Jump to content

Versus ad Hildeboldum (Hericus Antissiodorensis)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Versus ad Hildeboldum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 124

124.1131A| Hildebolde, tuae requies et gloria plebis,
     Magnus honore soli, major honore Dei:
Excipe dignanter quod porrigit ecce prudenter
     Heiricus, capitis plenus amore tui.
Porgere parva pudet, cum maxima tu merearis:
     Attamen ex minimis pendere magna decet.
Quique dat hoc modicum, jam plus tribuisse probatur:
     Quodque est, quodque potest, is ibi nempe dedit.
Hic praeceptorum sunt ludicra pulchra duorum.
     Quis ego praesulibus ingenium colui.
His Lupus, his Haimo ludebant ordine grato,
     Cum quid ludendum tempus et hora daret.
Humanis alter, divinis calluit alter,
     124.1132A| Excellit titulis clarus uterque suis.
Haec ego tum notulas doctus tractare furaces,
     Stringebam digitis arte favente citis.
Nec prius illa mihi liquido disponere versu
     Cura fuit, nisi nunc cum tibi dando forent.
His violis animum, Pater, oblectare memento,
     Cum tibi curarum pondere pectus hiat.
His naturalem frontis vultusque nitorem
      Accumula, quotiens laetior esse voles.
Hoc si tranquillo sumens dignabere vultu,
     Mox comm . . . an gratius ardor erit.
Haec Lupus, haec nitido passim versabat in ore,
     Compensans aptis singula temporibus.