cum forte minoris,
Judicium senibus decernunt, jusque ( Senibus ) gerontis.
Quaedam verba metu posui, solamine quaedam,
Ut quem sollicitet formido, spes animaret.
Aestus hi tales, quos profert pagina praesens,
Turboque commiscens diversis casibus omnes,
Ossa mihi siccant, sensum moerentis obumbrant.
Accidit et crebro, stupidus cum talia tracto,
Ut sicut Nonnus scripsit, felixque sacerdos,
Hieronymus noster, sanctus, sapiensque magister,
Interdum proprium fiat mihi nomen oboltum (oblitum),
Et mens fusa foras, ipsum me deserat intus:
Tunc post liminio deserta cubilia longo
132.0567D| Regrediens . . . . . proprii nova dogmatis hospes.
Quid tu? panis abest aeque nec pocula praesto
Nec focus ardet ibi, nec lectus sternitur aegrae,
Esurit, atque sitit, suffert et nudula frigus:
Quid faciat? quo se vertat? quis panset egenam?
Flet, gemit, et lacrymat, singultit, mussat, et haeret.
Omnia tentanti compunctio subvenit ipsi,
Tali suggestu compellans sana dolentem:
Nocte fores media tandem pulsentur amici,
Si sit dormitum, vox pernix excitet illum,
Ut lassus terno recreetur pane viator (Luc. XI).
Nec tibi, crede, negat, tantum prex sedula poscat
Insuper et lympham largus tibi porrigit ultro,
Qua quis potata sitiens non sitiet ultra (Joan. IV).
Hic facis, ut tantum formides frigora quantum
132.0568A| Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Nec petit argentum, pretium nec postulat ullum.
Qui dare sponte docet, gratis quod poscitur offert.
Haec pia mens tristis librans consulta sororis,
Mel super atque favum hunc talem retur amicum,
Et pulsare fores, aditus jam quaerere servet,
Ejus et eloquiis aures aperire fruendis
Eia age, rumpe moras, delectat pergere, dicit,
Sed quia non proprio satis est confisa paratu,
Astruit ecce palam sese ductoris egenam,
Pergere nec quoquam per semet posse fatetur.
Ergo viae ignaram sustenta, praesul, alumnam,
Lapsantique manum ductricem porrige, quaeso.
Teste, loquor, Domino, potis est quem fallere nemo.
Quod non pictoris ludo, nec more poetae,
132.0568B| Fuco fallendi quorum lex traditur uni.
Alter habet juris poesim componere mendis:
Sed quod verba notant, illud praecordia clamant;
Scribit quodque manus, scriptum mens obtinet intus.
Questibus internis suffragia quaerito Patris.
Pandens quanta premunt, manifestans quanta lacessunt,
Ut pondus proprium, quem lassans mergit in imum,
Erectum statuat (Rom. XIV), cui standi robur abundat,
Coelipeta insonuit sancto quod Apostolus ore,
De me profiteor: Revera nescius error
Obnubit mentem, crebro fallitque videntem.
Nonne videns fallor? cernens et visibus orbor?
Pauli voce loquor, quid agam non sentio plane,
Ignorans operor, quod non intelligo factor (Rom. VII).
132.0568C| Verser ut in mundo fragile nunc utile duco (Philip. I).
Ut quidam sedem, quod fessum concutit orbem;
Cogit et officium me jungi plebibus almum,
Et fratrum propriam curis postponere curam,
At plerumque subit, quae sic intentio dicit:
Mundum linque, vaca Domino, sectare quietem,
Tecum disce habites, inimicas desere lites;
Nutat enim mundus, fallax et labitur orbis.
Si tu mundanas vis sustentare ruinas,
Involvent rapidis fors te ruinosa ruinis.
Nititur in vacuum qui perdit ad ultima nisum.
Ambo salvari si tu, mundusque nequitis,
Erue vel temet: nam solum evadere refert,
Quam periisse duos aeque discrimina passos.
132.0568D| Huc ades, antistes, his interponere judex.
