Migne Patrologia Latina Tomus 114
Versus de rebus diversis
Versus de rebus diversis (Walafridus Strabo), J. P. Migne 114.1120B
AD HEBONEM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM, In persona Tattonis. 114.1107B|
Hac licet indigna liceat vos voce monere
Pontificum sublime caput, sanctissime praesul,
114.1107C| Viribus ut totis coelestia jura struatis.
Pars quia magna boni vobis facientibus omni
Apparere potest mundo, quia se locus ultro
Obtulit, ut vobis obtemperet aulicus ultro,
Et Dominus speciale dedit pro tempore lumen
Ingenii, quo summa domum sapientia fixit,
Nec minor hoc retinet totum veneranda voluntas.
Omnibus his cum vos magnus daret arbiter omnis
Justitiae, propriis locupletes crescere donis,
Non erit indignum tota si mente beatae
Ecclesiae piae membra sua in compage medullis
Confortata suis, foveatis dogmate sacro,
Et primum vigeant oculi, pro luce diurna
Qua totum instruitur, recta ad vestigia corpus,
Vos sal, vos lumen, Domini vocat unica proles,
114.1107D| Solvere sacra vetans factis praecepta sinistris,
Vobis solvendi vobis dedit atque ligandi
Cuncta potestatem coelo terraque manentem
Conservis alimenta jubens in tempore poni,
Vos igitur si vita decens ornaverit apte
Subjectos exempla trahent ad compita vitae,
Et non subjectos series pulcherrima morum
Illiciet priscae vitare erramina vitae
Et cervice humili, faciet juga ferre Tonantis,
Primum namque decet, totoque et corde studendum est,
Ut pia catholicis firmetur regula factis,
114.1108B| Post aliena sacris temptentur corda loquelis.
Cogere quid prodest ad ovilia morbida, sanos
Quos cupis esse greges, primum vitia omnia sacris
Pellantur stabulis, sic turba novella vocetur.
Nonne eadem quoque cura fuit doctoribus almis,
114.1108C| Ut sine labe suae graderentur ad omnia vitae,
Blasphemis ne forte locum vis sancta dedisset,
Paulus praeco Dei, sese cupit omnibus esse
Omnia, ut ex multis caperet felicia lucra,
Scandala non demus Judaeo et gentibus, inquit,
Ecclesiaeve Dei, quae rugas aufugit omnes,
Et capiti per membra sua se sedulo nectit.
Quanto namque caput fuerat pro corpore toto
Olfactu, auditu, gustu, speculamine, tactu,
Tanto vos potior legum strictura coercet,
Hocque magis summae debetis imaginis arcem,
Intrepido lustrare gradu; non haec tamen istis,
Quod vobis aliquam virtutem deesse putemus
Prosequimur, sed magnus amor dicenda ministrat,
Nam cupimus vestra ad sanctum molimina finem
114.1108D| Ducier, at summum tractandi digna patenter
Novimus esse locum, ni desit sola voluntas,
Jamque etiam nostrum vosmet cognoscere votum
Non dubitamus, erit Christi perfectio donum.
Trina Dei vobis per saecula cuncta potestas,
Aeternae tribuat vitae, sine fine coronam
Ut vos cum Domino, vobiscum et laeta sequentum
Turba, metat stabiles magna cum pace maniplos.
AD DEGAN CHOREPISCOPUM TREVIRENSEM, In persona Tattonis.
His tibi versiculis, doctor sanctissime Degan,
114.1109A| Tatto humilis mittit verba salutis ovans.
Arctor in ambiguis vario moderamine rebus,
Utrum pauca loquar, an potius sileam.
Scribere cogit enim dilectio mutua memet,
Sed vereor ne non dem tibi digna, pater.
Tullius inferno quamvis repedaverit imo,
Exserat aut magnus ora faceta Plato;
Livius aut Titus secum ferat ipse Catonem,
Vel linguam teretem Sapho loquax terebret:
Non possent unquam laudum miranda tuarum.
Digne proferri, sunt quia multa satis.
Miramur merito sapientis munera mentis,
Doctrinam, mores, carmina, dicta, animum.
Nec minus exterius miramur sancta staturae
Incrementa tuae, membra, manus, faciem.
114.1109B| Nos parvos humiles, murem sibi forma subegit,
osque gigantem esse gloria molis habet.
His sed sepositis tota virtute precamur
Ne laceres versus, praesul amate, datos.
Sed potius scriptis recinentia scripta ministres,
Queis nos correptos admoneas petimus.
