Versus (Venantius)

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Versus
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 88



Versus (Venantius Fortunatus), J. P. Migne

I AD RADEGUNDEM ET AGNETEM.
(0591C)

Dulcibus alloquiis quae fabula fertur in aurem!
Si mihi jam placidas mensa benigna tenet,
Placitos animos, tabula redeunte, notate,
Prodat ut affectum littera picta manu.
Dulcis amore pio pariter materque sororque
Gaudia festivo concelebrate sono.


Sic vos Caesarii monitis honor ornet in orbe,
Atque ambas caro cum patre Christus amet,
Sic hic Caesaria et praecelsa Caesaria surgat,
Ut per vos priscus hic reparetur honor.
Gratia sic talis niteat, qua crescat in aevo
Per vos Pictavis Arelatense decus.
(0591D)Sic pie coelesti mereamur vivere regi,
Et mea vobiscum membra sepulcra tegunt.
Si quod in offenso retinetur pectore murmur,
In vice laxatum sit veniale, precor.
Pacem Christus amans, mira dulcedine plenus
Pectora vestra sacer, se mediante, liget.
(0592C)Obtineat pariter veneranda casaria mecum,
Quae simul amplexu vos cupit esse pio.


Quam prius inscribam fixam pietate parentem,
Quo geminae matres exstat et una . . .
Hanc praeponit honor, quae junior exstat in annis,
His aetas gravior jure senile favit.
Sed mihi dulce tribus pariter mandare salutem,
Est quoniam vobis carus et unus amor.
Felix quae retinet pariter tria lumina mensa,
Et Paschale bonum multiplicare facit,
Angelico coetu sic participante fruantur,
Deliciae vobis in regione Dei.


Nocte salutifera maneant materque sororque;
(0592D)Hoc nati et fratris prospera vota ferant!
Angelicos coetus, praecordia vestra, revisit,
Et relegat alloquia pectoris cara sui.
Tempora noctis agunt ut hac brevitate salutem,
Sex modo versiculis vel duo ferte, precor.


(0593A)Quamvis quod cuperem fugiat me, vespere facto,
Te mihi non totam nox tulit ista tamen.
Etsi non oculis, animo cernuntur amantes;
Nam quo forma nequit, mens ibi nostra fuit.
Quam ille locus pius, qui nunquam abrumpit amantes,
Quo capiunt oculis quos sua vota petunt,
In medio posito bonitatis principe Christo,
Cujus amore sacro corda ligata manent!
Hic quoque sed plures carmina jussa per annos,
Hinc rapias tecum quo tibi digna loquar.
Plaudite voce, Deo pia reddite vota, sorores,
Quod sic vobiscum gaudia tanta sedent.
Me foris excluso, vos hanc retinetis amantes:
Quod commune placet non simul esse licet.
Hec longeva diu maneat per singula nobis,
(0593B)Floreat et cunctis participanda bonis.


Cuncti hodie festiva colunt: ego solus in orbe
Absens natali conqueror esse meo.
Qui si forte latens alia regione fuissem,
Ad vos debueram concitus ire magis?
Nunc alii tibi dant, ego munera nulla sorori
Vel dare qui potui pomula more joci.
Sed quamvis absens specie, sum pectore praesens,
Et rogo que misi dona libenter habe.
Sic Deus omnipotens parcat matri atque sorori,
Que non egerunt me retinere sibi.
Haec pia festa diu multos, senis ipsa, per annos,
Laeta matre, simul me quoque fratre, colas


(0593C)Sic, hesterna dies totas mihi transtulit horas,
Ut matris vocem non meruisse querar.
Qualiter agnus amans genetricis ab ubere pulsus,
Tristis et herbosis anxius errat agris;
Nunc fugit ad campos feriens balatibus auras,
Nunc redit ad caulas, nec sine matre placens.
Sic me de vestris absentem suggero verbis;
Vix tenet incluso nunc domus una loco.
Sed refer hinc gratis placidae caraeque . . .
Quod me consolvit de pietatis ope.
Tu retines medium, medium me possidet illa;
Cum geminas video, tunc ego totus agor.
Num tibi, cara precor, Martinus, Hilarius adstent,
Et te vel natos spes tegat una Deus.


