Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum (Angilbertus Corbeiensis)

E Wikisource


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 129



Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum

Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum (Angilbertus Corbeiensis), J. P. Migne 129.0784A

Versus in librum S. Augustini ad Ludovicum

129.0783A| Hic Augustini pia dogmata fulgent,
Quae de doctrina edidit almifica.
Haec tibi multa docent, lector, quod quaeris honeste
Si replicare cupis scripta sacrata libri.
Hujus enim corpus parvum quod cernitur esse,
Continet insertos quattuor ecce libros.
Primus enim narrat Christi praecepta tenere,
Quae servare Deus jussit in orbe pius:
Rebus uti saecli insinuans praesentibus apte,
Aeternisque frui rite docet nimium.
Edocet et signis variis, rebusque secundus,
Qualiter aut quomodo noscere signa queant.
Tertius ex hisdem signis verbisque nitescit,
Quid sint, quid valeant, quaeve vitanda canit.
Tunc promit quartus librorum dicta priorum,
129.0783B| Quid res, quid signa, quid pia verba docent.
Qualiter et possint cuncta intellecta referre,
Magno sermone intonat ipse liber,
Submisse, pariter moderate, granditer atque.
Lector, perlecta dic, Miserere, Deus.
Hunc abbas humilis jussit fabricare libellum
Angilbertus enim vilis et exiguus:
129.0784A| Quem daret ille pio coelesti numine fulto
Hlodoico regi, qui est pius atque humilis,
Qui sanctae sophiae certat rimare secreta,
Nobilis ingenio, nocte dieque simul.
Quique etiam domini ac fratris praeclarus amator
Ingenti dictu permanet ore pio.
Quem Deus omnipotens multos feliciter annos
Glorificet, servet, diligat, ornet, amet.
  Et in fine.
Haec perlecta pii lector doctrina patroni,
In primis Domino totam qui condidit orbem,
Devote laudes jugiter perfunde benignas.
Qui mare fundavit, coelum, terramque creavit,
Omnia qui numero, mensura ac pondere clausit.
129.0784B| Per quem cuncta manent, vel per quem cuncta manebunt,
Quae sunt, quae fuerant, fuerint, vel quaeque futura.
Ipso iterum magnas Domino perfundito grates
Pro tali ac tanto, casto, doctoque magistro,
Ordine sub digno scripsit qui talia nobis.
129.0785| Chloduici regis precibus memorare benignis,
Nomine qui est dignus divino ac munere fretus,
Laudibus almificis ingenti et mole coruscans.
Cui Deus omnipotens multos feliciter annos
129.0786| Hic pie concedat felicia regna tenere.
Cum quo conjugium, prolem, cunctosque fideles
Dignetur regere coelorum Rector ab axe,
Et post hunc cursum coelestia scandere regna, etc.