Quin etiam dabimus puerorum pauca legenda
Hinc joca nostrorum, ut vitiosa seces.
Verum de reliquo si quid mandare velitis,
Mente sumus parti, sic tua jussa sequi.
Quaesumus obnixe, nos ne fraudetis amatis
Vestrae doctrinae mellifluis modulis.
Sic equidem vobis, verbis audebimus ipsi
Dona salutis item mittere suppliciter.
Et faciat laetum regna poli capere.
114.1109C| Nunc valeas, vigeas meritis per saecula pollens,
Sisque memor nostri, nosque tui in precibus.
IDEM AD EUMDEM.
Suscipe parva tui, praesul sanctissime Degan,
Munera Strabonis quae tibi mittit ovans.
Sis memor in precibus, reddis dum vota Tonanti,
Strabonis, memor est semper et ipse tui.
Carmina Pygmei mittam, simul atque gigantis
Dum vacuum fuerit, semper ubique vale.
Amen.
AENIGMA.
Est monitor quidam, plures qui commonet ipse
Non tamen ulla canit sine dicta monente vicissim,
Quae dum cauma coquit, penitus tacet atque refutat
114.1109D| Carmina, sed medio melius de frigore clangit.
DROGONI EPISCOPO METENSI.
Judicii decreta Dei dum Paulus acuto
Scrutatus sensu, tanti non posset honoris
Non dico effari, sed nec contingere molem
Attonitus mirisque stupens affectibus. O quam
Sunt, inquit, divina homini penetralia longe
Occultis abstrusa viis, quae corpore clausi
Per speculum rarisque vident ex parte figuris.
Quis dinoscet enim, quae sit sapientia mundi?
Quae via? quae rerum latebrosa scientia? quodve
Judicium quo cuncta Deus regit, ordinat, ut sint?
Quo vasa interitus flagris et pace sinuntur
Tendere calle suo, per quod pietatis aguntur
114.1110A| Vasa per adversos successus perque secundos
Lucis amare viam, quo factum sancte fatebor
Provisumque pater, primis ut casus ab annis
Saepius asperior quateret, nec frangeret unquam
Quem laetis censura Dei laudanda diebus
Perpetuaeque bonis voluit servare salutis,
Ne si securis riderent otia rebus,
Libertas gravius generaret lenta periclum;
Gignit enim diuturna quies fomenta laborum,
Juge exercitium pacem parit, addit honorem.
Qui vaga diluvio servavit semina mundi,
Et genus humanum parva de stirpe refecit,
Qui Joseph regnare dedit post carceris umbras
Quique domum Israel duris dux ipse catenis
Exuit, et pariter promissa ad rura vocavit
114.1110B| Post latebras, odiique dolos, et praelia. David,
Qui dedit imperium, natique immania gesta
Vertit in auctorem, rursusque in regna recepit,
Cui pax ipse fuit, vatem qui fauce leonum
Ignibus et pueros mediis subduxit, et alto
Fornacis gremio, rorem pro caumate sparsit,
Qui Christum post flagra, crucem, meledicta, sepulcrum,
Surgere et ad dextram fecit residere paternam,
Qui furvae tenebras, et caeca silentia noctis,
Mutat luce nova clari per lumina solis,
Qui nebulas pluviumque diem redeunte sereno
Purificat, terrisque suum post frigora brumae
Ver reparans pomis, foliis et floribus arva,
Quae fuerant pridem canis turbata pruinis,
114.1110C| Instruit et pelagi ferventia murmura sedat,
Ipse per immensum pietatis munus amicae
Vos mutare dedit, fuerant quae tristia laetis,
Ut quia de Domini didicistis fidere donis,
Casuris haerere bonis, non deinde velitis.
Nempe beatus erit Domino qui sperat in ipso,
Est maledictus item qui carnis brachia credit
Sufficere, et Domini demens solatia temnit.
In Domino confisus enim, velut inclyta Sion,
Non metuet pulsata malis per saecla moveri.
Nam qui verba Dei studiosis auribus haurit,
Et complere studet devotis agnita factis,
Hunc aeterna viro similem sapientia dicit,
Qui mansura domus fulcit fundamina, sacrae
Mole petrae, quae Christus adest, ubi templa bonorum
114.1110D| Sunt figenda operum, subito si venerit unda
Fraudis, et errorum, aut pressurae flumina fortis
Ventus et a Scythico ducens Aquilone fragorem
Sibilat illecebras antiqua fraude latentes,
Vel forte ingenti si tempestate fatigat,
Stat structor, stat structa domus, quia firma beatae
Fundamenta petrae, super imposuisse probatur.