Haec est summa quidem, quod coepi scribere pridem:
Pontifices, regem, quamvis populosque dolerem,
Acrior haec memet semper mea cura remordet.
Nam me plus aequum, quam quemlibet arbitror horum;
Vulnera plura gerens, medicinas expeto plures,
Otia, sectari, strepitumque relinquere mundi,
Me lex illa monet, laribus quae mentis inhaeret;
Hanc contra pugnat (Rom. VII), quae membris indita constat.
Heu mihi! quam duro solet haec superare triumpho
Captivans miserum peccati lege ligatum.
Invalidae legi sis, o patrone, favori.
132.0569A| Per te devincat per se quae victa laborat.
Et simul ambiguum de binis effice certum,
Consilium ut sapiens dubitans Susanna capessens
Evadat mortem jam libera per Danielem (Dan. XIII).
Vis, potes, et nosti conservis auxiliari;
Cui pater ille domus peregre frumenta profectus
Dispensanda dedit, nec gazas condere jussit,
Ubertim binis quas contulit ipse talentis (Matth. XVIII).
Dicite queis lacrymis dolitum sit funus Abelis,
Divide, dispensa, profer, largire, ministra,
Quod tibi divina corban descendit ab aula.
Hoc heros mandat, data dans dare dapsilis optat:
Quanto plus dederis tanto plus danda mereris.
Arca cluit dando, vacuatur et ipsa negando,
Qui sua derivat soli sibi flumina servat.
132.0569B| Haec exhortando, non te sunt dicta docendo,
Quippe theoretice quem Spiritus imbuit arte.
Arvum jam sitiens, de te desiderat imbres,
Eloquii pluvia squalentia complue rura.
Disciplina patris mihi sis, compassio matris.
. . . . . . . . . . . OR.
Mathitae fido praesens didascalus esto,
Annuat Omnipotens, qui coeli sustinet axes,
Atque gravem vasta terram sustentat abysso,
Ipse tua ut suppar virtute diutius utar,
Vivere sitque meum, quod te scio vivere sanum.
Funde preces Domino pro me, mi frater, id oro
Et plebi totae sit prex tua fultio vitae.
Dum fruor hac vita, vitali vescor et aura,
Dum sensus sapiunt, dum linguam. . . manebunt,
132.0569C| Te meditor semper, te rumino voce frequenter,
Jugibus et votis, habitare palatia lucis
Te, tibi me juncto, Jesum precor esse. Valeto.
Hic in calce rogo claudens hoc. . . sigillo,
Ut vinclo fidei, quo vos me stringere novi,
Nostrum Hathonem, vestrumque ligetis eodem,
Et qualem vobis me corde valere velitis,
Talis ei sitis et plus, quia plura valetis;
Quos vobis fidos, et quos habeatis amicos.
Ad nostram oro fidem per vos ducantur iidem.
Nos vobis equidem ritu faciemus eodem
Nobis concordes, ad vos convertimur omnes,
Servantes legem fidei nihilominus ipsi.
Carmina Salomonis episcopi ad Dadonem episcopum.

132.0569D| Eximie antistes, has accipe, Dado, salutes,
Conscriptas tristi a Salomone tibi.
Sicut laetorum fueras pars ante meorum,
Sic nunc tristitiae pars, Pater, esto meae.
Gaudenti congaudere, et cum flente dolere (Rom. XII),
Scriptio quam dictat, Tarsigena imperitat.
Tempore transacto damnum generale querendo
Quaedam conscripsi, praesul amande, tibi.
Obliqua dolui mundum vertigine ferri,
Mistim diversa explicuique mala.
Poscens consilium de te, mi chare, malorum,
Singula disserui, quae fuerant oneri.
Casus multorum sed me nunc obsidet unum,
132.0570A| Et diversorum me peto fasce premi.
Dum frater vixit, quidquid me durius ursit,
Insinuans illi hoc levius habui.
Hic mihi portus erat, mens huc mea se referebat:
Cum mare jactaret, meque salum quateret.
Hic baculus lasso, fuit hic medicamen et aegro.
