Auctor incertus Migne Patrologia Latina Tomus 36
Versus ad epitomen commentariorum Augustini
Cantica Davidico Christum modulantia plectro,
Explanata tenet floridus iste liber;
Maxima succinctis reserans mysteria verbis,
Et profluos sensus sub brevitate loquens.
Hunc Augustinus, toto venerabilis orbe,
Egregius praesul, doctor apostolicus
In populis largo diffundens flumine linguae,
Ter quinis decadis grande peregit opus;
Dum cupit et tenues rerum comprendere formas,
Et mentem plebis voce movere pia.
Sed quia rem miram atque omni ratione salubrem,
Non omnes avido cordis amore petunt;
Immo etiam plures censu sensuque minores,
Haudquaquam tantas quimus habere gazas:
(PL 36 0060) Uno cuncta simul libuit perstringere libro,
Et modicas undas sumere de pelago;
Saepius ut breviter possit res tanta revolvi,
Nec nimio sumptu sive labore gravet.
Hunc igitur, Lector, sensu percurre sagaci,
Et cape sidereum nectar ab ore sacro:
Quod recreat mentes, quod mores format et ornat;
Unde trahunt vires spes, amor atque fides.
Nam Deus hic clemens reverendae praesidet arcae,
Quae duplici tabula iura superna tenet:
Austeram virgam mannae dulcedine sedans,
Propitioque super numine cuncta tegens:
Atque duos inter Cherubinos voce tremenda
Intonat, et rapidi fulguris igne micat.