Hac de mole petrae, vero stat nomine Petrus,
In quo percepit solvendi sive ligandi
Ordo potestatem, merito qui nomine vestro
Dicitur, hunc quando factis et dogmate recto
Vosmet habere liquet; quem quo mage quisque meretur,
Hoc et habere magis bene creditur; ergo tenenti
114.1111A| Non dat honor meritum, meritis sed deditur ipse.
Haec sunt praecipue quibus insignita refulget
Virtutis persona tuae, sapientia radix,
Ordo, affabilitas, bonitas, patientia, virtus,
Vita, gradus, doctrina, locus, moderatio, victus,
Zelus amorque Dei, fidei insuperabile robur,
Relligio, officium, censura, modestia, gestus.
Hisce Dei virtus vosmet per tempora multa
Crescere concedat, proque his aeterna rependat
Praemia, quae servis tribuenda fidelibus auctor
Insinuat, vitae Dominus, via, vita, redemptor,
Nominis alta mei si non oblivio meme
Presserit, haud unquam vestri memor esse vetabor,
Et quae praecinui votis optare benignis
Pastorum eximio peccator Strabo, pigerque
114.1111B| Quindecies et bis quinos fert munere versus.
AD MUATUUINUM [MODOINUM] EPISCOPUM.
Si qua viam faceret nostris fiducia votis
Optabam dudum scribere saepe tibi.
Suscipe nunc tandem, praesul charissime nobis
Quae simplex humili fert ratione animus.
Non aspernari tantum mea parva magistrum
Crediderim, lati quem colit orbis amor.
Ditis heri locuples capit aurea vasa supellex,
Argenti species adnumerans varias.
Haec eadem non ficta luto, non lignea spernit
Vascula, sed propriis mancipat officiis.
Qui dat Erythreo summas de littore gemmas,
Finibus Europae succina quaerit hians,
Oceani solitus balaenas vellere fundo
114.1111C| Vulgares tincas ad sua lina vocat.
Aurificis studium, pretiosa monilia fingens
Interdum gracilem corpore cudit acum.
Balsama, narcissum mundi per climata quaerens
Camporum violas, et coriandra legit.
Tu quoque summorum pastus virtute ciborum
Dignare exigui muneris esse dapes.
Ac veluti post mella, gravis cape pocula myrrhae
Quae sit saeva licet, pluribus auxilio est.
Gloria quae vestris inolevit magna camoenis
Ne laceret nostros cernuus oro trochos:
Carmina maturae cupio pretiosa senectae,
Dicta juventutis, qui lego multotiens.
Quamvis multa canas saecli celebranda catervis
Nos apud es mutus, fama quibus minor est.
114.1111D| Ne, pater alme, sinas cunctis quod sponte ministras
Expertem memet muneris esse diu.
Sperarem vestrae nunc jam solatia Musae,
Ni mala per regnum tanta voluta forent.
Nunc doctor, miles; praesul, bellator habetur
Pessundant propria quique aliena gerunt.
Eheu! quam clare Satanae servitur honori,
Et pax pacis abest, orbe repulsa procul,
O proreta, pio studium dispone labori,
Ne fluctus mergat qui furit in brevibus.
114.1112A| Sit Dominus tecum, semper tua gratia mecum,
In Domino vates, o Modoine, vale.
IDEM AD QUEMDAM.
Si tibi frumenti superarit copia, sive
Condonare queas nobis, seu vendere quidquam
Exstat opus, quia pascendi mihi denique quidam
Sunt, prodesse quibus nolenter sive volenter
Debeo, chare, vale, sodes dominum ipse saluta
Prona voce tuum, scribam si suaseris exin,
Scribitur ut vilis properanter epistola, sic has
Crede mihi nugas, sine cera hac pelle notavi.
AD AGOBARDUM EPISCOPUM LUGDUNENSEM.
Dum vix ter senos habuissem temporis annos.
Ad vos nomen iit, o pater alme, meum.
114.1112B| Pervenisse scio, quando rescripta recepi,
Quae magni nobis instar amoris erant.
Si meministis enim, quia nam meminisse potestis,
Gaudeo, et ut memores sitis ubique rogo.
Ipse amor ardet adhuc animis, viget ipsa voluntas
Visendi temet, atque tuo ore frui.
