Jump to content

Veterani Caligulae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Veterani Caligulae
1894
editio: incognita
fons: incognitus


«Heus» inquit Rufus «populares, bisne ad eundem?»
Nam media de nocte sonor ceu fluminis ingens
ex Circo tacitas Gai veniebat ad aedes,
cum cavea summa properans glomerata potiri
       5 funderet immunis sese in subsellia plebes.
Hoc longinqua sonant velut aestu tecta Gelotis
et veteranorum statio procul arrigit aures.
Ex quibus adversa scribens in pariete Rufus
«Hercle,» inquit «Grati, vereor ne pegma residat
       10 in spectatores: talem nam turba Quirini
excitat hic somno, qui fustibus excitet illinc».
«Nempe veternoso domino non utimur» inquit
Gratius «atque arte qui sic dormitet, ut iste».
Hic humilem digito pergit monstrare grabatum,
       15 fusus ubi flavus stertebat membra Batavus.
«Rana fuit, rex est, et in aurem dormit utramvis.
Quid nos? nos ab equis ad asellos: quine minoris
quam muscae sumus». Haec dicens carbone molamque
versantisque asini longas delineat aures.
       20 «Scin tu quo palum norim doctore cratemque?»
alter ait: «venit si forte CEDO ALTERAM ad aures...
hic me centurio tironem vite terebat,
hic me probroso pascebat sordidus hordeo.
Quod vero intrivit, memini, coquus ipse comedit;
       25 quam segetem sevit, sator et demessuit». «Esto:
quid, quod ego pupum vidi caligatus eundemque
in caliga, Caesar qui Maximus Optimus audit?
Ut gremio e matris dulcis ridebat alumnus
militibus! noto siluit vesania risu.
       30 Sed prius haec: nostri nunc omnis cura recessit,
nec meminit tunicae palla propioris, ut aiunt».
Gratius hic: «Verene homines, age Rufe, locuntur
diris temptatum sic insanire venenis?»
Haec dum compressis agitat custodia labris,
       35 porticus incertis gradibus sonat: ipse per umbras
Caesar obambulat exsomnis, perque atria torvos
circumfert oculos titubatis passibus instans:
inficit insanus cui frontem pallor anilem,
et calvum caput est et saetis horrida cervix.
       40 «O lux!» ille gemit similisque elabitur umbrae.
Tum subito «Quid ago? qualis sum?» barbarus infit
expergefactus «quo terrae? aut unde locorum?»
«Quoquo tu, vigil obdormis, unde unde, Batave!»
«Ast ego nunc nuper pelagus spectare videbar:
       45 iam tunc emerso longe tremere aequora sole:
ecce autem visus subito consurgere Caesar,
in solidum solem magnam vibrare bipennem:
sol ducit rimas: uno micat ignea puncto et
rima coit: magno tum magnus malleus ictu
       50 in solem impingi: contusum discutit aurum
Caesar et Oceanus scintillas ebibit astri.
Iam sol nullus erat: nigro mare murmure mussat;
cum mi aures gemitus deserta in rupe sedenti
perculit atque atras incidit spissior umbras
       55 umbra pererrantis circum loca principis, et vox
"O lux!" in solis "o lux!" auditur harenis».
«Germanum dubito te nunc dicamne Sabinum»
Rufus ait: «noctis sed pars est quarta: facesse».
Barbarus it: quartus miles redit, oscitat intrans
       60 atque ait: «Heu quantum te fors mutavit ab illo
quem nos in castris patriisque eduximus armis!
Cur caligae pudeat, sagulum quid, pupule, temnas?
nullane vicenis umquam rauduscula princeps
assibus adicies? equidnam cedet agelli?
       65 Qualis equos, quandoque manet nos, Rufe, senectus».
Cui Rufus: «Nos cocta quidem numerabimus exta:
sed quid equos memoras? scribam carbone:» LABORA
scribit ASELLE «gravem versa, veterane, catillum»
QUOMODO EGO «stilus heu mihi nunc obtunditur: addam
       70 pauca: LABORAVI» «Bene! recte!» « ET PRODERIT»: inter
haec «taceas, sodes, stationes circuit...» inquit
Gratius; at Rufus TIBI pingit sedulus et «Quis
iste?» rogat. «Cedo tessellam». «Hoc age». «Cassius inquam
Chaerea». «quem perdant omnes male dique deaeque»
       75 «Quis mihi tessellam?» «scortum plorare sagatum».
«Quamquam commodius gladio proludere in illis
sensisti turbis...» «Quid muttis?» «Tessera nobis
est opus». «Atque eccam». «Quo verbo inscripta?» «PRIAPUS»