Istic dum viguit, nil mihi triste fuit.
Esto, jam fuerit; sed cum fuit ille, subegit:
Cum perpessus eram, nil patiens fueram.
Quis dat aquam capiti, cui praesto est causa dolendi,
Cui plorare quidem, multaque flere libet,
Dicite queis lacrymis dolitum sit funus Abelis,
Cum protoplasti hunc gemuere mori.
Quos luctus, Adam, vel quam das, Eva, querelam,
Cum qui plus placuit fratre necatus obit?
132.0570B| Amplius ipse quidem defunctum lugeo fratrem:
Nam vice suscipitis progeniem sobolis.
Seth vobis veniens fletus deterserat omnes (Gen. IV);
At semel amissus non venit ille meus.
Ipse Jacob luxit (Gen. XXXVII), quod Joseph obisse putavit,
Quamlibet undena stirpe cluat genitor.
Ast mihi queis lacrymis est flenda ereptio fratris,
Benjamin nullus cui superest alius?
Rachel (Jerem. XXXI; Matth. XXI) docta doce mea me contraria flere,
Quae consolantes spernere moesta soles.
Eligo lege tua solamina sumere nulla:
Hoc ululatu omnem continuare diem.
Rex David planxit, pulcher quia natus obivit (II Reg. XIX);
Seque insectantem flet genitor sobolem.
132.0570C| Hic nisi quod libuit nunquam mihi funditus egit,
Et, quamvis bini, mansimus unus homo.
Quae volui, voluit; quae non, haec ipse rejecit.
Quo mihi huic similis inveniendus erit?
Si pater hunc flesti, qui sceptrum tollere regni,
Cum vita tibimet saepe ferox cupiit;
Istum quo planctum digne quo perstrepo luctum,
Qui plane omne suum maluit esse meum?
Pro me sponte suam qui vellet ponere vitam,
Se morti tradens, me superesse volens.
Ut legitur (Ezech. I) Litteris animalibus esse beatis,
Si starent oculi ante, retroque mihi:
Tot non sufficerent, quantum mihi flere liberet,
Quamlibet intra me flumen et esset aquae.
Hieremiae sancti me deploratio libri
132.0570D| Corde tenus tangit, utque propheta gemit.
Ecce querelosis sit fas mihi dicere verbis,
Dixit ut arctatus, Christe, sophista tuus.
De me magnificos (Thren. I, 15) tuleras sanctissime cunctos,
Et teris electos cum ditione meos.
Ipse ideo plorans lacrymarum duxero lymphas,
Solator longe quod mihi factus abest.
Sum vir ego certe, qui jam contemplor abunde,
Cernens aerumnam pauperiemque meam.
Hic volo, quem scribit, quemque ipse Theologus addit,
Ad me solandum ponere versiculum.
O tua sancta satis, Domine, est miseratio grandis,
Quod non consumpti falce (Apoc. XIV) metente sumus.
132.0571A| Rhetoris eximii sed fabor voce Severi:
Imperitare mihi quin doleam nequeo.
Haec eadem posuit praedictus famina scriptor,
Martini sacrum commemorans obitum.
Discipuli Paulum narrantur plangere vivum (Act. XX),
Ex his disjunctus cum petiit pelagus.
Plangitur anne magis disjunctus vortice mortis,
Qui pelagus petiit, quo. . . non rediit?
Qui revocare valet te, pro te, Lazare, deflet (Joan. XI).
Ergone jure gemit; qui revocare nequit?
Turba beatorum Messiae discipulorum,
Cum se praedixit vadere, moesta fuit.
Haec inquit, dicens: scio vos existere tristes (Joan. XVI):
Sed vobis multum proderit ire meum.
Si sic discipuli Jesu sunt moestificati,
132.0571B| Cum sibi profuerat hic quod ad alta meat:
Cui multum periit, quod frater charus abivit,
Creditur has lacrymis posse carere genas?
Jam solare, Pater, me, te precor indigus, aeger,
Lassum (Isa. L) ut sustentes, vox jubet alma tibi.