Aethiopum si regna colens, si rura Sabaea
Liquit regina, ut Salomona petat
Cur nos non potius quibus altera regna parantur,
In solo auctoris semper amore sumus?
Nam fateor, si certa mihi nunc optio detur,
Ut capiam mundi dona vel ingenii;
Otia liberius verum secura sciendi
Aurea quam saecla, sed peritura, sequar.
At de flore novo, qui vos penes ortus, odorem
114.1112C| Prodit ubique sui, haec loca rumor alit.
Flora venit quondam, dum singula quaeque deorum
Sunt affata, jugis prata thymumque gerens.
Huic floro melius sententia Christicolarum
Attribuit, quidquid dogmate et ore viret.
Nam hic florus florem sequitur de germine Jesse,
Et tradit quod amans attulit ille homini.
Quae tam segnis erit donis ingrata supernis
Quae se hoc non sponte nectare pascat apes?
Floreat haud flaccens hic flos, et florea fragrans
Spiramenta ferat semper ubique Deo,
Donec in astriferas porrecta cacumina sedes
Erigat, et fructum jam sine fine habeat.
Cedant ambrosiae, rosa, lilia, spica, crocusque,
Suavia cuncta simul, hujus amor placeat.
114.1112D| Hoc fruar, hoc utar, fovear, delecter, abundem,
Auditu et visu hujus, alar, docear.
Det quandoque Deus, nos mutua dona vicissim
Impertiri, aliquid pars utriusque metet.
Munere divino precor, o sine fine valeto,
Mittentes vestrae dulcia scripta vicis.
AD RABANUM MAURUM ABBATEM FULDENSEM, MAGISTRUM SUUM.
Suscipe servorum, Pater optime, verba tuorum
Annuat ut vestris Omnipotens precibus.
Fac supplere moras torpentem pectore Strabum
Plurima ne dominis probra legat propriis.
Suscipe putricolum [ F., patricolam] clementi corde libellum
114.1113A| Emendata tuo viscera ut ore ferat.
Vix reparata tuis concedere dogmata servis
Dignare, ut norint quam bene amore cales
Cresce valens, augere vigens, firmare beate
In Domino semper, inclyte quaeso Pater.
AD EUMDEM PRO CALCEAMENTIS.
Rabano Patri per verba precantia Strabus,
Ante aliquot menses spondebat epistola nobis,
Huc autumnali venturos tempore missos
Usibus ut nostris ferrent, quae nostra poposcit
Paupertas, sed spes miserum me vana fefellit,
Quo sic suspensum improvisa perurget egestas,
Sed licet innumeri pulsent mea pectora questus
Plus tamen impugnat, quod nudipedalia cogar
Ecce pati, ni vestra prius solatia nostros
114.1113B| Respiciant casus, verbis ut pauca monenti
Occurrat, quae fit cunctis largissima mater
Vestra manus, valeas per saecula cuncta precamur.
AD EUMDEM PRO SERVITORE DANDO.
Quaesumus exigui temet, Pater optime, servi,
Sit nostri ut clemens vestra memor bonitas.
Aedis enim nostra est nobis angusta duobus,
Si terni essemus, lata satis fieret:
Unde exspectamus vestri promissa favoris,
Tu nos ut clemens teque juvet Dominus. Amen.
DE QUINQUE PARTIBUS RHETORICAE.
Pars est rhetoricae solers inventio prima,
Dicendi constat bene conditus ordo secunda.
114.1113C| Tertia condignis sequitur pars angusta duobus,
Quarta rogat memorem, collecta tenere magistrum.
Explet et ornatum dicentis formula quintum.
AD WENIBERTUM ABBATEM.
Suscipe, sancte Pater, pauper quae munera Strabus
Mittit, et ex animo missa revolve libens;
Nam quod apud gnaros gaza pretiosius omni est,
Hoc tibi porrigere viscera nostra volunt.
Non aurum, non ulla malis obnoxia curis
Munera, quae incautos sternere saepe solent;
Xenia sed mundas tantum pascentia mentes,
Quae tibi quando fero centuplicata gero.
Haec igitur si dicta pias dimittis in aures
Plura dabo, vitam si Deus addiderit.
114.1113D| Vive, vale, rescribe, doce, Weniberte benigne;
Esto memor memoris, et memor esto tui.
AD SIGIMARUM MODO ABBATEM.
Sancte Pater, dignare brevem percurrere chartam,
Quam Strabus tenui edidit ingenio.
Sunt mihi namque patres celeberrima jura tenentes,
Talia curantes non recitare metra.
