Jump to content

Versus in laudem Larii, Comensis laci in Italia

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Versus in laudem Larii, Comensis laci in Italia
Saeculo VIII
editio: incognita
fons: incognitus


Ordiar unde tuas laudes, o maxime Lari?
Munificas dotes ordiar unde tuas?
Cornua panda tibi sunt instar vertice tauri,
Dant quoque sic nomen cornua panda tibi.
Munera magna vehis divinis, dives, asilis,
Regificis mensis munera magna vehis.
Ver tibi semper inest, viridi dum cespite polles,
Frigora dum superas, ver tibi semper inest.
Cinctus oliviferis utroque es margine silvis,
Numquam fronde cares cinctus oliviferis.
Punica mala rubent laetos hinc inde per hortos,
Mixta simul lauris Punica mala rubent.
Mirtea virga suis redolet de more corimbis,
Apta est et foliis mirtea virga suis.
Vincit odore suo delatum Perside malum,
Citreon has omnes vincit odore suo.
Cedat et ipse tibi me iudice furvus Avernus,
Epirique lacus cedat et ipse tibi.
Cedat et ipse tibi vitrea cui Fucinus unda est,
Lucrinusque potens cedat et ipse tibi.
Vinceres omne fretum, si te calcasset Iesus,
Si Galilaeus eras, vinceres omne fretum.
Fluctibus ergo cave tremulis submergere lintres,
Ne perdas homines fluctibus ergo cave!
Si scelus hoc fugias, semper laudabere cunctis,
Semper amandus eris, si scelus hoc fugias.
Sit tibi laus et honor, Trinitas inmensa, per aevum,
Quae tam mira facis, sit tibi laus et honor!
Qui legis ista, precor, «Paulo» dic «parce, redemptor»,
Spernere neve velis, qui legis ista, precor.