In sortem cecidit tibimet plaga climatis austri (I Reg. XXX),
Debes, qui fugiet, pane cibare tuo.
Ad te confugio, pastum partire misello
Panis egestate ne moriatur inops.
Causa mihi restat, quae . . . cor turbine sanat,
Funere fraterno, qua relevabor ego.
Illud cum recolens . . . animaequior exsto,
Quod, cum migrarat, pontifices aderant;
Cum quibus ipse suum pertractans saepe recessum,
Res discessuri ordinat ipse sibi.
132.0571C| In mundum ut venit, sic nudus pene recessit,
Qui prae se misit omne quod hic habuit.
Cumque diuturno coquerentur membra camino,
Ultima vix tenuis haeserat osse cutis.
Tunc igitur veterem deponens martyr homonem,
Coelo reddiderat, quod Deus inde dabat.
Hanc dixi causam moesti lenire querelam,
Quam me fraternus cogit habere obitus.
Insuper hoc certe, quod Patres constituere,
Quos Dominus junxit, quando beatus iis;
Denique commoti tractare pericula mundi,
Casu quem cernunt, cautius incipiunt.
Tunc sanxere diem fieret quae septima fratris,
Omnes perficere cum prece si agape.
Sic cum veniret quae lux tricena maneret,
132.0571D| Ritu consimili hanc statuere coli.
Annuus utque diem circus revocabit eumdem,
Rursus agunt precibus hoc pietatis opus,
Praesul cum reliquis et tu reminiscere fratris,
Cui vivens fidit, fisus et ille fuit.
Pectore sincero nos temet amavimus ambo,
Unice confusi exstitimusque tibi.
Ambo germani te poscimus auxiliari.
Hoc mihi succurris, si memor ejus eris.
Salomonis episcopi Tetrastichon, quo carmen Waldrammi mittit ad Dadonem episcop.

Hic tibi scripturam praesul, subjungo legendam
132.0572A| Quidam suspirans qua mea damna gemat.
Qui, cum moerorem ferret mihi plaga recentem,
Primum condoluit, cumque gemente strepit.
Post haec humanae proponens debita vitae,
Me sufferre monet quae toleranda manent.
Tu quoque sic facito, mihi par per utrumque maneto.
Post fletum tandem me, rogo, fac hilarem.
Versus Waldrammi ad Salomonem episcopum, quos Salomon ad Dadonem mittit.

Planctus Rachelis (Jerem. XXXI) plebs mecum lugeat omnis,
Et velut ob Joseph, Israel ipse dolet (Gen. XXXVII).
In campo Magedon (Zach. XII) fuerat ceu luctus Adremmon.
132.0572B| Josias migrat (II Paralip. XXXV): sic modo flere juvat.
Convenit ecce mihi cujusdam voce profari,
Cui dolor, anxietas, moeror et intus erat ( Ovid. ).
Carmina qui quondam studio florente peregi,
Flebilis, heu! moestos cogor inire modos.
Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camoenae;
Et veris elegi fletibus ora rigant.
Quis, rogo, non luget? quis se plangore coercet?
Cum qui laetitiam amplificabat abest.
Qui faciem placidam reminisci quiverit illam,
Non lacrymas fundens, nonque dolore madens?
Nobilis, ingenuus, primas, mediocris, egenus,
Luctu communi, hunc flet ab orbe rapi.
Vera manent certe quae scribit canna poetae,
132.0572C| Qui cum perspexit acria mortis, ait:
Aspera conditio, et sors irrevocabilis horae,
Quam generi humano tristis origo tulit.
Cujus quod sequitur lauta ratione politum,
Ut relegas, Domine, hic libet inserere.
Ecce hoc triste nefas nobis genuere parentes,
Coeperat unde prius, hinc ruit omne genus.
Primus Abel cecidit miserando vulnere caesus,
Ac fraterna sibi . . . . .
Post quoque Seth obiit, sub Abel vice redditus isdem,
Et quamvis rediit, non sine fine fuit.
Quid Noe memorem laudatum voce Tonantis;
Quem gravis arca tulit, nunc gravis arca premit.