En ideo ignotis commendo probanda labellis,
Ut saltim inveniam qui pia verba ferat.
Respice quem torto spectare videbis ocello.
Iste puer mittit haec tibi verba, pater,
Aeternam cupiens tibi namque manere salutem,
Sis memor ut famuli mutua dando tui.
AD MAGISTRUM TATTONEM.
114.1114A|
Litterulas lacrymae nostras comitantur amarae,
Optantes faciem ecce videre tuam.
Tu videas vitae coelesti in sede Datorem
Mercedisque feras praemia multa bonae.
DE CARNIS PETULANTIA.
Quisquis tramite pendulo
Declivique spheram loco
Plana ponit in area,
Ni prensum teneat manu
Statim cernit ad infima
Cursu nare volubili.
Qui plumam levibus manu
Aut credit folium notis
114.1114B| Dum ventis quatitur polus;
Ni prenset manibus fugam
Molitur vaga concitam
Res, et fertur in aera.
Cum puppim fluvio levem,
Et saevis dare fluctibus
Cogit dura necessitas
Ni conto pigra robora,
Et remis subigat celer,
Te secum rapit alveus.
Ignis per stipulas volans,
Aut summas fruticum comas,
Quas vis Solis obusserat,
Ni fons fortior occupet,
Statim materiem vagam
114.1114C| Consumit simul, et perit.
Agrestem caveis feram
Captam, profuit aut avem
Sub custode tenerier,
Ni sic assiduus domes,
Pergit lustra per avia
Morem quaerere pristinum.
Annis forte recentibus,
Si pullum patre nobili
Campis credideris satum,
Ni frenis bene presseris
Confisus petulantia
Te deponit, et avolat.
Novi flumina promptius
Primis currere callibus,
114.1114D| Quae si forte coegeris,
Notos linquere tramites,
Ni consepseris undique,
Rumpunt foedera protinus.
Haec carnem stolidissime
Nostram respiciant homo,
Consuetam male vivere,
Puppis, pluma, focus, sphera,
Pullus, flumen, avis, fera,
Haec attende sagaciter.
Quam ni sollicitus malis
Exarmaveris insitis,
Et conatibus intimis,
114.1115A| Ad veram retrahas viam,
Nigros tendit ad inferos,
Et tu perpetuo gemis.
O qui munere perditas
Sanasti vitiis tuo
Terras, per genitum tuum,
Fac ne daemonis horrida
Vis mentes sibi vindicet,
Quas baptismate laveras.
AD LIPHARIUM MONACHUM.
Strabus ab interno tibi mittit amore salutem,
In Domino ut valeas, doctor amande, tuo.
Sis memor et Strabi rescribens mutua pacis
Munera, si dicta vixero plura dabo.
114.1115B| Portitor accelerat, sensus in pectore tardant.
Sensus si melior venerit, instat amor
AD ALTGERUM MONACHUM ELAHWANG.
Strabus opem Domini veteri optat adesse sagittae;
Ipsa nimis valeat Strabus ut ipse rogat.
Plango tuos, fateor fautor, dilecte recessus,
Oraque largifluis, irrigo nunc lacrymis.
Sum memor auxilii, mihi quod conferre solebas,
Et munus recolo pacis amoris opus.
Oscula dulcisono libate precamur ab ore
Litterulis ego quas pollice et ore dedi.
Jam secura tua residere sagitta pharetra
Cerneris, et placidis pascier ecce bonis.
Nec de mente cadat, fueris quis, quisque modo sis,
Perfecta in recto sunt documenta opere.
114.1115C| Marcuvardum Cotanen dignum precor omnia Bertum
Dona salutis ego Strabus habere diu.
Jam valeant cuncti fratres, valeat bonus Abba,
Servulus hoc vester, oro pusillus enim.
Tu memor esto mei sanctis sermonibus Altger,
Strabus ubique tui est memor in Domino.
IN PERSONA CUJUSDAM MONACHI AD ABBATEM SUUM.
Suscipe clementer paucos, pater optime, versus,
Suscipe vota precum, conspice moestum animum.
Qui geris ecce vicem Christi pietate magistra,
Te credo esse pium de pietate Dei.
Nunquam me similis stravit, tetigitque procella,
Cujus ad incursum tam cito deficerem.
Quam me vestra quatit fictis suspicio rebus,
114.1115D| Qua miser ut timeo, nec fuga nantis erit.
