Jump to content

Versus de Verona

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Versus de Verona (Rhythmus Pipinianus)
Post 797 p.Ch.n.
editio: incognita
fons: incognitus


Magna et preclara pollet urbis in Italia
in partibus Venetiarum, ut docet Isidorus,
que Verona uocitatur olim antiquitos.

Per quadrum est compaginata, murificata firmiter;
quaranta et octo turres fulget per circuitum,
ex quibus octo sunt excelse qui eminent omnibus.

Habet altuin laberintum magnum per circuitum,
in qua nescius ingressus non ualet egredere
nisi igne lucerne vel a filo glomere;

foro lato, spatioso, sternato lapidibus,
ubi in quatuor cantus magnus istat forniceps;
plàteas mire sternate de sectis silicibus;

fana, tempora, constructa a deorum nomina,
Lunis, Martis et Mineruis, Iouis atque Veneris,
et Saturnis siue Solis, qui prefulget omnibus.

Et dicere lingua non ualet huius urbis scemeta:
intus nitet, foris candet circumsepta luminis;
in ere pondos deauratos metalla communia;

Castro magno et excelso et firma pugnacula;
pontes lapideos fundatos super flumen Àdesis,
quorum capita pertingit in orbem in oppidum.

Ecce quam bene est fundata a malis hominibus,
qui nesciebant legem Dei nostri atque uetera
simulacra uenerabantur lignea lapidea.

Sed postquam uenit ergo Sacer, plenitudo temporum,
incarnauit diuinitatem nascendo ex Virgine,
exinaniuit semetipsum, ascendit patibulum;

inde depositus, ad plebem Iudeorum pessimam,
in monumento conlocatus ibi mansit triduo;
inde resurgens cum triumpho sedit Patris dextera.

Gentilitas hoc dum cognouit, festinauit credere
quare erat ipse Deus celi terre conditor,
qui apparuit in mundo per Marie utero.

Ex qua stirpe processerunt Martyres, Apostoli,
Confessores et Doctores et Vates sanctissimi,
qui concordauerunt mundum ad fidem catholicam.

Sic factus adimpletus est sermo Dauiticus,
quod Celi clariter enarrant gloriam Altissimi
ad summo celorum usque terre terminum.

Primum Verona predicauit Euprepis episcopus,
secundum Dimidrianus, tertius Simplicius,
quartus Proculus confessor pastor et egregius;

quintus fuit Saturninus et sextus Lucilius;
septimus fuit Gricinus doctor et episcopus;
octauus pastor et confessor Zeno martyr inclitus:

qui Verona predicando reduxit ad baptisimo,
a malo spiritui sanauit Galieni filiam,
boues cum homine mergentem reduxit ad pelago,

et quideni multos liberauit ab hoste pestifero,
mortuum resuscitauit erepto ex fluuio,
idola multa destruxit per crebra ieiunia.

Non queo multa narrare huius sancti opera,
que ad Syriam ueniendo usque in Italiam
per ipsum omnipotens Deus ostendit mirabilia.

O felicem te Verona ditata et inclita,
qualis es circumuallata custodes sanctissimi,
qui te defendet et expugna ah hoste iniquissimo.

Ab oriente habet primum martyrem Stephanum,
Florentium, Vindemialem et Mauro episcopo,
Mammam, Andrònico et Probo cum Quaranta martyribus:

deinde Petro et Paulo, Iàcobo apostolo,
precursorem et baptistam Iohannem, et martyrem
Nazarium una cum Celso, Victore, Ambrosio;

inclitus martyr Christi Geruasio et Protasio,
Faustino atque Iovitta, Eupolus, Calòcero,
Domini mater Maria, Vitale, Agricola.

In partibus meridiane Firmo et Rustico,
qui olim in te susceperunt coronas martyrii,
quorum corpora ablata sunt in maris insulis.

Quando complacuit Domno regi inuisibili,
in te sunt facta renouata per Annonem presulem,
temporibus principum regum Desiderii et Adelchis.

Qui diu morauerunt sancti nunc reuersi sunt
quos egregius redemit cum sociis episcopus
Primo et Apollenare et Marco et Lazaro:

quorum corpora insimul condidit episcopus
aromata et galbanen, stacten et argòido,
myrra et gutta et cassia et tus lucidissimus.

Tumuluni aureum coopertum circumdat preconibus;
color sericus fulget, mulcet sensus hominum,
modo albus modo niger inter duos purpureos.

Hec ut ualuit parauit Anno presui inclitus:
per huius cinus flama claret de bonis operibus
ab austro, finibus terre, usque nostri terminus.

Ab occidente custodit Systus et Laurentius,
Ypolitus, Apollenaris, Duodecim Apostoli
Domini, magnus confessor Martinus sanctissimus.

Iam laudanda non est tibi, urbis in Auxonia
splendens pollens et redolens a sanctorum corpora
opulenta inter centum sola in Italia.

Nam te conlaudant Aquilegia, te conlaudant Mantua,
Brìxia, Papia, Roma insìmul Ràuena;
per te portus est undique usque in fines Ligorie.

Magnus hahitat in te rex Pipinus piissimus,
non oblitus pietatem aut rectum iudicium,
qui bonis agens semper cunctis facit prospera.

Gloria canemus Domno regi inuisibili,
qui talibus te adornauit floribus mysticis,
in quantis nites ct resplendes sicut sol irradians.

Sancte Zeno, ora pro me et cunctis mortalibus.