Sic quoque Sem, et Japhet justissima proles,
Sancta et progenies, tale cucurrit iter.
132.0572D| Quid patriarcha Abraham, vel Isac, Jacob quoque dignos?
Cum de lege necis nemo solutus adest.
Melchisedech etiam Domini sacer ore sacerdos,
Job quoque, seu geniti sic abiere sui.
Legifer ipse jacet Moses, Aaronque sacerdos,
Alloquioque Dei dignus amicus obit.
Successorque suus, populi dux inclytus Iesus,
Quos legitis libris occubere patres.
Quid Gedeon, Samson, vel quisquis in ordine judex,
Mortem sub Domino judice nemo tulit.
Israelita potens David rex, atque propheta,
Est situs in tumulo cum Salomone suo.
132.0573A| Isaias, Daniel, Samuel Jonasque beatus,
Vivens sub pelago, stat, modo pressus humo.
Princeps clave Petrus, primus quoque dogmate Paulus,
Quamvis celsae animae, corpora terra tegit.
Semine ab humano cui nullus major habetur
Vir Baptista potens, ipse Joannes obit.
Enoch, Eliasque hoc adhuc spectat uterque,
Qui satus ex homine est, et moriturus erit.
Ipse Creator ovans cito surgens Christus ab umbris;
Hic quia natus homo est, carne sepultus humo,
Quis rogo non moritur, mortem gustante salute?
Dum pro me voluit sic, mea vita, mori.
Ergo quid hinc facimus, quod declinare nequimus,
Cum nihil auxilii possumus esse rei?
Ploramus, gemimus, sed nec prodesse valemus,
132.0573B| Luctus adest oculis, est neque fructus opis.
Viscera torquentur, lacerantur corda tumultu:
Sunt cari exstincti, flendo cadunt oculi.
Ecce vocatur amor, nec jam revocatur amator,
Nos neque jam repetit, quem petra mersa tegit.
Ibimus ergo omnes alia regione locandi,
Ibimus ad patriam, quos peregrina tenent.
Ne, reverende Pater, ne casu. . . esto,. . .
Non hunc flere decet, quem paradisus habet.
Quod jubet omnipotens, non possumus esse rebelles,
Forte Deum contra est illius acta dolens.
Illius ecce sumus figmentum, et spiritus inde est:
Cum jubet hinc imus qui sumus ejus opus.
Accipe solamen (Joan. XVI) quod scis spondere creantem:
In me qui credit non morietur (Joan. VIII), ait.
132.0574A| Spondet adhuc etiam, nullus cui detrahat unquam:
Quae duo deposcant, ut sibi danda sciant.
Si duo de vobis (Matth. XVIII) votis concordibus, aiens,
Implorant aliquid, hoc Pater ipse dabit.
Si possint rari Domino praestante mereri,
Quae precibus poscunt; quid numerosa queunt.
Turba sacerdotum, monachorum corpus inerme,
Nonnae cum viduis, pauper, inopsque phalanx,
Clerus cum vulgo, vilis cum divite summo,
Cum majore minor, cum puero senior?
Commendant animam Jesu cum questibus ipsam
Fratris Germani, Domine beate, tui.
Distichon Salomonis, quo sequens carmen ad Dadonem mittit.

132.0574B| Rursus, sancte Pater, tua me dilectio cogit
Scribere doctiloqui verba perita viri.
Versus Waldrammi ad Salomonem, quos Salomon ad Dadonem misit.

Esto virile decus, patienter vince dolores,
Quod non vitatur, vel toleretur onus.
Talis erit populus, qualem te viderit esse,
Deque tua facie plebs sua vota metit.
Denique Job natos septem uno triste sub ictu
Amittens, laudes rettulit ore Deo.
Femina bis felix pia mater Machabaeorum,
Natos septem uno funere laeta tulit.
David Psalmigraphus cum natum amisit amatum,
Mox tumulo posuit, prandia festa dedit.
Haec girata manu, necnon percensita censu,
Fors moerore tuum, domne, levant animum.