Si tamen ad ventum licuisset flectere remum,
Securo eximerem pectore me pelago.
Idque rogo summe rogitans per numina summi
Jam me mundari, vel patere esse reum.
Mitius expelli ferrem de sorte meorum,
Iram quam vestram hoc meruisse modo.
Da veniam dictis, solito potioribus istis,
Ecce necesse mihi sic, pater alme, fuit.
GOTESCALCHO MONACHO, QUI ET FULGENTIUS.
Velox Calliope viam frequenta,
Qua Fulgentius invenitur, illum
114.1116A| Post cunabula longius meantem
Quaesisti, dubiam secuta famam,
Interdum vaga perstrepat illum
Romana positum ferens in urbe,
Devoto extera cogitare corde,
Gratis exsiliis adire rura.
Tandem quaere suo loco reductum,
Et dic semper ave, valeque multum,
Cui quondam dederas honore nomen
Ductum dirigit hic tibi salutem.
Dulcia cum nostros sancti natalis amores
Jam propius tractis complerent gaudia votis
Addita sunt fasti fulgentia dona secundi,
Quod tua suspensis ingessit epistola nobis,
114.1116B| Ut requies lasso, sitienti ut dulcis aquae fons.
Lac maternum agnis, pluvia ut squalentibus arvis;
Carcere constrictis ut lucis vena diurnae:
Sic optata palatinas mihi metra tuapte
Scripta manu, nebulas vero pepulere nitore;
Sed quia lucifluo succedunt saepe sereno
Nubila, non aliter turbant mea gaudia Chauri,
Dum tua scripta sonant, bene me te posse carere
Ad faciem quantum, cum sit mihi testis in imo
Pectore, spes ardens a te me plurima velle
Lucrari, lucisque tuae consortia ferre.
Te quoque sit certum multis testantibus, et me
Atque alios exemplorum verbique lucerna
Instruere, et sapidis infundere posse salivis.
Est aliud majore mihi moerore gemendum,
114.1116C| Quod cum vita tibi potior sit lege Lycurgi
Solus in accepto recubes non prodigus auro
Commissumque premant sudaria nexa talentum,
At qui in pauperie passa est quam nostra juven
Non talem te chare habui, minus aque benignum
Expertus non sum, fuerat quam cura petentum
Cur modo diutius mordax testetur in amplis
Fama tuam miror celare peculia dextram,
Quae pater usuris clemens augenda reliquit,
Sol radios nec luna suos caeco invidet orbi.
Imber in arva cadit subjecta, fluuntque volentes
More suo fluvii, partum trahit aera mundus,
Gramina fert tellus, foliis et fructibus arbor
Sponte revestitur, lac manat ab ubere matrum,
Ipse Deus sine dat cunctis discrimine lucem,
114.1116D| Et pluvias, operisque sui jubet ire sequacos.
Quis mihi persuasit sacra munera corde tenaci
Obstruere, auctori nisi qui contraria sentit?
Quin potius monuit sancti quod pagina Pauli,
Servemus, bona quae subsunt, operemur ad omnes,
Sed magis in sanctos, quos vita domestica nutrit.
Ergo pater fraterque meae pars unica mentis
Noluerim mea dicta putes lacerare volentis
Sed tua nolentis reticere pericula, si quid
Mens mea scit, poteritque fidem servare fideli,
Non tibi talis ero, qualem meminere Philippum
Fraude in amicitiae per prisca volumina fasti,
114.1117A| Sis mihi quam merui longe rogo major amicus.
Quantus sum tibi, tantus ero, rescribe per istum,
Pacis amatorem nostrae, fidumque sequestrum,
Proque rogante ora, ne turbine raptus iniquo
Non meminisse tui queat, hinc in saecla valeto.
DE QUODAM SOMNIO AD ERLUINUM.
Nox erat et magni alternis per climata coeli
Ignibus auxerunt astra remota jubar;
Pollachar infusum Lethaeo munere somnum
Emotis curis, noctis amabat opes.
Cum subito tenebras fama est Jovis armiger altas
Decutiens, oculis visus adesse viri.
Perge, ait, et terrae nebulas transcende prementes;
Ducam etenim, quo te praemia magna manent,
114.1117B| Laetus ad haec grates cernenti cuncta quod aegram
Quaesitu longo vult satiare animam.
Ales ad alta volat, timidumque per aera portat,
Donec terrorem purior aethra dedit.
Daedalus ille novus, partim suadente timore
Partim praeproperum, quod terit horret iter.