(0593D)Si nequeo praesens, absens tibi solvo tributum,
Ut probet affectum, mater amata meum.
Si non essem absens facerem quodcunque juberis:
Obsequiis parvis forte placeret iners;
Pectore devoto sed rustica lingua dedisset
Pastoris calamo matris in aure sonum
Imperiis famulans tererem mea membra diurnis;
Servirent dominae subdita colla suae.
Nulla recusarent digiti, puteoque profundo
Quae manus hoc scripsit prompta levaret aquas.
(0594A)Protraheret vites, et sarcula figeret hortis;
Plantaret, coleret dulce libenter olus.
Splendor erat tecum mea membra tradere coquinae
Et nigra de puro vasa lavare lacu.
Hinc tibi nunc absens Marcelli munera misi,
Cui dedit excelsum vita beata locum,
Et si discipliceant indigno verba relatu,
Complaceant animo signa superna tuo.
Sis longeva mihi cum nata et messe sororum,
Virgineoque choro restat ovile Dei!
Si tua verba dares, essent plus dulcia quam si
Floribus electis nulla dedisset apes.


Anxius afflictus, curarum pondere curvor,
Pectore confuso nec verba dare queo.
(0594B)Murmure sub dubio laceror, neque carmina laxo,
Nescio certo loqui, mente vacante mihi.
Heu! tristem si vota velint audire fatentem,
Me subito ferrent nubila missa tibi!
Dedalico lapsu si pinnas sumere nossem,
Ad vos quantotius jam revolasset amans.
Novit enim Dominus, qui corda latentia pulsat,
Quae mea, sed tacite, viscera cura domet.
Reddite, cum nequeo, dominae promissa benignae;
Nec tamen hic culpam crede fuisse meam,
Excusa, si forte potes, per sidera testor,
Me neque velle moras matris in aure feres.
Oret pro famulo; citius remeare parabo,
Et cum praesentor, verbera voce domet.


(0594C)Supplicibus votis referat mandata salutis
Matribus ac dominis pagina missa loquens;
Dumque recusat iter nostrum tibi reddere vultus,
Affectum saltim sollicitudo probet.
Non sumus absentes, si nos oratio dulcis
Praesentes semper cordis amore tenet.


Matri natus ego, frater simul ipse sorori,
Pectore devoto parvula dona fero.
Tertius unitus tria munera porta duabus:
Tam dulces animas dulcia poma decent.
Sed date nunc veniam mihi quod fano tali habetur,
Munera quae portet charta canister erit.


(0594D)Pergimus inclusas a gurgite cernere terras,
Qua vagus Oceanus fertque refertque vices
Fluctibus assiduis cum surgit ad aethera pontus,
Huc feritate sua mobilis unda latrat.
Littus arena suum refugit, nunc suscipit aestu;
Nunc mare dum turget, naufraga terra latet;
Quo gelidas se esse ren . . . . . dicus occupat ardor.
Atque loco huc una sunt tria dona Dei,
Quamvis sit sterilis, fructus fert illa beatos,
Dum coelo dignos pascit arena viros.
(0595A)Ast ego vel si qua sine vobis urbe tenerer.
Inter multa tamen millia solus eram.
Cernere vos laetas merear, materque sororque,
Cum venit excelsi coena Dei beata.
Si citius redeat frater simplicius, oro,
A me mandatae ferte salutis opem.
Et rogo, per vestras me commendate sorores:
Sic faciat cunctis Christus amore suas.

II EPIGRAMMA DE THEUDICHILDE.
(0596A)

Hunc regina locum monachis construxit ab imo
Theudichildis, rebus nobilitando suis.
Cujus nunc licet hoc corpus claudatur in antro,
Spiritus astrigero vivit in axe Dei.
Implorans rectis pastoribus euge beatum.
Det sapientibus huic heu mala digna Deus!

VENANTII FORTUNATI FINIS.