PIUS PP. X
EPISTOLA
AD EPISCOPOS BORUSSIAE OB SOLEMNIA BONIFACIANA*
- DILECTIS FILIIS NOSTRIS
- GEORGIO TIT. S. AGNETIS EXTRA MOENIA
- S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI KOPP
- EPISCOPO VRATISLAVIENSIS
- ET ANTONIO TIT. SS. NEREI ET ACHILLEI
- S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI FISCHER
- ARCHIEPISCOPO COLONIENSIUM CETERISQUE VENERABILIBUS FRATRIBUS
- ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS REGNI BORUSSICI
Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres,
salutem et Apostolicam benedictionem.
Vestras e Fuldensi congressione litteras, summi erga Nos amoris, coniunctissimaeque cum Romana Sede voluntatis indices, non sine ingenti delectatione legimus, facileque fuimus in ea sententia roborati, benevolentiam, quam Borussiae Pastores et catholicae istae plebes a Nobis persentiunt, vere esse promeritam. Etenim quae Ipsi a vobis potuissemus expetere, quaeque gratum fuisset pro opportunitate commendare, nempe ut in primis religionem coleretis quotidie ardentius, deinde ut arctius in dies Pontifici Summo adhaereretis, ea sunt in antecessum praestita a vobis, sive per ipsam significationem pietatis in peractis celebritatibus insitam, sive per iteratum erga Nos communis observantiae testimonium. Multum profecto Bonifaciana solemnia habuere utilitatis: plurimum vero pollicentur etiam in posterum, propter expectandos praesertim e confirmato fidei studio fructus. Eum porro, qui caelesti deprecatione sua hanc talem spiritui vestro et solatii et incrementi ubertatem creavit, fidimus adstiturum assidue vobis, quum concepta, pro amplificanda religione, proposita nitetur unusquisque vestrum perficere. Nostram interea et probationem excipite et laudem, testisque dilectionis Nostrae Apostolica esto benedictio, quam vobis, dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, creditisque vigilantiae vestrae fidelibus peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud S. Petrum, die XV Iunii MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. X
- AAS, vol. XLI (1908), pp. 16-17.