Sordibus hisne, inquit, quis turgent membra gravatum
Lucida stelligeri me feret aula poli?
Quin patere excurrat distenti egestio ventris,
Terra suum servet pondus, abibo levis.
Unguirapus ventura sciens caudam ore teneto
Dixit, et expurga foetida quaeque celer.
Tum vero ut longum mundus duraret in aevum,
Ilia pro totis nisibus evacuat.
Hic aquila, absurdum est, divinis sedibus, inquit,
114.1117C| Inserere, aspergat qui loca celsa lue.
Ergo redi et strati sordes intende relapsus
Nec rursus speres sordibus astra sequi.
Evigilans quidquid supero sibi visus ab axe
Fundere, per lectum repperit ire suum.
Pro pudor atque nefas, visis deceptus iniquis.
. . . . . . . . . . . . . . .
( Hic apud Canisium, sequuntur tredecim poemata, in honorem beatae Mariae et duodecim apostolorum. At ista sancto Aldhelmo sunt ascribenda, et a nobis recusa exstant Patrologiae tomo LXXXIX, col. 291.)
INCIPIT PSALMUS.
Quam bonum ecce simul fratres concorditer omnes
Est habitare pios, capitis ceu vertice quondam,
Limpida fomenti fundunt velamina pepli,
114.1117D| Udaque roriflui veluti cacumina collis,
Hermon et Sion, humescunt roscida rura,
Illic perpetuo pollebunt munera patris,
Vitaque fine tenus durat per saecula sospes.
ORATIO DOMINICA.
Omnipotens auctor coeli regnator in aula,
Sanctificetur honore tuum laudabile nomen,
Longe repulso hoste qui nos livore fatigat,
In terrisque fiat nostris tua clara voluntas,
Sic veneranda poli qualis in culmine constat.
Summe Pater, nobis panem concede diurnum
114.1118A| Donec nostra fides meritum succrescat in almum.
Plura quae facimus nobis dilecta remitte,
Ut veniam dantes laxemus debita fratrum,
Naturam nostram mala non tentatio frangat,
Non superet, laqueos ne inducas hostis iniqui:
Ergo mali magnis tu nos defende periclis,
Ut mereamur inire tui alta ad praemia regni.
Ista quidem lector qui sim cognosce loquela.
ALIUD
Hartperto superi septo diademate regni
Virtutum vitam gradibus qui scandis honestam,
Servitio Domini nunquam marcescis in omni
Pectore sub fido devotus nuntiat, N.
Omnia quae fieri possunt famulaminis ulli,
Cum precibus fidis simul omnia tota salutis,
114.1118B| Responsum vestri jamjam venisse cupivi,
Tale quod ex vobis referat solamina nobis.
Vos ego vos vere dubito qui velle replere,
Auribus ut vestri dixere notamina nostri,
Vel melius fari, vel prorsus posco negari,
Cordis ut ambigui cito possint vincula solvi.
Sicut gaudet avis laetantur garrula ramis,
Corpore sic vestro gratulabor sospite viso,
Haec rogo verus amor, jungat non dividat error.
ΔΙΣΤΙΧΟΙ ΠΡΟΣ ΤΟΝ ΑΡΧΟΝ ΤΩΝ ΑΓΑΘΩΝ.
Patri dilecto virtutum flore sereno
Mathytes fidus optat ubique decus.
Si mihi millenis fluerent modulamina bombis,
Non possent tanti digna sonare tibi
114.1118C| Quem tamen ut potero devoto pectore laudo,
Laudandum merito vociferante sono.
Te cum symphoniis modulentur lymmata ternis.
Harmoniaeque decus consonet omne tibi.
Tessara cum modulis conflentur in organa trinis
Nunc tibi dyplasium, nunc diapente sonet.
Te per grandisonas laudet moderator hydraulas,
Colchica formetur ex adamante tibi.
Laudent concordes sueto te more sorores,
Est quorum numerus bis quater atque semel.
Quae testante mytho volitantes alite multo
Auricomo comites intonuere polis.
Usibus una meis tantum restabat in arvis
Quam vexit cygnus tardus ad istud opus.
Quae mecum luteas interversando paludes
114.1118D| Edocet in laude evigilare tua.
Denique veridicus varios felixque misellus,
Amnes astrivagi prodiderat numeri.
Quorum jam reliquis quadam de parte remotis
Extima nos duri afficit unda vadi.
Gurgite quo geminis tantum circumdata cygnis
Nostra Thalia sedet, frigoribusque riget.
