Vesper

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Vesper
Saeculo XX
editio: incognita
fons: incognitus

Mortuum solem gemit alba nubes,
sola quae tranat mare purpuratum.
Offerunt flores patinis coruscis
      tura suprema.
De lacu scandunt nebulae profundo,
stant ut in somno calami trementes.
Saepe ploratus per aquas euntes
      vadit amarus.
Iamque se densis oriens tenebris
contegit totum, sed in occidente
stella solatur subito coorta
      luce serena.