Denique candidulas nigro sub gurgite pennas
Obsordere dolet, cum dolor alter abest.
His usura foret cum flumen lactis adesset,
Hinc alios comites postulat hicce sibi.
Cornicem alpinam si quis transmittat ad illam
114.1119A| Strimoniamve gruem, munera grata dabit.
Illi cum crotalis, tinnitibus atque lyrarum
Threicium superans, clangeret ipsa vacans.
Artibus omnigenis rutilans o nomine dulcis
Hoc opere ut tibimet obsecro chare vacet.
Nomen namque tuum recolit plus omnibus unum
Perdia quod memorat, nocteque connumerat.
Attamen indubitans istaec ut tu mihi credas.
Aspice quae scripsit ipsa magistra tibi.
VERSUS THALIAE AD EUMDEM.
Compar amande vale, nostri decus inclyte salve,
Quem nobis aptum facit experientia rerum,
Artibus in nostris qui non aequandus haberis.
Namque tuum nomen mihi semper amabile lumen,
Noctes atque dies mecum versabitur omnes
114.1119B| Quod stringens numeris coelestis ad instar honoris,
Compono certis manifestans cognita rhythmis,
Cujus frons quinis, deciesque recognita quinis
Dat lateri triadem decadem ter denique signa.
Denique bis binis ipso de nomine sumptis
Litterulis quadrum signo per climata mundum
Mox totidem reliquis ductis exinde elementis
Quattuor in mundum spargentes dogmata latum,
Signantur proceres, Christi documenta notantes,
At tu si cautus haec bina quadrangula cernis,
Bis centum numeros adjectis quinque notabis
Quos per septenos sollers si dividis orbes:
Sunt duo quae restant geminam signantia pacem,
Eptas, nam totidem designat dona superna,
114.1119C| Sed si pentagonum cernis per grammata primum
Quodam cum phthongo resonat ceu nuntius alti,
Ternae litterulae restant de nominis arce,
Quas fidei sanctae ternarius offerat ipse,
Aspice nunc clarum frater nomenque serenum,
Gaudens cum Domino felix, nostrique memento.
IN BASILICA SANCTI PETRI ET PAULI.
Hic Petrus et Paulus, quadrati luminaria mundi,
Absidam gemino tutantur numine lautam,
Necnon Andreas, qui quondam funera laetus
Passus et in patibulo sancta cum carne pependit.
114.1120A| Hoc templum Buggae pulchro molimine structum
Nobilis erexit Cenuvium filia regis,
Qui prius imperium Saxonum jure regebat,
Donec praesentis contemnens culmina regni,
Divitias mundi rerumque reliquit habenas,
Plurima basilicis impendis rura novellis,
Qua nunc Christicolae servant monastica jura.
Exin sacratam perrexit quaerere vitam,
Dum proprium liquit Christi pro nomine regnum.
Qui tamen ante tribus gessit certamina pugnis,
Et ternis pariter confecit bella triumphis
Post hunc successit, in bello famosus et armis,
Rex Caejivunalla potens, regnique possessor et haeres.
Sed mox imperium mundi sceptrumque relinquens
114.1120B| Alta supernorum conquirens regna polorum,
Clarum stelligeri conscindens culmen olympi,
Sed his principibus coelum penetrantibus altum,
Quorum descripsi jam bina vocabula dudum,
Tertius accepit sceptrum regnator opimum,
Quem clamant Ini certo cognomine gentis,
Qui nunc imperium Saxonum jure gubernat.
Quo regnante novum praecelsa mole sacellum
Buggae construxit supplex vernacula Christi.
Praesentem ergo diem cuncti celebremus ovantes,
Et reciproca Deo modulemur carmina Christo.
Sic rexit regnum plures feliciter annis,
Donec conversus cellam migravit in almam.
Inde petit superas meritis splendentibus arces,
Angelicis turmis ad coeli culmina ductus,
114.1120C| Coelicolis junctus laetatur sorte superna.
Turgida cum ratibus sulcabat caerula curvis,
Et maris aequoreos lustrabat remige campos.
Algida ventosis crepitabant carbasa flabris,
Donec barca rudi pulsabat littora rostro.
Exin nimbosas transcendit passibus Alpes
Aggeribus niveis et montis vertice septas;
Cujus in adventu gaudet clementia Romae,
Dum mergi meruit baptismi gurgite felix.
Post albas igitur morbo correptus egrescit,
Donec mortalis clausit spiracula vitae
(no apparatus)